Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Doctrina inaudita, de causis, modo fiendi, contentis, radice, & resolutione lithiasis. Itemque de sensu, sensatione, dolo

발행: 1644년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

ostendebat. Docui proinde alibi, omne alcati, fieri, per ignis expressionem liquefactivam : concretis nec ante in fuisse, ut neque fixum. Quod si vero a Ispiritus aliquis volatilis, proprietatem alcati referat prout est herbarum quarumcunque vulnerarium) is quidem abstersivus , ac diu reticus est: propria tamen vi, sub altera digestionum, naturam

salis urinae, induit, cohibet corruptiones acidas, quae sponte alioqui deinceps vulneratis orirentur.

Cum igitur non sit alcati in lotio , errorem duxi, aleati potare pro saxi fragio ; cum non perveniat ad loca urinae. Neque enim Ludus Paracelsi, parat lixivium: sed salem ex acido, amarum. Quapropter a Isuum Ludum , fel terrae vocat. Est enim lapis sili-eeus, tenerior tamen,&qui fere totus, per diuturnum bidui ignem avolat. Cum sale petrae vero, multo celerius. Porro lapides, gemmae, arenae, marmora,silices dcc. adiuncto alcati, vitrifieantur: sin autem plure alcati coquantur, resolvuntur in

humido quidem : ac resoluta, facili negotio acido rum spirituum, separantur ab alcati, pondere pristini pulveris lapidum. At haec nunquam ad urinam veniunt, ut nec saxi fragio utilia. Saxa autem,

quae sulfur phlogiston habent , calcinaiarur quidem , verum non vitrificantur facile, eo quod salsulfuris residuum,& acidum , consumat alcati vi- trificans. Metalla quoque , propter omnimodam,&invictam mercurii simplicitatem , atque imposes bilem penetrationem, vel in mutata, ludunt operam ignis, vel tota aufugiunt: Sic tamen, ut quan quam fumo tenus avolent: fumus tamen iste, denuo , in pristini metalli naturam reduci potest. Quapropter nullum unquam, metalla dedere alca-li : multoque minus ad urinae diversoria pertingunt. Marcasitae autem, cum sulfur habeant cremabile, alcatium torax: illorum tamen Mercurii,

62쪽

resistunt, quo minus ad lotii hospitia veniant. Sanguis quoque, licet ad medendum, habeat salem mirabilem, tam fugitivum, quam fixum, non tamen proficuum in Lithiasi animadverti. Caeterum testae limacum, terrestrium, vel conchiliorum aquatilium, pro parte, qua acidum, & calcarium salem gerunt, prosunt quidem calculosis abstersione indigentibus : sed luctam continent, pro par te sui lixivii, quatenus scilicet, ad lotium nunquam perveniunt. Ossa animalium combusta, nulas tum sibi salem fixum retinent : at tantum insipidam terram residuam. Notabilis ergo stupiditatis

est, ebur, di cornu cervinum , calcinari in morborum praesidia, quia mercari jubent pulverem, viribus orbatum : adeoque & crumenae, & sipei aegrotorum imponunt, occasionem bene agendi praetereunt, ac sieipsos ridiculos faciunt. Pro me autem spondent Monetarii. Siquidem testae probatrices, quas vocant capellas) constare debent cinere, Orbato omni sale. Quare optime , e cinere ossium, 36 longeque excellunt ex ebore& cornu cervino. Enimvero primis annis, traditiones Scholarum, t*tidem erant oracula penes me: At per ignem me edocto, uni versia Scholarum theoremata, igne de leta sunt. Persuaserant inter caetera , quod fiat maris, calculosis nocivus esset, tam quatenus sali urinario praeberet materiam, quam quod mucosim

pituitam pro Duelech praecipitaret. Examen falis per ignem , secus me docuit. Imprimis sexagenarium mihi a distillationibus) immunem a renum calcul', servavi annos sedecim cui alioqui obnoxius erat) largo fatis marini usu. Quod deinceps in multis confirmavi. Etenim Scholae, dum viderent, in acri myria salis, refrigerata , salem quemque suo more coagulari, illamque myriam

