Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

881쪽

sECTIO TERTIA,

LOSOPHIAE SCHOLASTICAE.

f. I. narrata prosessorum philosephiae, qui Scholastici vocantur . et G n lis idealta a Seculo XI ad initia seculi XVI imperium obtinuerunt hillo

aram ria, restat, ut lactem philosophiae depingamus, quae tum fuit, ' 'μμ'

eiusque naturam et constitutioncm, allectiones, modum philosophandi, sectas. circumstantiasque alias, memoratu dignas exponamus, ut quibus

fatis philosophia sub Scholasticorum regno gauisa sit , quae vel in rementa vel decrementa acceperit, quaeque alia sunt in historia doctrinarum sine attentione non praetermittenda, constet. Id quod eo magis necessarium est, quo magis sanctioris disciplinae historia, et reipublicae Christianae, qui his seculis apparuerunt, Vultus cognosci accurate non

possunt, nisi huius philosophiae imago depicta consideretur; co quod vesano curiosorum hominum studio sororio philosophia et theologia Scholastica inter se iunctae sunt vinculo. Immo et matheseos et iuriSprudentiae et medicinae 'studium contaminatum ab illo philosophandi genere est, ut manifestis hactenus Iacobi de Rauenna, Richardi Suisse i, tride Apono, aliorumque exemplis demonstrauimus, quarum scientiarum historia sine explicatis Scholasticae philosophiae satis his temporibus intelligi satis non potest. Descripsitnus autem iam supra , cum natales atque origines philosophiae Scholasticae eκponeremus, qualis eius ab initio natura exvierit, quibus parentibus fuerit usa, quo genio ducta prodierit, et quibus ad seculum usque XVI incrementis gavisa fuerit: ostendimusque,

ex dialecticae primo quidem Stoidae deinde Aristotelicae studio, cum in taphysicis quaestionibus et disceptationibus coniuncto, nnumeram abstractionum, distinctionum, disputationumque' farraginem fuisse exortam, eamque mira quidem, ait inutili et vana, subtilitate ita fuisse auctam, ut peruersissima totius philosophiae indoles inde enasceretur. Incrementa autem accepisse laetissima, ubi Saracenica philosophandi methodus,rublicatis Arabum melctematibus philosophicis, ct imprimis Averroiscriptis, innotuisset y remque tandem perniciosam fastigium quoddain attigisse, ubi desipiens philosophiam cum theologia coniungendi, vel hanc notius per illam perficiendi studium de ingeniorum sobrietate et modestia triumphauisset. Quibus omnibus in antecedentibus luculenter nisi sallimur, expositis, multisque exemplis fuse demonstratis, nihil aliud superesse videtur, quam ut collectis, quae sparsim allatae sunt, obseria sR 3 tioni.

882쪽

gro PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III.

tionibus, paulo accuratius, et ως ἐν συνοισι essigiem philosophiae huius depingamus, et perniciosos, quos tulit, fructus demonstremus, ut, qui sponte coecutire non vult, habeat, eX quo de natura et conuitutione atque indole philosophiae Scholasticae iudicare possit. Faciamus autem id, qua licet breuitate, ne sessum in hoc vepreto Lectorem nimis diu detinentes, ad iucundiora sestinanti atque meliora remoram iniecisse aecusemur. Prolixe enim huius philosophiae naturam describere, idem

esset, ac senticeta construere, ad quae Lectori diuertendum sit. Qui itaque his deliciis amplioribus frui cupit, illi ipsa philosophorum Scholasticorum praecipuorum v. g. Alberti Μ. Thomae, Scoti, Occami et similium, scripta adeunda sunt, quae de omnibus philosophiae partibus reli

querunt. Quae qui nunquam inspexit, nulla ratione comprehendet, quam prolanda philosophia omnis labe correpta sit, et quam marcidi cius vultus compareant, quae spectra lemurosque in hos veritatis campos i repserint, quantumque inde vera philosophandi ratio damnum passa sit.

