Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

891쪽

DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. 8

dentibus ad altiores se veras disciplinas, tanta snt haec cura dedissem da, ne profectum impediant, quanta fuerant accepta. Addimus egregie disputatis, subesse interdum quaestionibus his subtilissimis et obscuri L simis virus aliquod , quod inuisa animis ingerit spicula. Talis est disputatio illa de pringi pio indiuiduationis, quam se cum aliis de uniuersalibus, de nominum analogia, de primo cognito, de distinctione quantitatis a re quanta, de maximo et minimo, de infinito, de intentione et remissi ne, de proportionibus et gradibus etc. ferre non posse testatus est ME CHIOR C A N v s '. Quae controuersia quamuis frequentissime in scholis horum philosophorum agitata sit, et nemini inter tot theologos summi nominis et existimationis suspecta suerit, ipsi vero Thomae, d elori angelico tanto studio ventilata, ut maiori non possit, reuera tamen detestabilem supponit errorem gentilem de materiae principio Deo coaequali , eκ quo indiuiduationis principium, duce Aristotele, sed non imiellceto , derivabant. Quam pestiferi dogmatis quasi neptem pro so mola virgine salua catholica fide Scholasticos commendare posteris non valuisse, recte, qui in origines huius controuersiae erudite inquisiuit, obseruatum in collo T HO MASIO , qui se valde vereri, ait,

ne nimim hic Thomas Aquinas. siue splendori dederit, sue amori Ari- sotelici nominis. Nam hunc e sectarum Scholasticarum principibus maxime fuisse, obseruat, qui, cum de principio indiuiduationis disceptanda lis esset, ad materiam Agnatam recurreret, nempe sibi persuadendo,

principium numeralis multiplicationis esse materiam quantitate molis asse etam, unde inter angelos quoque indiuiduorum dari multitudinem negauit non aliunde haustam, quam ex lacunis gentilitiae metaph cae.

Hinc Scoti schola, quae latens venenum vidit, harbaram illam haeccetiatatem, et Oectani secta cum reliquis Nominalibus entitatem introduxit, quae non materiae modo, sed spiritui quoque applicari potest. . VIII. VII. Hanc subtilitatem ingenii ad quaestiones abstrusas et VII. AU-- tenuitate quadam quasi inuisibiles traductam ut in usum deducerent Scholastici, abstractionuin atque praecisionuin mentalium auxilio usi sunt: neo

errabimus, contendentes, magnam tricarum Scholasticarum partem huic omniaretura potissimum fonti deberi. Non contenti enim rerum naturam modosque

considerasse, et relationes earum inter se eκpendisse, eas ab ipsis rebus mentis quidem sola operatione separabant, easque isto abstrahendi a se, iecto suo artificio in uniuersales quasdam notiones siue ideas transformabant. Quae si mera mentis ratiocinantis critia imaginaria esse suissent

recordati, salua fuisset pronemodum haec philosophandi ratio. Ast inepti philosophastri, quas sibi finxerant notiones, in entia realia trans D- mabant, et his, suppositis pro prinoi piis veris et genuinis, ad explicat

dam rerum omnium naturam utebantur. Id quod non modo in logica fustum, in qua decantatimina Realium et Nominalium controuersia ex his origi

892쪽

anatus.

sso PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III.

originibus surrexit, sed in naturali quoque Philosophia, in qua rerum

omnium natura ex eiusmodi entibus imaginariis explicata, et quod iterum

V ivgs 3 indignatur, prosinculis et arboribus placidissimis in iucundissimo naturae horto, crux ingeniis a est, ut nec ibi se amoenitaIepossent delectare, et fracta ac debilitata attollere se ad meliorem rerum cogntrionem non ualerent. Ita ex hoc philosophiae genere ad mediernam

et naturae in ectionem transuerunt praeposteri, absurdi spinos, in omnibus inepti cavillatores, ut quae simpticiter accepta intelligerentur, ae prodessent, ipse vellicando, perstringendo, detorquendo frangereat

