Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Doctrina inaudita, de causis, modo fiendi, contentis, radice, & resolutione lithiasis. Itemque de sensu, sensatione, dolo

발행: 1644년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 화학

81쪽

tionem utriusque s agentis scilicet di patientis

consistat tantum inter meros spiritus. Operatio autem corporis cum spiritu, non viventium, incipiat a spirituali alicujus fraeedinis odore: quia semina,ae fermentales dispositiones, inde pendent, suoque arbitrio, imperant liquoribus ad genera nedum destinatis. Quocirca non inepte adnotarunt veteres,mundi visibilis ortum,& continuationem, ex ii visibili, & incorporeo esse qualia sunt odores , & fermenta atque in nostris terminis, Duelech, incredibili coagulatore spiritu. invisibilique initio, concrescit. Neque enim externe allati tartari,interioris filii mucaginis, in sui nativitatem indiguit, fictisve arefactionis coagulis. Calamitosius est longh, quod ipsum calculi Vulcanum, nobiscum in lotio geramus, cujus inportuno imperio, auscultant proprietates volubilis spiritus. Etenim Deus, bruta prae nobis, dilexisse visus si

morbos, non in meritum, adeoque non in bonum direxisset, eujus non est condigna poena temporalis. Caeterum ubi paenae praevisus adest finis,ex dono munificentiae,medicaminum potestates erexit. In bellis quoque, sui ob nascuntur calculi, at non in poenam, nec in meritum dati,qui nobis in medicamina succrescunt. Ideoque & longe alia surgunt si radice. Porro antequam ad calculi historiam pergam, aliquot exercitationes praemittam. Primo itaque Salinis in Burgundia , hodie non plures duobus sunt putei, myriae,&puteus Gray. Quod si Vero mensurae centum utriusque putei, separatim coquantur, longe minus salis dant: quam si eadem

quantitate, connexae coquantur. Incolae eXperimentum admirantur, utramque ideo myriam deinceps confundunt. Enimvero altera illarum, plus

salis halituosi: sive volatilis, continet, qui singula φ ἔ riter

82쪽

riter coctus igne flammeo,ante sui coagulationem evolat. Verumtamen alteri fixiori obvians, imbubitur stringiturque in salem solidum. Exemplum hoc, docet, corpora selium, suos combibere spiritus, & spiritus vicissim, rodere corpora. Myria siquidem Burgundica, crystallo clarior, halituoso tamen sui spiritu, magnam saxi rupei partem in se combibit. quae ideo inter coquendum, dum scilicet spiritus coagulantur in solidiore salis corpore,sidit ac cum difficultate despumatur. Itaque salis ille spiritus, etsi saxum sol veret, non proin, cum terra connubium traxit, ut vel hic, lapidesceret. vel illa, sal fieret. Imo vel inde patet, etsi sal marinus, partes halituosias haberet, non tamen calculo accederet, ut neque spiritui urinae, in augmentum. utpote qui aliis longe principiis constat. prout alibi de digestionibus ) sed sal maris quantum cum lotio peregrinatur, tantundem concilia

dissolutionis Duelech, suscitabit. Quicquid enim dissolvit saxum rupis,& in se invisibiliter occultat: id saltem, non suadebit originem calculi. Hactenus de terra fixa,per salis spiritum dissoluta, deque spiritu salis halituoso ,ac coagulato. Nunc de spiritu volatili, in corpus solidum fatiscente. Sublima stibium cum aequa parte salis armoniaci, modesto igne, videbis falem, diversis coloribus tinctum surgere. Separa colorem a sale, per aquam, de habebis pulverem, qui cum sale petrae, fere totus in flammam avolat. Sin vero cum sale armoniaco relictus, adhuc bis per se sublimetur, & a sale liberetur, habebis pulverem stibii, calis expertem : cui si tum selem petrae miscueris, non inflammabitur amplius: sed quantum sali spe trae miscueris, in ter ram commutatur , & fialis naturam negligit. Nam sulfuris odor, salem petrae penetrat. Ita falis urinae odor, spiritusque volatilis , terreum spiritum in

urina,

Dissiligo

83쪽

vrina, per aliqualem putredinem suscitatum, confestim commutat in calculum. Ideoque non statim a mictu, urina granulatur sed postquam putredinis initia assem serit. Huc facit quaestio. Cur pueri Ac senes , sint ipsis viris, calculosiores Z an quia calidiorest Quid si Scholae, absque robore, frigus puerorum, & senum hoc loco incusant, oblitae pudoris, quod illarum voto , Lithiasis bio ca- i lore concrescat, quid iuverit copiosius phlegma invocasse, si calor, efficiens unicum desit λ Si in- quam phlegma quod ut tale, petrescat , in natura desit 3 Nec eandem temperiem, complexionemve in pueris, & senibus, comminisci ponunt, absque

dedecore de confusione dogmatum suorum ut neque paritatem in urina amborum invenient. Sunt namque urinae impuberum crassiores , senum vero, aquosae ac dilutae. calculosorum quo- . que aquosie. Senes olim vidi, continua stianguria, in mortem usque infestatos, quibus diu retica remedia sid est mictoria) ex croco, mace, occ. Itemque lenitiva , ex malva, althea &c. erant cassa, atque evanida, quosque iam Medici, calculo obsessos, pronuntiaverant, sectio vero, a calculo immunes testabatur Michael des Montaignes Episcopum Parisiensem, avunculum, sectum frustra, ait)adeoque non ex urina, calculi praesentiam, ariolari adhuc diὸicerunt. Pro hisce stranguriis Paracel- Issus suum pruinosum figmentum Tartari , commentus est, nondum in dissectis hactenus repertum. Equidem postmodum cognovi, quoties se l.

i usto debilius esset ut in senibus) non possit acidum stomachi chylum, in salem falsum, commutare : quocirca ex acidi tantillo relicto. & quotidiano, perseverare senum stranguriana, etiam non dato calculo. Sic cerevisiae novellae, pluribus con- zositant stranguriam, propter residuum inhaeren . temque,

84쪽

76 . DE LITHIAS Itemque, recentioris fermenti acorem. Hoc titulo, defectu nempe fermenti fellei, minus tinctae urinae

senum, ac puerorum. Unde sequuntnr haec notabilia. 1. Quod penuria scoriae, sive stercoris liquidi, in urinis, facilius concrescat Lithiasis. a. Quod remedium a priori, sit, confortasse fermentum fellis. 3. Acriores videantur urinae in stranguria, ac stillicidiis quatenus acidi aliquid continent. 4. Edia lucescit scoriae usus, ejus que connexio in urina, H-tilis. Dein quaesitum est. Quare calculus in renibus frequens, rarior autem vesicaep Respondi alibi. Quod,quamdiu urina est in venis, nondum sit perfecta. Neque enim adhuc olet urinam, aut proprietates Iotii habet: quatenus neque conVenit, cruo-Tem,excrementi odore imbui. Est itaque lotii determinatio , a Rene: odor vero, est fermenti pu-o trefactivi. Quia excrementi. Atque ideo terram lolii volatili Eat. Caeterum,quamvis fracida urinae putredo,reddat eius terram olidam, ac putrescentem: attamen non moratur in homine,quantisper putreat. Ergo spiritu urinae, terra eius fracida, opus habet, ut petrescat. In Rene enim ubi urinae fra- cedo fermentalis oboritur in terra recens ac volatilis, facile se a ciat spiritui urinae,granulaturque,

dum praesertim scoria, calculi praesiervativa, nondum advenerit. Citri nescit autem , etiam non minuS a loco, quam a praefata scoria. Ren itaque, P . nas luit, quarum, primus aut hor. Alibi de utero

Duelech docebo, ante renem, praecedere disp.sitionem ad Duelech , quae quia vitalis est, di non

mera excrementitia, prout in vesica, etiam satius coagulatur in rene, quam in vesica . Hoc namque quia mera cloaca, omni prorsus destituitur fermeto. Sed intestina, quatenus stomachus fellis prout de digestionibus alibi) sunt receptaculum Vitale, dccoquens. Vesica vero, merum solius excrementi

85쪽

C A ν u Y IV. 7 menti retinaculum. Quaeritur demum. Cur ealc lus renum, plerumque fulvus,&vesicae albicanspRen enim fermentum habet, ad excrementi factionem, opus habe deo scoria, liquida, ac tingente. Tum etiam, cruorem habet ren, sibi vicinum, propriumque paren chyma, tinctum. Uesiea

autem, de sui alimenti proximi glutine, copulat

terrae fracidae, di spiritui coagulatori, in corpore urinae. Consequenter hinc patet, cur Duelech, in vesica natum , durius. Magna quippe alimenti vesicae pars, abscedit in mucum, qui una cum petrosis coagulationis initiis,durius, tenaciusque Duelech

parat. Pro ut calx cum farina, caementum dat, io ge tenacius. Renes etiam, tandem usque in fibras

solidas laesi, per socium Duelech : deinceps albos, satisque duros calculos, ejiciunt. Docui alibi, alimentum vesicae, ante plenam siti digestionem, pr pter calculum aliamve importunitatem , separaria solido,& instar mucosae lacrymae, plorari, urini Gque commisceri. Esse inquam excrementum ultimae digestionis, aberrantis, & impeditae in vesica:

oceasionatum nempe quandoque effectum calculi et non autem caulam per se, quanquam subinde . occasionaliter atque per accidens asstimatur. Me- a uedentes enim aliquot, tantam micti muci, & tam

continuatam admirantes copiam, scientesque, non esse purulentam, cum nescirent e quanto ulcere,

tanta puris copia stillaret, tandem velut per sufficientem cauarum enumerationem, coacti, catharros ridiculum l) in vesicam intulerunt, miserandis sane stupiditatibus. Alii autem, dum Vana S, ce rebro sano, non audent implorare accusationeS, deque pure metuunt, ulcera ienis, tantae ingluviei fontes,denuntiant. Adeo, ut licet absque praegresisci apostemate, dimidiam in matula partem, cum urina, ille mucus non raro dividat: rentur tamen

86쪽

ex re ne indolente, tantundem puris quotidie de-

pluere. Imprimis, Spadae complures curatos notavi, quos Medentum pudibundae disceptationes, super pure, ulcere, renum tine,&catharris , eo ad

moriendum proscripserant. Qui, ubi praeter Me dentum spem sani redierat, adhue a se fanatos,proficuo e peregrinandi consilio, gloriabantur. Cury si autem sana urina mea, in frigore , fabulum adposuerit matulae: non autem in calore, intus tantita per detentaὶ Dixi , innato balsamo , urinam praeservari, ne petrescat,& putrescat, aeque facile.Dein, matulam, esse vas, assixioni aptum: non autem ve- . sicam. Ac tandem, quod terra, volatilizetur per putredinem. Dubium etiam, cur gemellorum, eo

dem lacte nutritorum, alter subinde, tantum sit calculosus Z Cui dubio Scholae, mulieres, Idiotae,& agrestes, una pariter responsione, se satisfecisse autumant : si indispositionis malam intem p riem,.vel inclinationem, nominarint, & humores et 8 attulerint. Quam Inclinationem Astrologi, licet haud distinguant conceptu, vel empsychos .' parmtu tamen discriminant: atque hactenus in varias et u sorte , cQnturbant gemellos. At saltem, etymon ine linationis ad ealculum, vel in limine, Paracelsum reddit suspeetiim, de suo tartaro. Imo & Galenum , suae hactenus, absque lumine , deseruere Scholae. Qui contentus inaequali intemperie, in seminalibus constituentibus licet homogeneis attamen, modo versa sit in naturam, sutat, se abunde satis secisse quaesito : prosequiturque cum de speratione, hactenus illam esse a nato inseparabilem. Nomen quidem vulgare Inclinationis tollit; at remanent priores , si non densiores tenebrae: dum litem lite resolvit, & cum desperatione, stu-3ο dium inquirendi ab truncat. Certum est interim quaestionis dualitatem, non nisi a materiae ataxia,

87쪽

desumendam. Qu1 cum sub spermatis homogeneitate tam simplici, non inveniatur: necesse est , in loci, sive elimatis uterini magne oportet, determinari. Sic nempe mulierum latera differunt, ut velut bini homines, lateraliter distincti, simus singuli: adjacentque utero, lateratim alia intus viscera. A primis namque constituentibus, desumuntur quidem haereditariae labes, in totum conceptum aequabiliter distemperatae,si a parente, genitore sint di apsae: sed quae in loco sunt repertae, locis adjacent, & proximiores invadunt. Mirum lquam facile auscultent tenerrima nostri initia, peregrinis impressionibus, quamque facile, semel suscepta, adolescant, atque quam pertinaciter, demum perseverent. Etiam, quae mox proprio vivendi errore, acquiruntur morborum seminaria,quam

amice iisdem, quibus haereditaria , potestatibus hospitenta, di dominentur. Eoque ingrediuntur potentius , atque insolentius inuruntur, quo illorum conjugium, nobis adhuc junioribus, Archeum de foedat. Quantisper namque incrementum assumimus, morborum hausta licet odore t nus semina, quoque incorporantur radicalibus initiis, ac in unum quid , nobiscum adolescunt petrosae seminum entelechiae. Quas etiam vel hausto o dore , fermenta seminum constituere alibi latius. Nam e natura integra, omnis homo, sanus, & unius inclinationis esse deberet, nisi propter proprietates vitae mediae, alimentorum, perturbationum, atque climatum, a taxiae in filios Adae irrepsissent. Quae autem cum sanguine materno, & lacte nutricum subintrant,ut fures domestici, thesauros vitae possident, nec facile recedunt, nisi sub renovationis auxiliis. Propinquius autem ad nodum veniens, dico, quod i n rene, sit fermentum sterco

rarium, lotii putrefactivum, quo devio, semelque

88쪽

aberrantis nota impressa, lotium pergere, deinceps spontaneo fluxu, ac sensim in ultimatam tender: sui putredinem, sub qua, latet potestas volati- ligandi terram. Cum ergo Rem insit haec ermentandi potestas quaestio, cur gemellorum alter renes habeat in fermento stercoreo fortiores, resoluta est , per caput de Robore Inaequali partium. Quatenus cilicet, sic alterius stomaehum avet satur, & robustior alter non item: Ren mrnarum putrente fermento ditior, in fabricam calculi, pronior Patrans quoque, si vesicam, urina repletam, sub generando habeat, solet sobolem, calamitatIDuelech pronam, suscitare. Quippe fracedo detentae diutius urinae, fermentaliter Inolescit vicino semini transsabenti. Tanto nempe ridiculosius matGalenus, volens aliquid lotii naturaliter cuilibet semini. semperque additum, ob titillationem. Dgnorans scilicet, ne pilum extraneum, initus generationis permisceri, absque totali eius internecione Ut autem praelibata , inserviunt intentioni, nota robur inaequale partium , esse velut naturae intimae nceessarium. Etenim nec filum, ex auro homogeneo trahes, quod non citius una parte sui, quam alera, frangatur. Adeoque sit debilius seipsi Ataxia, disparitas, & heterogeneitas, sunt modo de intima rerum ementia, licet essemus prorsus peregrina. Hinc nempe gemelli, unico , singularique semine prognati, heterogeneitatem evadere nequeunt, praesertim quae tam facili contagio inducitur in rerum initiis. C A P V Τ. U. Continuatur historia Duelech.

I CPer ealculositi unde. a. Suis Medistis Theo datus. 3. Honor

89쪽

rum , de materia anteeedente tartari , O ealculi. 7. Error Paraeos. g. Terra in urina, se cruore. s. suid inveniatust in aeualeeh distillato. Io. Simplicitas Medentum. II. Miseranda Vatini simplicitas. I 2. Orgumentum, in primam materiam calculi. I 3. Diureticorum e*amen. I . Miserrima aliquot hisoria. I s. Resilutio quastionis Diureticorum. I 6. Unde perieulum in Dinreticis,o hujus felix praecautio. 17. Censu Diureticorum. I 8. Intemperiem versam in naturam , corrigibilem. Is. An laterum Aecubitus , Lithia promoveat. 2 o. Varia actio spiritus urina. 2I. Tana Schο- tarum praea Mimnes. 22. Elenchin Scholarum. 23. Inadvertentia Seholarum. 2 . fur tactin fastat Nephriticum.

Eus non ferit mortem, nec est medicamentum iexterminii, nec inferorum regnum in terra.

Quapropter credidi, nullum defectum, in sanando obvium, profluxisse ex thesauris ejus,qui non mortem: sed remedia fecit: ut neque ex praescientiae errore: ut quem elegisset, ac creasset in Medicum, multis ubique numeris, penuriosum destituisset.' Non est ergo Medicus, ut duntaxat paIliativum remedium, ac frustraneum, calculosis, ceu impo-stor obtrudat. Indiguit namque infirmus Medico , qui testaretur bonis operibus . se a Deo creatum . At postquam Medicio a in professionem erecta est, lucri prurigine, sceleratum quodvis genus hominum, se ad medendum intrusit, cui errori obviando Magistratus, jure in hos saevire deberet. Scholae itaque ad se, Medentum electionem traxere , dignosque censuerunt, quotquot Ethnicorum inscitiis subseriberent, ut Cathedrae atque vita humana, ipsis concrederentur. Hoc jam in possiesse sionem , in Europaeis, ab aliquot iam seculis , per manus transmigravit, refrixit charitas, di introducta sub sigillo tutiore ignavia, partamque inscitiam confirmavit longus usus, praetendens praescriptionis ius. Quare Deus dona sua retraxit, &quae alias dedisset, continuit. Equidem D. Pau

90쪽

' lus, vult honorandas viduas, quae vere viduae es sent in bonis operibus: ad imitationem mandati, quod Medicum statuit honorandum , qui ver es.set Medicus, in bonis operibus, sicque se a Deo creatum, & electum testaretur. Quemque scilicet, sitae vocationis digna sequuntur opera, diplomata, 3 signa, & merita sui honoris. Quem locum mecum ruminans. invenio honorem Medico indici, propter necessitatem: qui necessitas, presupponit provenientem fructum . Alias frustia . Non quidem quod vis praecepti, influat in necessitatem ut quando sanus non indiget medico, nec hic, tum si honorandus . Nam Judex, Praetor, Causidicus, Miles, Lictor, Tortor, Figulus, Textor &c. pr scriberentur

honorandi, eodem necessitatis iure. Veruntamen in mentalibus, totus sem per verborum contextus, non nisi tanquam unius rei conceptus est . Testabuntur autem id , qui quandoque intellectualiter, abstractoque modo, aliquid forte degustarunt. Idque quodammodo demonstrari potest. Eodem

namque conceptu quo ensem considero,concipio imprimis figuram longam , planam, tersiam , acu tam, materiam quoque duram , metallicam, non

sexilem in filo rectitudinis , finem denique, non ad panem scindendum aut ligna die. sed ad vuLnerandum. Ista nempe cuncta , in unico mentaliensis conceptu, simul mihi repraesentantur. Sed in abstractis mentalibus, nedum conditiones Concomitantes, verum insuper quicquid multis horisdici imo nec exprimi) potest, unico, velut tantu verbi conceptu, in intellectuali raptu in suo in

Honos autem prSsci ibitur Medico, creat tate Altissimi, propter necessitatem α' sanandum cos. Ouod sane inm

SEARCH

MENU NAVIGATION