Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEN. I

satis dignum occurrebat, explodendaque erat rabiorum se sta, tantopere poli Malmonidem a SP ENCERO illustrata atque commendata, nec habemus nunc quidem, quod ante Muhammedis tempora de philosophia Arabum afferre magnopere queamus. Nec tantopere mirandum id est, Cum paulo demum ante Mulianamedis tempora ars scribendi Arabibus innotuerit. Illud tamen dubio caret, ante pseudo-prophetae aetatem

omnem philosophiae cognitionem ab hac gente exulaste. Id quod ipsi scriptores Arabes innuunt, secula ante natum Isiamismum, id est, Multammedismum ' in ignorantiae et scientiae secula distribue res, hincque inter statum ignorantiae et Isiamismi distinguentes. Ita enim Aa VLPARAIus k: Puod ad Arabes, qui δε- persunt, duplex eis conuenit saIus, ignorantiae alter Isumismi.

Status autem Arabum ignorantiae temporibus robore et potentia inter gentes celebris est. Paria apud alios quoque Arabes scriptores occurrunt /, inde ad Christianos delata sunt ', qui hac distinctione frequenter utuntur. Et tacendum quidem non est, pertinere proprie hanc distinctionem ad religionem gentis, nec aliud velle Μuhammedismi asseclas, qUam, ante Compilationem nouae legis, consarcinatamque religionem Istamiticam, ignorantiae et idololatriae tenebris obsepta fuisse omnia. Id

quod satis luculenter innuit scriptor Arabs Ebno'l Athir a Ρoco cxio 'adductus, qui statum, in quo suere Arabes ante Isiamismum, fatetur suisse quod ad ignorantiam Dei et apostoli eius et constitutionem religionis et gloriationem de prosapia, et superbiam et iasium pertineat.

Quibus positis non audienda est opinio CONRINGII ', Abulsarail fidem in suspicionem vocantis, coniicientisque, fortassis talem eorum duntaκat Arabum suisse conditionem, quos inter Muhammedes natus est. Nullam enim Arabum gentem ante impostoris tempora de noua ista religione vel somnio cogitasse constat. Quamuis autem ea istum in modum se habeant, nec audiendi sint, qui omne literarum genus haedistinctione Arabibus denegant, lacile tamen eκ dictis intelligi potest, gentem turpissimae et irrationali idololatriae se dedentem, caruisse cognitionei IAlamismi frequentissima in historia Muhamis medis apud seriptores saraeenteos mentio. Est autem Islamismus , definiente Mustas. EbnKassai apud Poeo ex. Specim. his . Arab. p.sa -Cum quis se iis , quae a Muhammede tradita -sunt. submittat et auauiter, vel . ipso Nu-

hammede explicante apud Suaa TAN iis h. v N . ut quis confiteatur. non esse Deum. mae.

ter Deum illum. et se esse apostolum Dei. etiavi tempora preetim statuta diligenter observet . et eleemosynam praestet. et mense Ramadani Mieiunet, et ut ad Casbam, si commoda possit...pere rinationem . religionis ergo instituat. His enim partibus totus sere Muhammedismus absoluitur. Hine sectam suam At Eslam. Iala.

misinum. et se Mustemos . seu Islamitas vorant. quod ludaei in Ismaelitiis non sne conuieto muistarunt, exigua eum Arabum indignatione . qui per Igmaelem ad se legem Da x propagatam esse gloriantur. Cons. POCOC . l. e. p. I. sq. k i. e. Dyn. IX. p. I . l) vid. Poeo e Pl. e. m4 HoTT1Ncilla Anal. Nist. theol. disrVI. Hoa N ivs Hist. phil. L. v. c. s. p. L v v a . i N. l. e. L 3. p. 6. GuNDONG. hist. phil. mor. e. IV. ν. 3. p. I8. CONON a. antiqo Aead. Suppl. v. P. 237. n) l. e. p. n. o) l. e. cons. GUNDLING. I. e. LAC E

Naevo de satis studior. inter Arahes s. ,

22쪽

io PER IL PARS L LIB. III. CAP. L

tione philosophica, et meditatione atque iudicio de veritatibus summis et praecipuis, quibus potissimum mediis elici eradicarique superstitio cultusque idololatricus potest, non cogitasse. Id quod ipse non negat