et corrumperent. Maxime vero hoc factum in metaphystica, in qua intolerabilia prorsus commenti sunt abstractionum spectra , quibus terrere Lectorem et a Consideratione philosophiae Scholasticae, velutauium terriculamentis abigere nolumus. Quod sit horrendas has a stractiones ad consuetas voces, et notiones certas ac definitas reuoces, evanescent omnes illi satyri et lemures, et in nihilum atque logomachiam

abibit tota disputatio. Ex his iudicium serendum de hac philosophia seraphica, angelica, profundissima, illuminatissima, resolutis snia ete Mi. f. IX. VIII. Quemadmodum autem semel admisso in viscera mom

ho magna inde per uniuersa membra sequi solet corruptio , et labes coniscepta lerpit viresque acquirit eundo, ita Scholasticae quoque philosophiae quaeque arcto cum ea vinculo cohaeret, theologiae euenit, in qua di lectica illa contentiosa conceptis nugarum subtilissimarum quidem , at inutilium et friuolarum, seminibus scepticismum, magnum orbis literarii, quinimmo Ecclesiae, malum genuit. Semel enim sibi constituto fine, ilia velitatione philosophica et acumine dialectico ingenii gloriam quaerere, et ad magnorum munerum dignitates se extollere, necessarium fuit, omnem eo curam conuerti, ut, quisquis haec sibi proposuisset, in ea arte excelleret. Quam ubi semel fiὸeliter didicit, et naturae, educ tionis, imitationis atque exemplorum beneficio illi idoneus factus est, non potuit non in eo dies noctesque versari, ut sophisticam hanc artem ubique ostentareti Fieri id potuit nullo fere labore; ubique enim regnabant in hac arte insana notionum confusio , distinctionum vanitas, terminorum barbarorum multimio, infinitus quaestionum acemus, ratio disputandi friuola: quibus ubi utebantur homines audaces, et clamoribus1nconditis magna sui fiducia instructi, vel etiam ad dicendum et scribendum, quicquid temeritas suppeditasset, Daratissimi, tota philosophia secularis et sacra in palaestram quandam sophisticam commutata est. In ea non secundum tacticorum regulas decertatum, id est, artis rationalis praeceptis pretium statutum est. Hos enim canones si secuti essent, cito citius totus disputationis aestus desectuisset, et in sumum auramque tenuem euanuissent tumentes illae bullae, quas inepti philosophastri prolecerant. Sed cum neque principiorum praemissarumque iusta haberetur

ratio,

893쪽

DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAS 1. 8si

ratio, neque terminorum clara et perspicua adhiberetur conceptio, his ratiociniis vagis, obscuris et per innumeras ratiuncularum ambages infinitasque distinctionum nihili series vagantibus in utramque partein din rere posse sibi laudi duxerunt, inque eo omne artis suae praesidium coulocarunt. Ita vero factum, ut cum aequali acie pro sententiis temere receptis et contra eas dimicarent, intellectus reddoretur incertissimias, nec haberet, cui acquiesceret, nec tam euidens esset ratio , cui non alia opponeretur, sicque Scepticismus tandem apertissime triumpharet. Non facere nos Scholasticis iniuriam, testis este potest tota , quam hactenus descripsimus historia. In qua inter alia narrauimus Simonem Torn censem eam sibi artis huius peritiam vindicasse, qua, quae uno die sortinfimis rationibus cuicisset, altera non minori argumentorum vi posset euertere. Quam quidem eius iactantiam, fabulae de eius impietate publice Θολανως vita cudendae occasionem dedisse supra euicimus: nihil tamen impedit, quo minus credamus, eum in hac ancipiti alea fuisse veria satissimum. Certe hoc ex ista traditione recte concluditur, consuet dinem philosophorum et theologorum eius ordinis ansam hoc commentum excogitandi suppeditasse. Complures autem iam in prima Schol, sticorum aetate ita consueuisse sacere, acerbe conquestus est Gualterus S. Victoris prior, quem eam ob rem Maelardum, Lombardum, Petrum Piactauiensem et Gilbertum Porretanum vehementer accusasse, et, qu domnem Galliam incκplicabilibus labyrinthis inuolucrent, fuisse indignatum , supra narrauimus. Ita enim inter alia : Dialectici, quorum Aristoteles princeps es, solent argumentationum retia tendere, et v gam rhetoricae libertatem et Bllogismorum pineta concludere. Hi e go in eo totos dies et noctes terunt, ut interrogent, vel respondeant, vel dent propostiones, vel accipiant, assumant, o ment, aIque concludant - - Sicut enim rerum omnium, ita et proposuionum infinita conversio est: unum idemque verum et falsum, et neutrum adhibitis mitiis disserentiis facissime negat et probat. Alias virorum cordatorum querelas cumulauit TRIBBECHO VIVS , qui omnino inspiciendus. Hoc cum prima aetas, reliquis adhuc modestior secerit, quid de secunda et tertia dicendum, quae pri inam impudentia et audacia, disputandique

