Seraphici viri s. Francisci Asisiatis vitae duae auctore b. Thoma de Celano ..

발행: 1806년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

tis frater , qui tune vacabat orationi , luna clarius incedente , totum intuitus est; sanctus autem comperto postmodum quod ille se in nocte vidisset, dolens multum praecepit, ut rem nulli detegeret, donec in

seculo viveret. Vice quadam cum frater unus Solus sederet cum

sancto , dixit ei et ora pro me , benigne pater ; credo equidem , quod de meis tentationibus eontinuo liberabor, si pro me sueris dignatus orare. Nempe supra vires amigor, & scio, quod te ipsum non lateat . Dixit ei sanctus Franciscus: crede , quoniam magis propterea servum Dei te credo, & quo magistentatum , m gis a me dilectum te noveris; & subiunxit r vere dico tibi. nullus se Dei servum reputare debet, quousque per tentationes, & tribulati nes non transierit. Annulus, inquit, quodammodo est victa tentatio , quo Dominus sibi desponsat animam servi sui. Plures sibi de annosis meritis blandiuntur, & nulla substinuisse tentamenta laetantur; sed quoniam ante congressum solus eos terror elideret , sciant spiritus sui debilitatem consideratam a Domino ; vix enim obiiciuntur certamina sortia, nisi ubi fuerit virtus perfecta.

Qualiter verberaverunt eum damoves . Non solum tentationibus vir iste impetebatur a

sathana, verum manu ad manum confligebat cum ipso. Rogatus quandoque a domino Leone Cardinali sanctae Crucis, ut secum in Urbe paululum moraretur, turrem quamdam remotam elegit, quae per novem testitudines concamerata quasi mansiunculas heremiticas praeferebat. Prima igitur nocte eum post orationem Deo fusam vellet quiescere, veniunt

232쪽

daemones, & hostiles agones immovent sancto Dei, quem diutissime , ac durissime verberantes , ad ulti num quasi seminecem relinquunt. Illis discedentibus , temperato tandem anhelitu, vocat sanctus socium suum sub alia testudine dormientem , & uenienti ait: frater, volo , quod maneas iuxta me, quia solus esse formido; verberaverunt enim me daemones passio ante. Tremebat autem sanctus, & quatiebatur in membris , quasi qui sebrem durissimam pateretur. Totam ergo noctem insomnem ducentibus, dixit sanctus Franciscus ad socium suum et daemonea sunt castaldi Domini nostri, quos destinat ipse ad puniendos excessus; Signum autem amplioris est gratiae, nihil in servo suo impure relinquere, dum vivit in mumdo . Ego vero offensam non recolo , quam per misericordiam Dei satisfactione non laveri m ; sua qui pe paterna dignatione semper sic mecum egit, ut placentia , & displicentia sibi oranti, & meditanti ostenderet. Sed . potest esse , quod ideo castaldos suos in me permisit irrumpere , quia non bonaes speciem. aliis praesert mansio mea in curia magnatorum . Fratres mei, qui in locis pauperculis commorantur, audientes me cum Cardinalibus esse, suspicabuntur sorsitan abundare delitiis; ideo, frater, melius iudico, eum , qui ponitur in exemplum , fugere curias, x penurias substinentes fortes incere talia substinendo . Veniunt ergo mane, & recitatis omnibus, V lefaciunt Cardinalem . Noverint haec palatini, & sciant

abortivos se esse tractos ex utero matris suae. Non

obedientiam danano , sed ambitionem , sed otium , sed delitias reprehendo ; denique & obedientiis eunctis Franciscum omnino propono. Substineatur tamen quidquid displicet Deo, quoniam placet hominibus. Accurrit quod nuli tenus transeundum puto.

233쪽

Frater quidam eum fratres videret in quadam euria commorantes, allectus qua gloria nescio, desideravit una cum eis fieri palatinus, & eum de curia curiosus existeret , nocte quadam videt in somnis fratres praedictos extra locum fratrum positos , &ab eorum consortio separatos ; videt insuper eos comedentes in vase porcorum turpissimo, & immundo , in quo ei cera manducabant humanis stercoribus ' intermixta. Cernens hoc frater vehementer obstupuit, & diluculo surgens amplius de curia non

euravit.