AB ULFARAIus 8, fassus, Arabes Deum ad studia philosophica idoneos non jecisse. Neque tamen id ita intelligenduin est, quasi omni prorsus luce literaria destituti Arabes ita in tenebris ignorantiae, et Rumlore barbariei delituerint, ut nullae eos elegantioris literaturae stellae, vel igniculi saltem, interitinxerint. Contrarium enim satis certis veterum testimoniis constat, et ex ipso Aa VLPARAI o discitur, qui de veterum Arabum doctrina ita: Eruditio Arabum, cuius gloriae prascipue studios erant, haec erat, linguae suae peritia, sermonis proprietas, carminum textura, et orationum compostulo, noti etiam illis erant stellarum ortus et occasus. Facile fidem his ab Abulfaraio allatis conciliat linguae Arabicae elegantia, tempore Mulianimedis iam regnans, quae gentem hanc in ea colenda poliendaque, augenda quoque et ad usum oratorium feliciter transserenda fuisse diligentillimam nobis persuade Qua in re mirifice confirmamur summo, quod Arabes posuerunt eloquentiae, pretio atque studio. Si quis enim ceteris eloquentior esset, populo conuocato, eorum animos ad rem aliquam vel luscipiendam vel fugiendam orationis stimulis excitaturus perorahat, aut monita illis salubria instillabat, hincque titulo satis honorifico Chaleb audiebat, summoque erat in pretio. Quales Oratores inter suos fuisse Sahan, Wayel, et inprimis s- sum non sine magnis laudibus praedicant. Cave tamen eloquentiam intelligas dicendi regulis praeceptisque adstrictam, qualem in Latinorum Graecorumque scholis videmus; ab his enim omnibus, quae artem aut disciplinam sapiebant, remoti erant illo tempore Arabes, longe aliis studiis addicti. Orationes eorum, ita Po Co x IVS qui earum quasdam

ipse legit, nec arriscisse di postae, nee methodice concinnatae, adeo Ptrortis sermo arena sine calce recte dici posse videatur. In sententi

rum vero rotunditate, phrasum elegantia, ac prouerbiorum acumine

invenitur quod animum feriar. Et in hac dicendi arte palmam se aliis gentibus praeripere iactant, quamuis nihil in ea sit, quo4 philosophiam

ullo modo sapiat. Sed et eloquentiae numeris adstristae, poescosque apud Arabes ante Muhammedem summa fuit existimatio. Cuius varia scriptores eorum specimina asserunt, testantes, magna Arabes contentione, hanc aliis palmam praeripere studuisse, nullumque illis certius nobilitatis ac ingenui ortus argumentum, nihil quod sibi magis gloriae ducerent, quam carmine animi cogitata eleganter exprimere. Hinc, referente Aliahaurio apud Poco cxIUM ' incelebri ista παιπγκει,

lorum Ocacti dicta, ubi quotannis conueniebant, id fere agebant,

rj ii est, orator, praedicator. cons. Poeo a. I loe. eat. l. e. P. I6l. i. e. p. 339.

23쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEN. ra

vi hoe eertamine famam sibi compararent: et, quod Al Firaugabadius tradit, quotannis illae per mensem intekrum congregati, non sitim commercia agere, sed poti mum carminibus recitandis alii alios glorias provocare solebant, immo ab hoc eorum facto magis quam a rebus

venum expositis, nomen foro inditum. Et sit quae ceteris anteferrentur poemata, a regi hus inter κιμηλια sua appendebantur ac reponebantur.

Addimus his, quod ex Iallaiodino Assoyutio affert Poco cx Ius Si in tribu aliqua inclaresceret poeta, gratulatum illis concurrisse alias, ipsas epulas institui e , mulieres ompana pulsantes omniaque nuptiali pompa ornantes, felicitatem tribus Iuae viris puerisque obuiis palam decantasse, beatos iam suos, quibus contigisset ἀμορος, qui honorem

eorum sanum tectum conseruaret, praeco, qui praeclare eorum gesta memoriae proderet. Ex his vero colligi omnino potest, eruditionis summum sere gradum in hac arte poetica Arabes quaesiuisse. Cuius rationes suisse ridentur, tum quotl poeseos beneficio linguae elegantiam conseruari augerique posse crederent, unde inter poeseos beneficia laudesque hanc quoque numerant, quod linguae Arabicae conseruatio et sermonis proprietas ac elegantia ei debeatur: tum quod poemata Arabibus, teste IALLA LODINO L essent instar commentariorum, quorum beneficio imperturbatae seruabantur genealogiarum series, ne obliuioni traderentur res gestae memoria dignae, cauebatur, et e quibus linguae peritia augebatur: tum quod temperamenti inclinatione et climatis in quo vivebant dispositione aci imaginationis tropis pictoque sermone Mecundae opera singulari ορέη et naturali quadam vi serrentur. Illud certum,

quod ex Muhammede nn Salam Poco grvs addit: fuisse pomata Arabibus olim εγκυκλοπαδέας pandecta, ultimum sapientiae eorum reminum, unde quae illis usui, depromebant, et quo omnia deferebant ψ quae quoque caussa est, cur poetas imperatores sermonum appellauerint. Praeter sermonis elegantiam et poeseos studium etiam genealogiae operam dabant, cum multum illis interesset, ut singularum tria buum et familiarum series conseruarentur ' Tandem et a. et astrologiae iudiciariae diligenter vacabant, cuius rationes petendae videntur, partim a cultu inter eos, quem sideribus exhibebant, recepto,

partim ab antiquissimo gentis more, quam in his consenuisse, suo loco ostendimus; partim vitae generi, eX quo Victum quaerebant, quodque pastoritium fuisse constat, adscribendum est, cum ex stellarum dispositione Varia eiusque προγνωσει pluuiae, imbres, pruinae, quaeque alia sunt pastorum attenti ne non indigna, praenosci posse crederent. Mone te enim AavLFARAIO noti illis erant stellarum ortus et occasus,

item quaenam ex illis ita oppositae sint, ut oriente hac, illa occidat, quamque in pluuiis excitandis vim habeant. Ad quem locum, ne nimii B a simus,

24쪽

PER. IL PARS L LIB. III. CAP. I.

simus, POC OCKIVM Lectorem consulere iubemus, qui multa de hae Arabum astrologia empirica quam non ex planetis, sed ex stellis fixis, more Indis quoque recepto, hauriebant) docte cumulat. Neque tamen

hic quoque philosophiae aliquid quaerendum, licet hoc visum sit Cel. LvDEwIGIo recte enim addit historicus Arabs: summa quidem artentione et diuturna experienIta hanc artem iudicandi ex stellis tutos eos fuisse, quod silicet hanc rerum istarum cognitionem vitae ratio illis necesseriam jaceret, non vero, qua vera scientia acquirisur methodo didicisse' Vtrumqne et poeseos et astrologiae studium intemmissum, adueniente Ista sino: et illud quidem quod ad bella et rapinas se

gens omnis conuertisset; hoc quod idololatriae semina extincturus, cum vim diuinam stellis adscriberent, Multammedes illud vetuerit. Quamuis autem ab uniuersalis circa literas barbariet macula Arabes ante Multam-medis tempora liberandi sint, caue tamen, vel magnos eruditos, Vel philosophos inde exsculpas. Nam et pauci suere, qui isti sermonis patrii puritati et elegantiae insudarunt, et totum eorum studium ab omni phialosophiae methodo longe suit remotum. Nec eiusmodi eruditionem philosophicam permisit vita Arabum pastoritia, de aliis rebus viκ sollicita, quam quibus victus parari posset. Quamuis autem non omnes essent Nomades, desertorumque incolae, qui, teste AE VLFARAIO camelorum lacte victitantes et carnibus, dum loca herbida perquirerent, et aquae pluuialis defluuia sectarentur, ibi tentoria figebant, quam diu terrae uberis beneficio, quo pascerentur, inuenirent; deinde ad herbas et aquam indagandam proficiscebantur, nunquam alternis sedes figere et subinde migrare desistentes, quam vitam transultatoriam quasi et vagam ad colendam eruditionem ineptam esse, quilibet intelligit; sed essent Arahes quidam urbani, siue urbium et oppidorum incolae; tantum tamen abest, ut elegantiorihus studiis animum polire connisi fiterint, ut potius huic uni operam darent, ut e satione, palmarum fructihus, pecore et mercatura quaestum facerent. Ignorantia itaque, quae eruditioni, maxime philosophicae opponitur, recte Arabibus ante Multam medem viventibus tribuitur, et magnopere illi errare censendi sunt, qui nescio quas disciplinas philosophicas inter Arabes viguisse leuiusculis rationibus probare contendunt. Nihil huic opinioni magis contradicit, et quantae tenehrae, respectu eruditionis, Arabes operuerint, detegit, quam inscitia eorum, qua ne literas quidem pingere plerique nouerunt. Ars enim scribendi haud longe ante Mulianamedis tempora inter Arahes innotuit, de cuius inuentione ita praestantissimus Arabum historicus Ebn Chalicana Poco cx Io fadductus: Ilud de cuius veritate minime ambigiatur apud eruditos, est, primum scripturae Arabicae repertorem fuisse Moramerum flium Morrae, nnbariensem, ab nnbarien us in relia quam Arabiam manasse hanc artem. Licet autem apud Hamyarenses longo

25쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEN. Ia

longo ante tempore scribendi rationem non suisse ignotam, probabili suspicione credi pollit, nihil tamen hoc ad reliquos Arabiae populos per tinet, qui huius scriptionis ne minimum quidem characterem intelligebant; cum a scriptione literisque Arabum suerint diuersissimi, literis inter se implexis minimeque distinctis, quas tamen vulgo discere non permitatebant, nec cuipiam, nisi post impetratam ab ipsis veniam, iisdem utendi

facultatem concedebant. Ipsum quoque Morameri inuentum tantopere inter Koraishitas occultatum mansit, ut reserente Ebn Chalican ε, cum iam evulgari coepisset Alcoranus , non reperiretur in uniuersa regione

Yaman, qui Arabice legendi scribendique peritus esset. Intelligi ex dictis distinctio potest inter populum libri et populum idiotam, id est inter er ditos et illiteratos, quorum illi Medium, hi autem Meccam incolebant, quae distinctio satis luculenter contra philosopluam Arabum testatur. Illi enim Christiani et Iudaei erant, hi Arabes: quos illiteratos fuisse SMAREsTAN Ius . ait. Ita enim: Duae sectae oppinae ante missionem Muhamini edis erant, populus libri, et idiotae. Idiota est, quisiteras nescit, Iudaei autem et Christiani Medinam incolebant, idiotae auIem Meccam. Vocati autem illi populus libri, non solum, quod religionis praecepta libris comprehensa tenerent, sed et quod literas didicissent, librosque legissent, contra ac Arabes Meccenses, qui totam vitam in ignorantia ducebant: adeo, ut Al Ommio , id est , idiota ab Ommah, natione Arabum, teste auctore libri Mogreb apud Poco CXI vM deduceretur, eo quod scribendi legendique prorsus ignari essent. Alia, curiositate lectoris satis digna, at apud ipsum laudatissimum virum ubi libri copia suppetit , legenda , breuitatis caussa praetermittimus.

Mirandum itaque non est, ipsum Muhammedem omni literarura vacuum ad condendam nouam religionem se accingentem, Christiani et Iudaei opem implorasse. Ipsi enim Arabes, et legendi et scribendi artis ignarum luisse non negant, eumque, Nabban Ommian, prophetam iliit ratum Vocant, sed duce quoque ipso Corano hoc gloriantur, Deum ad idiotas prophetam ex idiotis misisse β. Nunquam itaque consilium, quod susceperat. maximum perfecisset impostor, nisi ad manus habuisset is ris Chadijiae cognatum aliquem IVarahanum , scribendi peritum, qui cum Hebraice tantum scribere nosset, facili inde coniectura constat, ex

populo libri illum suilla, sacris vel Iudaicis vel Christianis addictum. Ne

pollea hanc artem didicit Muhammedes, sed cum legem nouam consarcinasset, scribis quibusdam usus est, quorum nomina assert ELMACIN v s t. Vtrum vero ob hanc ignorantiam, quam postea, lege contra artium liberalium studia lata, manifeste prodidit, ut in sequentibus dicemus, mereatur pseudo- propheta catalogo philosophorum accenseri, eo quod, quae ab aliis bene constituta erant, omnia reiecerit, quemai

26쪽

14 PER. II. PARS L LIB. III. CAP. I.

modum, orrhonii et Academici locum inter philosophos tuentur, qui aliorum philosophorum placita et dicta confutarunt et reiecerunt, quod