pruritu prorsus intolerabili longe vicit λ Probe id vidit FRANciscvs PATRICI vs , ideo Scholasticos, quamuis Aristotelem sibi ducem elegissent, inter veros et genuinos Peripateticos referre dedignatus. Postquam enim obseruauisset, ingentem ab Alberto M. Thoma Aquinare et Ioanne Dura succinonem manavisse, quae in Auerroicis bpothesbus habitauerit, ex his, monet, novam quandam in Aristoreis veterem immen in Academia ae Drrhonis schola, rationem philosophandi ortam

esse,

ν Apud L A v N e r v M I. e. e. III. p. 389. sem. 0 Discuis perip. T. I. L. XIII. p. Isa. e. Iv. p. 33.

894쪽

ερα PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. Messe, viscilicet de sngulis dubitare, utile fore arbitrarentur. Inde

cubitationum ac quaestionum sexcentorum militum numerum inanauisse. Nam cum omnia Aristotelis aicta velut certa reciperent, multis tamen

locis contradictionem prae feferrent, necesse fuisse de alteris dubitare sed dubia de dubiis nectexdo in nouam quandam academiam horum scholas evresisse, ita vi nihil in Aristotele certi a mari possit. Ita vero

pestilentissimis erroribus porta patebat amplissium; quos impune probI maticae disquisitionis larua tectos ventilare licebat, . co quod nihil cer-- -- te definiretur. Dicique non potest, quanta impietatis seges ex his .i zis . prauis seminibus orta sit, quae non dubitauit ipsam DEI existentiam et . . ' summa fidei mysteria ancipiti et fluctuanti disputationi subiicere. Speci- men eius impietatis si vis, accipe PAVLI LANGIi verba: Agnellus vir humilis ae beatae vitae, cum et ipse sudium in Oxoniensi conventu instituisset, et post tempus modicum eum audiuisset, semel inter se clamose disputantes , utrum ista sit vera: Deus est; Zelo accensis et multum turbatus ait: heu mes Simplices et illiterati ad Deum rapiuntur, et si literati Deum esse ponunt in quaesione, et exin sudium reuocauit. Quae impietas, de grauissimis religionis et naturalis et reus latae articulis incerta alea disputandi tantopere tandem inualuit, ut Leo X in concilio Lateranensi caueri iusserit: ne quisquam contra animae immortali aIem disserat, aut eam morialem credat. Id quod Averrorusno inter Scholasticos regnanti adscribendum est. Nec aliter intelligi potest infandus Atheorum numerus, quem in Gallia ad sexaginta millia et in una Lutetia ρd quinquaginta milita exsurgere incredibili narratione scripsit MARIN vs MERsEN Mus , nisi ad hanc scepticam de Deo disputationem velis respicere. Illud certum, cardinales in consilio de emendanda Ecclesia Paulum IlI, P. M. admonuisse: Abusum magnum

et perniciosum esse in Dmnasis publicis praesertim in Italia, in quibus multi philosophiae professores impietatem doceant , immo in templis fantisputationes impii mae, et se quae t piae, tractentur in eis valde irreuerenter, ideoque putare se indicendum episcopis . ubisunt publicaramna , ne docerent adolescemes impietatem. Plura huius generis testimonia collegit TRIBBEc Movivs , quae sine stupore legi non possunt. Licet autem, in omnis impietatis patrocinium disputari posse, crederent, maledicta illa disputandi consuetudine seducti Schol

