장음표시 사용
71쪽
sa De pra dicatione ipsius apud Ficulum: ct quomodo
per ea , qua masu retigerat, ipso absente , sanabantur is trini . XX M.
θ Empore illo, in quo, sicut dictum eSt, Vener
x bilis pater Franciscus. volucribus praedicavit, eivitates , & castella circuiens, & ubique benedietionum semina spargens, ad civitatem Esculanam appli-euit , in qua cum verbum Dei more solito ferventissime loqueretur, in mutatione dexterae excelsi tan. ta kratia, & devotione pene universus populus est repletus, ut ad audiendum, & videndum eum anhelantes omnes se invicem conculcarent. Delotio. Nam S triginta viri clerici , 8c laici tunc temporis ab ipso sanctae religionis habitum Susceperunt ; tanta erat fides virorum , ' mulierum , tanta mentis devotio erga sanctum Dei , ut felicem se pronunciaret qui saltem vel vestimentum eius contingere potuisset . Ingrediente ipso aliquam civitatem , laetabatur elerus, pulsabantur campanae, exultabant Viri, eon gaudebant feminae, applaudebant pueri, & Saepe ramis arborum sumptis, psallentes ei obviam procedebant , confundebatur haeretica pravitas , extollebatur fides ecclesiae, St, fidelibus jubilantibus, haeretici latia tabant ; nam tanta in eo apparebant in signia sanctitatis, quod nemo se illi audebat verbis opponere, eum ad ipsum solummodo respiceret frequentia populorum . Inter omnia, & super omnia fidem sanetae romanae Ecclesiae suadendam, venerandam , & imitandam fore censebat, in qua sola laus consistit omnium salvandorum. Uenerabatur Sacerdotes, & Omnem ed-clesiasticum ordinem nimio amplexabatur affectu. --
72쪽
raeulum . offerebant ei populi panes ad benedice
dum, quos longo tempore servantes, ad eorum gustum ab univerais aegritudinibus sanabantur . sie &multoties fide maxima freti et tunicam incidebant, ut quasi nudus aliquando remaneret; & , quod magis
est admirandum , si rem aliquam manu tangeret san eius pater , per eam etiam nonnullis sanitas reddebatur . Miraculum . Nam cum mLlier quaedam in partiabus Aretii villulam quamdam inhabitans gravida es.set, Veniente tempore partus, in pariendo diebus pluribus laboravit, sicque incredibili attrita dolore nee mors, nee vita sibi praestabant. Vicini quoque, &eognati ejus audierunt beatum Franeiscum per viam illim sore ad quamdam heremum transiturum I expectantibus autem illis, accidit beatum Franciscum addictum locum per aliam viam transire; iverat enim eques, eo quod erat debilis, & infirmus. Sed veniente ipso ad locum , per quemdam fratrem nomine Petrum equum remisit ad virum illum , qui sibi
eum concesserat intuitu charitatis: frater Petrus r ducens equum per viam illam transivit, in qua mulier torquebatur, quem videntes viri terrae illius se- .stini eucurrerunt ad eum , putantes ipsum esse beatum Franciscum , sed cognoscentes ipsum non ebses tristati sunt valde nimis. Tandem eceperunt quaerere inter se, si posset res aliqua inveniri, quam manu tetigisset beatus Franciscus. Cumque in his diu quaerendo facerent moram , demum invenerunt freni h henas, quas ipse manu tenuerat equitando, extrahe tesque frenum ex equo, cui sanctus pater insederat, Posuerunt super mulierem habenas, quas propriis manibus contrectaverat ipse, quae incontinenti, remoto periculo, eum gaudio peperit, & salute. miraculum.
Gualsreductus Castrum plebis inhabitans homo religi
73쪽
giosus timens, ω colens Deum cum omni domo suaehordam apud se habebat, qua beatus Franciscus quandoque succinius suerat. Accidit autem , ut in terra
illa viri multi , At mulieres non paucae variis infirmitatibus , & sebribus laborarent, ibatque praedictus vir per infirmantium domos, At intinta chorda in aqua , vel ex pilis ipsius aliquid commiscens in ea dabat bibere patientibus, & ita in Christi nomine
sanitatem consequebantur omnes. Haec autem in a
sentia beati Francisci fiebant, Se his multo plubra, quae a, nobis non possent Sermone longissimo explicari. verum de iis , quae per ejus praesentiam Operari di gnatus est dominus Deus noster, pauca quaedam huic operi breviter laseremus.
