Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEN. Ig

ran aduniendis nexibus corporis leuissima commissura cohaerentis aptaeent; certe ad veram culturam pacem atque otium requirebant, sine quibus philosophari ex voto non licet. Eandem rationem secuti sunt, iri ini post Muhammedem duces, totaque Ommiadarum familia, cuius inolis armis vim omnem fuisse, historia Saracenica omnibus sere paginis loquitur. Qui cum bello tempus omne consumerent, et pro lege a parentibus sub diuinae originis et auctoritatis persuasione acceptae auctoriatate tanquam pro aris sociisque pugnarent, facile in eam opinionem delapsi sunt, libros omnes atque artes et philosophiam quoque inutilem pro ius esse, eo quod vel illa continerent, quae in Alcorano quoque exhibeniatur, adeoque superuacanea tessent, Vel contradicerent libro Θν adeoque ferenda haud essent, sed tollenda potius, tanquam pestes reipublicae. Quae inepta opinio ita homines feroces, et armis magis quam libris deditos in artes quascunque armauit, ut aliquoties praestantissima volumina, irreparabili liud toruin damno igne exurerent. Addi his cauia sis neglectae et proiectae inter Muhammedis asseclas primos philosophiae possunt aliae, non plane omittendae. Inter quas non leuis momenti est, quod Saraceni cum Graecis reliquisque occidentis populis inter quos philosophiae studium adhuc vigebat, certe magna librorum philosophicorum copia reperiebatur, nulla alia in re consueuerint, nisi ubi omnia puluere et sanguine miscebantur, et in caedes et rapinas discedebatur, quibus ci cumstantiis vigentibus non potuere pacifica philosophiae artiumque semia na ad inimicam et hellicosam gentem transire. Nec his obstat, Christianos multos inter Muhammedanos habitauisse, et cum iis familiariter fuisse conuersatos, immo ipsum veteratorem Christianis, teste ELMAciso se humanissimum praebuisse, tutelamque ac defensionem promisisse, nec male de iis suisse locutum, quibus artibus multos eorum aci sequendas par

tes suas illexit. Hi enim Christiani non Graeci erant, apud quos sedem fixerant artes liberales et philosophia, sed Arabes schismatici et heterod

xl, tum religione tum doctrina prorsus a vera Christianorum facie degenerantes , apud quos eo magis inualescebat barbaries quo magis inter

ipsos orthodoxos, siue Melchitas cita dictos, quod imperatoris Romani religionem sequerentuo bonarum literarum et philosophiae studia occasum minarentur, litibusque et dissidiis stinestissimis omnem rationis usum extinguentibus inter Christianos personarent omnia L Praeterea mature ab exemplo Muhammedis defecerunt duces sequentes, qui parum communionis cum Christianis fouerunt, eo quod bello potius persequendos

statuerent, cum hac ratione res suas Valde augeri posse conliderent, existu expectationem non solum confirmante, sta quoque superante. Hin

que auersatio illa a Christianorum consortio ortum habuit, quam Caliis C a Ras-

M Histor. saraeen. L. I. e . p. 13. et quos ad- ius literis tinctos A avx Allarus Dyn. IX. dueit Hor vitia a histor. orient. L. Ii. p. iri. testatur. sed hos paucorum rantum aliis e. a. p. 23ς. quot virorum fuit studium.

ia Fuisse quosdam inter hos christicolas Grae- λ Conserendus Hor Titi carius I.c. e L p. 239.

32쪽

αo PER IL PARS I. LIB. III. CAP. I.