hici; eis tamen, quos suis partibus non fauere videbant, vel tantum s spicabantur, atheismi et haereseos notam inurere non erubescebant; et in ipsa illa disceptandi methodo et philosophiae abusu facile ansam arripiemtes, hae polimmum obtrectatione contra illos trisulca vibrabant fulmina, qui auctoritati status hierarchici, eiusque capitis, curiaeue Romanae emolumentis et religioni dominanti contra ire, moresque clericorum damnare audebant. Quae impudentia non modo doctos viros, sed ipsam quoque

895쪽

DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. 883

quoque saerae purpurae maiestatem pressit, et ausa est, optimum princupem Frideri in II hae infamia onerare. Ita scilicet solent, qui pessimis vivunt moribus. Ut alios inculpent, ne suorum vitiorum recrud scat memoria. Praeter impietatem theoreticam, practicam quoque haec protervia produxit; cum enim omnis honestatis principia tantae ineertia

iudinis fluctibus obiiccrentur, facile fuit omnibus sceleribus patrocinium Parare, et omnem virtutis culturam abiicere. Quod cum in annalibus ecclesiasticis enarrari soleat , hoc loco explicari quidem non potest, non tamen in historia Scholasticorum naeuorum negligendum est, ut constet, ruam corruptionem voluntatis produxerit ista intellectus incertitudo et

g. X. IX. Barbariem cogitationum comitata est dictionis squalor, quae foedos philosophiae vultus penitus tandem conspurcavit. Quamuis enim in triuio grammaticae et rhetoricae institutiones panderentur, parum tamen istis studiis sordes sermonis, quae ex barbararum gentium imuasionibus in praecedentibus seculis relictae erant pelli potuerunt. Id quod mirandum magnopere haud est. Cum enim nec humanitatis studiis

pretium, nee barbariei modus poneretur, ea quoque notionum terminorum. que caterua excositaretur, quam veteris Latii incolae ex ultima Barbaria

aduectam iudicassent, impostabile fuit his nugis occupatis , de sermonis

puritate cogitare, vel scientiarum sectari elegantiam. Hinc non sine magno taedio in horum hominum scriptis versari licet, adeo omnia so dent, et insubitae dictionis squalentisque atque coenum olentis sermonis ineptiae stomaehum mouent atque concitant nauseam. Non repetemus pudendae inscitiae ne pueris quidem hodie condonandae specimina, quae ex medio aeuo adduxit curiosa TRIBBECH o VII diligentia, nee prouocabimus ad historiam Longobardicam IACOBI DEVORAGINE, et quod in ea exhibetur calendarium etymologicum , quod post ER As-MvM SCHMIDIVM recusum dedit Cl. SCHEL HORNIus - , quo

an ineptius et puerilius, et ob pudendam ignorantiam risu sibilisque di- nius, quicquam excogitari queat, dubii haeremus: sed ad ipsas Schol

icorum tractationes prouocamus, quas adducere hoc loco Lectorique m uere nauseam eo minus opus est, quo minus eorum ubique desideratur

copia, et in quovis sere Scholastico haec occurrat barbaries. Obseruauitiam suo tempore hoc literaturae castioris odium in philosophis Io AN

NES SARISBERIENSIS cum enim laudabilem Bernardi Caria notensis operam in adducendis ad elegantiorem veteris aeui literaturam iuuenum animis narrauisset, addit: sed postinodum, ex quo opinio Deria

tati praeiudicivmfecit, et homines videri quam esse philosophi mala runt , professoresque artium, se totam philosophiam breuius, quam trien

896쪽

ss PERIOD. II. PARS II. LIB. IL CAP. III. SECT. III.