Quae quoque rigio eli, cur systematis philosophiae Scholasticae delineationem, more hactenus obseruato, asserre nobis non liceat; integrae enim tractationes Scholasticorum describendae essent, quod utilitate caret, et nec locum heic habet, nec nos otio satis instructi ad inutilem hanc operam sumus, nec Lectoris patientia ita abutendum esse aequissimis rationibus conuicti arbitramur.

Osematio,i f. II. Considerata itaque, repetita industria, cholasticae phil sophiae historia , ita de ea statuendum esse aequi arbitri haud dissiculter

latebuntur. r. phi o=HM I. Philosophiae Scholasticae animam, et in quo omnia vertebantur, cardinem non fuisse, inquisitionem veritatis attentam et sine praeiudiciis mea rei mea, institutam, neXuque veritatum ex principiis conuenientibus ileductarum conoantem , sed subtilitatis cuiusdam, magnum ingenii acume. demonstrantis assectationem vanam et ambitiosam, quae dialecticis et metaphysi- να cis armis ins ructa de quaestionibus dissicilibus quidem et acutillimis, sed nec via nec certitudine Commendandis, summa animi contentione disputaret, et ad innumeras velitationes philosophicas, logomachiis, mentis praecisionibus vanis, axiomatibus precario assumtis, distinctionibus sundamento carentibus, terminorumque barbarorum spectris adiuta in arenam descenderet. Hanc vero philosophandi subtilitatem pugnasque incrUentas ad ea dogmata stabilienda defendendaque fuisse adhibita, quae hiera chiae ecclesiasticae, temporum satis tandem inualescenti et triumphanti conuenirent, illisque hominibus conducerent, qui ut soli sere philosophiae cultores erant, sibique solis Scholastici munus creditum esse contende-

. hant, ita ad conseruandam auctoritatem emolumentumque suum, capitisque sub quo in Unum corpus coaluerant, has argutias adhibebant. In

hoo ipsam quasi essentiam philosophiae Scholasticae quaerendam esse, ne-

883쪽

DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLASΤ. 8 r

mo superioris tractationis non plane immemor temere negauerit, Contateatur potius, oportet ita hanc naturam Scholasticae philosophiae necessario euenire debuisse. Euersa enim seculis VIII, IX, X studiis eruditi nis sere omnibus, cum seculo XI dialectica eκ Hibernia in Angliam et ex hac in Galliam et Italiam atque Germaniam traducta resurgeret, cuius ab Augustini tempore magna in Ecclesia lain suerat auctoritas, eaque ab ingeniis quibusdam magnis quidem et supra modum aeutis, sed nugaciabus et otiosis excoleretur, et metaphysicae, ope doctrinae de praedicabialibus, quae viam parabat, iungeretur, quae vcro tunc in Ecclesia oriebantur, dissensiones litesque omnia disputationibus contenti Osis replerent, deficientibus aliis magisque sanis philosophiae partibus haec sola trium phauit. Cumque homines tantum Ecclesiastici se liberalitam artium st dio dedissent, nec aliae, praeter istas septem, disciplinae ob paupertatem ingeniorum atque temporum infelicitatem obtinerent, quadrivium autem, quod mathematicas disciplinas tradebat, a plerisque negligeretur, quin e triuio quoque grammatica et rhetorica in tanta aeui istius barbarie parum curaretur, nihil remansit nisi dialectica quaedam acuta quidem et subtrulis, sed cauillationibus iurgiisque inanibus plena, et innumerarum inepti rum mater futura. Quam ad theologiam adaptantes philosophi in Scholis Ecclesiarum cathedralium et coenobiorum docentes, qui non nisi theologiae ancillari posse philosophiam contendebant, ipsuin quoque sacrarum literarum campum istis nugis tricisque repleuerunt. Ad quod eo potissimum animo accesserunt, quem requirebat ipsorum utilitas , et

hierarchiae, cuius pars erant, emolumentum, et arcana capitis eius Cum

membris cohaerentis ratio. Illi enim homagii sacramento addicti, phil sophari aliter non poterant, quam vel iubebantur, vel necessitatis status et conditionis suae poscebat utilitas. Quae omnia cum testimoniis fide omni dignissimis passim iam in antecedentibus corroborata sint, actum agere, et testium nube demoi,strare dicta nolumus. Conserenda autem cum his sunt, quae prudenter monuerunt viri acuti IACOB Us TR MAsius ', ADAM vs TRIEBEcRO VIus et CHR. Avo. HEv-