ticum apud Namium sanavit. XXI 1 I. CVm tempore quodam ad evangelizandum regnum
Dei sanetus Dei Franciscus regiones longas , ac varias circuiret, pervenit ad civitatem quamdam, quae dicitur Tuscanella, in qua cum more solito spargeret Semen vitae, miles quidam eiusdem civitatis eum suscepit hospitio , cuius filius unicus erat claudus , & toto corpore debilis , qui licet aetate puerulus , ablactationis tamen transierat annos , & adhuc in eunabula morabatur. Pater vero pueri videns virum Dei tanta praeditum sanctitate, proiecit se ad
pedes eius humiliter filii sui ab eo postulans sanitatem. Qui cum tantae virtutis, & gratiae se indignum,& inutilem reputaret, diu hoc facere recusavit . Tandem precum illius instantia victus , oratione praemissa, manum imposuit puero, & benedicens allevavit eum , qui statim, cernentibus singulis, Sc gaudenti
74쪽
bus , in nomine domini nostri Iesu Christi surrexit incolumis, huc atque illuc per domicilium coepit amohulare . Duo flam vero tem)ore cum Narnium venisisset vir Dei Franciscus, & ibidem diebus pluribus moraretur, vir quidam eiusdem civitatis nomine Peis trus paraliticus in lecto iacebat, qui per quinque
mensium spatium ita fuit omnium membrorum offi-eio destitutus, quod nullo modo surgere potestat, nee aliquatenus Se movere, & Sic pedum , & man um , ac capitis totalite e au vilio perdito, solam linguam movere vathbat,& oculos aperire. Audiens vero quod sanctus Franciscus Narnium advenisset , transismisit nuntium ad Epistopum civitatis, ut divinae pietatis intuitu servum Dei altissimi ad ipsum miti re dignaretur, confidens ea infirmitate, qua tenebatur , ex ejus visione , ac praesentia liberari . Sie utique factum est, ut cum beatus Franciscus accessisset ad eum , signum crucis a eapite usque ad pedes sa- ciens super eum, Statim omni fugato morbo eum pristinae restitueret sanitati.
uomodo mulierem eaeam illuminavit, ct apud Eugubium aliam comractam
extendit. XXIV. MUlier quaedam civitatis supradictae oculorum eae
citate percussa signum crucis a beato Franeisco super oculos suos suscipiens statim lumen recipere meruit concupitum. Apud Eugubium mulier erat , quae manus ambas contractas habens nihil cum eis poterat operari . Quae eum cognovisset sanctum Franciscum civitatem intrasse, statim cucurrit ad
eum, & facie miserabili, moratillaque plena contra
75쪽
cias ei manus ostendens coepit rogare ipsum , ut eas tangere dignaretur. Qui pietate commotus manus eius tetigit, ac sanavit; statimque mulier domum rediens Letabunda caseatam unam propriis manibus fecit, ipsamque Obtulit sancto Uiro. Ipse vero parum per ex eadem caseata charitative suscipiens, reliquum
iussit mulieri cum familia manducare.
suomodo fratrem unum a caduco morbo . seu a daemonio liberavit, Ex quomo apud Sancti Gemisi emtrum daemoniacam liberavit. XXV.FRater unus infirmitatem maximam, & horribilem' visu patiebatur frequenter, quam quo ninmine censeam nescio, cum quidam malignum fuisse diabolum opinentur. Nam totus saepe allidebatur, 3c miserabili aspectu respiciens volutabatur Spumans, nunc membra illius contrahebantur , nune extendebantur , nunc plicata , & torta, nunc rigida efficiebantur , & dura, quandoque totus extensus. , & rigidus pedibus aequatis capiti elevabatur in altum , quantum viri statura est, & subito resilibat ad terram , cuius languorem fortissimum sanctus pater Franciscus miseratus ivit ad eum, & facta oratione signavit eum, ac denedixit. Qui subito sanus elsectus infirmitatis eius molestias aliquas minime postmodum toleravit. Quadam die cum transiret beatissimus pater Franciscus per episcopatum Narniensem, devenit ad
castium quoddam , quod dicitur Sancti Gemini , &evangelizans ibi regnum Dei a viro quodam timente
atque colente Deum satis famae bonae in terra illa cum tribus fratribus hospitio est susceptus. U Or autem
76쪽
tem eius a daemonio vexabatur, sicut notum erat Omnibus inhabitantibus terram illam, rogavitque beatum Franciscum vir eius pro illa, confidens eam posse
ipsius meritis liberari. Sed quoniam plus desiderabat
in simplicitate sua contemptui haberi, quam de Ostensione sanctitatis mundi huius favoribus extolli , facere hoc penitus recusabat. Tandem quia Deus in causa erat, rogitantibus eum multis, victus precibus acquievit. Vocavit quoque fratres ad se, qui erant cum eo , in singulis domus illius angulis singulum Datrem eonstituens dixit eis: oremus, fratres, ad Dominum pro muliere hac, ut Iugum diaboli ab ea e eutiat Deus ad laudem , & gloriam suam. Stemus veparatim, inquit, in angulis domus, ne spiritus iste malignus nos fugere, aut decipere valeat quaerens diverticula angulorum. Completa quoque oratione , heatus Franciscus in virtute spiritus accessit ad mu- Iierem , quae miserabiliter torquebatur, & horrendeclamabat, & ait: in nomine domini nostri Iesu Chrtati per obedientiam praecipuo tibi , daemon , ut exeas ab ea, nec audeas ipsam amplius impedire. Vix
verba compleverat, & tam velocissime cum furore , atque Stridore foras egressus est, quod propter subitam sanitatem mulieris, & tam citissimam obedientiam daemonis sanctus pater sibi putaret fore illusum. Statimque cum rubore de loco illo recessit, divina providentia id gerente , ne poὲ set in aliquo inaniter gloriari. Unde factum est, quod cum alia vice per
eumdem locum transiret beatus planciscus, frater Helias cum eo erat, & ecce mulier illa, ut cognovit adventum eius , eontinuo surrexit, & accurrens per plateam clamabat post eum , ut sibi eloqui dignaretur . Ipse vero nolebat ei loqui, sciens eam esse mu-
Iierem illam, de qua expulerat quandoque virtute di-
77쪽
vina daemonium . At ipsa osculabatur vestigia pedum ejus gratias agens Deo , & sancto Francisco . serUO eius, qui de manu mortis liberaverat eam . Tandem frater Helias compulit sanctum prece , qui locutus est ei certificatus per multos de infirmitate , & liberatione Suaa
Quomodo etiam apud Civitorem de eastello
daemonium expulit. XX v I. APud Civitatem etiam de castello mulier quaedam
obseqsa erat a daemonio , in qua civitate cum esset beatissimus pater Franciscus, perducta est mu lier ad domum , in qua ipse manebat. Mulier illa foris stans coepit frendere dentibus, & torvo Vultu miserabili voce garrire, sicut mos est spirituum inar mundorum . Multi enim de civitate illa utriusque Sexus accedentes rogaverunt sanctum Franciscum pro muliere; diu namque malignus eam vexaverat tor quendo , & illos turbaverat garriendo . Sanctus patermisit tunc ad eam fratrem , qui erat secum , experi ri volens , utrum foret daemonium , an deceptio muliebris . Quem videns mulier illa deridere coepit
ipsum , sciens sanctum Franciscum minime scire . PMter sanctus intus erat orans, finitaque oratione, foras exivit . Mulier autem coepit tremere , ac volutari Super terram non sustinens virtutem eius . Quam VO-eans ad se sanctus Franciscus dixit: in virtute obedientiae praecipio tibi, immunde spiritus, exi ab ea. Qui consestim dimisit eam sine aliqua lesione
satis indignabundus recedens . Gratias omnipotenti Deo, qui omnia in omnibus operatur. Verum quia non miracula , quae sanctitatem non faciunt, sed ostendunt, sed potius excellentiam vitae, ac sincerissimam
78쪽
eonversationis ipsius formam decrevimus explanare , his prae nimietate Ommissis, mernae Salutis Opera re
De claritate , ct constantia mentis ejus; o depraediratione coram Papa Hovorio ; ct quomodo se , ct fratres commuit domino Hugoni Episcopo Hostienti. XX vis.
V Ir Dei Franeiseus doctus erat, non Sua quaerere , sed quae aliorum saluti praecipue cerneret expedire. Super omnia tamen desiderabat dissolvi , S esse cum Christo , propterea summum eius studium erat ab omnibus , quae in mundo sunt, liber existere , ne vel ad horam eontagione alicuius pulve- ris mentis eius serenitas turbaretur . Insensibilem omnibus, quae perstrepunt exterius, se reddebat, totis visceribus undique sensus exteriores recolligens , ac motus animi cohibens soli vacabat Deo . In foraminibus petrae nidificabat, & in caverna maceriae habitatio eius. Felici certe habitatione circuibat coe- Iibes mansiones, & in vulneribus salvatoris exinanitus totus diutius residebat . Eligebat proinde frequenter solitaria loca , ut ex toto animum in Deum posset dirigere , nec tamen pigritabat, cum tempus cerneret oportunum , se negotiis ingerere , ac saluti Iibens intendere proximorum . Nam eius tutissimus Portus eius oratio non unius existens momenti , vacuave , aut praesumptuosa , sed longa tempore , plena
devotione , humilitate placida, si sero incipiebat , vix mane finiebat; ambulans, sedens , comedens, &hibens orationi vacabat intentus. In ecclesiis derelictis, dc in deserto positis solus ad orandum nocte
79쪽
pergebat, in quibus, divina graria protegente, mul
tos timores , multasque angustias animi superavit . Manu ad manum cum diabolo confligebat, cum in ejusmodi locis non solum tentationibus ipsum pulsa rei interius, verum etiam exterius ruinis, S subver sionibus deterreret; sed sciens sorti simus miles Dei, Dominum suum ubique posse omnia , terroribus non cedebat, sed aiebat in corde suo: nihil amplius, O malevole , potes in me malitiae tuae arma excutere squam in publico coram omnibus maneremus. Veraeonstantia. Revera constantissimus erat valde, & in
nullo nisi quae erant Dei attendebat. Nam cum inter multa millia hominum verbum Dei saepissime praedicaret , ita securus erat, ae si cum familiari socio 'loqueretur , populorum maximam multitudinem quasi virum unum cernebat, ' uni quasi multitudini diligentissime praedicabat . De puritate mentis providebat sibi securitatem dicendi sermonem , & non praecogitatus mira , Si inaudita omnibus loquebatur . Si quando vero aliqua meditatione praeveniret sermonem νeongregatis populis, & meditata quandoque non re cordabatur , & loqui alia ignorabat . Absque rubore aliquo confitebatur populis , se multa praemeditasSe squorum nihil penitus poterat recordari , sicque desubito tanta eloquentia replebatur , ut in admirati nem converteret animos auditorum . Quandoque Ver
nihil sciens loqui , benedictione data , ex hoc Sol maxime pnedicatos populos dimittebat. Sed & cum tempore quodam, causa religionis poscente, ad urbem Romam venisset , loqui coram Papa Honorio, & venerabilibus Cardinalibus plurimum sitiebat; quod intelligens dictus Hugo Episcopus Hostiensis , qui sanctum Dei singulari venerabatur affectu , timore , acri titia est repletus , admirans sancti Dei servorem ,
80쪽
ru simplicem intuens puritatem. Sed confidens demisericordia omnipotentis, quae pie se colentibus ne- Cessitatis tempore nunquam deest , eum coram domino Papa, & reverendis Cardinalibus introduxit; qui Coram tantis principibus assistens, licentia , Si benedictione suscepta, intrepidus loqui coepit . Et quidem
Cum tanto servore spiritus loquebatur, quod non Secapiens prae laetitia , cum ex ore verbum proferret , Pedes quasi saliendo movebat, non ut lasciviens, sed ut igne divini amoris ardens, non ad risum mΟ-Vens , sed plantum doloris extorquens. Multi enimiliorum compuncti sunt, divinam gratiam, & tantam viri constantiam admirantes . Verum venerabilis dominus Episcopus Hostiensis timore suspensus erat, to tis viseeribus orans ad Deum, ne deati viri contemneret simplieitatem , quoniam in eum sancti gloria resultabat, & dedecus, eo quod erat pater super eius familiam constitutus. Adliisserat ei namque sanctus Franciseus tamquam filius patri , & unicus matris suae, securus in sinu elementiae su.e dormiens, & quiescens. Pastoris certe ille implebat vicem , ' faciebat opus, sed sancto viro pastoris reliquerat nomen . Beatus
Pater necessaria providebat, sed felix dominus illa Provisa effectui mancipabat . O quanti maxime in principio eum haec agerentur, novellae plantationi Ordinis insidiabantur, ut perderenti O quanti electam Vineam , quam dominica manus benignissime novam in mundo plantabat, praefocare studebant i Quam multi primos , & purissimos fructus eius furari , consummere nitebanturi Qui omnes tam reverendi patris ,& domini gladio intersecti, & ad nihilum sunt reda-eti . Erat enim rivus eloquentiae, murus Ecclesiae sveritatis assertor, & amator humilium . Benedicta proinde, ae memorabilis illa dies, in qua sanctus