nio aut biennio transfuseros auditoribus pollicebantur, impetu multit dinis imperitne victi cesserunt. Exinde aurem, minus temporis es dilia gentiae in grammaticae studium impensum est. Ex quo coatigit, ut qui omnes artes, tam tiberales quam mechanicas prostentur, nec primam nouerint, sene qua frustra quis progredietur ad reliquas. Haec suo tempore Sarisberiensis, quo nonnihil tamen pretii statuebatur literis: Recedente vero tempore, quo magis philosophia illa incondita inualuit,

eo magis sermonis puritas, quae a barbararum gentium inuationibus dudum iam vitium contraxerat, Contaminari coepit. Cuius rei testes esse

possunt glossaria medii aeui a viris doetis condita, ut barbara lingua posset intelligi. Tantopere vero has sordes barbara gens deamauit, H, cum seculo XIV viri nonnulli eruditi surgerent, qui orationis nitorem sermonisque puritatem restituere conabantur, non modo eandem Cantilenam canerent, casdemque voces raucas repeterent, sed odio quoque pers querentur humaniorum literarum prosessores. De qua re tamen hoc

loco dici plura non possunt, eo quod ad humanitatis studiorum historiam pertinet. Damus tamen verba VIUIS : Puum iam Latina lingua prope tota interiisset, viderentque plavsbile et venerandum, magni ead opinionem ingentis erudition/s momenti, horrenda barbaris et solo cismis orationem conspurcare, unusque ad exprimendum, quod volebat, verbum de sermone Pernaculo mutuabatur, alias, quod decorum cres retur,s quam pessine Latine loqueretur; alias auod expeditius: intemdum quoque, quod meliore quidem voce non carebat quidem, sed non esset intellecta. Ita malebant aliqui iuxta vetus dictum imperitius i qui, modo apertius, nata hinc es barbaries non una, Aut erat una Latina lingua, verum sua cuique genIi et nationi. Aliam ex suo demnaculo invexis insanus, aliam Italus , aliam Gallas, aliam Germanus, aliam Britannus, nee hi mutuo intel ebant. Idem de poetica arte dicendum. Quamuis enim nonnulla ingenia paulo conatiora haec secula tulerint, quae produxit, eorumque exemplo medii aeui barbariem negare conatus est doctissimus L BYSERVS rari tamen apparebant nantes in gurgite vasto, et hi quoque a sorditie sui aeui non erant immunes, reliqui barbaram Leoninorum versuum iucunditatem assectabant. Quae omnia infelicitatem eorum temporum prodentia alium quidem l cum postulant, heic tamen ideo intacta praetermittenda non fuerunt, quia cx hac elegantioris literaturae penuria magno situ et squalore ita obducta sunt ingenia, ut mitescere, et rubiginem deponere philosophiae beneficio non potuerint, haec Vero illa barbarie valde corrupta fuerit. Par ratio est historiae , reliquarumque disciplinarum, quarum fata inter Schol allicos in historia literaria aeui medii enaxrari solent. Nos unam, quae nos occupat, philosophiae historiam tangimus , quam facem philosophantibus accendere clarissimam in protegometas totius tractationis

d) De Cauet eurr. art. L. II. p. 7 .. In Historia poetariun medii aeui.

897쪽

DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. 88s

demonstrauimus. Eam cum unus Buriaeus tam misere inepteque tradiderit, et tantopere se luscum praestiterit, intelligi inde facile potestiquam pueriliter reliqui ineptiuerint et coecuti uerint. Exemplo este possunt pueriles Alberti M. lapsus suo loco notati. f. XI. X. Nihil vero magis omnem veram philosophandi ratio- x. 'At με-nem perdidit, et Scholasticos in deuia abire coegit, quam 'Αροσελομανίαι, quae inter eos obtinuit. Et tempore quidem nascentis philosophiae Scholasticae valde premebatur Augustini auctoritate Aristotelis existimatio. Cum enim illius logica in soliolis apud plerosque hactenus sola obtinuisset, et praeter Boethii et Victorini versiones aliquot librorum dialecticorum Aristotelis nihil huius innotuisset, valde suspectae erant nouae scriptorum eius philosophicorum versiones, quae comparebant ἴ de factum, ut publicis quoque statutis supprimerentur, ut supra nar ratum. Id quod non ex odio Aristotelicae philosophiae, sed ex praei dicio auctoritatis factum est, cum graue et intolerabile videretur veteranis illis palaestrae philosophicae ago thetis, quae pueri didicere, senes perdenda fateri, et sancto Ecclesiae praesuli, cui istam Iogicam tribuebant, praeferre philosophum gentilem, patique, ut noui magistri istius Phil sophiae cognitione ferocirent. Vbi vero egregius, quem in philolophia eristica Aristotelica philosophia praestabat, usus conspiciebatur , non