M ANNUS

I. III. II. Ex dictis vero tonstat, animam philosophiae Scholasticae, II. --

et Verum, ex quo conflata est, elementum fuisse dialecticam. Quae vero cum arte rationali confundenda non est . a qua ut scoriae ab auro, dis- - ' fert. Non enim prudenter institutum fuit istud artis dialecticae studium, - . nec in eo versata diligentia, ut habito respectu ad humani intellectus viares de modo accurate ratiocinandi, et veritatis utilis et ad felicitatem ii minis facientis inquirendae disquisitio institueretur: sed cum Stoicae prius, mox Peripateticae dialecticae principia adhiberentur, cauillati

884쪽

ε α PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III.

num studium, et inanis velitandi H arena philosophica libido totam a tem absoluebat; haec omnibus eruditionis partibus praeserebatur, in haci ingenii humani nobilitatem veramque gloriam quaerendam esse stituebatur, huic uni dies noctesque tribuebantur, huius addiscendae gratia integrae regiones et prouinciae peragrabantur, tandem in hoc inani studio consenescebat humana industria. Testes supra sectione prima dedimus omni execptione maiores P. Abaelardum et Ioannem Sarisberiensem, quorum verba supra adducta hod loco repetenda sunt. In cuius vitae historia exemplum quoque commilitonum eius adduximus, qui cum eos post multos annos inuiseret, adhuc dialectica detinebantur, et 1νχι emebantur, qui fuerant, urgebanturque iisdem, quibus prius, stimulis, inque hoc imo profecerant, de dicerant modum, modestiam n fiebant, adeo quidem, ut de repcratione eorum posset desperari. Valde id quiadem idem vir cordatus et supra aetatis suae indolem sapiens detestatur, et admodum illis indignatur, qui clamant in compisis, in triuiis docent, et in ea, quam solam profitentur, arIe non decennium, aut vicennium, Iid totam consumunt aetatem: et cum senectus ingruit, corpus eneruat, sensivum retundit acumina, et praecedentes comprimis voluptates, Iam hanc in ore volvant, versam in manibus, et aliis omnibus studiis locum ista praeripiunt etc. Verum parum profecisse virum eruditum et prudentem, vel ex hoc uno argumento disci potest, quia cum illa in priama Scholasticorum aetate accidissent, in secunda et tertia innumeris m eum dis aucta sunt. Quod equidem mirari quis posset, nisi ex enarrata hacte. Ire ita eria nus Scholasticorum historia constaret, utilis limam sui se hanc nugandi ...isubis.' artem cultoribus sui Ct LX ea eXOrtos fuisse titulos doctorum illumina tissimorum, prosundissimorum , subtilissimorum, resolutissimorum, seraphicorum , angelicorum, mirabilium, Venerabilium; natos illa obstetricante suisse doctores, professores, cancellarios, abbates, episcopos, cased inales, pontifices maximos etc. Quibus praemiis cum contentiosa et sophistica illa philosophia ornata fuerit, quem non cocco ruere impetu in illam oportuit Zut M. at - β. IV. III. Valde vero inualuit malum in se iam vehemens , cuminam metaphysica dialecticae iungi coepisset, quod initium accepit seculo XI, - , - 'LE ' sequentibus autem seculis supra omnem expectationem crevit. Cumaactiam. md - enim dialectica ad disputationes theologicas et defendenda dogmata publi- .- ι . ce recepta, error que non sine emolumento , introductos esset ad hil ita,'

neeessario de principiis uniuersalibus, et notionibus quoque abstractis erat dispiciendum, ex quibus velitationes illae possent instrui. Cum autem seculo XII Arii totelis metaphysica innotuisset, cuius leuem hactenus praegustum ex praedicabilium doctrina habuerant, haecque mirasibtilitas non modo acuminis laudem assectantibus mire placuisset, sed ad serendas quoque feliciterque depugnandas lites utilis lime adhiberi posse

