장음표시 사용
191쪽
magis, obpansis nunc tenebris, discernere eos inter herbas alias non valebo. Cui sanctus: vade, frater, nec sit grave, & primas, quas manu contigeris, herbas asserto . Ivit frater in hortum, & agrestes herbas, quae nihil videnti primitus occurrerunt, evel- . Iens, domum detulit. Aspiciunt fratres herbas silve-atres , eisque diligenter revolutis, petros illum frondosum , Si tenerum inveniunt inter ipsas, de quo
parum comedens sanctus, multum confortatus est .
Dixit autem fratribus pater: fratres mei, primo Verbo praeceptum implete, nec expectetis iterandum quod dicitur; nihil enim impossibilitatis causemini , quoniam etsi super vires ipse mandarem, viribus obedientia non careret. Hucusque spiritus prophetia: pGrogativam spiritus commendavit. Sancti viri mira quaedam de se loqui sancti Spiritus instinctu quandoque coguntur , cum videlicet aut gloria Dei exigit revelare sermonem , aut in aedificationem proximi ordo postulat charitatis. Hinc est, quod beatus pater die quadam fratri cuidam , quem plurimum diligebat, retulit verbum istud, quod tunc de sibi familiari reportaverat secretario maiestatis rhodie, inquit, est aliquis servus Dei super terram , propter quem , donec. vixerit ipse , non . permittit Deus famem super homines desevire . Nihil vanitatis habuit, sed sancta relatio, quam in aedificationem nostram verbis sanctis, modestis illa, quae non quaerit
quae Sua Sunt, sancta charitas eructavit; nec erat tam
mirae dilectionis praerogativa Christi ad servum suum inutili silentio subiicenda . Scimus enim omnes , qui vidimus, quam quieta, & pacifica, donee vixit Christi timulus, cucurrerint tempora, quanta eX uberave rint omnium sertilitate honorum. Non enim fames verbi Dei, cum praedicantium verba tunc tunc maXi
192쪽
me fuerint plena virtute , cum auditorum corda cunetorum probabilia fuerint Deo ; exempla sanctitatis refulgebant in religiosa imagine, nec hypocrisis dealbatorum adhuc in secerat sanctos tantos, nec etiam doctrina se transfigurantium curiositatem induxerat tantam e merito proinde bona ' temporalia abundabant , cum sic aeterna forent vere omnibus in amore. Sublato siquidem illo, verso penitus ordine, immutata sunt omnia ; nam bella , & seditiones invaluere ubique & diversarum mortium strages subito regna plura pervasit. Famis ergo immanitas se longe lateque diffudit, & ipsius crudelitas, quae rerum omnium acerbitates exuperat, absumpsit quammul tos. Omnia enim necessitas tunc vertit in cibum ,& quae brutis non edere usus fuit, humanis conficienda dentibus ingerebat. Nucum siquidem testis, &arborum corticibus conficiebantur panes, nec filii mortem, ut loquamur mitius, sicut consessione ' c iusdam claruit, fame eompulsa paterna pietas doluit. Sed ut liquido clareat, quis servus suerit ille fidelis, pro cuius amore animadversio divina manum suspem derit a vindicta , beatus pater Franciscus post mor tem suam paucis elapsis diebus ' fratri , cui vivens futuram p dixerat cladem, se illum fore Dei iam tum manifeste detexit. Nam nocte quadam cum fra ter ille dormiret, clara eum voce vocavit dicens τfrater, iam venit fames, quam, donec viverem ego, Venire super terram Dominus non permisit. Excitatur frater ad vocem , retulit postea cuncta per Ordinem . Tertia vero nocte post haec iterum illi sanctus
apparuit, & verba similia replicavit. Extraneum videri nemini debet, si propheta nostri temporis talibus privilegiis enitebat; nimirum terrenarum caligine rerum solutus, carnisque volum
193쪽
ptatibus ' subditis, liber ' volabat intellectus adsumilia, purus ingrediebatur in lucem. Sie lucis aetemnae irradiatus fulgoribus a Verbo trahebat, quod resonabat in verbis. Heu i quantum hodie dissimiles 8umus , qui tenebris involuti etiam necessaria ignoramus i Qua credis ex causa , nisi quia carnis amici ipsi quoque inserimur pulveri mundanorum p Nem
pe si corda nostra cum manibus levaremus in coelum, si eligeremus suspendium in aeterna, sciremus forsitan quam nescimus Deum, & nos. In coeno Ue-8aniae caenum videre necesse est; coelo oculum inhaerentem impossibile est caelestia non videre.
De paupertate. IN valle lacrimarum positus pater ille beatus communes filiorum hominum opes inopes dedignatus, celsioris siquidem ambitiosus fastigii de omni corde .uo inhiat paupertati. Hanc Filio Dei familiarem a
tendens , iam iamque toto orbe repulsam studet charitate perpetua desponsare . Amator ergo factus sormae illius ut uxori sortius inhaereret, ac duo esSent in uno spiritu , non solum patrem , matremque reli quit, verum etiam universa submovit; proinde castis eam stringit amplexibus, nec ad horam patitur non esse maritus. Hanc filiis suis dicebat perfectionis viam , hanc aeternarum divitiarum pignus, & arrham . Nemo tam auri , quam ipse cupidus pauper ratis, nec thesauri custodiendi sollicitior ullus, quam ille huius evangelicae margaritae. In hoc p clyue Sinus Offendebatur aspectus, si quidquam domi, forisque Videret in fratribus paupertati contrarium. Revera ipse a prineipio religionis usque ad mortem tunica
βola , cordula, & semoralibus dives nihil aliud ha-
194쪽
t,uit . Indicabat eius habitus pauper ' ubi suas divitias . agg regaret; hinc laet*s, hinc securus, hine expeditus accurrit; gaudebat perituras gag s cestuplo
De paupertate domorum. Docebat suos habitacula paupercula Leere , litagneas, non lapideas, easque vili schemate ca- sellas erigere . Saepe vero de paupertate sermonem
faciens ingerebat fratribus evangelicum illud : vulpes foveas habent, ct volucres cael i pidqs, Filips autem Dei non habuit, ubi caput reclinaret. , Quodam tempore cum apud sanctam Mariam de Pontiuncula teneri deberet capitulum , & iam tempus instaret, considerans ' populus Assisii domum ibi lacere , nesciente patre, & absente viro Dei, domum pro capitulo citissime honstruunt; quo tandem reversus i pater , domum aspexit, & moleste serens non molliter doluit. Mox ad eliminandam aedem primus 'assurgit, tectum conscendit, ' lateres cum tegulis manu valida subruit; iubet eti*m fratres ascendere,& monstrum paupertati oppo=itum eminus abrogare; dicebat enim , cito expandendum per ordinem , ia& accipiendum omnibus in exemplum i quidquid in loco illo arrogantius videretur . Hanc ergo domum funditus evertisset, nisi milites, qui adstabant, eam communit iis, & non fratrum dicentes, servori sui spiritus obstitissent. De Verona quodam tempore rediens, & per Bononiam transire volens, audit fratrum domum noviter ibi esse constructam , qui eo quod fratrum domum verbum thsonuit gressum vertit, & BonOniam non accedens Aliunde pertransiit is insidat denique
195쪽
que fratribus domum sestinanter exire; propter quod, relieta domo, etiam infirmi non remanent, sed ei inciuntur cum aliis , nec redeundi licentia datur, donee dominus Ugo tunc Ostiensis Episcopus, & in Lombardia Legatus domum praedictam suam esse praedicando proclamat . Testimonium perhibet, & scribit hoe ille, qui tunc de domo aegrotus eiectus fuit.' Nolebat locellum aliquem fratres inhabitare , nisi certus ad quem proprietas pertineret, eonstaret. patronus. Leges enim peregrinorum in filiis semper quaesivit, sub alieno videlicet colligi tecto , pacifice' pertransir6, sitire ad patriam. Nam & in heremo sartiani cum interrogatus fratest a fratre unde veniret , respondisset, a cella fratris Francisci, hoc sanctus audito, respondit: ex quo Francisci nomen colae imposuisti approprians eam mihi, alium sibi quaeras habitatorem; nam ipse in ea non morabo de cetero. Dominus, ait, quando stetit in deserto, ubi oravita, & ieiunavit quadraginta diebus, non cellam ibi fieri fecit, nec aliquam domum , sed sub saxo montis permansit. Sequi ' cudi non possumus inferiora praescripta, nihil proprietatis habendo, Iieet praeter usum domorum vivere non possimus De paupertate utensilium. Non solum domorum arrogantiam odiebat homo. iste, verum domorum utensilia multa, & exquisita plurimum perhorrebat. Nihil in mensis, ni hil in vasis, quo mundi recordaretur , amabat, ut omnia peregrinationem, Omnia cantarent exilium . . Factum est quodam die Paschae, ut Datres in heremo Grecii mensam aeeuratius solito albis, &vitreis praepararent. Descendit autem pater de cella,
196쪽