obstantibus aliorum clamoribus plerique non sine magno impetu in Sta giritae amplexus ruebant, magnoque supercilio eos contemnebant, qui

Aristotelis logicam damnabant, ut ex SAR Is agRIEMs Is f disputatione aduersus Cornificium quendam manifestum est. Logicae postea accessit metaphysica et physica, tandemque libri quoque ethici et politici commendati sunt. Quae Aristotelis scripta tanto applausu et plillo phantium consensa

recepta sunt, ut non obstante pontificum decreto in Parisiensi academia ea summo loco ponere, et studiosae iuuentuti commendare Thomas auderet, hanc Aristotelis venerationem ab Atherio M. praeceptore suo edoctus. Qui cum sere diuina auctoritate inter Scholasticos potiretur, eius eAemplum in regulam abiit, et insanire circa Aristotelis philosophiam tota coepit Sch lastica natio. Cuius furores nemo elegantius depinxit, quam VI UES'

dignus qui iterum audiatur: Sunt et ex Milosophis, et ex theologis, qui non solum, quo Aristoteles peruenit, extremum esse aiant naturae,sed qua peruenit, eam rectissimam esse omnium et cerissimam in naIura DIam, ut non aliter credant, se posse evincere, illud essesummum ae ab lutissimum, quam Aristotelicis Dilogismis e quod vero illis non congruat, alienum esse a naturae face atque Iplendore. Et post alia: Quae nostrorum hominum persuaso escit, ut multa reciperemus in philos phiam pro compertis atque exploratis, quae minime essent talia: victis licet Aristoteles dixerat. Puid erat opus nos defatigari inquirendo, quandoquidem Mum iEud erat et contrinarum , certius inveniri niι

898쪽

sis PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III., posse ρ Vnde nata est incredibilis in hominum pectoribus socordia atque inertia: quae latifune difffusa pro dulci mo habuit, alienis oculis

omnia intueri, aliena fide omnia credere, nihil ipsam quaerere . nihil scrutari. Quae in sequentibus acute discutit, quamque indignis hi h mines modis in philosophiam peccauerint, tam luculenter ostendit, ut otia nobis hoc in argumento secisse censendus sit. Aliorum de hae insano Aristotelicae philosophiae amore querelae legi possunt apud

TR 1 aEEciso vivM Φ et L AUNO IVM , aliosque quos non exscribiamus. Nullo vero luculentiori argumento furoris huius specimina patent

quam quod in concionibus sacris Aristotelis ethica loco euangelii tradita in rudi populo, quod Gabrielem Bielem fecisse supra notauimus, et de aliis quoque conquestus est PHILI p P VS MELANCHTIION ρ. Immo eo usque progressa est rabies, ut philosopho huic locum inter heatra fidelium electorum animas facerent. Quos furores in carmine quodam leonino de vita et morte Aristotelis a CeL HEV MANNO ad detegemdam detestabilem horum temporum iaciem ex Obliuione reuocato comtemplare quaeso, Lector et obstupesce.

. XIl. XI. Ferri utcunque potuisset amor philosophiae sectariae cum praestaret, habere imperfectam philosophiam , quam nullam ; asidum Aristotelem in manus horum hominum lata dederunt, prorsus nihil philosophiae studium adiutum est. Ille enim ex Graeciae sapientiba dux

eligeb tur, quem intelligere satis nec poterant, nec volebant. Eumenim et dicendi breuitate Obscurum, et notionum abstractarum atque aequivocarum cumulo dissicilem, et Veteris philosophiae, quam haud ra-xo refutat, allegatione profundum esse, suo loco accurate demonstrauimus, et quot cissicultates summi quoque viri in eius interpretatione inuenerint ostendimus. Ad hune vero philosophum Scholastici accessere ab his praesidiis prorsus imparati, cum nec Graecam linguam intelligerent, nec verssionibus instructi essent fidelibus et accuratis , nec Graecanicam philosophiam a limine salutassent. Et tamen in intimos Aristotelis sensus se penetrauisse, gloriati sunt. Et negari quidem non potest iudicandi acie et ingenii, quod nonnullis conlisit, acumine quosdam interdum in veros Aristotelis sensus penetrauisse , Verum cum totum tamen systematis nexum ignorarent, et in pluribus offenderent, nunquam

genuina Aristotelis philosophia patuit, et monstra saepe eκcogitata sunt horrenda et informia, ipsi Stagiritae terrifica sutura, ii vidisset: quae eo fertiliori agro enasci potuerunt, quo magis ad excogitanda talia quam maxime apta est philosophia Peripatetica. Cur autem Aristoteles solus apud Scholasticos triumphauerit, caussae ex praedictis haud dissiculter possunt colligi. Quanquam enim exosa patribus suerat philosophia Pe ripatetica, haereticorum tamen Versutia, quae ex his pharetris' tela ad

iὶ Act. Phil. l. c.

899쪽

DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. 88

uersus orthodoxos depromebat, eos cogebat, ut his quoque armis pugnare discerent, quod a Graecis ad Latinos cum tranfiisset ansam suppedita uit contemtum prius et exosum philosophum e puluere restituendi in i cum suum, tanuemque in throno philolophico collorandi. Quod valde adiuuerunt versiones scriptorum Aristotelicorum a Boethio et Victorino consectae, quae sublatis Graecis codicibus in Latinorum manus deuenerant. Neque tamen haec omnia imperium Aristoteli vindicassent, nisi ob caussas supra dictas rixosa illa philostiphandi ratio suisset introducta. Huic enim cum Aristotelicam logicam et metaphysicam mirifice conuenire, et rationes politicas egregie sulcire, intelligerent, ambabus, quod aiunt manibus Lycei philosophiam amplexi sunt. . Quae cum procis suis Vehe--Sar .ea menter se iam commendasset, multo magis arrisit, ubi Friderici II st dio Aristotelicorum Arabum scripta philosophica, et imprimis commentationes in Aristotelem vulgatae sunt. Cum enim maxima esset philo- p AE, sophiae saracenicae existimatio, et viderent Scholastici, in Aristotele si hi vindicando, tuendo, illustrando totam versari Arabicae philosophiae gloriam, confirmati in hac 'Λμοτελομανία bigis quadrigisque ad hunc philosophiae regem accersendum et in solio collocandum accelerarunt. Ita vero duplici morbo nouo laborare coepit philosophia Scholastica, iamiam cum morboso corpore conflictata. Nam hoc pacto vitia phil sophiae Saracenicae, peruersa interpretatio Aristotelis, nouaeque atque1pli Aristoteli ignotae opiniones, etc. sub- Peripateticae et Saracenicae philosophiae nomine inter Latinos vulgatae dispersaeque sunt, hisque naeuis omnibus laborare coepit philosophia Scholastica: et cum theologi Multam medani de diuinis rebus eκ Aristotelica philosophia urgutari subtilissime coepissent, in praepostera hac diuinorum cum humanis commixistione Scholastici, qui eandein iam viam, sed timidius , ingressi rant, vehementer confirmati sunt, ita, ut quod primo cum aliquo metu et modeste satis audebant, post innotescentes Arabum libros magna fiducia et tam imprudenter fieret, ut nec modus, nec ratio ulla mali huius esset; sicque ad maturam aetatem illa pestilens confusio progressa ubique imperaret. f. XIII. XII. Ex dictis vero de theologia scholastica iudicandum XII. Fariti est, quae uno eodemque sub iugo cum philosophia ire huicque collum subiicere coacta est, quamuis ancillari philosophiam theologiae profiteren- .i ,1. y aiatur. Non patitur locus et tractationis ratio, ut qua ratione a philoso- - - .phia Scholastica theologia pessime deprauata sit, exponamus. Relim quendum hoc illis est, qui theologiae histori Em explicant, et annales condunt doctrinae sacrae. Vnum tamen negligendum hoc loco non est,

