Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

211쪽

wo DE STATU IMPERII inauditum est. Equidem praescribunt Electores in Capitulatione, quid Caesari faciendum, quid omittendum, verum non velut ex vi alicujus in ipsum imperii, sed per modum contractus; cujus ea est efficacia, ut si contra comventa quid ordinibus velit injungere Imperator, impune possint ipsi non

parere. Enimvero & hoc est e communi pactorum natura , non eX alu qua potestate, quae ordinibus in Cassiarem competat. Probabilius urgeri posset, quod ex antiqua consuetudine intro

ductum, & post per Auream Bullam

confirmatum est, ut Imperator, si quibus super causis fuerit impetitus, coram Comite Palatino respondere teneatur. Et notum est, quomodo tres Electores Ecclesiastici Alberto I. Imperatori denuntiarint, ut coram Rudolpho, Comite Palatino, causam diceret. Etsi tanto reo arma magis in actores judicemque arriserunt. Post Auream tamen Bullam

nullum ejusmodi judicii coram Palatino peracti exemplum legisse, memin,

212쪽

GERMANICI CAP. VI. I9Imus. origo ejus juris, Palatino competentis, sine dubio profluxit ex officio, quod hic antiquissimis temporibus tanquam Maior Domus in aula Regia gessit. Hic enim uti in alios aulicos exercebat jurisdictionem; ita si quis ab ipso Rege quid postularet, de quo ambigebatur , Comitis Palatini erat cognitio. Cujus sententia stabat Rex, non tanquam istum agnosceret superiorem i sed quod cognito petitoris jure ,justitia requirent non posset non obligationem suam explere. Sicut multos novimus Principes

in Germania, & alibi, qui super debitis, dubii quid habentibus, & aliis negotiis, e quibus aliis jus adversus ipsos fuit quaesitum, in propriis tribunalibus conveniri solent; quae tamen tribunalia Principem haud quidquam cogere possunt,aut mulcta coercere, siquidem juris, ac conscientiae, publicaeque existimationis reverentia eundem ad debitum exsolvendum non adegerit. Sed puto ipsas Ordines contentos esse, quod a Caesare nihil possit ipsis imperari, quod displiceat.

213쪽

DE STATU IMPERI ITam invidiosam libertatem, ut Imperatori suo ipsi queant imperare, cordatissimus quisque ultro adsipernabitur. s. 8. Sed cum Hunootho quidem faciale transegerit Imperator, ne ab eodem in subjectorum classem conjiciatur. M gis urgent isti, qui & Imperatori potestatem Regiam, & Ordinibus libertatem sub temperamento aliquo tribui posese autumant, dum inter Regna limitata Germaniam referunt. Isti quippe disserunt , illa omnia, quae Imperatoribus per capitulationes praescribuntur, stare posse cum Regno limitato: puta quod

teneatur ad leges fundamentales Remp. administrare,&super negotiis summam rerum spectantibus consensum ordinum requirere, quod leges novas iisdem imconsultis ferre non possit, in sacris nihil immutare, Dacem, bellum, foedera ex

arbitrio Oruinum sumere, controversias subjectorum non nisi certa per tribunalia dirimere. Sic quod ordines Imperio simul, & Imperatori fidem jurant, id hoc modo posse explicari, quod

214쪽

GERMANICI CAP. VI. I93 Imperatori velint obsequium praestare, quatenus ipsorum opera bonisque uti

vult ad bonum publicum, & prout legibus regni est expressiam; simul quod

adversus reliqua Imperii membra commodos sese & fideles concives velint eX- hibere. Enimvero quo minus Germaniam pro limitato regno possimus habere, duo potissimum obstant. Primo enim in vero aliquo regno, utut in eiusdem administratione certas sequi leges Rex teneatur; revera tamen eouSque Omnes cives ille eminet, ut suam libe tatem, suaque jura cum Regis potest te nemo comparare audeat, utque adeo Omnes proceres ab arbitrio Regis dependeant, eique ad rationem reddendam sint obstricti. Id quod in Germania secus esse, cuilibet notum. Nam nemo ex Germaniae ordinibus admiserit, ditiones sibi subjectas magis ad Imperatorem, quam ad se pertinere, aut sibi istius magis, quam proprium commo

dum in. iisdem gubernandis esse respiciendum. Quin eousque sibi quisque

215쪽

I94 DE STATU IMPERII tendit, ut bellum sumere, foedera cum aliis inire non dubitent vel inconsulto Imperatore, quicunque viribus suis sociorumque confidunt. Denique quilibet Rex quantumvis limitatus tu habet, ut virium totius regni directio atque applicatio demum ultimo ad ipsum redeat, utque sub ipi eaedem vires velut unia

tur ad commune bonum ita procurandum, ut ab una quasi anima cuncta videantur gubernari. Hoc qui in Germania videre possit, lynceus sit, Oportet; ubi qui caput & Rex eluet, ex Imperio nullos reditus, saltem statos, percipit, sed proprio succo vivere cogitur : ubi

nullum commune aerarium, nullus miles publicus est, sed quilibet ordinum

suis viris, suarumque ditionum reditibus pro arbitrio utitur, collato in publicum non nisi exiguo quopiam, idque posta bitiosas demum solicitationes. Quae si gula superiori capite latius deducta sunt,& in ipso rerum actu manifeste deprehenduntur. Sunt denique non pauci, qui inter mixtas respublicas Germaniam

216쪽

GERMANICI CAP. VI. I93

referunt, qui quantum cunque se to queant, nullo modo eXpedire sepositat. Quae Aristoteles,mixturae istius autor,super miscendis, aut invicem temperandis civitatum aristocraticarum & popularium formis tradit, ad remp. Germanicam haut quadrant, quod quilibet, cui ipsum Aristotelem inspicere vacarit, agnoscet. Tum& quas mixturae species recentiores commenti sunt, earum nulla ad hancce quadrat; in qua neque universa potestas summa est penes plures indivissim, neque ejusdem potestatis partes inter diversas personas aut collegia fiant distributae. Qui autem Germaniam ideo e monarchia & aristocratia mixtam statuunt, quod jura majestatis potiora cum ordinibus communicata sunt, in eo falluntur, quod ordines Imperii indolem veri senatus Aristocratici habere praesupponant : id quod res ipsa aliter demonstrat. φ . s. Nihil ergo aliud restat, quam ut dicamus, Germaniam esse irregulare ali

quod corpus, si ad regulas scientiae civi-N a lis,

217쪽

196 DE STATU IMPERII lis,aliasque respublicas exigatur,& cuju*similis puto in toto terrarum Orbe non extat. Quod lapsu temporum per si cordem facilitatem quorundam Caes rum, ambitionem Principum, turbulentiam sacerdotum, factiones ordinum, atque inde prognata bella civilia e regno regulari in tam male concinnatam formam est provolutum, ut neque regnum etiam limitatum amplius sit, licet exteriora simulacra tale quid prae se ferant, neque macte corpus aliquod aut systema plurium civitatum laedere neXarum,

sed potius aliquid inter haec duo velut interiectum & fluctuans. Quod ipsum

exitiabili morbo, internisque convulsionibus perpetuum praebet fomitem, hinc ad regni leges retrahere Imperium nitente Canare , inde partam libertatem tueri studentibus ordinibus. Quemadmodum autem ea est natura Omnium

degenerationum, ut quando a principiossio longius discesserunt, prono lapsu &velut ultro ad extremum suum tendant, ad pristinam autem Armium aegerrime

218쪽

GERMANICI CAP. VI. I97

possint retrahi; & lapidem & cliviare montis semel impulsum facillime ad planum usque devolveris, ad vesticem non nisi insano labore revocaveris: ita Gemmania sine maximis motibus, summa que rerum confusione ad justi regni imges reformari nequit: ad foederatorum aliquod systerna ultro vergit. 'Imo si tollas mutuam illam inter Imperatorem &ordines renitentiam, jam revera similis erit Germania corpori alicui seu systemati sociorum, inaequali foedere neXorum, ideo quod ordines , qui Vocantur, comiter colore, & reverentia prosequi Caesarem teneamur, velut non solum simulacris regiis vestitum, sed & qui autoritate, ac quadam potestatis praerogativa caeteros emineat. Exempli loco aliquatenus esse possit in societate civitatum liberarum foedus inter populum Romanum, & populos LatinOS , antequam hi ab isto ad subditorum conditionem redigerentur, aut demum civitate Romana donarentur. Atque istam quidem irregularitatem facile agnoscet, qui N a com-

219쪽

w8 DE STATU IMPERII compagem Germaniae modumque regiminis heic recepti contulerit cum compage atque administratione regnorum, aristocratiarum , & systematum, quae omnium consessione pro talibus agnoscuntur. Quibus addi possunt, quae nOSpecutiari diatribe ae Repubisca irregulari, ac in libris de pre Naturati s Gentium circa hanc materiam tradidimus.

De viribus S morbis Imperii

Germanici.

I. I.

Vires alicujus Reip. considerari possunt vel in se, vel prout per

concinnam reip. formam commode possunt exseri. In se consideratae vires consistunt in Viris, & in Rebus. Viros quod attinet, parum habet Germania, quod de eorum multitudine aut ingenio queratur. Primariae nobilitatis tanta multitudo, tantusque splendor, quantus nullibi per universum Orbem.

220쪽

GERMANICI CAP. VII. I99 Inferior nobilitas non supra laxitatem regionis, nec prae nimia turba ad sordidas artes descendere coacta. Eorum, qui literis operam dant, major fortasse, quam expediebat, copia, utut inter multos laurigeros pauci Phoebi deprehendantur. Mercatorum & opificum affatim. Ruricolarum tamen alicubi hodie pauciores sunt, quam pro latitudine agrorum. Cujus rei causa est partim tricennale bellum , quo Germania misere fuit vastata, & quae ex eo tempore incubuere tempestates; partim quod rustici eo sunt ingenio, ut statim atque in re paulo laxiore coeperunt esse, filios suos ad opificium aliquod gaudeant admouere, fortunatos prae se iudicantes, qui in

urbibus habitant. Quanquam autem Vix putem esse, qui numerum urbium ac vicorum per Germaniam iniverit; non tamen vanitatis arguetur a peritis ejus

regionis, qui dixerit, facile exercitum ducentorum millium posse conflari, si modo ex singulis urbibus quini, & e sin

SEARCH

MENU NAVIGATION