VITA ALTERA 277venit ad mensam , conspicit alto sitam , Vaneque ornatam ; sed ridenti mensae nequaquam arridet . Furtim , & pedetentim retrahit gressum , capellum cuiusdam pauperis qui tunc aderat, capiti suo imponit, & baculum manu gestans egreditur foras. Expectat foris ad ostium , donec incipiant fratres ; siquidem soliti erant non expectare ipsum, quando non veniret ad signum. Illis incipientibus manducare , clamat verus pauper ad ostium e amore domini Dei facite, inquit, eleemosynam isti peregrino pauperi, & infirmo . Respondent fratres : intra huc , homo , illius amore, quem invocasti . Repente ingreditur, &sese comedentibus Offert. Sed quantum stuporem credis peregrinum civibus intulisse Θ Datur petentiscutella, & solo solus recumbens discum ponit in cinere: modo Sedeo, ait, ut frater Minor; & ad fratres: magis nos exempla paupertatis Filii Dei quam ceteros religiosos cogere debet. Mensam vidi paratam ,& ornatam , & pauperum ostiatim euntium 'non esse
cognovi . Similem hune fuisse peregrino illi, qui
solus erat in Ierusalem eodem die , facti series probat ; cor nihilominus ardens in discipulis, dum loqueretur , effecit. In libris testimonium Dei quaerere, non pre lium , aedificationem , non pulchritudinem edocebat, paucos tamen haberi volebat, eosdemque ad fratrum egentium necessitatem paratos; unde cum quidam Minister libros ambitiosos , multumque valentes eius licentia retinendos expeteret, audivit ab ipso et librum
evangelii, quod promisimus, pro tuis libris perdere nolo. Tu quidem quod volueris, facies ; sed me non fiet licentia.
197쪽
IN stratis, ct lectis ita demum abundabat copiosae paupertas , ut qui super paleas panniculos Semi sanos haberet, pro thalamo reputaret; unde accidit tempore, quo fiebat capitulum ad sanctam Mariam de Portiuncula , quod dominus Ostiensis cum turba militum , & clericorum illuc ad visitandos fratres perrexit, qui videns, quomodo fratres iacebant in terra , & lectos considerans, quos serarum cubilia crederes, durissime illacrimans coram omnibus dixit: ecce hie dormiunt fratres. Et adjecit: de nobis ve-- miseris quid erit, qui tanta superfluitate abutimur omnes, qui aderant, ad lacrimas usque compuncti plurimum aedificati discedunt. Hic Ostiensi x ille fuit, qui tandem ostium maximum in Ecclesia iactus semper' adstitit beato patri , donec hostiam sacram animam illam beatam cieto refudit. O pius portus, o viscera charitatis i In alto positus dolebat alta merita non habere , cum revera sublimior esset virtute , quam Sede . Quoniam de lectis see imus mentionem, occurrit aliud quiddam fortasse utile recitatu . A tempore, quo sanctus iste .conversus ad Christum oblivioni tradidit quae sunt mundi, noluit iacere in cultra , nec ad caput habere de penna pulvinar; huius vero districtionis repagulum nec infirmitas, nec forense hinspitium infringebat. Contigit autem in heremo Graeeii oculorum infirmitate plus solito praegravatum co- Νgi contra velle ad usum modici pulvinaris; primae ergo noctis vigilia matutina vocat sanctus socium ,& dicit illi: non potui , frater, hae nocte dormire, nec ad orandum erectus persistere I tremit caput, genua
198쪽
nua collabuntur, & tota concutitur machina corpo ratis, uti comedissem panem de lolio . Credo, inquit , quod diabolus maneat in hoc pulvinari, quod ad caput habeo: tolle illud, quia diabolum ad caput 'ulterius nolo. Querulo ' murmuri patris compatitur frater, & pro)ectum ad se pulvinar accipit, ut asportet. Exiens itaque, subito loquelam amittit, &tauto Orrore premitur , ac ligatur, quod nec pedes de loco movere , nec brachia quoquam ducere prinvalet. Post modicum a sancto, qui hoc cognovit, vocatus liber essicitur, redit, & narrat quae passus est; cui dixit sanctus : in sero eum dicerem completorium , i liquido cognovi, diabolum venire ad cellam . Et rursus: multum astutus, & subtilis ingenii noster est inimicus, qui cum intus in anima nocere non possit, saltem corpori praestat materiam murmurandi . Audiant qui pulvillos sub omni latere praepa i rant, ut quaecumque cadant, excipiantur in mollibus. Libenter sequitur opulentiam rerum diabolus , lectis pretiosis gaudet assistere, praesertim ubi necessitas non cogit, & professio contradicit. Nec minus antiquus serpens nudum hominem fugit, sive spernens contubernium pauperis, sive pavens altitudinem paupertatis . Si attendat frater plumis subesse diabolum , ' contentum erit palea caput Suum.
De exemplis contra pecuniam . V Erum summopere amicus Dei cuncta, quae sunt
mundi, despiciens, super Omnia tamen execra
batur pecuniam. Inde illam a principio suae conver sionis praecipue vilipendit, & tamquam ipsum diabolum se sequentibus semper innuit fugiendam et haec ab ipso erat solertia data suis, ut stercus, & pecuniam
199쪽
uno amoris pretio ponderarent. Aeeidit ergo die quadam , ut secularis quidam eeclesiam sanctae Mariae de Portiuncula oraturus intraret, qui causa oblati nis pecuniam deposuit iuxta crucem, quam, illo recedente , frater unus sua manu contingens in senestram proiecit. Pervenit ad sanctum quod fecerat frater; deprehensum ille se videns currit ad veniam , &humi prostratus se offert ad verbera. Arguit illum sanctus, & de pecunia tacta durisi me in erepat, iubet eum ore proprio de senestra levare pecuniam,& extra septa loci ipsam Ore suo super Stercus Ponere asininum; dumque implet iussum frater ille gratanter, timor replet audientium corda cunctorum. Contemnunt omnes magis de cetero sic stercori comparatum , Si ad contemptum ejus novis exemplis quotidie animantur. Pergentes quandoque insimul duo fratres, cuidam hospitali leprosorum approximant, reperiunt in via denarium , gressum figunt, disceptant quid de Ste core sit agendum . Tentat unus eorum ridens conscientiam fratris denarium tollere, spro leprosis pecuniae famulis offerendum. Prohibet eum socius ut falsa pietate deceptum, inculcans ' temerario verbum Tegulae, quo satis elucet, velut pulverem inventum denarium conculcari debere. Indurat ille mentem admonita, nam semper ex more durae cervicis fuit, spernit regulam , inclinatur, & accipit nummum ,
sed divinum non evadit iudicium ; perdit extemplo loquelam, frendet dentibus, loqui non praevalet. Sic poenam prodit insanus; sic ultio docet patris legibus
obtemperare superbum. Tandem foetore projecto, polluta labia aquis paenitentiae tota solvuntur in laudem : verum proverbium eIt, corrige stultum , &erit amicus.
200쪽
Videns aliquando vicarius sancti fratet Petrus Cathanii turbis fratrum forensium sanctam Mariam de Portiuncula frequentari , nec ad providendum in necessariis eleemosynas abundare, dixit ad sanctum Franciscum t chare frater, quid faciam , dum catervatim undique eonfluentibus fratribus, non habeo quo sufficienter provideam λ Placeat, oro te , quod
intrantium novi torum res aliquae reserventur , ad quas expendendas recurrant tempore opportuno . Respondit sanctus e absit haec pietas, frater charissime ,
ut pro quovis homine impie agatur in regulam . Et ille: quid igitur faciam ρ Altare, inquit, spolia Uirginis, & vanum aufer ornatum , cum aliter indigentibus non poteris subvenire . Crede mihi ; gratius habebit evangelium filii servari sui , ' & spoliari
altare, quam altare vestitum, filiumque contemptum . Dominus mittet qui ornatum, ' quem nobis commodavit , restituat Transeunte aliquando viro Dei eum socio per Apuliam prope Barum , invenit in via bursam magnam desariis tumescentem , quae funda negotiatorum vocabulo nuncupatur . Monetur a socio sanctus, &instanter inluditur , ut bursa tollatur e terra , &secunia pauperibus erogetur; attollitur pietas in ege nis , & in erogatione ipsius misericordia commendatur . Recusat sanctus id penitus se facturum, & com- . mentum affirmat fore diaboli: non licet, inquit, fili, alienum auferre, peccati poena , non meriti gloria est alliena donare . Recedunt de loco , festinant iter Perficere coeptum ; sed nondum quiescit frater vacua pietate delusus, addit adhuc prevaricationem Suggerere . Acquiescit sanctus redire ad locum , non ut fratris impleat votum, sed ut fatuo divinum ostendat mysterium. Advocat juvenem quemdam, qui