885쪽

DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. 8 3

posse constaret, dici non potest, quanto impetu, et si verum dicendum, furore et insania in hoc metaphysicae studium ingenia etiam nobilissima, et praeclaris a natura muneribus instructa ruere coeperint. Quod quiadem serri potuisset, si generali rerum transscendentalium consideratione contenti, et de uniuersalibus principiis regulisque solliciti, supra rerum naturam non suissent progressi, et figmenta otiosi ingenii, ipsarum eia sentiarum contemplationi non praetulissent. Verum ubi semel nugari coeperunt, omnia alia euenire necesse fuit. Nempe ad abstractarum notionum praecisionumque mentalium sylvam semel delati, cum non ex natura rerum de axiomatibus et principiis earum essent solliciti, sed vaga et vana conceptuum ludificatione argumentum, quod defendere susceperant, tueri, et contrarias opiniones debellare fuissent aggressi, in tenebris his, quas ideae obscurae, voces nihili, termini barbari ipsoque strepitu suo horrendum ouid sonantes, excitauerant, magnos quidem pulueres excitarunt , sed multum mouendo parum promouerunt. Cumque eκ repugnantium quoque aduersariorum parte similes artes illis opponerentur, enatae inde distinctiones subtilissimae quidem, sed solis inanissimae imaginationis relationibus quibusdam, quas nemo, nisi laeeundissimi harum subtilitatum labri, assequebatur, nixae; quae, quo magis haec contentiosa ars crescebat, eo magis infinitum in modum augebantur. Adeo ut Scoti et occami, tempore tota philosophia in eiusmodi puerorum terriculamenta, et inanes nubes esset transmutata. Εκ quibus innumeras de verbis et terminis philosophicis contentiones deis, huisse enasci, et immensum Iogomachiarum pelagus exortum fuisse, facile Lector copiiciet, et tristis docet experientia, quod viris quidem cordatis moκ risum expressit, mox lachrymas, tolli tamen emen arique non potuit. Qua de re Erasmi, H. Cornelii Agrippae, Auentino ali rumque flagellorum Scholasticorum verba heic adducere prolixitas vetat Vnum, ne fine teste discedamus, damus, prudentem et grauem ineptiarum harum censorem LUDOVICUM V I V E M ita disserentem:

uuid quod ex philosophi huius, Aristotelis) libris qui sunt sane multi

aeute scripti, et docte, non utili mor sibi suferunt, sed intricati mos, et rixori mos, quique minimum haberent bonae frugis, non de animalibus, qui multum utilitatis asserunt ad vitam, et quorum inis gens fuit apud veteres pretium, non problemata, sed phasicos, et quiaque phasicis sunt proximi obscuritate et argutiis, videlicet de prima

philosophia, de coelo, de generatione. nam libros meteororum ita tractant, ut aliud videanttir agere, atque adeo mirum es, receptos esse inter libros Scholasticos, puto casu magis quam consulo contui . Sunt enim earum rerum inexperIi prorsus, et huius naturae quam melius

agricolae et fabri norunt, quam us tanti philosophi. uui naturae huic,

l. e. L. V. P. 166,

886쪽

sN PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SEC. III.

huic, quam ignorarent, irati, aliam Mi eoUnxerunt, nempe subtialitatum nugas de iis rebus, quas nunquam Deus condidisset, nempe so malitates, haecceitates, realitates, relationes, Platonis ideas et Monstra, quae avando aliud nonposist certe dignitate cohonestant nomianis , metaposcam appellantes. Et s quis ingenium habeat vat tirae

huius imperitum, aut ab eo abhorrens, ad commenta, ad somnia quaedam in avissima propensium, hune dicunt ingenium habere metaph cum evi de Scoro, in quo fortassis a eallidis et acutis hominibus ambiguia rare nominis deludimur, ut ingenium se metapyx im sentiant, quos