iuris canonici compilationem cum theologia coniunctam nouae philos phiae corruptioni locum fecisse. Ita enim omnis doctrina morum vi- phiusium Hliata est, et peregrinum vivendi ossiciaque hominis et ciuis determina,

di principium intrusum, quod cum ipsum male consarcinatum esset, et 'salsas ineptasque regulas exhiberet, philosophiam moralem Aristotelis,

quam

900쪽

xIII. Caussa

st 3 PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. IIL SECT. III.

quam multis modis peccare, rei periti norunt, sibi asciuit, sicque condito moralis theologiae systemate , illud doctrinae genus peperit, quod

laxam conscientiis ad patranda quaevis portam aperuit, et quod hodie detestatur, quicquid boni sensus et integrae mentis est, et a virtutis verae studio alleuum non seruat animum.

f. XIV. XIII. Mirari equidem lure quis possit, qui iactum sit, ut

ita in praeceps ruerit tota philosophantium natio, cum nec ingenium iis deesset ad meliora audenda, nec occasio, eo quod melioris eruditionis fontes non prorsus erant proscripti. Sed ad caussas in sectione prima et secunda huius capitis attendeotibus haud dissicile erit, scaturigines detegere, ex quibus tota haec sentina profluxit. Ignorantia enim Graecae linguae, quam inuassiones populorum barbarorum genuerant, quaeque melioris literaturae et philosophiae quoque sontes surripuerat; uniuersalis et morum et scientiarum barbaries, quae Seculo VIlI, IX, X. longe lateque occidentem peruagata erat; renascens quidem seculo XI dialecti ea et metaphysica, sed ad controuersias theologicas et confirmandas opiniones dominantes adhibita, indeque orta summa claritas ingeniorum dialecticorum verae genitae Scholasticae philosophiae caussae sunt, influxumque habuerunt, supra modum foecundum atque essicacem. In his turis hidis lacunis felicia eκtendebat retia humana auctoritas et ambitio, cum magna lucri cupiditate coniuncta. His enim idolis cum sacrificarentur omnia, et ad hos fines a clero respicere iuberentur, quaecunque ignorantia adhuc reliquerat studia, renascentis philosophiae, ere Scholis clericorum prodeuntis sapies alia esse non potuit. Valde illa lauit curiae R manae regulis et aritomatibus politicis, noua ita sulcra nactae, quibus incredibilis potentiae fastigium ad quoὸ ab exiguis initiis ascenderat, posiset confirmari. Hinc praemia vanissimo doctrinae generi proposita opima, et quo quis in his nugis erat exercitatior, eo magis praeclara merces et gloria. Provocamus, ne falsa dixisse videamur, ad exempla Gulielmi Campellensis, Gilberti Porretani, Petri Loinbardi, Stephani Langhtoni, Roherii Grosthead , Alberti M. Bonaventurae , Aegidii Columnae, Petri Hispani, Petri de Tarantasia, Gulielmi Durantis, Petri de Verberia, Durandi a S. Porciano, Petri de Alliaco, et complura alia, in antecedentibus adducta; hos enim omnes Scholasticae philosophiae et theologiae peritia ad fulgentem episcopatuum, archiepiscopatuum, cardinalitiae purpurae, ipsamque pontificis maximi dignitatem promouit;

vi alios taeeamus, presessionibus, et cancellariam, quem vocant Academiarum, generalatu ordinum religiosorum, prouinei alium et abbatum munere, aliisque axiomatibus conlpicuos, et ad hos gradus in via Scholasticae eruditionis grassantes. Quis tam larga merceὸe etiam deterrimo

domino non lubens seruiuisset λ quis non coIlum iugo submisisset, quod insulas, purpuram et diadema reddidit λβ. XV.

SEARCH

MENU NAVIGATION