GEORGIO HORNIO placuit, Lectoris iudicio expendendum ex libi landumque relinquimus. Ex his vero luculentis argumentis conitare putamus, non audiendos esse, qui ob studium elegantiae et nitoris linguae Arabiacae praeter artificiosam rhetoricae diligentiam Arabibus ante Multam

meclem dialecticam philosophicam tribuunt. Quod praeiudicium cum iam Tomo primo inuictis rationibus iugulauerimus, ibi dicta otiose non repetemus. Nec obiici ad incrustandam falsam hane opinionem potest Zabiorum religio, quam philosophico habitu depinxisse Thebit Ebn Κoriara, philosophum Arabicum peculiari de religione Zabiorum libro testatur ARVLPARAI Vs '. Destitui enim Zabiorum antiquitatem testimoniis fide dignis, et recentem fuisse sectain, suo loco luculenter

demonstrauimus, consecimusque, eorum aetatem Muhammedis tempora non superare. Nec euidentiori se id prodit testimonio, quam quod fide scriptorum Arabicorum de iis resere tueturque HOTTINGERus eos de materia, forma, priuatione, elementis, tempore, temporis m tu, meteoris, anima, demonstrationibus, sensu, sensibilitate aliisque argumentis ex philosophia Peripatetica desumtis suisse philosophatos. Hoc enim, nisi prorsus falsum est et confictum, satis euincit, recentiori aetate sectam eam inter Arabes extitisse, inter quos, sub Almansore et Alm mone demum Graecanicam philosophiam innotuisse in sequentibus ostendemus. Quaecunque igitur Arabum fuerit literatura elegantior, ob quam inter criticos locum illis facit LACx EMACHERus illud eκ dictis est manifestissimum, nec ob argumentum aliquod, quod excusserunt philosophicum, nec ob methodum aliquam philosophicam in eleganti ribus literis adhibitam Arabes ante Isiamismi tempora mereri, ut in philosophiae historia commemorentur. Nec obstare huic sententiae potest medicae artis studium diu ante pseudo-prophetae aetatem inter Arabes cultum fuisse V, vixisseque inter eos magna artis suae peritia et felicitate famam egregiam consecutum Al-Hareth Ebn Calda, praestantissimum medicum, qui cum in Persia artem salutarem didicisset, reduκ magnam sibi hominum opinionem conciliauit, ipsique Muhammedi gratistimus suisse dicitur . Ea enim medendi peritia tota empirica suit, ut tace

mus, illum hanc artem non in Arabia, sed in Perha didicisse. Recte itaque pronuntiasse censendus est AsvLFARAIvs , philosophiae frientiam Deum Arabibus non concessisse, nee eos ad haec studia idon os fecisse. Quamuis enim facile concedi queat Poco cx Io , hoc

9 ilist. orient. L. I. e. 8. p. 387. seqq. clauiti mane prandere, vestes leues induere. et pa loe. cit. p. 7. not. venere pareius uti q) A a v L p a a. L e. LACEE MACHE . s) p. lca. loc. c. p. s. v i. e. p. ass.

27쪽

non ideo contigisse, quod minus idonea essent eorum ingenia ad haec studia excolenda, cum postea ostenderint, ea philosophiae addiscendae

non inutilem posuisse operam, sed quod ea esset vitae eorundem ratio, quae tempus ei impendere non pateretur, et quod nondum reperirentur, qui iis honorem, quo alerentur, deferrent: verba tamen historici Arabici non eo torquenda sunt, ac si ad doctrinam tantum de caussa uniuersi

siue theologiam scholasticam, postea inter Arabes diligenter excultam, pertineant, quod quidem visum Cel. Lu DE NIGIO M. Nam Arabs hanc philosophiam intelligit de astronomia philosophica, et methodo scientiam gignente, siue dialectica, ad quas ineptos fuisse ante Is lamismum

Arabes Contendit, qua una obseruatione in ipsis historici verbis euidentibus fundata, omnes machinae disiiciuntur, quibus pro dialectica Arabum ante Muhammedem pugnauit vir longe docti Timus. . IV. Nihil emendatum Muhammedis aduentu, nouaeque legis miss μM. atque religionis promulgatione, quamuis mire se de gente sua me ruisse somniaret impostor, quod ab irrationali Numinis cultu ad rationalem eos reuocasset. Nam ut ipse omni prorsus eruditione, more populi sui, erat vacuus, et illiteratissimus, uti supra dictum, ut ne literas quidem pingere nosset, miserabilem autem, quam centonis instar undique corraserat, rhapsodiam legis suae nulla philosophia tinxerat, ita, ne paulo prudentioribus oculi aperirentur, illique supra magistri captum saperent, sibi prouidendum esse ratus est ' Vt itaque uno quasi ictu, quicquid contra legis suae ineptias moliri posset humana eruditio, iudiciique acies, praescinderet, legem tulit, ne quisquam Mustemorum artes liberales disceret. secus qui faceret, mortis reus esset. Qua lege semel religionis obtentu firmata, dici non potest, quantum in ipsa herba prima meliorum inter Arabes ingeniorum semina suppressa suerint. Id quod libere fassus est A a v IAApARERN TOPHAIL I, monens, non

defuisse quidem Arabibus viros cordatos, qui cognitionem philosophiae speciatim sublimioris adepti fuerint, at non ausos esse unquam eos illam palam profiteri. Sectam enim Hanafricam, et legem Moham-

medicam vetasse homines in eam se immittere, et, ut eauerent ab ea, monuise. Vt vero ingenia per otium de veritate cogitatura arceret, alia illis obiecta consideranda proposuit, legem nempe novam, qua se auctorit tem sibi magnumque asseclarum numerum comparaturum esse sperabat, eiusque ambitu totam Isiamismi novaeque, quam meditabatur religionis summam comprehendebat, de cuius tamen legis Muhammedicae, quam Coranum vel Alcoranum dicunt, origine, indole et summa hic prolixe disputare non licet,

Γ loe. et . p. r. not. 6) Nai Ebn Yoehdan. p. 34. Ira vero religionis obis vi Cons Me N. Hist. phil. L. V. e. s. p. 286. tentu vehementer a philosophiae s radiit ahhor-LUDEM C. l. e. p. l . CON a NG. antiqq. rebant Isiam is mi sectatores. unde Takkidinum Acad. diis l. p. 3 i. Poco e R. l. e. p. I6s. L A- quendam Aimam i, philosophiam inter Sara-C EMACMEn I. e. s. s. p. io. tenos reuotanti diuinas poenas fuisse minatum

γι in philosopho ΛἰGaiasastis s. epistola de insta docebimus.

28쪽

i6 PER. IL PARS I. LIB. III. CAP. I.

licet, illique adeundi sunt, qui eius historiam literariam condiderunt φ. Licet autem ne micam eruditionis possederit Corani compilator, non tamen plane negligenda est eius in historia philosophiae Saracenicae consi1 deratio, eo quod non suo Marte illam compilationem construxit M li1mmedes, sed tota ex libris Christianorum per Nestorianae sectae asse- clam quendam Bahiram, ex Iudaeorum doctrinis per Iudaeum aliquem Abdallam Ebn Salam, et eκ Κoraishitarum Zabiorumque religione, quam Arabes tum profitebantur corrasa est, ut doctissime obseruatum D Avio I MI o V.C. hac itaque origine de doetrinis illis in Corano comprehensis iudicandum est, quas de Deo et attributis diuinis ille continet, quasque ad philosophiam quoque Saracenicam pertinere infra probabimus, indeque caussa asserenda, cur inter inepta multa saniora quoque aliqua impostor attulerit, quibusque canalibus ad hominem illi teratum ea defluxerint. Ita enim tempore praeter veteris idololatriae asesectas, et Zabiorum sectam temere coeuntem, Iudaeos quoque atque Christianos inter Arabes habitauisse, ex scriptoribus Saracenicis constat, obseruatumque Poco CRIO' in tribubus Rabiae et Gasson, et parte Κο-

da ne Christianissmum, Iudaismum apud Isauruar et Bani Mnanah, et

Bani I Hareth Mn Gabae, et Cendab, magorum religionem inter Bani Tamini Sadducaei rum inter Graistitas viguisse, quin et in aliis tr tabus Christianismum resinauisse. Quamuis autem mirum videri queat, philosophiam inter Christianos non ignotam, non ad Arabas peruenisse, licet tot inter illos Christiani habitauerint; cogitandum tamen ad despiciendam populi libri, id est, cruditione culti doctrinam Arabes adduxisse studia, quibus detinebantur vitaeque rationem toto coelo diuersam; valde