Ira hanc naturam in alia quadam noua et inusitata. Similia aliis quoque locis habet, prorsus egregia et non sine graui vulnere Sch lasticorum ulcera tangentia, quae tamen heio exscribere non licet, Lect rem vero apud ipsum legisse nunquam poenitebit. IV. Huam l. V. IV. Studium sophistices, quod hos homines totos occupa- pessimi in uerat , quales fructus tulerit, rerum intelligens, nobis non monentibus, M., u .. ex ipsa pseudinphilosophiae huius natura intelliget. Nempe ut ration corruitio. lis philosophiae ossicium est, cuncta rite inter se discerncre, nempe vera a salsis, diuina ab humanis, certa ab incertis ; cuncta ex suis princia piis deduccre, limitesque cuilibet argumento ponere, sicque ex suis

tibus et axiomata vera atque certa, et conclusiones derivare omnisque

veritatis laenam aperire : ita e contrario Ephistica ista ars in id potissimum neruos suos intendebat, ut milcei et inter se omnia, principia scruentiarum confunderet, humana diuinis, rotunda quadratis, vera salsis, attemperaret, et neglectis rationis atque reuelationis limitibus, s ne certo duce, sine regula cocta discurreret, et hoc pacto incertissimae confusioni portam aperiret patentissimam. Id inde potissimum euenit, quod inepti homines, ubi semel huius philosophiae amore essent occupati, et status munerisque sui memores, theologiae esse inseruiendum statuissent, non discretis. inter se, uti debebat, utriusque luminis caussis, sine, et terminis, sed neglecto omni discrimine et Ordine, rationem Cum reuolatione misere confuderant, rati, non posse theologiam consistere, vel attingere eius persectionem quenquam, nisi in ea tractanda dialecticum se praeititisset; et ita vere ancillari theologiae philosophiam, si illa in hane tota quasi conuerteretur. Hinc horrenda illa principiorum confusio, ut nescias, utrum sacras literas, aut gentilem aliquam malaeologiam, aut naturalem quandam scientiam explicare in animo habeant λ Quam ins niam, impossibile fuisset, ut non mature obseruassent, si rationalem a tem sobria ratione didicissent. At hic ternae huius malorum sons erat pestilentissimus, quod sectariam et ineptam quandam dialecticam didicerant, quae praeter inutiles tricas, terminorumque, enunciationum, syllogismorum cateritos, et steri lcin quandam analyticae et syntheticae methodi explicationem nulli argumento graui, vero, et maturo adplicatam nihil

t tis cacissis corrupti tu L. III. P. us.

887쪽

PE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. Us

prorsus artificii suppeditabat, quo mediante veritates detegi, principiaciscerni, et ad domesticos quaeque sontes reuorari possent. Promtu rium autem, unde principia generalia, theologiae postmodum inserenda, desumebant, erat illa metaphysica verbalis, siue potius terminologia otiosa, quae spectris intellectum, scientias ignotis principiis, laruisque detestandis replebat, et in qua notiones vagae , propositiones et regulae nihil signincantes, obscurae, incertae dominabantur. His duumviris, dialecticae et metaphysicae, omne in theologiam imperium traditum et his lateris sustentatum est totum Scholasticae doctrinae aedificium. Quod

quantas eri eo α δομαλιας suscipere debuerit, quantam deformitatem ne-chinario contraxerit, nemo ignorat, qui, quid sacra doctrina , quid philosophia sit, quibus limitibus discemantur, qua ratione sobria subordineniatur, quos fines obtineant, semel didicit. Et hinc omnis illa, quae

