장음표시 사용
911쪽
DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. 89
nias narrat, inque toto argumento ita versatur, ac si ad beatas spirituum sedes translatus ipse eorum naturam totam visione intuitiua perspexisset.
Haec Bonaventura, modestior et doctior aliis, quid non insicetum Sch lasticorum vulgus secisse censendum est λβ. XXIII. Neque meliora in philosophia morali apud Scholasticos
quaerenda sunt, in qua coecorum more vagi et palpantes oberrabant, et M --
uuid de moribus recte statuendum esset, ignorabant. Et quod ad illa σ-dem tempora attinet, in quibus libri Aristotelis ethici nondum vulgati sunt, quod seculo XlI demum factum est, ex consulis inter se Scripturae
S. praeceptis et PP. sententiis tota morum doetrina tradita est, et vix pars suit philosophiae. Maximo vero in pretio habita sunt Gregorii M. Μoralia, de quibus cum in antecedentibus late lain sit dictum, ostensumque, quam misere illis libris vera ratio moralis doctrinae corrupta sit, palam est, his quoque temporibus meliorem conditionem eam non accepisse, quamuis ita mordicus illi professores inhaererent, ut emergere diu libri Aristotelis ethici non potuerint. Nam misere cognoscendi principia inter se confundebantur, ut quid Scripturae debeatur, quid doctorum Ecclesiae consensui, quid conciliorum decretis, cento hic tam male consutus ostendere non posset. Neque de principiis actionum humanarum dispicere curabant inepti homines , contenti nudo aridoque discursu officiorum summam quandam descripsisse , vel de virtutibus chaos aliquod praeceptionum male cohaerentium eondidisse. Vbi vero ethica Aristo telis innotuit, et moralis quoque doctrina pars philosophiae haberi compit, de virtutibus et vitiis tractare coeperunt Scholastici, inter quos o-inam in Secunda fecundae reliquos omnes superasse supra iam in eius vita
monuimus. Nec negari potest, probauisse nonnullos in eo argumento industriam et voluntatem rectam. Verum dupleκ malum rem omnem perdidit. Nam cum vera et genuina actionum moralium fundamenta et principia ex natura hominis morali detegenda essent, ostendendumque, qua ratione emendandus animus, et ad Veram actionum suarum normam
adplicandus esset, his vel plane praetermissis, vel inepte et δε ἐν laetis, dialectica illa pestis Ethicam occupauit, et Scholastico modo de
ossetis casibusque conicientiae actum est. In qua tractatione non qua ri dehent definitiones accuratae virtutum et ossiciorum, sed inutilis et contentiosa ratiuncularum de casibus Vi κ unquam in vita humana occuriarentibus coaceruatio. Qui vero in αρετο γίας campum descendebant, Aristotelem ducem sequentes undecim eius Virtutes exponebant, minime
curiosi quo sensu virtus Aristoteli placuisset. Ut vero Scholastici Filiuca theologiae aptius et concinnius iungeretUr, virtutum theologicarum
trigam, fidem, spem, charitatem addebant, sicque gryphes equis iungehant, nempe virtutes politicas et felicitati vitae ciuilis atque auli eae dic ras, quas Aristoteles Commendat, cum virtutibus a Spiritu S. prosectis, et aeternae felicitati destinatis. Quod ovam miserum sit, et ab omnis X a vera
912쪽
scio PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III.