n qn feri meracam, nisi per exhalationem partis

63쪽

aquosae : statim siuspicatae sunt, calculum coagulari a sale,& calore exsiccante : adeoque putarunt, nee salia quidem in dicta in yria granulari, nisi persalis innati calorem : qui proinde sese in effectum explicare non valet, quamdiu plurima est aqua illi praesens. Itaque dum proprium mucum , degustarent salsum : & quidem sapore salis marini, non autem salsedine lolii : vellentque connectere efficientem in materia: ratae sunt, in eodem muco, eo

se viscosam ac tenacem materiam, iunctam fati, se-lem quoque, esse per se salsiim t tandem .decreto perpetuo sanxerunt, calculum generari, e phlegmate salis, ideoque etiam calente actualiter: dc per consequens , falsa calculosis nocua. Imo dc phlegma manens tale, mutatis qualitatibus , propriisque passionibus, migrare in calculum, per calorem, viscosamque siccitatem, perinde ut glutina, ac colla , sensim abeunte parte aquea , spissam sui tenacitatem inducunt. Bone Deus, quam insiuisae Scholae, & quam in selsos nos iubent esse 3 quasi ubique mortalium curam gerens, atque salibus providens, finxisses studio tuo, ut calaulo si fierent. Quanta est illarum ignavia, quod nunquam tentarint unicum salis pugillum, calculosiorum urinali inspergere, ut explorarent, num sal marinus, arenas futuras coagularet, alioqui matulis adhaesuras: num inquam lolii tanta sit salsiedo,ut ne quicquam salis amplius in illo liquescat. Nam lotium si sit resolvendo salem t jam fiat iste, non poterit esse causa granulationis. Denique reperissent facile, salem maris , urinae injectum , impedire coagulationem: non item eam causare. Salem marinum inquam resolvere paratam materiam coaguli, nec

coagulum suscipere. Quicquid autem destructionem meditatur illius coaguli, necessario quoque coagulationem inde provenientem tuubabit. Ete

64쪽

nim ut Scholae, nostra rident coagula in rebus: ita vicissim , rideo illarum insulsitates , quod cauculum, vel silicem in fundo aquosio, per calorem

concrescere, sive are sicere existiment. Pro coagulo enim petroso, certant sontes & flumina, quorum fundus, calorem , atque siccitatum regulas explodit. Denique pro coagulo liquorum, spondet caro nostra itemque cruor, lac, & mucus. Etenim si ratum sit, quod pituita, sit materia ex quis calculi, fatisque myria recoctam , abrasisse , & seeum dis solvisseb carnium salitarum mucositates, easque demum per ebullitionem inspissatas in spumam reiecisse. Cognovissent utique lalis usum, nullatenus vitandum, ac vetandum. Sed tanta Scholas obsedit explorandi ignavia , quod lucello infami contentat cuncta neglexerint, quibus proximo prodessent, si non etiam sibi. Etenim si calculus, in urina etiam coetiis θ resolveretur, vel quod urina non esset resolvendo seli sibi injecto: potuissent nimirum eo viso, selem penitus extra usum hominum proscripssie 8 At ridet Scholas vulgus, salis. que usus, in despectum regularum, increbuit. Adeo ut despecta Scholarum authoritate, nedum insuavis : sed etiam insalubris, sit victus, absque sele. Sin autem selis conditura palato arrideat : non id aliunde favetur, quam quatenus sel resolvit excrementa , stomachum, suo mucore gravantia. Etenim si sti cathecamenis, in symbolum Sapientiae, primis a nativitate horis, oret enus indatur: Scholae autem multo conamine omnem tilis esum interdixerint. Quid enim aliud inde ominandum , nisi quod Sapientiam non admittant Scholae eIhnicae, cujus videlicet symbolum excludi cavent tquod Ecclesia a primo intendat perditionem infantum Z Sal enim e latrinis, per seli spetrae coctore sequestratur, quale olim una cum cibis,assu

65쪽

tum fuit. Itaque deberet pariter manere in ipso Duelech. At ne minimum salis marini reperitura Duelech per artem. Idque Scholae nullo dispendio didicissent. si aliqua discendi aviditas, aut proximi charitas, illas ageret. Saltem salispetrae coctores, curiosiores fuerunt, tot Medentum myriadibus. Resultat ergo ipsis opprobrium, ut quisque emigo jam sciat, quam impolita sint Scholarum decreta: cum nesciant in Diae tetica, quorsum sali- 3 ita vetent. Nec sane timendum erat, si non sal, saltem spiritus ejus, noceret calculosis. I. Quia sal, per Scholas vetitus . seculis, & Scholis adhuc ignorantibus, an spiritus ullus in sale reperibilis, cususve enset conditionis. a. frustra est potentia in agendo, quae in actum deducitur nunquam. Satis namque constat, quod e sale, maris assumto, nunquam in nobis sit possibilis eductio sui spiritus. 3. Est namque acidissimus, nec sibi par habet remedium, extinguendis ardoribus urinae, etiam praesente in Vesica calculo, etiam in senum stranguriis: putrefactiones impedit, dissolvit mucagines, arenas pellit. Ergo fiat est utile calculosis, tam in sui corpore, quam suo spiritu. Enim ver sal fontale, Divini largitatis providentia, datum in necessitates mortalium. Ut ubi longo tractu, a mari recedit continens , fontes salini , maris defectum suppleant. Scholae autem, tantum abest, quod Deo, gratias pro beneficio rependant: accusant Deum , nedum frustra: sed & in hominum pernitiem, dedisse salem. Notabile interim quod multis, & copiosis fontibus,sal in mare defluat, non tamen maris salsedo intendatur, eo quod vapore verius , aliquid salis sensim ab aequore ascendat: dc utut in primam aquae materiam covertatur in nubibus saltem constantiam in se aliqualem habet. Unde nee mi

xum, aquam pluviam per se nulli sicculis corrumpi.

66쪽

Quod autem zona calidiore, sal etiam a pelago exhalet, patet: nam nemo non olefacit, an in olla, carnes decoquantur eum sale, vel absque illa. Marinus enim , cum in conservationem elementi faciat, exhalat dissiculter. Idcirco Hispanicus, propemodlim halituoso sale caret, validior est, magicque arcet putredinem. & Duelech. Contra, Lotharingi cus, sale halituo abundat, partimque acescit in stomacho. Differt quoque spiritus iste haliticosius salis qui tanquam flos salis sublimatus est in a spiritu salis stilla titio: perinde ut oleum

olivarum, a Laterino. Spiritus enim olei olivarum, oleosus,qui prima medietate exit, apud me argenteum filum, tandem in lagena dissolvit. Oleum autem olivarum , ferrum a rubigine praeservat. Longeque potentius, arma a ferrugine eustodit,

, , istud olei residuum, unde praefata medietas est ablata. Idcirco notandum, non esse puriorem, aut

desecatiorem salem , quam qui a myria suilla, recoctus est. Siquidem saliendo , sive operando in objectam suillam , amisit halituosiorem spiritum,

per coagulationem. Adeoque sal residuus, pene fixus,sua terrestritate liberatus,reperitur clarus,con- ' dimentis aptissimus. In cadum quoque acescentiscere visae injectus , eandem praeservat, quod non item alius. Quapropter in nobis supervacaneos spiritus acidos omnis corruptionis authores, si extra

primε digestionis ossi ei nas fuerint in se combibit.& transmutat. Sali Hispalensi sic rebullito, bonitate par fere est, qui candente olla primum liquatus fuit.Cum ergo sal maris, non sit de urinae compositione, sed prorsius extraneus sit,ac permaneat: Imo sal maris , in urina detentus, servet inpermissam sui, immutatamque naturam, usque in ultimam rerum deductionem,& salispetrae separationem: certum est, quod ne quicquam sibi sit negotii,

67쪽

tii, cum Duelech. Ideoque nec in compositione huius, vel minimum salis marini, reperitur unquam, cum magis nativitatem Duelech destruat. quam promoveat. Ergo absque fundamento, salmaris, per Scholas, calculosis vetitus. Haec de salibus. Didiceram autem hactenus, Duelech esse coagulatum anomalum, a sale urinario natum, qui sibi parem in toto universo non haberet: eo quod extra hominem, nuspiam reperiatur urina humana. Idcirco enim non piguit, multoties urinam distillare. Decrevi itaque meam urinam, o. solidos dies ventre equino putrefacere, ut praeVio pu tredinis fermento, partes dissimilares fatiscerent. Tum distillavi circiter medietatem eius. Verum ab Opere avocatus , propter neg tia familiae, ac

dein per Pentecostes festa impeditus, cessavi per

quindenam. Fuerat autem vas recipiens, ingenSValde,clarum , crystallinum , ac pretiosum: quod iam a proboscide alembi ei , toto illo intervallo sequestraveram. Cum ergo ad opus redirem, primum effudi,quod erat distillatum, in aliam lagenam : quia videbam vas recipiens trium alioqui facile congiorum capax quaqua versus stillatilius urinae liquor contigerat , fusca albedine obductum. Indolui vitrum tam pretiosum, in rem adeo sordidam, maculatum. Dein indignabar amplius,

dum cernerem nullo cinere contractum naevum

deponi. Poenituit enim me damnos , toties'; repetitae curiositatis. Stillatum ergo effudi foras. Sed statim hunc ignaviae, atque insolitae indignationis stimulum, suspectum habui. Utrum, ante, laboribus , ac sumptibus minime parcentem, iam indignari unius vasis perditione , mecum mirabar. Vas ergo recipiens, perpendo, an naevus esset exoticae tincturae, aut num corrosa superficie eoncava,

aliquid periisset. Tandem certo cognovi, Verum

68쪽

Duelech fuscum, ex elarissimo stagmate aqueo, vasi adpositum. Cum enim admirationis plenus, laudavi Dominum , quod mei curam gessisset: etenim quae mea censebam incuria commisisse, divina sic bonitate disponente, evenisse cognoVi. Nempe quibus vult, omnia convertit in bonum. Equidem jam pridem conspexeram in lotio me', habitare tanti coagulatorem. Nunc demum quoque didiceram : quod clarissimus liquor ab urina separatus,mage putrefacta, verum contineret Duelech quem apposuerat. Unde imprimis mihi ev sit indubium, quod ad compositionem Duelech, nullatenus concurreret materia viscida. Vas istud itaque, etsi pretiosum , suaque jam labe condemnatum , charum fuit, quia minervale, solverat. Iterum ergo pro recipiente, supposui, cogitans,

quod quandoque per chrysulcam, istud Duelech abraderem. Perrexi ergo distillando, quod mihi

a quindena residuum manserat. Ecce tum novo

divinae largitatis favore perculsus, vidi stillas singulas, dissolvere, adhaerens fuscum Duelech , qua decurrerent, ac vas, mox pristi no nitori restitutum. Etiam, quod secundus hic liquor, tametsi prioris Odorem haberet, aquae vitae offusus, hanc item non coagularet amplius. Sicque divino ductus nutu squem alii eventum fortuitum rentur inveni partem ejus, quod jamdudum multis sumtibus,an X ius quaesiveram. Laudavi itaque Dominum, quod parvulo, atque pauperi, dedisset intellectum. Nam si me non avocari jussiliet ab opere, nec festa me detinuissent, quoad Duelech in recipiente concrevisset, dc nisi vas tam clarum atque pretiosum fuisset. Quinimo si totam uno filo operationem absolvissem: frustra sane operabar, ac tentabam omnia. Respexit ergo Dominus in mortalium necessitates, nec sprevit preces abjectorum. QEMe

dedit

69쪽

dedit mihi cognitionem, diversarum partIum lotii sani. Id est mei. Una quidem erat quodammodo levior, atque eitatior, habens occultum Duelech, sub claro liquore stillatitio, absque faece,muco , Scia dimine. Verum in clarissimo stagmate,& ambientis frigore. Altera vero aeque admiranda, quae ortum in frigore Duelech, in frigore quoque iterum dissolveret, & in se absorberet. In uni- eo namque sale volatili lotii, ' tam oppositas facultates admirabar serio, consideravi quidem exinde, quod cuius urina, plus haberet de priore spiritu , is calculo esset obnoxius: ac immunis alter, cujus lotium, plus de altero contineret: primusque ille conceptus mihi arridebat: Sed sermocinalis illa scientia,vana fuit, rebusque imprimis gerendis inutilis. Siquidem lotium, non subit in nobis praevias illas putredinis tesseras: sine quibus

tamen entia illa aeternum dormirent. Dein, nec milia speculatione constabat medium , quo plus de posteriore illo spiritu semper fieret, quave me thodo, inhiberetur prioris spiritus confectio. Multo minus,quomodo confecto iam Duelech, siubveniri daretur. Attamen ne absque fruge cederet speculatio, cogitavi, an posterior ille spiritus, per syringam prius evacuato lotio injici calculosae vesicae permitteretur. Sterilis itaque mihi Occurrit Hortalium cognitio, quae sola gaudens speculatione , manum a Pyrotechnia submovet. Nam lotium debite putrefactum , coagulatorem edit spiritum, qui aquam vitae coagulat. Itemque post,qui totus diaphanus & volatilis , potentiale Duelech conti net, quia parit ac tandem, qui Duelech semel

natum, in se statina absorbet mox tamen de hortante Diabolo , dubius vacillare cepi, atque consideravi, vana esse, quχ tanti faciebam a me reperta. Praesei tim cum ita uobis non putrefiat urina , ad

illum

70쪽

illum terminum , quo hos dederat spiritus. Detestatus itaque sum meas curiositates. Nam etsi quodammodo remedium suggererent, relinquebant tamen priorem ignorantiam, circa causas, Mmodum fiendi Duelech. Quapropter coepi cuncta pridem visa . quasi non facta n ligere , sensique torporem mihi incuti. Unde confirmabar quae in

praefatione multis exposui) nullum laborem taediosiorem, nullumque sciendi genus, hortante caco daemone , postiergari magis, quam illud, undo genus humanum,quandoque frugem capiat. Chri stianum ergo decet, constantis esse animi, in opere bono. Tandem itaque repetitis distillationibus;& exactiore cunctatione, per orationem assecutus

sum causas, modum fiendi atque dissolvendi Duelech, Deus bone, tuam admiror magnificentiam, quae Medicorum ineptissimum, ad tantae rei reclusionem perduxit, tot seculis, magnisque ingeniis

neglectam. Gratiarum ergo actiones refero nomini tuo abyssaliter glorioso, non quia me, prae aliis, ad arcana deduxeris nunquid terra gloriari potest, dicetque aliis vasculis vali quod in electioris formae vasculum,sub figuli torno deducta sit Z sed quia fecisti voluntatem tuam, quae sola bona

est. Refero ergo in te,omnem gloriam, qui ho et sevo, cognitionem hanc reclusisti, per abjectissimos,& parvulos huius mundi. Id namque pro solito tuo est, & ad maiorem nominis tui gloriam. Cognovi enim obstitisse veteribus, & Modernioribus unicam ignaviam , aspernantium distillarerem adeo foetidam , atq; sordida . suavitate odoris lucri, deceptorum. Spernit enim eos Sapientia, qui materiam ex qua, dispositiones, contenta, Pro prietates , progressiim , & significationes lotii, ad-34 discere recusarunt per ignem. Neque etenim cespitatum est minus in materia, eontento atque judi

ciis i

SEARCH

MENU NAVIGATION