in theologia Scholastica conspicitur, corruptionis prauitas ortum habuit. Quae tanta suit, ut nascentis Scholasticae doctrinae tempore multas theologis paulo attentioribus querelas exprimeret, et Sectiones eunda passim demonstratum. Quae tamen querelae et cmatus eo minus malo obicem ponere potuere, quo minus veram hos suscipicntes medicinam adhibere pseud philosophi nouerant, et vel cum falsa . philosophia omnem verae philosophiae Usum condemnabant, Vt Bernardo accidit, vel dogmata tantum nonnulla, quae nec satis intelligebant, nec vilia-telligi possent, explicari patiebantur, Confodiebant. Ita vero factum, ut tandem triumpnare Aristoteli captiuamque ducere ilaeologiam liceret, et Arahum quoque philosophandi ratio omnem iudicii thesilogici sobrietatem supprimeret, ita vi ne summi quidem inter Scholaincos viri ab hac intemperantia abstinerent. Id quod alio exemplo opus non habet, quam ipsius Thomae, quem theologorum Scholasticorum patriarcham vere diis Meris. De eo enim supra lacultatis philosophicae Parisiensis querelas adduximus, eum in omnibus, etiam arduissimis Mei articulis, et humanam rationem Iranscendentibus et ii dictis Aristotelis, et immisere eius

a,hilosophiam doctrinae ficti, Aut pateat cuilibet intuenti: hoc autem

praebere occasonem erraudi, quum ipsemet dicat, quod auctoritates philosophorum At argumenta extranea doctrinae sacrae. Haec Thomas fecerat, qui tam longum Scholasticorum syrina post se trahebat, et prae mille aliis tamen sapiebat. Quid non vulgus Scholasticorum suscepisse suspicandum est 3 quorum libri pleni sunt huius vitii, quod ipsum

succum et sanguinem Scholasticae theologiae corrupit. Qitam labem iam in Petro Lombardo notauit Iacobus Faber, elegantioris inter Gallos philosophiae restaurator, ex cuius ore plus vitulas Ie accepi se et audiuisse testatur AvENTI Nus ρ, eum sacrosanctae philosophiae veritatem fomremque puri mum coeno quaestionum, riuulis opinionum cisturbasse.

1 S a Multa

H L. m. p. 632. Hoe Duν Nae opponi ineptae eurios ischolasti rum voluisse,de Meth. debet, statuenti . Lomhardum modum poneta stuuii theol. e. a. p. ao.

888쪽

ενε PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III.

Multa passim hac de re conquesti sunt viri cordati piique, Obseruantes, ita neruos succidi sacrae doctrinae, et castimoniae sacrarum literarum vim quasi inserri. Inter quos monachus CiZensis P AvLvs L AN-o I v s grauissinae pronuntiauit: Nu es fueruvi apostoli et evangeliastae, quia altitudinem scientiae habuerint et doctrinae I ed multi ha retici conati sunt superascendere. Multi sapientes naturales fuerunt, se istis superiores existi antes. Multi etiam doctores appellati catholici fuerunt, nescio si in animo extiterunt, nouitate loquendi, miscendo cum supernaturali theologia naturalem, cum scriptura diuina

philossophicam, historicam, et poesicam, sibi ipsis supervolitare suntus, et, quod est certum, in dubium revocantes per virum, et quod est clarum et lucidum, in turbidum et obscurum redigentes per virum. Et paulo post: In tantum exorbitaverunt naIurales hominum mentes, ut super altitudinem nubium se extollant: dicentes atque credentes, quod theologica non possunt apprehendi nis coeco Aristotele duce, et viam praebente orbaro Platone, atque ceteris praeeuntibus philosophis, veris pria vati luminibuae bolum innitentes baculis cientiae naturalis, quas velint asserere, quoIn docendo supervositet Icientia naturalis, de quibus scriptura dicit, vanilisnt omnes homines, in quibus non subes ferentia Dei. Plura huius generis loca Gochii Mechlinensis , Galleri a Gyseraberg,