Rasiidus, Almamonis, scientiarum inter Saracenos restauratoris pater testatus est, cum is Ioannem Mesuach in aulam suam deduxisset, ut cruditis, quos summo studio condixerat, praeesset, cum anuit solos Christi aianos Graecae eruditionis notitia aliqua floreret. Teste enim LEONEAFRic ANO G pater indignabundus filium interrogauit: cur uni potissimum Christiano confideret λ et cur Christianum hunc in curia sua teneret, et susterret λ cui Mamon, ne crabrones irritaret, probe gnarus, quantum inter Muhammedanos et Christianos intercederet odium, hoc tantum respondit: Pater mi reverende, eum mihi Capellanum non conduxi , sed artiscem, videt vero excellentia tua , plerosque artifices in imperio tuo esse Christianos et Iudaeos. Ex quibus omnibus amplissime hactenus disputatis in unam suminam collectis, luculentissime patet, primo Istamismi exorientis et adolescentis seculo ab Arabibus ob plurimas caussas exulauisse omne philosophiae studium, nec potuisse emergere ingenia excitatiora ad eius culmina, eo quod infelicitas seculi, et lex Mu-hammedis, et ratio reipublicae Saracenicae Drorsus Obstaret. Tam alta autem haec res radices egit, ut, cum secundo post Muhammedem seculo, pacatis tantisper rebus Saracenorum principes eruditorum virorum cohortationibus excitati artibus liberalibus et philosophiae audientiam facerent, eisque inter suos quoque locum facere conniterentur, obstarent eκ ministris eorum plurimi calcibusque atque pugnis repugnarent, essentque qui optimis principibus maledicerent, eo quod superstitionem, cui adhaerebant, artium et philosophiae studio iugulatum iri, probe videbant. Id quod ausus est, Tahiddunus quidam, supra iam memoratus, qui teste Sephadio Arabe apud Poco cxlv M se professus est : Fiera non posse quin Deus certas de A inamone poenas sumeret, quod scientiis philosophicis introductis Muhammedanorum pietatem isterpellauerit. Quam

ipsius sententiam non mirandam esse, recte monet Poeockius , eo quod apud multos homunciones audacter pronuntietur, quicquid est humanarum literarum ac scientiarum, inimicum esse religioni: quod et inter Christianos quosdam obtinere dolet. Certe inter Multam medanos eo tempore tanto ardore assertum est, ut scurra quidam Al-Shafictas dicere non erubuerit: Si quis inter Mubammedanos philosiophiae operam daret, dignum esse, qui palo affixus per omnes Arabum tribus et coetus circumferreIur, proclamante coram praecone: haec remuneratio es eius,

qui relicto Alcorano et traditione incubuit philosophiae. Quod quamuis

Latis crassa Minerua dictum sit, vocemque bovis aut asini, non hominis . net, non magnopere tamen mirandum est, eo quod superstitio simus quisque, et Corani literae addictissimus. se paradiso pxoximum esse persuaderet, nihilque in absurdo centone esset, quod non inepti quidam homunciones defenderent. Quibus cum sensum paulo commodiorem et magis

II De vir. illustr. Arah. e. p. agi. temporibus applieat A a x x a Dia T. IV. MDIR L e. p. 166. Conserendus qui nostris haee Taykiddin p. 3ix

33쪽

DE ORIGIA PHILOS. SARACEM ai

n agis rationalem tribuerent philosophantes, non potuit non stupor hominum ignorantia superbientium illam diligentiam maledictis incessere, eo ruod, veritate licet concinente, crederent, ita a primo legis sensu sierii uortium. Ex dictis vero intelligitur, quantae tenebrae tunc in orbe philosophico per omnem terram fuerint. Cum enim omnis fere philosophiae honor post Sec. VII inter Christianos eriperetur, et inter Sarace nos ea non toleraretur, non potuere non fata philosophiae eo tempore esse iunestissima. Et achim fortasse de ea fuisset, nisi ex ipsa Saraceno rum gente excitasset diuina prouidentia principes quosdam , qui fugienti bus literis et philosophiae manus iniecerunt, easque postliminio reduxerunt, Vel exules potius anertis exceperunt amplexibus, de quorum hamin rem studiis iam porro uicendum est. f. V. Vestigiis Multa edis presse institere principes ducesque Saracenorum, qui ex familia Ommiadarum usque ad medium fere seculum secundum Hegirae rebus praefuerunt Ii enim cum accepta noui imperii stainina sibi confirmanda roborandaque esse probe nossent, ad arm Tum vim atque gloriam cuncta retulerunt, posthabitis literis omnibus; recentis quoque legis veneratione capti, memoriaque prophetae haud ita pridem rebus humanis erepti ad illius obseruantiam excitati, religionii ibi duxere, a sancitis moribusque Muhammedis vel latum unguem disse dere. Inde factum, ut ad seculum usque post C. N. octauum medium inter Saracenos pristina regnaret harbaries. Ast defuncto, qui ultimus ex Ommiadarum familia Saracenis imperabat, Merwano, filio Muhammedis, cognomento Ahu Abdulmelico, magna literarum felicitate, faustissimoque sidere, successit familia Abbasidarum, quae et Haschemidarum appellatur ue ab eo enim tempore grauis, quae totam gentem dolo artibusque pseudo - prophetae presserat nox ignorantiae Zecedere, et exorturae eruditionis atque philosophiae praenuntia illucescere aurora Coepit, tum Christianis viris doctis inter Muhammedanos placide magis quam antea, toleratis, tum ipsis scientiis sensim meliorem sui sensum atque gustum Saracenis instillantibus. Donec ineunte Seculcr IX sol quoque ipse, eruditionis, maxime philosophicae fulgore splendens, Oriretur, cum rebus Saracenorum regundis pneesset Ahul-Ahbas Al-Mamon, qui nouam in hac historia nobis periodum figit. Et a stipe stitione quidem a noui imperii conditore tanto studio inter Arabes disi minata, nec huius quoque familiae principes vel latum unguem discede

bant, sed ea suscipiebant, quae , parum licet principes decentia, IeκC a tamen

34쪽

PER. II. PARS L LIB. III. CAP. I.

tamen Muhammedica imperabat. Hinc videas eos peregrinationes rei gionis ergo instituere, templa erigere, Orationes ad populum habere, magnoque studio summaque alacritate in Muhammedis religionem ferri, eamque quibus possent, artibus stabilitum ire '. Ast in eo pulchrius sapiebant, quam antecessores sui, quod nefando illo, quod aries et sei entias omnes in exilium mittebat, interdicto, dcterreri se passi non fuerint, quo minus curioso ad scientias artesque oculo remicerent, et initio quidem exploratorum instar ad Musarum castra digrederentur. Cuius rei laudabile initium fecit secundus ex Abbasidarum familia princeps, qui post Muhammedem vigesimus tertius Saracenis praefuit, Abug- Iaasar Al-Mansor quem natura iis dotibus eoque animo instruxerat, quibus ad . iuuandas literas excitari confirmarique posset. Teste enim ELMAci No ρ, tanta fuit bonitate indolis, prudentia, rectitudine covsilii, et suavit te conuersationis, ut dici non possit; magnanimus quoque et multo rerum usu exercitatus. Ita vero principis animo constituto, non potuit non via parari artibus atque literis. Nam et indolis honitas ferociam illam genti insitam, regulisque principum stabilitam expellebat, et prudentia, quid valerent literae et qua ratione principem ornare possent, explicabat, et consilium rectum salsa Muhammedis et sectatorum princi pia politica detegebat, et morum humanitas facilem cum viris doctis, animi vero magnitudo liberalem reddebat. Maximum vero in stertienda scientiis, et imprimis philosophiae, via ad aulam Al-Mansoris usum nitit ars salutaris. Duobus enim medicis Christianis utebatur Al-3r cumque is astrologiae multum tribueret , astrologus etiam huic accessit numero, quae ternio cum philosophiae studiis esset imbuta,

lacile fuit philosophiae ex puluere , in quo sordida et abiecta squalebat,

caput erigere, novumque sperare cultum. Cum itaque . qui Al-Man

sorem in principatu praecesserat Calisa walidus ' Christianos Arabim lingua pro Graeca uti iussisset, quod Graecanicae eruditionis decremento

magis, quam incremento accidisse rerum series euincit hoc mandatum, in omnia licet alia nitente eius auctore, occasionem secit, libros quosdam Graecae literaturae in Arabiciam ferinonem transferendi. Condita

quoque, quam imperii sedem sibi delegerat urbe Bagdado, Musis quoque

or Iloe multis exemplis historiae Saracenteae ua . Christianorum sothis, ne amplius se iptores eonfirmant. Vid. ELMACi Nus hist. . Graeee. sed Arahiee literas evararent, Wa id Satae. L. il. E v x x e ii. A L R X. Ann. T. ii. , Callia interdixit A. Id iuuandis inter Arabeas . 39s. seqq. HOTT N a R. hist. orient. L. literis profuisse putat Lunaisi virus l. e. .ri. e. s. p ars. seqq. Histor. eccles Sec. viii. iugulandae magis Graecae literaturae seopum Sect li I. p. sor. N L. I s. c. s. p. Io4. habuisse, ex seculi primi inter uti hammed.no. el Cons L vox. c. i. e. p. as. moribus Aelle intelligi potest. Anno enim id r) Ex Maei N. l. e p. aca. addit his Cel. girae 96. Walidus. vltimus ominiadarum re Luna. io. i. e. ob astrologiae studiu in As- gnatiis. Nee improbanda Corasti ruct i L e. mansorem Magiae notitiam tribuisse Arabes. e- eoniectura est, hoe edictum maxime spe 3 ne insta ELMA ei No i. e. L. ii. e. 3. p. ior. sed hoc illud feribarum genus. quos notarios voeamus. non cl. Al-Mansore dieit Elmae inus, sed de Abu- Illud tertiam, nullo indieio probari posse. .l- mustimo. Zindiliaeorum duee. quem interseeit sum librum Graece a seeuto us ne septimo' at Al - Manior. . que adeo. post illud walidi edictuat in tertia

c Dynast. IX. p. ias. id testatur AavLνA- sataeeniet imperii fuisse setistum.

35쪽

DE ORIGIN. PHILOS. SARACEM M

iatibulum excitauit, locumque construxit, in quo paulo post requiescerent LCum enim inagna ingenii uteretur perspicacia atque elegantia, ferre diutius non potuit, ut in tantis ignorantiae tenebris gens sua delitesceret, etharbari et squalore horreret. Vt itaque principis exemplo ostenderetur, qua ratione ex hoc somno esset euigilandum, audendumque aliquid humana ratione dignius, ipse ad cognoscenda philosophiae et mathematicarum disciplinarum praecepta animum adiecit. Qua de re digna sunt, quae hic legantur ABVLPARAII verba, eo quod prima nascentis philos phiae inter Arabes initia luculenter produnt. Ita scilicet scriptor Arabs:

Postquam Deus T. O. M. Onastas constitvit Haschemidas, et regnum ad ipsos traUulit, reuersi iunt animi ab incuria sua, et experrectisntellectus a deliquio suo. Primus autem eorum, qui scientiis operam dedit, fuit Calita fecundus Abu-Damar ALMansor, qui praeterquam quod lexis peritia excessuit, philosophiae etiam studio incubuit, ac pra

cipue astronomiae. Quamuis autem ad principis exemplum se subdit rum quosdam composuisse credibile est, non tamen tum late satis pom ria sua extendisse philosophiam inde colligendum est. Id enim non unius principis aetatem sed integrum sere seculum postulabat, eo quod superstitio ita animos plerorumque occupasset, vi non possent non in hac exorientis philosophiae aurora coecutire. Neque tamen laudabilis principis cura studiumque nussum effectum habuit, sed pedetentim literis et philosophiae via si rata est apertior. Qua in re Christianorum quorundam diligentia laudari meretur. Teste enim AavLFARAIO Theophilus quidam Christianus Arabs, ex secta Maronitica, homo elegantiori literatura imbutus, duos Homeri libros de excidio urbis uti elingua Graeca in SIriacam verterat; eodemque teste iam Iustiniant aetate Syrus quidam, Sergius libros Graecorum multos hoc idiomate eκpresserat '. Quamuis autem eκ residuis translationibus Syriacis, quas de scriptoribus ecclesiiasticis habemus, iure quodam colligi queat, saepius has versiones grauisti me hallucinatas fuisse, eo quod quae supersunt

in rebus tritis et vulgatissimis toties impegerunt, ut doete obseruatum RENAVDOTIO ': Certum tamen est, has versiones Syriacas Saracenis

primos duces fuisse, ad cognokenda philosophiae artiumque mysteria, praesertim cum Al-Mansor iam largissima eruditis proposuisset praemia, qui Graecorum scripta ad philosophiam, astronomiam , mathematicasque artes reliquas et medicinam pertinentia Arabica veste induisset. Quod cum ab Arabibus ob Graecae linguae ignorantiam fieri non posset, exoblati praemiis Christiani, qui Graecos libros legebant, non tam Arabica lingua, quam Syriaca, has versiones susceperunt, eo quod in urbe Bastdado,

36쪽

PER II. PARS I. LIB. III. CAP I. l

dado, ubi sedes imperii erat, Syriacum idioma vemaculum erat. Hineaque ratio petenda est, cur Arabicae, quae hodie eXtant versiones, pleraeque non ex Graeco, sed ex Syriaco sermone factae sint. Fouit haec molimina quintus ex Abbasidarum genere Saracenorum princeps AbugIaasar Haron Rashidus, quem natura his muneribus ornauit, quibus promoueri quam maxime possunt partes eruditionis omnes. Erat enim, depingente indolem eius ELMACINO V summae inter Chabrias humanitatis et liberalitatis, maxime in poetas, vehementer enim delectabatur bonis versibus eorumque audisu et imitaIιone forIis et magnanimus , multi certaminis et peregrinationis, magnaeque deuotionis, et beneficentiae in pauperes: cumque peregrinareIur, solebant cum eo peregrinari centum docti Is cum aliis quoque nomini hus famam sibi

conciliauit celeberrimam, tum maxime summas laudes eruditorum patrocinio consecutus est. Quos et aluit et praemiis affecit, et stipendiis auxit, et ad audenda pulcherrima quaeque cxcitauit. Quibus conatibus principis laudandis essectum est, ut passim scientiae excoli coeperint, in id connitentibus viris doetis, ut eius gratia et fauore Lauderent. literis utilia ter inseruientes. Mirandum itaque non est quod de aulae Rastidi ELMΑ-civus - refert: in nullius Chalmae aula tot convenisse congiliarios, iudices doctos qua voce in textu Arabico philosophos innui, eamque voci Obada, quae elegantioris literaturae' alumnum indicat, Opponi, viris eruditis obseruatum eruditos et portas, aIque in aula Rastidi Εκ quibus parce, ut pro instituti nostri ratione debet, allatis intelligitur, auroram illuscentium inter Saracenos literarum a solis ortu, quem vidit gens hellicosa sub Al-Mamone probe distinguendam, nec nimis eorum fuerba premenda esse, qui usque ad Ammonem ad aue ad seculum Christianum nonum duraui e monent inter Arabes, ob imperanIium rvditatem etiam inter alios subditos eorum, tantum non spissam barbariem , quantumuis aliquis literatorum amor in Massore et Harone Rasiido fuisset refuscitatus. Hoc enim comparate tantum, inve relatione ad tempora Al-Mamonis, quibus patentibus portis scientiae omnes,

maxime philosophicae, exceptae sutat. Verum est, non vero absolute ba

baries illis tribui potest temporibus, quibus honos literis esse coepit. Negandum tamen non est, plerosque qui philosophiae, reliquisque scientiis sub Al-Mansore et Rashido operam dederunt, sui sie Christianos, nec multum eo tempore Multam medis asseclas in eo laboraui sic, ut prasceptore et propheta doctiores fierent, vel ratione potiores. Plenum tamen diem viderunt scientiae, maxime philosophicae, sub Al-Mamone

mis rex Persarum Aaron est . quem annales Francorum ad an et Eta Ni A Tvs in vi. ra Caroli M. narrant . inissse varia munera, ele

37쪽

Ahu'l Abbas Al - Mamon, quem scientiarum, et philosophiae quoque

inter Saracenos cultae parentem recte dixeris φ. Is enim parentem Ras-hidum in promouendarum literarum artiumque pulcherrimarum studio

multis parasangis superauit. Cum enim inter Christianos orientales, uti supra dictum, quaedam florerent scientiae, et philosophia aliquam adhuc inter eos inoram secisset, Valde earum incrementa supprellit Rashidi superstitio, quem ferre non potuisse quod Christianos propius admitteret filius, supra iam narrauimus. Ast aliam et planiorem viam ingressiis est Al-Mamon princeps optimus. Is enim superstitionis capistro non tam vehementer coercitus, quam parens, non tantum Christianis sauit, eosque literarum atque philosophiae cultores in aula sua admisit, sed iis quoque inii mentis ad excitandas et vulgandas inter suos scientias et figendam eruditioni Graecanicae, praecipue, philosophiae et mathematicis scientiis sedem usus est: idque tam felici effectu, ut ad hoc quasi asylum conuolasse, quae ubique exulabant, disciplinas et honarum artium studia

censendum sit, exque eius aula tanquam eκ equo Troiano eruditio, eiu

que cultores ad Saracenos, et ab iis ad Christianos quoque egressi ius rint, ut ex dicendis patebit. Et mirum quidem videri queat, scientias omnes, et in his philosophiam quoque inualescere potuisse in aula principis, legis Istamiticae prohibitione tanquam vinculis quibusdam detenti,

ne ad cruditionem properaret. Sed mirari desinet quicunque temporum illorum circumflantias altius considerauerit Et primum quidem et potissimum eius rei momentum a Christianis arcessendum est, quos maiorem inter populos Arabiae incolas partem constituisse, constat. Hi quamuis ea eruditionis cultura non essent expoliti, qua meliora secula inter Christianos, Romanorum imperatori parentes fulgebant, et inclinaret ad corruptionem etiam in Oriente eruditio, ut libro sequente demonstrabitur; quamuis etiam inter eos plerique more Arabum non tam literis, quam mercaturae se tradidissent, habebant tamen inter suos viros doctos, qui et Graecos libros legebant, et vulgari lingua suis commendabant, quosque ideo populum libri vocatum suae supra diximus, et Theophilum quendam post Sergium in hac re utilem praestitisse operam narrauimus. Hi cum comtius ingenium colerent, et tum arte medica, se principibus commendarent, tum elegantioribus literis animi quendam ornatum praese serrent, tum philosophiae studio vulgi, ignorantiae et barbariet se eriperent, non potuit non principum Saracenicorum inde consequi veneratio, auctoritatem quandam conciliantibus, quae inter Arabes hactenus neglectae erant, eruditione et literis. Cuius eκemplum esse potest Ioa nes Philoponus, quem circa haec tempora in philosophia Peripatetica

o Pro I, Ius id L seq. doeehitur. De re. nal. T. II. p. 4iε. A vL Aa Arva Dynast. IX. liquis eius gestis videndi ELMA ei Nus L. II. aliique.

38쪽

α6 PER. ΙL PARS L LIB. III. CAP. L

excelluisse, infra dicemus. Narrante enim ABVI. FAR AIo β, eum Amramvs Omaris dux Aegyptum occupauisset, isque Alexandriam, ubi

vivebat Ioannes, expugnasset, hic ad illam accessit. Pui , cognito, quem in scientiis Iocum teneret, honore ipsum o fecit, audiitque de sermonibus eius philosophicis , quibus asueti non juerant Arabes, quod

eum ad stuporem redigeret, quoque percellaretur. Fuit autem Amrus inteliectu praeditus , ad res percipiendas promIus, conceptibus Haris,

basit ergo illi, neque ab eo discin t. Alia exempla huic similia infra

asseremus. Ita excitatis Arabum animis, ut, quod ingens inter ignoran. tiam et literas discrimen intercederet, intelligerent, et quo loco ponenda esset philosonhia apertis perspicerent oculis, lacile erat, ut inuidentes Christianis lolis hanc gloriam, sibi quoque eruditionis honorem vinia dicandum esse statuerent. Quamuis autem omnes fere literae splendore suo Arabum oculos percellerent, nullum tamen magis eruditionis genus philosophiae patentiorem portam aperuit, quam studium medicum quo inter Arabes Christiani quidem excellebant. Quos summo loco apud principes Saracenorum habitos suisse, eκ EL M ACINO, ABvL-sARAIo, EvTYCHIO aliisque historiae Saracenicae scriptoribus longo exemplorum catalogo demonitrari posset , si hi floria artis medicae ub Arabibus nobis scribenda esset, nec pleraque occupasset. doetissimi viri Io. Fagi Noli diligentia ', cuius de satis artis salutaris inter Saracenos tractatio digna est, quae cum historia philosophiae in liae gente sollicita attentione conseratur, cum multa adducat, lucem huic argumento Menerantia, quae asserre ob instituti rationem nobiς non licet. Artis vero medicae notitiam tum inter Christianos quaerebant Saracent. Licet enim unus itemque alter ex ArabibuS esset, qui in peregrinis regionibus medicinae cognitionem suerat consecutus, qualem suisse Alliareth Ebn Calda, Muhammedi gratum, supra diximus, exigua tamen et empl-rica tantum erat ea notitia, nec melior ipsius Atharethi eruditio medica de cum dissicilioribus morbis implicarentur Arabum principes, hominesque illis cari, ad Christianos medicos recurrendum erat, illique in aulas vocandi. Cuius rei exemplum ut habeat Lector, asseremus, ob libri rubtatem Ev Tu IIII ALEXANDRINI narrationem, qui haec refert:

Dono dedit Abdollabus AL shido puellam ex rimanensebus, qui inferiorem terrae Aeraptiacae partem incolunt, quam cum forma excellens

et formosa esset, valde amavit AL Rashid. Eadem eum morbo graui laboraret, nee prodesset ibi ulla medendi ratio quam adhibuerunt medici, AL Rashido dixerunt : ad Abdolubum deputatum Aerapti tuum mi

ras, quo ad te aliquem e medicis HGntiacis mittat, talis squidem huis

et illustribus medicis apud Λrahes. L. II. e. 6. P. I

39쪽

DE ORIGIA PHILOS. SARACEN. et

huic puellae medendae magis idoneus erit, quam medici Erastenses. Misit ergo ALRashid ad Abdollabum Mn-ALMohi, ut medicorum Aen.ptiacorum peritissimum exquirens eum ad ipsum mitteret, atque infu-per , quomodo se haberet, atque assecta esset puella , ipse indicauit

Accersens ergo Abdoliabus Balarianum patriarcham Alexandriae Meliachitam, qui rei medicae peratus erat, quomodo se haberet puella, qualique morbo assecta, ipsi indicauit, et ad ALRadidum misi. uui erga

secum tortas Aeraptiacas duras et muriam assumens, ubi Bagradum v

nisset, ad puellam ingressus ipse tortam rusticam et muriam comedendam

dedit. Unde ad temperamentum suum primum rediit, recedente ab ipsa morbo; quare ab eo tempore ex Aerapto ad penarium regium portari solent tortae asserae et muria. Al-Rashid autem Balatianum patria archam multis numis donavit: scriptis etiam literis mandatoriis, quia bus omnes ecclesas in regione Iacobitarum, quas IMelchitis ablatas possederant reddi iussit σα Immo insum Al-Rashidum, cum apopleria

corriperetur, medicique de salute dei perarent, ex consilio medici Christiani, qui sanguinem, incisa vena mittendum suaserat, frustra refragantibus medicis Arabibus, cum hoc remedit genus adlubendum esse filius Al-Mamon pordentisset, ita restitutum suisse, sicque honorem medicae artis inter Christianos regnantis apud Arabes valde crevisse , Ε LMA-cr Nus narrat. Alia exempla, breuitatis caussa praeterimus φ. Artis itaque salutaris praesidio cum ad aulas principum Saracenorum aditus medicis pararetur, immo sedes illis in ipsa regia Bamadi figeretur, sponte euenit, ut quam ipsi quoque excolebant, philosophia cum medicina inter Arabes reciperetur. Maxime inter hos medicos Christianos, quuhus et artis salutaris et philosophiae inter Arabes receptae patrocinium debetur, celebris est, Ioannes tilius Maia Walchi, siue Melae Damasce- Misisti M. nus, cum Ioanne Melae Damasceno, hoc multo iuniore, itemque cum Ioanne Damasceno Mansure, scriptore ecclesiastico non confundendus '

Da Hie

no xib. II. e. s. p. raruo Cons. Rati AunoT. ubi supra. p) Ioannes a patria Damascenus . a patente νεsue dimis . non eon tandendus est, eum Io. Nesu. filio Mamech, fit. Abdela. Damasei re. gulo see. Xii. medio elam. et scriptis medieta

ecelesiastieo. de quo in sequenti libro diem luis et vitae professione et aetate saeile distinguitur. vitam eius enam auit Lao A ita Nus. de visi. illustribus inter Arabes e. I. quinos doret. suisse natione Chaldaeum. religione Chris, sitim ex Nestorii secta. natumque esse in villa quadam Ninive proxima. Hunc ex patria. sit.

prosectum Bagdadum, eo quod patriarcham se

me suae quaerere .. ordines saeros sitscepturus. Vidisse Christicolas et Muhammedanos multos liberalibus artibus operam dantes. eorumque exem plo excitatum ad eas animum ipsum quoque applicuisse . patriamque suam Oh smplieitatem contemsisse. Breui autem tempore. Et medietnam. et philosophiam. et astrologiam didieisse. Tune ad Al. Mamonem venisse, praesectumque esse synedrio uirorum doctorum, quod in seqq. naris rabimus : magna quoque in eius aula auctoritate vivisse. tandem vincente inuidia in earee rem eontemim. et non nis soluta emta auri summa dimissum suisti Anno vero aetatis 3 . obiisse. Nomen Mesue idem esse vult L a o l. e. se Mosis improbante ΗοTTtN callo ad h. l. Nostiah idem esse vult se Mesehu holo. i. e.

Christianias et sed salii Hottingerum en allata Abulsarati loeo constat, ex quo discimus Melae dici, pro Masa archus. Huius Nasuae adhue Lati

40쪽

α3 PER IL PARS I. LIB. III. CAP L

Hic enim cum ex disciplina magni inter Syros et Arabes nominis meduei Gabrielis, filii Baetitisthuae filii Georgii prodiisset '. et ab eo hospia tali Bagdadensi suisset praesectus, magna apud Al-Rashidum Al-Ma-nem et reliquos principes Vsque ad tempora Al-Motari acceli gratia floruit, anno demum DCCCXLVI, vel ut habet Abi Osaia DCCCLXV defunctus. Is cum praeter medicam artem ex Graecorum disciplina philosophiam didicisset et humanitatis literas , scholam Bagdadi aperuia it, et inter Arabes, lingua Syriaca, quae Bagdadi florebat, philosopliatus est. Qua de re audiendus est AB ULFARAIvs r ita narrans:

E medicis etiam Al - Rashidi fuit Ioannes Aius Masawaihi, Chriasianus, Θrus , cui commist Al - Rashid interpretandos libros media eos antiquos , qui Al - Rashido eiusque successoribus inservivit usque ad tempora Al - Motata celi. Magni habitus fuit Baeda ii, summaeque auctoritaris. Libros composuit elexanIes s scholam insintuit disceptandi gratia ', in qua de omni scientiarum antiquarum genere optime eas explicans dissseruit. Praelegebat etiam et ad ipsum congregati sunt discipuli quam plurimi. Huic itaque Messiae seniori

prima debentur inualescentis inter Arabes philosophiae initia; nam et ipse philosophatus est, et discipulos eadem duxit via. Inter quos imprumis non omittendus nobis est Hona in Ebn Isaac, homo Arabs. religione, quemadmodum ipse praeceptor, Christianus, ex Arabum Ebadi rum genere, quod in Confinibus Hirami habitabat, de quo multa habet Anu LPARAI vs. Is inter alia de illo haec scribit Imperante

Al-Mora creto claruit Honain Ebn Maae medicus Christianus Ebmdiensis. Hi Christiani quidam Arabes erant e tribubus diverses, qui in unum congrigari se ab hominibus feduxerunt, in castella quaedam iuxta Hiram, ab ipses extructa, appellatique sunt Al-Gad, id es fervi creatoris. Honain vero cum adolevisset, scientiae amore captus Idasim ingressus est ad Ioannis Ebn Mesre scholam accedens ipsiusseruitio se addixit, et apud ipsum studiis operam dedit. Cumque pericontationibus deditus esset, Ioanni molestus fuit: die igitur quodam eum quaestionem erudiri cupientis proposuisset, iratus Ioannes, quid, inquit Hiren us eum medicina λ Tuum est in compitis minuta vende

re, cerat enim pharmacopolae filius iussitque ipsumschola a expelF. Disces

Latἰne vers evrant libri . quidam mediet editi B sl H. a. sol. Cons. FA R Civet s. e. p. asε. valdo i iurius est in huius visi historia Liti. N i v fi L. i. p. qui nee idiomatis quo seripsit. sitis et narus sui. nee aetati qua vivit. Eum enim stiti Adriano lV. Porit. Max. A. C. xissu vel Prideriari Barbarosia i inperatore A. C.Dss ponit, iuniorem Meliten eum seniore eonfundens. q) De hi, mediet, ennsissendus Palli Diu Hilh me l. P. it. p. s. seqq qui etiam in s ne operas adiecit vitam Gabrielis, ex Arabico Latine redditam a s ALOMONE Nxeat Damase no . quae historiam medicorum Arabum valda istiis rat. et non sne luee hie consuli potest. τ) Dynast. lX. p. t λε) Εκ his uerbis Cel. Lunx. v I. e p. 22.nor. h. Collegium ex seulpit ho ieum . inuito. nisi sallimur levtu diseeptare enim Arabibullidem est. ae disserere . a eoque recte ab ipso Abulsaraio da omni disciplina arteque, a Ioanis ne explieata exponitur. Quamuis vix dubitandum si . quin etiam logicam tetigerit Melae. to loci cit. p. 7 .

SEARCH

MENU NAVIGATION