vera de moribus philosophandi ratione alienum, rei periti nullo negotio
intelligent. Alterum malum introduxit superstitio et cleri emolumeniatum ex illa oriundum. His enim moderantibus virtutum immutata sunt
nomina, et illis tributa, qui ire defendendo augendoque superstitionis is dissimae et ab omni ratione philosophica alienae regno se praebuerunt ii dustrios. Cuius rei exemplum esse potest pii Enctique nomen atque en- caritum, illis tributum, qui aut singulari aulae se Romanae probauerantp enuio, aut clericorum commoda, reditus, et honores valde auxerant,
aut in ceremoniis ritibusque multiplicandis, colendis, seruandis fuerant diligentissimi. Hoc ad sanctitatem quidem theologicam pertinebat, astita iudicium corrupit, vi quid philosophia pium atque Devin decens esse
dicebat, non intelligeretur. Eadem ratio valuit etiam de castitate, quam introducta coelitatus clericorum lex, ob insignia, quae inde hierarchiae ecclesiasticae oriebantur, emolumenta, mire peruerterat, ita ut castitatem virgineam seruari crederentur monachi perditissimo luxu et infami incomtinentia polluti, ut de monachis S. Dionysii supra in Abaelardi historia
obseruatum, additumque, libenter tolerasse hos prauos inores principes, vi effrenes homines eo lacilius coercerent. Duplex tamen rei medicina adhibita est, ipso vero morbo suo euentu deterior. Cum enim ius cain noni eum priuata magis, quam publica auctoritate initio accessisset, te tium moralis doctrinae genus, iure canonico, civilique, et Ethica Ariastotelica consarcinatum inualuit, quo pacto arida prorsus atque sterilis ethica facta est; praecipue cum suculo XIV in eo apex moralium tractationum constitueretur, ut casus Conscientiae magna et inepta curiositate definirentur, iis saepenumero principiis ad lithitis, quibus omnis verae viris' tuti neruus relaxatus est, quam pistem hodienum dolent viri pii cordat, que. Placere non potuit in tam graui argumento inanis et leuis tractatio animis paulo melioribus, qui ita mentis emendationem negligi dolebant, hinc de remedio illi ponendo cogitauerunt. Verum cum a sanae
philosophiae praeceptis destituerentur, neglecto rationis et reuelationis . lumine. imaginationis somnia supposuerunt, et internum quendam virtutis laudum sibi asseruerunt, qua in re philosophia mystica per Ioannem Scotum Erigenam inter Latinos naanifestata et in monasteriis propagata valde confirmati sunt. Quae actionum moralium regula ubi semal suisset admissa, impudenti fronte et inaudita audacia, apparitiones, reuelationes immediatae, colloquia angelica, visiones diuinae, et huius generis sexcenta alia, quibus medii aeui historia scatet, excogitata sunt. Qua rati ne omni tandem philosophiae morali eκ utraque parte oculi effossi sunt, et triumphauit humanarum virium, et superstitionis ineptissimae fiducia, Scholasticis et Mysticis, diuersa licet via, ad eundem scopum collineantibus. f. XXIV. Iuris naturalis et gentium praecepta a morali philosophiax.tirium Seho- ante Grotium nemo recte distinxit, nec Senolasticis in mentem venit, pe--- culiari tractatiotie de iis apere, quamuis videret unus itemque alter hanc quoque
913쪽
DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. sor
quoque disputationem ad moralem partem pertinere ' . Nec possibile fuit homini hus confusas notiones sequentibus, et iuris pontificii decreta cum naturae legibus confundentibus, vel patrum effata, nullo vero si noque principio connexa in illarum locum surrogantibus talia dare, quae vel mediocriter suiscere potuissent. Quae vero de officiis , quae pars sunt iuris naturalis, disputarunt, miseram iuris diuini humanique cons sionem spirare supra euicimus: et par quoque casuum conscientiae ratio est, de quibus hoc loco prolixe disputandum non est, cum ad theologiae moralis historiam pertineant. VeIimus autem legi, expendique, quae eruditissimi et cordati viri Io. MAEtLLONIus ' et L V D. E L-LIEs D v NIus ρ monuerunt, quorum libri cum in omnium manibus Versentur, eorum loca , breuitatis caussa non exscribimus. I plavero summa principum iura haud raro violare, et eiusmodi axiomata imtroducere, quae in maiestatem summam maxime erant iniuria, mali h ius fuit consequens ; ut attentata curiae Romanae in summos principes
euidenter demonstrarunt ε. Quibus licet nonnulli se mascule oppon rent, quaeque tura principum, quae cleri sint, os hendere satagerent, fecit tamen desectus sanae philosophiae , et principiorum rationis atque reuelationis confusio, modusque disputandi Scholasticus, ut bona caussa plerumque male clefenderetur, id quod de Occami de hoc argumento scriptis supra monuimus. Vbi vero vel emolumentum poscebat, Vel ambitio iubebat, vel arcanae rationes suadebant, violandi gentium i ra necasionem et excusationem facilem inueniebat superstitio. Exemplum qui cupit, hunc expeditionum crueiatarum iubemus inspicere
f. XXV. Politicae scientiae praecepta tradere et ab indole philosophiae Scholasticae spinis modo theoreticis assuetae et a commodis 'et ratione status cleri, qui philosophiae claues costodiebat, erat alienum. Eis enim expediebat, prudentiae regulas non cumulare. Aristotelis autem scripta, quae huc pertinent, his hominibus prorsus erant inutilia, eo quod Graecarum rerumpublicarum statum, quem illa respiciunt, ignorabant: et aliae tum erant rerum publicarum et imperiorum formae, quibus applicari, nisi summa cautione illae regulae non possunt. Nihil igitur, quod fructum magnum reserat, in scriptis Thomae, Aegulii Romani, aliorumque, quibus de regimine principum egerunt, deprehenditur. Illi enim ubi principes praeceptis imbuerunt suis, ad id sollicite respexerunt, ut ita
formarentur , quo sarta tectaque maneret cleri auctoritas et Ueneratio.
Quam tot artibus callidillimis assertum tuere, ut politicae tutam M chiauellisticae regulas eos non latuisse sit apertisIimuin.
914쪽
so: PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III.
Mari ,αδ- β. XXVI. Abiisse Scholasticos in sententiarum diuortia, eκ ante
sitorum. cedentibus constat; eκ hoc vero opinionum dissensu eκortae sunt sectae,
quae magna haud raro contentione inter. se digladiatae sunt. Et Alberti M. quidem discipuli Albertistae voeati sunt; cui sectae occasionem dedit a ista in immensum philosophiae Aristotelicae cum sacris dogmatibus commixtio , cui tunc multi adhuc paulo magis sobrii contradicebant, et mini ius de rebus sacris philosophandum esse statuebant: in quo ducem eos habuisse Petrum Lombardum ex supra dictis notum est. Obseruauit id more suo acute et eleganter PAVLvs LANGIvs : Albertus ob
amplitudinem omnifariae doctrinae Magnus dictus , fuit in omni phialosophia Peripatetica perit Hur. Hinc et a plerisque smia Armoretis appellatus est, qui et nimium vino secularis scientiae ebriatus smpientiam humanam, ne dicam, philosophiam profanam diuinis literis copulare ausus est, quique dialeuicam contentiosam, spinosam et garrulam , sacrati imae et puri inae non pertimuit commiscere theologia novum et Duosophicum modum sacras docendi et explanandi literas suis tradens sequacibus : theologistarum sectae . quae ab eo Alberti
ram dicitur, dux et monarcha excellens. Paria habet AVENTI Nus. Ii videndus. Nouarum porro sectarum condendarum Occasionem deisere dissensiones inter Thomae Aquinatis et Ioannis Dum Seoti asseclas obortae. Cum enim summam sibi existimationem auctoritatemque comparasset Thomas, et qui ordini Dominicanorum nomen dederant, sodalis sui placitis strenue adhaererent, Franciscanorum familia gloriae Praedicatorum ordinis valde aemula, in hane exinaniret, ad contradictiones
et dissensiones plurimas progresti est. Quae aemulatio ut ubique partem aduersam premebat, ita in philosophiae quoque et theologiae studium influxum habuit, ut, cum Thomae Summa, instar libri classici haberetur, isque Augustinum prestius secutus, multos sibi ubique locorum tanti si
minis veneratione sectatores aequisiuisset, ordo Minorum ab eius plauitis recederet, eaque in haud paucis tanquam minus recta et philosophiae atque PP. doctrinae haud consormia conuelleret. Qua in Concertatione quamuis Bonaventurae auctoritas magno suae parti esset ponderi, minus
tamen is Scholasticus, id est philosophus visus est, quam ut ingenio Thomae et sequacium integras phalanges opponere posset. Hinc alius progressus ex Minoritarum sodalitio Scotus, quem subtilitate et abstracti num artificio Thomam superasse supra retulimus. Is cum ad lapidem Lydium philosophiae contentiosae Thomae doctrinam philosophicam et theologicam eκaminasset, plurima in ea desiderare se posse sibi visus est, et maiori subtilitate accuratius philosophandum esse statuit. Cumque is mu' tos, ex suo praecipue ordine, discipulos haberet, exorta inde Scotisti-rum et Thomistarum certamina. Quae non leui modo conceptuum logicorum et relationum ac affectionum quarundam propositionum dialecti
915쪽
DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. soa
carum et metaphysicarum dissensu inualuere, sed ad nobilissimum quoque argumentum de auxiliis gratiae et liberi arbitrii extensa sunt, in quo ScottSchola ab Augustini placitis longius, quam Thomae, recessit. Quae t
men eorum conoertationes, ct dissensus momenta, hoc loco exponi non possunt, adeundus autem est ex Scholasticis vetustioribus Hieronymus de Ferrariis, cuius locos communes hunc dissensum inter Scotistas et Tho- stas explicare supra monuimus; eκ Scholasticis .recentioribus autem IOANNEs A RADA theologus Salamanticensis, qui Controversas
theologicat inter S. Thomam et Scotum Iuper quatuor libros senIemi rum edidit , in quibus pugnantes sententiae referuntur, potiores di
cultates elucidantvr, et renosiones et argumenta Scesi reiiciuntur. In philosophia autem diuersas utriusque partis opiniones recensuit Io AN NEs LA LEMAM DET , qui Videndus. Fuerunt tamen, qui concialiare utramque partem auderent, exigua Vtriusque gratia, quae inimicis
utrinque telis congredi maluit, ut philosophiae eristicae v sum quendam haberet inlignem. Quod tum quidem laetum esse, ex temporum istorum conditione et indole nemini mirum videri debet, at nostro adhuc aeuo in tanta emendatae philosophiae luce laetum esse, et quotidie a nonnullis fieri, merito mirandum, luculento argumento, quid auctoritatis, ordinis, receptae hypotheseos aliaque praeiud tela, quid educatio et consuetudo v leant. Ex ipsa vero Scoti Schola occamus prodiit, nouae iterum subtilitatis inconditae conditor, quem cum Ludovici Bauari imperatoris gratia plurimis mirifice commendasset, Occam istarum inde secta exorta e t. de qua supra iam quaedam attulimus. Neque hic quidem dissensionum finis, scit ut quisque in excogitandis nouis quaestionibus et assertioni hus ingeniosior, atque eristicae philosophiae beneficio contentiosior, ita nouae quoque laetioni gratior. Memorabilis ea de re est A v E N T I N I locus, ita
scribentis : Ante trecentos annos mendicantes et academici Arsotelem extulerunt, variisque in illum commentariis eduis di dere coeperunt
inter se, alius aliter semper exposuit, quilibet singulari modo ac opinione,
ita vi uno aliquo pertractando torum visae rempus consumat, nil legat, nil intelligat aliud, condemnat reliquos. eum illis raxetur, altercetur,
helligeretur, litiuet. Et ita omnes melium in morem inter se committantur. Hie Soph ista es, ille Thomsa, alius Albertisa, his iterum Realsa, ille Oecamista, hic Marsit sequitur, ille Tartaretum, alius Briacarium. Hic antichristus est, ille Moderinus, hic noua, ille veteri iniscedit via, his voces trabat, ille vocuis signiscala, clamorum autem et rixarum non es is, semperque uater se di dent, nisi cum aliorum sanguini inmiantur. In sequentibus haec in Ingolstadiensi quoque academia
obtigisse, seque ex decreto principum in reducendis ad concordiam animis professorum ingentes labores erantiasse, resert. Alia eius loca non minus
916쪽
so. PERIOD. II. PARS IL LIB. II. CAP. III. SECT. III.
memorabilia, quibus infinitas Seholasti eorum discordias magna sortitudine
detexit, breuitatis caussa silentio praeterimus. Inter omnes vero Scholasticorum sectas nulla est, quae Nominalium et Realium concertationes adaequet, quas cum toties in partes vocaverimus, prolixiorem iam earum delineationem poscit nostra tractatio.
;Mρ- g. XXVII. Nominalium et Reallum historia impedita et obscura est,
ctae Nom' - nee eo lumine ascriptoribus historiae philosophicae, quo debebat, illustra- z- . i. ta. In veterum Scholasticorum scriptis, praeter ea, quae Io. SAR Isa E-κ iEN sis habet, infra adducenda, articulosque Nominalium Ludovico XI oblatorum ', quorum in sequentibus quoque faciemus mentionem, parum deprehenditur, ex quo historia harum sectarum disci possit, quamuis plena sint utriusque partis scripta oblectionum, quibus aduersarios suos
presserunt,eκ quo occamus Nominalium sectam resuscitauerat. Inter re. centiores, duos, qui Nominalium vestigia presserunt, scriptores eorum hirustoriam exposuiue, viri doeti referunt, nempe Io. SALABER TVM in Philosophia Nominalium vindicata , vel quo titulo Most Η op Ius li. hrum aduocat, Logica in Nominalium Dia: et anonymum,auctorem Artis rationis ad mentem Nominalium, quae Oxonii ε prodiit. Neutrum tamen librum videre nobis contigit, et prioris tanta quoque est raritas, ut summis in Gallia curis a praestantissimo MATUR. VEIssIERE LACRO EA quaesitus inueniri tamen, quod ipse nobis per literas retulit, non potuerit. P. B a Y L E autem, qui librum inimκit, de Nominalium quidem secta eiu que conditore potiora reserre promisit , sed nescio qua culpa, non praestitit. Nemo vero obscurissimis sectis lucem recentiori aetate inter nostratus accendit ante IACOBUM THOMAsIVM, qui ut erat historiae philosophicae tum veteris tum medii aeui callentissimus, et accurato iudicio ad detegendos opinionum sontes instructus, ita non inelegantem defecta N mintilium narrationem, licet pro instituti modo breuiusculam condidit :Eκ hoc sua hausit et in compendium redegit Mostia opivs . Nosque olim collatis eius obseruationibus cum testimoniis veterum, memorabiliora quo que exposuimus quae calculo suo probauit magni vir nominis B. lo. FRANC. BVDDEvs r. Alios, qui se is harum sectarum mentionem secerunt, cum nihil noui afferant, si lemus.
Ustomia Na- XXVIII. Historia contentionis inter Nominales et Reales intelligi, V eiusque origo vera detegi non potest, nisi ad Graecinicae philosophiae hiastoriam respiciamus, quae illius occasionem eκhibuit. Nempe ad Platonis, Aristotelis et Zenonis hypotheses de ideis, siue speciebus rerum uniuersalibus attendendum est, aci quas digitum intendit lyorphyrius, cuius Inrr ductis
ta theol. hiit. L. l. c. 4. P. sal.
917쪽
DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. sos
ductis in Aristotelis logicam, siue traetatus de praedicabilibus ansam conistrouersiae dedit. Platoni quia idea sit, peculiari tractatione prolixe excussimus, quae consuli ab iis debet qui accurate totain rei seriem pemoscere cupiunt. Nos pro praesentis initituti modo paucis notamus, Platoni ideam non esse illam, quae eκ contemplatione obiectorum singularium exsurgit
notionem uniuersalem reique alicuius generalem conceptum, quem rece
tiores ideam vorant, ille An vocavit et ab idea distinxit. Sed ideae sunt illi essentialia rerum omnium singularium exemplaria, αυτιε σία gaudentia, ad quorum naturam indolemque res singulares sormatae sunt, et quae illis veram certanique atque stabilem essentiam largiuntur. Has idem ex diuina mente oriri, inque ea radicari, sua autem propria substantia gaudere, et
esse αυτως κέ οντως οντα statuit, et Circa earum cognitionem versari inistellectum humanum, in his rerum essent iis separatim et extra materiam ex
sistentibus cognoscendis cardinem verti totius philosophiae asseruit. Ridiculum id visum Aristoteli, dari extra materiam eiusmodi essentias uniue sales, quibus res omnes lingulares essentialiter modificarentur, rato, esse haec τερετίσματα et nugas Otiosi ingenii, Platonemque sine caussa rationequa suis cienti haec somnia ex scholis Pythagoreorum, quae istis entibus perionabant, recepisse, suoque intulisse systeinati. Cum autem negare non auderet, esse in rebus sormas essentiales, has ideas, siue formas, qua voce Platonicum nomen exprimere maluit, materiae ab aeterno esse i inpressas, et in ea latere assirmauit, et ita demum ex rationibus istis sorinisque seminalibus materiam esse sormatam statuit. Non negabat Zeno, et tota hola Stoica rationes seminales, rerumque materialium radices, sed denegabat eis essentialitatem atque formalitatem, eos ridens, qui huiusmodi uniuersalia extra intellectum dari asserunt, eaque a notionibus Uniuersalibus et vocibus quibus illae exprimuntur, distinguunt. Tres has veteris Graeciae phialosophantis sententias alio loca prolixe explicuimus, et testimoniis vel rum abunde roborauimus, quae huc transferre locus haud patitur. Scholasticorum voces si huc trahimus, illi de uniuersali disputantes, quod in metaphysicum, physicum et logicum diuidunt, triplicem hunc uniuersalis
respectum ita exprimunt, ut primum uniuersale dicant ante rem, secundum in re, tertium post rem. Haec subtilis disputatio non modo Ac . dentiam, Lyceum et Stoam inter se commisit, sed et post Christi nati tempora Eelestinis philosophis occasionem dedit, suhtilissi inas tricas suas syncretisticas ad hanc quoque pugnam componendam adhibendi, et in isto a gumento Platonem, Aristotelem et Zenonem inter se conciliandi. Hoc ut obtinerent, ita statuebant: ideas quidem rerum essentialia esse exemplaria, re ipsa et per se subsistentia, verum tantum in intellectu diuino, qui in fingendis rebus singularibus iis velut caustis exemplaribus usus si, quibus
hὶ In Historia philosophiea da ideis.
918쪽
sos PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III.
rent; quemadmodum una sigilli figura et charactere innumeris cerae partibus notae illae characteristicae possunt imprimi. In Logica autem ill rum exemplarium signa esse notiones uniuersales per abstractionem ii. tellectus cognoscendas, quibus essentiae rerum exprimantur. Et hue tum praedicamentorum, tum praecipue praedicabilium doctrina eκ meta-
physica in dialecticam transferebatur. Subtilissime ea de re disputat P L o-T1Nus quem alii ex hac schola Alexandrina secuti sunt, quorum φιλοσeφίυμενα de ea Tomo fecundo retulimus. Valde placuit hic pullus genitoribus suis I alii autem paulo perspicaciores huic conciliationi non multum fidehant, et de ideis quidem in intellectit diuino secundum d-stema Ammonii et Plotini disserebant, qua ratione autem vel in phyliaca vel in dialectica considerandae essent, ob infinitas controuersiae dii lucultates tutissimum esse arbitrabantur, si plane quaestio omitteretur. Hac modestia et prudentia usus est PORPHYRIus, qui quamuis diu de ideis philosophatus esset, hocque argumentum, ut ipse narrat , multis laboria hus et longa meditatione excusiisset, in dialectica tamen omittendam de iis disquisitionem esse statuit. Hinc cautus mox in limine introductionis
in logicam Peripateticam monet: 'Λυτ, α περι γενοῦν τε η Moux ο
de generibus et sipeciebus, consistuntne in rerum natura, an Mi solis nudis auimi notionibus postse suo et s consistunt in rerum natura, num corpora I, an incorporalia, et virum separatasnt, an in relus sen-sbilibus consistant et circa has, recusabo dicere, quia obsuri ma es
huiusmodi tractatis, eI alius maioris indiget exquistionis. Quae licet Porphyrius sobrie et prudenter monuisset, mavimo tamen posterioribus seculis facta sunt offendiculo. Cum enim, intercidente per barbararum gentium irruptiones Graecae linquae usu nemo fere legere philosoph rum Graecorum scripta posset, lotae versiones librorum dialecticorum a Boethio et Victorino consectae In manibus hominum philosophantium versabantur, quibus iuncta erat introductio Porphyriana de praedicabilibus. Cumque in ea litis huius facta esset mentio, in vetitum connisi otios homines de his uniuersalibus disputare coeperunt. Neque vero Aristotelem legere vel Platonem vel Stoicos licebat, unde impostibile fuit, aliquod inter partes has arbitrium interponere. Iraque Aristotelis dialectica seripta, quae Latine eritabant, sequebantur, prout poterant, Ct Uniuersale non ante rem esse, nec post rem, sed in re, id est formas rerum
materiae esse immersas statuebant. Quae opinio, quantum memoriae existis temporibus seruatum est, obtinuit, Vsque ad seculum XI, quo Roscelinus ν
919쪽
DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. so
linus, vel Ru linus sacerdos et philosophus Compendiensis, de quo supra iam diximus, ab Aristotele secessum secit, et in Stoicorum castra ita transiit, ut statueret, Uniuersalia, nee ante rem, nec in re existere, nee vllatii habere realem existentiam, sed esse nuda nomina et voces, quibus rerum singularium genera denotentur: a quo dogmate sectae Nominalium nomen lia iit, quae per Roscelini discipulum, Abaelardum propagata est. Negare Salaberium, quod a Roseelino Praeceptore Ahae lardus Nominalium opinionem hauserit, P. BAYL E reseri, non tamen addit, quibus ratio.
nibus id euinci posse sibi persuasum habuerit: de Roscelino enim, quod
promisit, agere oblitus est. Verum et Nominalium sectae eum conssit rem fuisse, et mediante Abaelardi institutione eam propagauisse testantur OTTO FRIs INGEN sis et Io. SARISBERIENSIS . Inde vetus iurid in Roscelinum, ab A v E M T I N o ' relatum.
Ouar Ruce line Leer, non vult dialectica vocet, Iamque dolens de se non vult in vocibus esse Res amat, in rebus eunctis vult esse diebus. Voce retractetur, res sit, quod voce docetur,
Plorat Aristoteles rugas ducendo seniles Rei Abi subtractat per voces insitulatas Porphyriusque gemit, quia res sibi lector ademt . ut rer abradit, Rucetine Boethius odit: Non argumentis, nulloque siphismate sentis
Res existentes tu vocibus esse manentes.
Valde displicuit philosophis seculi Xl noua opinio; sine dubio, quod non
nisi in vocibus uniuersalium naturam omnem ponebat: quo modo euerti
omnem praedicandi definiendique rationem videbant. Suspicamur quoque, inuidiam nouo dogmati Rucelinum conflauisse, quod ad sacra religionis Christianae mysteria illud perperam transtulisset. ut supra dictum. Ita enim ἔτιea Elaee suspecta facta est noua sententia , quam auersabantur, quotquot cautius philosophari cupiebant. Novitatis tamen auida iuueniatus, ut fieri solet, Nominalium partes strenue prosecuta est, modum opianioni asserente, et a nudis vocibus uniuersalia, ad enuntiationum praedicabilium uniuersalitatem reuocante Petro Abaelardo, cuius ea de re velutationem cum Gulielmo Campellensi supra iam retulimus, exposuimusque, quas Vterque partes secutus sit. Cum autem magno studiosorum iuuenum applausu exciperetur dialectica Ahaelardi stibiit iras, magnis incrementis via est Nominalium laetio, plerisque, Ut ipse ABAE LAR Dus fatetur, a Realibus ad hunc Nominalem philosophum transfugientibus; idquod frustra negat I A C. THOMASIVS Et tum, nisi fallimur, Rea
920쪽
96s PERIOD. II. PARs II. LIB. II. CAP. III. SECT. RI.
minales, quamdiu Abaelardus docuit, valde triumphabant. Cum autem is multorum in saera doctrina errorum postularetur, Vetus, quae iam Ro- stelinum opprestit criminatio recruduit, et periculosa visa est Nominalium laetio. Realibus sortissimis eam telis impetentibus, inter quos insignem suisse operam Alberici S ARISBE RrENsis ' notauit, ut supra ostensum, cum enim inter ceteros opinarissimvin dialecticum' et revera Nominalis Iectae acerrimum impus73varorem vocat. Quorum tela ineuitarent Nominales, deserta paulo Abaelardi hypothesi uniuersalia in notionibus atque conceptibus mentis ex rebus singularibus abstraetione so malis consistere statuebant, unde Conceptuales dicti sunt. Neque tamen Realium quoque una cademque erat sententia, sed varia ratione de unuuersalibus praecipiebant, quorum diuersas opiniones ita exponit S A RIs- BERIENSIS. Eorum, qui rebus inhaerent, multae sunt, et diuersaeis opiniones. Siquidem hic ideo, quod omne, quod unum est, numero
se est, aut rem Vniuersalem, aut unam numero esse, aut omnino non esse,
si concludit. Sed quia impostibile, substantialia non esse, existentibus is his quorum sunt substantialia, denuo colligunt uniuersalia singularibus, is quoad essentiam unienda, duce Gautero de Mauritania. Habuit haeo se opinio aliquos assertores, scd pridem hanc nullus profitetur. Ille ideas
seponit, Platonem aemulatus, et imitans Bernardum Camotensem, et
se nihil praeter eas genus dieit csic vel speciem. Est autem idea, sicut
se Seneca definiuit, eorum, quae natura fiunt, exemplar aeternum. Et si quoniam Vniuersalia corruptioni non subiacent, nec moti hus alterantur, ,, quibus mouentur singularia, et quasi ad momentum, aliis succedentibus si alia defluunt, proprie et vere dicuntur uniuersalia. - - MagnUm
se profecto est et notum philosophis, contemplantibus altiora, quod isti se pollicentur, sed, sicut Boethius et alii multi testantur auctores, a sentensilia Aristotelis penitus alienum est. Nam et ipse huius sententiae, scutis euidens est in libris eius, saepius aduersatur. Egerunt operosius Be
si nardus Carnotensis et eius sectatores, ut componerent inter Aristotelem se et Platonem, sed eos tarde venisse arbitror, et laborasse in vanum, vir se conciliarent mortuos, qui, quamdiu in vita licuit, dissenserunt. Porro si alius Aristotelem ut eκprimat, cum Gilberto episcopo Pietaviensi uniis uersalitatem formis natiuis attribuit, et in earum consorinitate taliorat. se Est autem forma nativa, originalis exemplum, et quae non in menteis Dei consistit, sed rebus creatis inhaeret. - - Est et alius, qui cum se Gausleno Suesionensi episcopo uniuersalitatem rebus in unum collesiisse attribuit, et singulis eandem demit. Exinde cum ad interpretandas au- sectoritates ventum est, laborat prae dolore, quia in locis pluribus rictum se literae indignantis ferre non sustinet. Est aliquis, qui confugiat ad subsi-sidium nouae linguae , quia Latinae peritiam non satis habet; nunc enimis cum genus audit, vel species, res quidem dicit intelligendas uniuersales,