Cornelii Agrippae, Auentini, Erasmi aliorumque adducit TRI 8BECHo-VI vs V, qui legendus, Henrici Gandauensis et Trithemii loca autem t Iia deplorantium supra suo iam loco adduximus. V. Emolumem f. VI. In caussa suisse humani ingenii curiositatem et ambiti 'ii ' nem magna sibi lumina et inusitatam ingenii subtilitatem vindicantem, ut

is si is . hoc malum glisceret, negari non potest. Ast caussam solam fuisse di-ο- . ,αυν ci nequit; accessit enim emolumentum et utilitas, quam ex eo capiebant,a'. ia Γ' qui hierarchiae ecclesiiasticae, quae tunc Vigebat, curiaeque Romanae, quae illius proram puppimque constituebat, tuendae promouendaeque manus admouerant. Probe enim videbant, nihil tam a sacris literis, quam a sana ratione adeo alienum dici statuique posse, quod non his armis de- .sendi, et, qui contra mullitabat, prosteriai posset, modo esset ex re Ecclesiae, vel ordinis potius, qui ei praeerat ecclesiastici. Eκemplum d mus transsubstantiationis dogma, cum ipsa Scholastica philosophia et theologia genitum et exsculptum. Quod quae emolumenta tulerit suis promachis hoc loco, ne aliena sectemur, dicere non licet. Cui cum nonnulli interque eos Rabanus Maurus, Ioannes Scotus Erigena, et deinde maiori contentione Berengarius se opposuissent, his potissimum armis dialecticis repulsi oppugnatique sunt, nec aliis rationibus inuicta Lauseaniaci acies pro eo pugnare potuit. Cumque Primo quidem προβλημανικως illud excuteretur, vires tamen sumente philosophia et theologia S sol stica, et in neruum erumpente tandem, non Obstantibus tam liascientis,

quae

889쪽

DE NATURA PHILOSOPHIAE SCHOLAST. s τ

quae monstrosum dogma euertebant, secrarum literarum et rationis si me argumentis , in articulum fidei transiit, ut in critica doctrinae sacrae historia prolixius exponendum. Similia, ne nimis a scopo diuertanuir, filemus. Neque tamen haec Ecclesiae vulnera curabant, qui iis medei dis inuigilare debebant, sed quantis possent viribus iis augendis insud hant, contenti sophistica sua philosophia et terminologia dominantis religionis auctoritatem defendisse. Hinc in synodis et conciliis aliunde haeresibus, quas miseri theologi liaud raro fingebant, et ope pseudo-philosophiae suae exsculpebant, alia remedia parata non sunt, quam eκ his pharmacopoleis desumta: quae veneni alicuius latentis instar omnem sanitatem coelestis doctrinae corruperunt. Aeta synodorum et concili rum decreta inspicienda illis sunt, quibus haec exemplis illustrare est

animus.

f. VII. VI. Neque sic malorum et ineptiarum finis; sed cum hu- VI. M duas mana curiositas et ambitio in gignendis ingenii monstris supra modum eia sent foecundae, ad tantam cogitationum subtilitatem eκaltata haec phi- α.losophia est, ut ipsum humani intellectus modum captumque superaret. Quem magnorum quidem ingeniorum fructum fuisse, negari non poteli, ast cum magna simul materiae bonae et laudabilis inopia adesset, ad aranearum telas eisngendas adaptatus est. Quem in finem non argu menta tantum quaestionum suarum selegerunt dissicillima, abstrusa, o scura et innumerabilibus labyrinthis intricata , sed ad inutilia quoque υπψρσοῖα καὶ α σοφα frequenter recurrerunt. Et licet haud raro disputatio inde exsurgeret ridicula, vana et nugax, saepe etiam paradoxa et interdum impia et detestabilis, tantum tamen abest , ut displicuerit otioso hominum generi, ut potius in his egregie sibi placerent et nescio, quos persectionis philosophicae gradus se attigisse crederent, immo ab aliis quo que pro iis haberentur, quibus nihil imperuium sit in naturae, vel, fimauis, in ipsis diuinae sapientiae mysteriis. Qua in re cum aranearum telis comparari potest mirifica ingeniorum. Scholasticorum subtilitas, quae summa quidem fuit, sed sutilis, et inutilis atque friuola. Pulchre ea de re , more suo illustris VERvLAM Ius suemadmodum eo plura eorpora naturalia dum valent integra, eorrumpuntur faepius et abeunt in vermes , eodem modo fana et solida rerum cognitio saepe numero putrescit, etfoluitur in subtiles, vanas, insalubres et se ita loqui