-- invenit aliquando sanctus eum socio ad ecclesiam quamdam longe ab habitatione sitam , & solit riam ; orationem offerre cupiens amovet socium di-eens : vellem , frater, hic solus hac nocte manere , vade ad hospitale, & ad me summo mane revertere. Cum ergo solus persisteret orationes Iongas , ac d votissimas Domino sindens , ei reumspicit tandem ubi eaput ad dormiendum reclinet, & subito turbatus spiritus pavere, Sc taedere coepit , corpore Vero ex omni parte contremere . Sentiebat liquido contra se diabolicas impugnationes, supra tectum vero domus catervas daemonum cum strepitu discurrentes . Surrexit itaque protinus, & egressus Aras crucis signacuatum fronti imprimens dixit e ex parte omnipotentis Dei di eo vobis, daemones , ut quidquid vobis permissum est in meo corpore faciatis ς libens substineo , quia eum maiorem inimicum non habeam corpore, vindicabitis me de adversario meo , dum in ipso vice mei exercebitis ultionem . Itaque qui propter spiritum deterrenuum convenerant, spiritum prompti rem in carne infirma cernentes, pudore eonfusi pro-.tinos evanescunt. Mane facto, revertitur ad eum sos eius, & inveniens sanctum coram altari prostratum m

234쪽

VITA ALTERA 2lsexpectat extra chorum , oratque interim ipse coram cruce serventer ; & ecce factus in ecstasi videt inter multas in caelo sedes unam ceteris digniorem , Orn tam pretiosis lapidibus, omnique gloria priesulgentem. Miratur intra se nobilem thronum , & cujus sit tacitus pensat; audit inter h. aec vocem dicentem sibi: sedes ista unius de ruentibus fuit, & nunc humili Franeisco servatur . Demum ad se reversus frater videt beatum Franciscum ab oratione exire , moxque in modum crucis prostratus ipsum non ut in mundo viventem , sed quasi iam iis in caelo regnantem alloquitur dicens: deprecare pro me filium Dei, pater , ut mihi peccatum non imputet . Extendens manum vir Dei allevat ipsum , cognoscens aliquid ei fuisse in oratione monstratum . Tandem recedentibus inde , interrogat frater ille beatum Franciscum dicens : quid de te, pater, tua tibi ministrat opinio 8 Qui resp0ndit: videor mihi maximus peccatorum, quoniam Si aliquem sceleratum tanta fuisset Deus misericordia prosecutus, ' decuplo n e spiritualior esset. Ad hustatim in corde fratris spiritus dixit e cognosce , quod vera fuerit visio, quam vidisti, quoniam ad sedem superbia perdit in humilitas levabit humillimum. Frater quidam spiritualis, ' antiquus in religi q-

ne magna carnis tribulatione assi ictus quasi desperationis profundo videbatur absortus . Duplicabatur ei quotidie dolor, dum conseientia magis tenera, quam discreta cogebat eum de nihilo confiteri . si quidem non tentationem habere , sed tentatione cessisse vel modicum tanto studio confitendum esset. Ipse vero tantum pudoris habebat, quod timens totum uni S cerdoti detegere, quippe cum nihil esset, cogitationes ipsas dividens diversas divera is particulas committebat . Quadam vero die cum deambularet cum bea

235쪽

to Franeisco , dixit ei sanctus : frater, dico tibi, quod tribulationem tuam nulli debeas de cetero confiteri ; & noli timere , quia quod circa te fit, nee

tu facis, ad coronam tibi perveniet, non ad culpam. Quoties autem fueris tribulatus, septem Pater noster de mea licentia dicas. Miratus inde quod hoc sanctus novisset, plurimoque exhilaratus gaudio , post modicum omnem tribulationem evasit.

De mera Liuia spiritus.

TUtissimum remedium contra mille inimici astu.

tias laetitiam spiritualem sanctus Iste firmabat. Dicebat enim et tunc potissimum exultat diabolus, cum gaudium spiritus servo Dei potest subripere . Pulverem portat, quem quantumlibet parvis aditibus conscientiae possit iniicere, mentisque candorem, & vitae munditiam sordidare; sed laetitia, inquit, spirituali corda replente , in vanum effundit serpens lethale venenum . Non possunt daemones offendere Chri-V' sti famulum, ubi eum Viderint sancta iucunditate repletum : quando vero flebilis est, amarus, desolatus,& moerens, facile vel absorbetur tristitia, vel ad gaudia vana tras mittitur. Studebat proinde sanctus in

jubilo cordis semper existere, servare unctionem spiritus, oleumque laetitiae. Morbum accidia: pessimum summa cura vitabat ita , ut cum vel parum menti illapsum sentiret, ad orationem citissime curreret. Dicebat autem et servus Dei pro aliquo, ut assolet , eonthrbatus illico surgere ad orationem debet , & tamdiu coram summo patre persistere, donec reddat

ei mi salutaris laetitiam ; si enim in maestitia fecerit moram, adolescet babilonicum illud, quod tandem nisi per lactimas expurgetur, mansuram generabit in corde rubiginem, ' Die

236쪽

O Diebus, quibus pro cura . oculorum apud Reate

manebat, vocavit unum de sociis, qui fuerat in seculo cuhruciara, dicens: frater, filii sectili huius divina non intelligunt sacramenta. Instrumenta quippe musica divinis quondam laudibus deputata in aurium voluptatem libido humapa convertit: vellem ergo , frater , ut secreto. citharam mutuatus afferres, quaversum honestum faciens fratri corpori doloribus pleno solatium aliquod dares. Cui respondit frater: Verecundor non modicum , pater, timens ne levitate hac suspicentur homines me e se tentatum . Cui sanctus : dimittamus ergo, frater. Bonum est multa dimittere, ne tedatur opinio. Nocte sequenti vigilante sancto viro , ' meditante de Deo, repente insonat cithara quaedam armoniae mirabilis , & suavissimae me. lodiae . Non videbatur aliquis, sed ' transitum , & .rerditum citharedi ipsa hinc inde auditus volubilitas innuebat. ' Spiritu denique in Deum directo , tanintum ita illo dulcisono carmine sanctus pater suavitate perfruitur , ut aliud de putet Seculum commutasse. Mane Surgens sanctus vocat fratrem praedictum, &narrans ei cuncta per ordinem subdit: Dominus, qui consolatur affictos, 'nunquam me siue consolatione dimisit. Ecce enim qui citharas hominum audire non

potui, citharam suaviorem audivi. . ' - 'Nonnunquam vero talia faciebat. Dulcissima me: lodia spiritus intra ipsum ebulliens exterius gallicumdabat sonum, & vena divini susurri, quam auris eius suscipiebat furtive , gallicum erumpebat in iubilum . Lignum quandoque, ut Oculis vidimus, colligebat a terra, ipsumque sinistro brachio superponens anulum filonexum tenebat in dextera, quem supra tuellam trahens per lignum , & ad hoc gestus repraesentans idoneos galliee cantabat de Domino . Termi

237쪽

tabantur tota haec tripudia frequenter in lacrimas, Rin passionis Christi compassionem hie iubilus solve

batur . Inde hic sanctus continua trahebat suspiria, &ingeminatis gemitibus inseriorum , Fae in manu erant, ' oblitus, suspendebatur ad coelum. Vidit semel quemdam socium suum accidiosum, S tristem faciem protendentem , & non leniter serens dixit ad eum et non decet servum Dei tristem , vel turbulentum se monstrare hominibus, licet semper honestum. Ossensas tuas in tuo cubiculo discute, R eoram Deo tuo lacrimare, & ingemisce. Cum redis ad fratres, maerore deposito , ceteris consor-

mare. Et post pauca. Multum invident mihi aemuli

salutis humanae , & semper, ait, conantur quem in me non possunt, in sociis conturbare. Tantum autem diligebat virum spirituali laetitia plenum , quod pro generali commonitione in quodam capitulo scri-hi feeit haec verba et caveant fratres, ne se ostendant extrinsecus nubilosos, & hypocritas tristes, sed ostendant se gaudentes in Domino, hilares, & Iucundos,

& eonvenienter gratiosos. Dixit etiam aliquando sanetus e fratri corpori eum discretione providendum est, ne ab eo tempestas eommoveatur accidiae; ut enim non taedeat ipsum vigilare, & reverenter in oratione persistere, tollatur ei Occasio murmurandi ; diceret enim e fame defleto, tui exercitii sarcinam serre non possum. Quod si postquam sufficientem vorasset annonam, talia musitaret, scito pigrum iumentum indigere calcaribus ,& inertem asellum stimulum expectare. Hoe solo d eum ento dissona fuit manus a lingua in patre sanctissimo I corpus enim suum utique innocens flagellis, &penuriis subigebat, multiplicans ei vulnera sine causa. Nam & ealor spiritus ita iam levigaverat corpus ,

ut s

238쪽

pliciter caro sanctissima.

De inepta latitia .

V Erum spiritualem amplectens laetitiam , ineptam studiose vitabat , sciens ferventer diligendum quod proficit, nec minus vigilanter quod infieit, fugiendum . Inanem quidem gloriam elidere studebat

in semine , non sinens quod Dei sui offenderet oculo , subsistere vel momento. Nam multoties cum murulis attolleretur praeconiis, dolens, & gemens protinus in tristitia subrogabat affectum . Tempore hyema It cum non nisi unica tunica sanctum eius corpusculum tegeretur peti is admodum vilibus resarcita, guardianus suus, qui & socius eius erat ρ unum corium vulpinum acquirens , & ad ipsum perserens dixit: pater, infirmitatem pateris splenis. & stomaehi :precor charitatem tuam in Domino, ut subtus tuni- eam patiaris istud consui corium: quod si totum non placet, saltem super stomacum fieri sine. Cui beatus Franciscus: si vis, ut sub tunica patiar istud, fac mihi eiusdem mensurae petiam exterius applicari , qua: eonsuta de foris indicet hominibus pellem intus absconditam . Audit frater, nec approbat ; instat, nec impetrat aliud. Acquiescente tandem guardiano, petia supra petiam suitur, ne aliud foris quam intus. Franciscus esse monstretur. O idem lingua, & vita;

idem foris, & intus; idem subditus,& praelatus I Nihil extraneae, nihil privatae gloriae diligebas, qui semper gloriabaris in Domino . Sed pelli elatos ne offenderim, precor, si pellem pro pelle positam dixerim ;Scimus enim .innocentia εpoliatos tunicis pelliceis

239쪽

Tempore quodam apud heremitorium de Podio ei rea nativitatem Domini magno populo ad praedicationem vocato, tali prologo exorsus est: vos creditis me hominem sanctum, & ideo devote venistis rsed fateor, ait, vobis, tota hac quadragesima eibaria lardo condita comedi. Sicque frequenter volupta ti imputavit quod prius infirmitati concesserat. Simili servore quandocumque spiritus eius ad vanam gloriam moveretur, statim coram omnibus nuda illud consessione prodebat. Quodam tempore eum iret per civitatem Assisti, occurrit ei vetula quaedam petens aliquid ab eo; nihil autem habens praeter mantellum, festina ei liberalitate concessit; sentiens vero inanis favoris motus irrepere , statim coram omnibus vanam gloriam ha- huisse consessus est.

Studebat bona Domini sui arcano pectoris condere , nolens patere gloriae quod po set ruinae. Nam saepe cum beatificaretur a pluribus, verba huiuscem di respondebat: filios, & filias adhuc habere possum nolite laudare non securum; nemo laudandus, cuius incertus est exitus. Quandocumque mutuum auctor revoluerit, qui conceSsit, solum, inquit corpus , & ' anima remanebunt, quae infidelis etiam possidet. Ista quidem laudantibus. Ad se autem sic: latroni si tanta contulisset altissimus, gratior te

foret, Francisce . .

Dicebat autem fratribus saepe: de omni eo, quod peccator potest, nemo sibi debet iniquo plausu blandiri. Peccator, ait, ieiunare potest, orare, plange- se , carnem propriam macerare; hoc vero non potest , domino suo fidelis existere. Itaque in hoc gloriandum est , si suam Deo laudem reddimus , . si fideliter servientes, Ipsi quidquid donat adscribimus.

240쪽

VITA ALTERA III Maior hominis inimicus caro est; nihil reeogitare novit ut doleat, studium eius abuti prataentibus; quod autem peius est, ipsa , inquit, sibi usurpat, ipsa in suam gloriam transfert quod non sibi, sed animae datum est; ipsa, de virtutibus ' laudem , de vigiliis, & orationibus savorem carpit extrinsecum δnihil animae relinquens quaerit & de lacrimis ob

ΙPsa vero Crucifixi insignia summis etiam spiritibus veneranda fas non est silentio praeterire quanto velamine texerit, quanto absconderit studio. Primo in tempore, quo verus Christi amor in eamdem imaginem transformarat amantem, tanta cautela cela re , & occultare coepit thesaurum , ut usque ad multa tempora nec ipsi familiares agnoscerent; sed semper abscondi, nec ad oculos venire charorum divina

providentia noluit ,quin etiam, Sc publica loca membrorum id ipsum non patiebantur obtectum . Videns autem semel unus de sociis stigmata in pedibus eius, dixit ei r quid est hoc, bone frater Qui respondit: euram habe dc facto tuo. Alia vice idem frater tunicam eius ad excutiendum petens , eamque Sangui nolentam aspiciens, dixit sancto, postquam reddidit eam et cuiusmodi sanguis est ille , quo tunica infecta videtur Sanctus vero imponens digitum oculo dixit ei: interroga quid est hoe, si nescis occultum eSse. Raro itaque totas abluit manus , digitos tantum per

fundens , ne res astantibus proderetur. Pedes vero lavat rarissime, nec minus occulte, quam raro. Manum ab aliquo postulatus ad osculum dimidiat, digitos tantum proferens, quod possit osculum poni p

SEARCH

MENU NAVIGATION