minauit triga virorum summorum 4 B. Falla i

tir. theol. L lli. e s. p. N add. Do a M. Libi. theol. crit. P. l. p. 4ή3 Legendus autem et Coisr,ntis ipse a MAR Accio eum prodromo et ab Hirae LM ANNO editu .viraeque Nu-hammadis set intores post Abuli' raratum, Elmarinum . Eutychium Is MA L A u ν an A. in tr. de x ita et rebus gestis Mohammedis Mos. Iemleae religionis auctoris, et imperii Saraeentei landatoris. Arabiee ex MSe. Poeoe iano bi. bliothecae Bodleianae cum versone et notis IOANNis G AGNO Oxon. arr3. sol edito, vid. Ctigate. Bibl. ancienne et modet ne T. XX. P. I. art. 2. p. 68. quam seriptoris Ara-hih sto iam sabulae illi Roinanensi. quam de vita Muhammedit ad exa itanda saeta Christi na eonfinxit Comes Botitiinviilerius . recte opponi posse putamus. Addendi Hana. RE LANoa libri duo de relig. Multam mellica.Ho Teti Noalli historia orientalis, quosque nominat ZAC M. Ga Araus in historia lite. ratia Aleorani. Rostochii troi. 4 edita. Vt alio

Ilurimos taceamus. Comparari vero eum his eriptoribus meretur. docti viri. t A e o a i Εκ-κ A a T M i dissertatio de illustrium ae obseur rum seriptorum erroribus praecipui, in historia Mahomeli eorumqtie causis. Ulmae l73 . a. edita. a) In or. inaug. de Mohamstedisino e veteri bus Hebraeorum scriptis magna ex parte eo nisposito Trai. i ιη et in disr. e. Nohammodani. smo ante Mohainmedem. quae est inter dissertationes selectas decima. h) l. e. p. I36. Affert Is loeum sn Aax TA-N r i dignum . qui hie legatur Ex Arab bus iaetant qui ad iudaisimini inclinarent. ex iis.. qui ad Christianismum ex ii .qui ad S,hiismum .propenderent. et qui stellis fixis eam vim attri.

buerent, quam erratiris astronomi adeo ut nee loco se mouerent. nee quiescerent. neque iter sa-

Merent, neque domi sibs sterent. nis a stella aliqua eaptato omine. dicentes insuper . se hu--iu 1 stellae vel illius renescio pluviam eonsequi., Erant et ex illis. qui angelos magni facerenti eosque eolerent . intivo et qui daemonas cole. ent. asserentes. eos Dei filias esse.

29쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEM 1r σ

de quoque eo iam tempore philosophiam inter Christianos in exilium, e pellente harbarie, inclinauisse; tum fuisse hos Christianos inter Arabes viventes Iacobitas, id est, Monophysitas, ab orthodoxis graui odio preiasos, quod sine dubio dissidium obstitit, quominus Graecanica philosophia inter hos culta ad istos sectarios pertingeret. Et hine ratio quoque petenda videtur cur in Alcorani compilationem plura, philosophiam redolentia non confluxerint, cum tamen Christianus homo manus auκiliatrices porrexisset, curque potius fabulis Iudaeorum veterumque haeretic rum aliisque absurditatibus omni sanae ration. bellum indicentibus plenus sit, opusque habuerit, ut innumeris subtilitatibus a doctoribus Saracen rum scholasticis post receptam inter eos philosophiam ad saniorem aliquem sensum reuocaretur. Qua in re a Muhammedis rationibus prorsus deuiarunt qui eam potissimum ob caussam philosophiae artiumque liberalium studia prohibuit suis, ut eo grauior maiorque esset Isiamismi, et qua ille nititur, legis nouae auctoritas. Quam vi supra omnem philosophiam eveheret, eiusque veneratione hominum oculos ita perstringeret, ut ad philosophiae sanaeque rationis monita pmrsus Coecutirent, diuinam ineptimmo centoni originem tribuit, et diuinitatis argumentum inde petiit, quod, narrante

ApvLrAR Aio miraculi instar sit, quod cum conatisnt eloquenti sint quique ei par aliquid elaborare, ne capitulum quidem unicum ipse

conferendum proferre potuerint. Immo si Al Gagalium audis, a Poco C x I o - adductum, Alcoranus es miraculum maximum, quod inter homines permanet, nec es prophetae, praeter eum miraculum perm nens, cum ad imitandum eum prouocauerit apostolus Dei Arabum eloquenti mos et disertissimos, quo tempore misienis eorum referta esset Arabum peni bla, quorum studium, et quod maximo in retio habebant, quoque praecipue gloriabantur, erat eloquentia et atque in medio

ipsorum exclamans iuberet, ut quid illi simile proferrent, immo vel

decem capitula, immo uel unum, se de veritate eius dubitarent: dixeritque Deus, si congregati fuerint homines et daemones, ut aliquid huic Aiacorano simile eomponant, nulla modo eos hoc praesituros, es mutuam alii ni is operam praestiterint. Eadem Cosarorum regi Ismaelita, siue

Saracenus in notissimo illo R. IEHvDAE HALLEvr dialogo respondit. Excogitata haec sunt, non tantum ad conciliandam Corano inter Arahes, eloquentiae, uti supra dictum,primum inter scientias locum concedentes auctoritatem, sed et ad deprimendam contemnendamque sciuentiam omnem, maxime philosophicam, eo quod, verba iterum damus

A lGazalii, concesserit illi Deus haec omnia . cum ipse idiota esset, quintilli unquam scientiae operam dederit, nec libros peruoluerit, nee sciaentiae acquirendae gratia peregrinatus fuerit, sed semper mansierit inter Arabum ignoranti mos, Orphanus et impotens, ae pro impotenti

habitus.

Q innast. IX. p. HO. M loc. sit. P. a . H Libro Costi P. I. f. s p. id

30쪽

19 PER. IL PARS L LIB. IIL CAP. L

habitus. Nullus itaque philosophiae locus relinqui poterat, cum de n

Da lege disputari legislator veteratorius prohiberet, et gladium pro rationibus ostendens, disputationes ad iudicii extremi diem relegaret f. Vatia de occupauit animos malesanum hominis imposioris studium : qui cum in hac lege sua omnem prorsus industriam consumi, sicque beatitatis aeterianae certitudinem acquiri postularet, ita Corani lectioni assi xit ingenia, ut non integrum tantum ediscerent, sed illi etiam perquirendo, et in succumae sanguinem vertendo omnes sere vitae dies impenderent. Quod eo facilius euenire potuit, quo magis hominibus stupidis et in ignorantiae tenebris educatis facile persuaderi poterat, omnia, quae scitu utilia et salutaria sint, in illo libro comprehendi, reliqua ei contraria vel non ibi collecta et eκpressa, damnanda prorsus et tollenda esse. Quo argumento vim Amrum exercitus Saracenici ducem, omnes libros Alexandriae, quam occupauerat, damnasse et igni addixisse, infra narrabimus, legique pallim potest ε. Ita vero exitiale odium animis erga philosophiam instillari oportebat, magnaque pati detrimenta scientias artesque omnes, ratione utentes, maxime philosophiam. Quamquam enim passim extabant ingenia nobiliora, quae iudicio naturali instructa ad rationis radios oculos attollebant, obstitit tamen religio publicae vindictae gladio suffulta, quominus dotibus istis ad eκaminanda nouae legis fundamenta uterentur, et cogitare, multo minus meditari et philosophari de iis auderent. Tantis etiam ineptiis et nugis, quibus Coranus scatet, animi agellus natura sua non infoecundus, quasi vepretis et dumetis obsepiebatur, ut teneri veri. tatis connatae, et a ratione subministratae surculi non possent non extimgui et in ipsa herba suffocari: qua ratione, quodcunque ad philosophiam inter Arabes aptum videbatur, aut vi, aut astutia doloqUe supprimebatur. Quod cum in se rebus sic stantibus faelle eueniret, pseudo- prophetae illiteratissimi exemplo eo magis confirmatum et ratum habitum est, quo magis ad hos ducis et doctoris sui mores se Omnis natio Saracenica conia formabat. Qui hus rationibus inducta secta Harii sitica, quam eκ quatuor orthodoris sectis esse, infra diecmus, quaeque anno Hegirae LXXX auctore Ahul-Hanisa exorta est summo rigore in artium et philosophiae studium debacchata est, ut supra dictum. Multum vero adiuuit hoc philosophiae exilium tempore nascentis et adolescentis Isiamismi ratio huius politica, totiusque reipublicae, quam Muhammedes condere coeperat, constitutio. Qtiae cum rationibus ob summam auctoris ignorantiam niti non posset, armorum strepitu gladioque micante firmata, hocque modo longe lateque disseminata esL Quo potissimuin nemo cum consistere deis heret noua illa ciuitas, vel coeuntis potius ex multis sectis populi collu- Uies, armis magis, quam argumentis regenda, impossibile erat ut artihus

liberalibus et philosophiae loeus relinqueretur, quae discindendis potius,

quam

SEARCH

MENU NAVIGATION