liceat vermiculatas quaestiones; quae motu quodam et vivacitate novin nulla praeditae videntur, sed putidae sunt et nullius D s. Hoc genus doctrinae minus sanae et seipsium eorrumpentis inualuit apud multos praecipue ex Scholasticis, qui summo oIis abundantes , atque ingenio acres, lectione autem impares, quippe quorum mentes conclusae essent

in paucorum auctorum, praecipue Aristotelis dictagoris sui sciriptis , non minus qram corpora ipsorum in coenobiorum cessis , bisoriam uero et na-sS 3 rvrae

890쪽

s1s PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. III.

rurae et temporis maxima ex parte ignorantes, ex non magno materiae

flamine, sed maxima spiritus, quas radii, agitatione operosissimas telas, quae in libris eorum extant, confecerom. Etenim mens humana, s agat in materiam, naturam rerum et opera Dei contemplando pro modo materiae operatur, atque ab eadem determinatur; An ipsa in severtatur, tanquam aranea texens telam, tum demum interminata est, et parit certe telas quasdam doctrinae, tenuitare fit Gerasque admirabiles , sed quoad usum friuolas et inanes. Diei autem non potest, quam grauiter bonas mentes virorum doctorum offenderit inutilis et vesana haec Scholasticorum subtilitas. Inter quos in iis exagitandis sestiuum probauit ingenium magnus E R A s M v s, cuius Encomitim moriae salse

hos homines exagitat, disputantes: Num in Christo plures fuationes pn m possibilis proposito: pater Deus odit Aium 8 num Deus potuerit Iuppostare mulierem p num diabolum p num Unum 3 num cucurbitam potiemadmodum cucurbita fuerit contionatura, editura miracula, Age da cruci ρ etc. qui multa affert huius generis et amare ridet his adhuc deis testabiliora et magis ridicula, licet subtiliora, de indistantibus, de fommolitatibus, de quidditatibus, de haecceitatibus etc. Similia habent Melchior Carius et Ioannes Maldonatus, quorum loca cum a LAVNOio adducta sint, ea apud ipsiam legi, quam heie exscri re volumus. Quam quam autem subtilitatis laudem nemo facile his philosophis denegabit, tantum tamen abest, Vt inde acuminis veri ci laudabilis notam sustineant, ut potius inter perditissima huius sectae vitia cam reserendam esse putemus. Caussam pro nobis perorantem saltimus Lu Do vrcvM V1-vE M ', ne .partium studio aliquid dedisse videamur. Is inter alia ita:

Addueti sunt qui in in eam Opinionem, ut dicant, haec quidem hactenus esse aliis artibus utilia, quod acuant ingenia discentium, et s quis haec intelligat, facile etia/n alia assequetur minus dissicilia, quorum neutrum est verum. Videntur illa se ingeniosa, partim quod non intelliguntur, nam quidam ea sola habent in pretio, quae non capiunt, alii subtili imam oportere rem arbis utur, quam ipse non cernant. Multis perinde videntur arguta, ut lusus pueriles festiui, et arguIuli. Nam aenigmata haec non ex ingenio, eruditione multa exercitato ethbacto, sed ex ignorantia meliorum sunt nata, tanquam herbae inutiles in solo inculto e necessὸ erat eos aliquid agere. Haec es enim natura humanorum ingeniorum, ut quoniam igneum est, etiam hebetissimum, ρad aliquid agendum applicet. Itaque non acuunt haec ingenium , sed cogunt diuescere, contemissum reddunt spinae sae, et morosum, non vi titilum et actuinum: in pulchris acuunt quidem et dedolant, sed ita ut1tihilsupersi sis di extenuant, minuunt , deprimunt, et in his Iemel fractum haud macile ad res praeclaras Diunt attollere: praeferti m quum haec non modo aliena Int a veris arasius, sed eIiam contraria , ut rendentia

m De Fort. Aristoti e. XIV. p. 273. seqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION