장음표시 사용
91쪽
penduntur tanquam electorum ab Altissimo : sed tanquam promotorum ab hominibus, ad fungendum osciis, ex malitia hominum requisitis. Alibi 4 ergo demonstravi, quod quadruplex ignorantiae caligo, sub habendi cupidine , una intraverit in
professionem Medicam, eamque sine honore destituerint. Nimirum inscitia causarum, modi fiendi, remedii, & coaptationis. Profecto ut Pyrotechnia, corpora reserat coram oculis: ita januam
pandit ad Philosophiam naturalem. Sub ignorantia, & ignavia Scholarum itaque depressa delituit vera Pharmacia, quaeque lumen Medrco adserte debebat, tota mechanica habita est : inque Pharmacopaeum, Q amque uxorem delata. Libertati meae indulge Lector, quoties de Deo , de vita, de morbis, de Repub. de proximo, de Vocationem ea , de vero, bono , de noctio, deque rebus adeo seriis, tantique momenti, in favorem mortalium, a me disputatur. Nam nullius hominis gratiae au cupium mihi propono. Ostendi hactenus caecas descriptiones e causarum, & remediorum ignorantia,
sive disquisitionum pigritia, & facilitate assentiendi falsis principiis: quare & consequenter auguramur, infaustas calculi curationes. fallaces fanationes, desperataque auXilia, ut & miseras aegrotorum Obedientias. Pergam modo. Enim Vero, quic- squid de novo in natura si id ex aliquo , adeo - que ex alio Ttn atis materiis proxi
, mis, ne o a' tes mutari. Ideo-
92쪽
ens in potentia,quodammodo praeexistat, ut prioris entis substratam molem, sibi in ens posterum, adaptet. Subsistit vero ejusmodi entis praeexisten tia, in quodam spiritu seminali, cui rerum sua tragoedia agendarum typi, atque umbratiles praenotiones insunt. Hunc autem spiritum,archeum nomino , voca tu ut voles. Sat esto, scire, nil de novo in natura oriri, citra semen ; Operatur demum omne semen, per ancillantes sibi di sipositiones, quas in materia, ad intenta vota propagat. Media autem organa, quibus semina, materias disponunt, fermenta voco. Nam prout acidus odor testae, lac cogit, odor fermenti, farinam inficit odorq; cadi fracidus, vinum in Vappam convertit &c. Sic in lotio,
situm est semen ad Duelech Calculum enim ab arena, sola quantitate distinguo, unicoque Duelech nomine significo ) suum quoq; fermentum dispositivum , stabinde nudo in odore situm. Si quidem in veteri, olidaque matula citius petrescit lotium, quam alias in nitida. Non est tamen odor ille fer . mentalis , lotio proprius: sed advena peregrinus, qui quandoque sic reni quoque inolescit: ut Gorgonis instar, fabricando Duelech, jugiter, atque
incessanter insudet; tanquam ad sui perfectionem laboraret. Ita nempe invitus partium archeus, trahitur ad scopum alienum, & quo nollet, abducitur per alieni fermenti importunitates. Errat itaque Paracelsius, qui mucilaginem quandam tartaream velut calculi materiam primam, atque desponsatam, per venas dispersam,annotat: illamque pei. laxativa quaedam, subduci hortatur. At hisce nugis, tam de causis Duelech veterum, quam tractatu de Tartaro fatis feci. Sat namque constat,
quod in lotio humano etiam sanorum ) semperiit proxima materia, invisibilis, & semen ad Duelech ; sive interim erumpat Duelech in actum,
93쪽
quantisper penes nos urina maturatur, sive postquam extra nos fluxerit. Lotium quidem, essentialia initia ad Duelech continet; ipsi vero est per accidens, quod maturentur, vel non. Ecquanquam lotium, in se habeat semen, atque materiam calcu- li: non est tamen uterus calculi: sed matrix tantum calculosi seminis: quod sibi ve I foris, vel intus, uterum quaerit, & invenit. Etenim ut perire debet ens in actu, si inde ens, quod est in potentia, ac quodammodo seminaliter praeexistens, consurgere debeat: Necesse est essentiam , atque materiam, lotii, ex qua fit Duelech, prius fatiscere, si inde Duelech fiat. In quo tamen exigua intercedit mora. In lotio quidem inest apta materia inest que semen pro Duelech: indiget saltem actuante,& excitante fermento , quod semen germinare procuret. Eo quod rei transmigratio arguat sui decidentiam, per statum neutrum, mediante fermento proprio. Lotii igitur fermentum corruptivum, est excitativum seminis. Diutius ideo servari incontaminatam urinam, sub balsamo nostrae oeconomiae, & sub calore vapido, per mechanicam Ostendi, quam quae alias paucis inde horis, frigido
in urinali corruptioni auscultat, ac proin etiam sabulo. matulam conspurcat. Renes enim quoquo modo polluti, iam fermentum corruptivum urini, conceperunt. Reni quidem, seum a natura excrementosium fermentum inest; sed id nondum sat est, ad propagandum calculum. Est itaque in lo-ti O , Duelech, ut ens in potentia, quod prorumpit
in actum,dum lotii, sive prioris entis corruptio,im- minet. Interim verum est, quod quaedam Provinciae, ad crebritatem calculi, non ignavam serant opem. Illiri cum enim olina popili um, hodie au- tena pene desertum, quia tetro halitu vitam piae - .stindit. Sunt namque loca Scorbulo, Asthmati, ca-
94쪽
ducove velut subnoxia. Non quidem, ut Paracelsus retur) quod ejusmodi tartarorum sint faecunda. utpote cum eadem vecti nave Europaei, nostratibusque cibis usi, affligantur peregrinis morbi S, atque topicis. Semina siquidem morborum aliquor, insunt locis, cuduntque aptas sibi materias, si eaL dem non reperiant sibi obsequentes, aut desiponsatas, facessant nugae, quae nudam praeexistentis materiae tartarosae allusionem , adeoque mucagi nem, pro Duelech supponunt, ac requirunt, fictaque artificiorum allegoria fundant. Quasi non alia calculi, quam quae siccatae mucilagini, responderet consistentia Z quasi ex non mucido potu, non generetur mucida saliva. Quasi omnis petrae generatio, atque induratio, conscriberetur muco, &caloreὶ Etenim si cor, ossibus ut calidius, ita & durius esset, fortassis fidem mererentur illorum theses. Sed aspernatur natura similitudines, longe ab
artificiis petitas. Itaque stercoreum fermentum renis, nimis exaltatum, deinceps disponere coagulatorem urinae spiritum,atque terre volatilis materiam intemigo, ut in semen Duelech concrescant. Etenim non est in natura. principium transmutativum, extra fermenta innata, vel conquisita prout 'alibi de fermentis exceptis artificialibus, per ignem 8 constitutis. Unde quoque ab iisdem, inapposita est omnis deducta similitudo. Aliter namque terra figuli crematur in lapidem, absque semine; aliterque Omnis contingit petrificatio , seminali deducta initio. In esse autem urinae terram, probat primum mechanica lotii distillatio. Dein e cinere stillato, multa tandem remanet terra, quae allas inter nutriendum, tota volatilis exhalat, consumitur, nec faecem ullam sui relinquit. Terra autem volatilis in lotio, ex putrefacto est. Succrescente
ergo stercorea putredine in lotio, adducta scilicet
95쪽
scoria, sive stercore liquido, sit binde spiritui eoa
gulatori obedit: quoties nimirum amborum reci proca actio a fermento putredinis concitatur. Ex- 9
sectum Duelech distillavi, per se, nec quicquam elicui, praeter spiritum faetidum urinae, de flavam crystallum, simulque oleum, quale ex desiccata urina trahitur. Quod autem in fundo mihi remansit, . terra erat nigra, ambusta, friabilis, & insipida. Lectores ergo decipiunt, Tyrocinii chimi atri scriptores, quotquot calculi humani distillationibus, atque suis praeparationibus, stentantur Ludum Ρaracelsi, sive saxi fragorum principem . Etenim mera scripturiunt, & decumana mendacia . Nec horum impudentiam, temeritatemque satis indi , , gnor, in re tam facilis experimenti, praesertim, ubi quisque, ex rasuris matulae, id commode novisse potest. Ne minimum sane, ex calculo humano elicitur,eorum quae temere Pedotribi illi scribunt. Certum est interim, medio putrefastonis , non pauca fieri volatilia, qriae prius, non resolutis claustris, arctius ligabantur: etenim & sic vegetantia, mera ciores aquas stillanti dant, se ipsis nondum putre- factis. Non unico igitur percussi telo. perimus, cum sngula , quae mitia, si parumper exorbitent, novas fingant nobis calamitates. Etenim parenchyma Tenum, viscerum omnium durissimum , nervis atque arteriis destitutum, aptissimum fuit fermento stercoreo lotii: cui si accesserit vel minitatae putredinis urinalis fermentum , praeterlabenti lotio, fe- . 'stina imprimitur inclinatio in Lithiasim . Siquidem odor solus, nominatae putredi uis in lotio, heterogeneitatem suscitat, prius occultatam. Statim namque urina grave olet, quae in sordidam matulam inciderit, longeque citius, occultatam in se arenam prodit, quam quae .alias nitido vitro e
cepta sit. Nam experimen o indubio ostendi, ef tiam
96쪽
tiam sanorum urinam , in matulis Duelech amgere, granorum,Vel squam marum forma. Idque non statim amictu ut si dant, protinus: sed aliquot horis abinde, assiguntur. Dum iam scilicet lotium,
conceptum a rene fermentum explicans, viam
cor uptionis subit. In Nephriticis quidem, urina istud suscipit sermentum putrefactivum, quod alioqui, sanorum lotio non communicatur, fermeto stercoreo alioqui sibi satis. Porro necessariunt non est, actualem putredinem reni inesse, ut arenam intus suscitet. Ρrout nec urina in matulis adhuc foetet, dum iam se sabulo l4beravit: sed sum cieminitata, sive incipiens putredo , ut spiritus iure suo, libere potiantur, agantque vicissim in se inus cem abjectis repagulis. Minita tam autem puto, quae tantum seminaliter Archeo renum inest, licet non explicata. nam alioqui, si actualis esset, vel tantilla putredo in rene, febris lenta illam comitaretur; quantulacunque autem fuerit, facile inlotium radices agit, in quod videlicet, jam fermentum urinaceum penetravit, quod in.se ut stercoreum; ita di putrilaginosum est. Facilis est nempe pntredinis , di excrementi, associatio , in symbolo fermentali. Qui siquis ergo studuerit, ne lotium sibi intus petrescat: oportune prosipiciat, ne sibi intus petrescat importune. Sunt enim ideo, quae grato odore, urinam, renesque tingunt, organisque hactenus blandiuntur. Quatenus namque Diu reti- casunt, sive mictoria, ad renes aditum sortiuntur, seseque lotio immiscent. Etenim quaecunque Occulta, vel manifesta qualitate, saxi fragi nomencla turam meruere; mundant quidem, ac abstergunt, dc hactenus renes putredine comminatas solantur : at sane nequicquam arenarum liquant, aut
resolvunt. Quales sunt aciduli sontes, lapides, atque herb* diureticae, quae eluendo, delergendoque a
97쪽
que, arenas, & tenuiores grumos prostribunt: non autem liquant, multoque minus inhibent nova calculi exordia. Quia balsamo, gratique odoris condimento destituta, squa Ioles fermenti putrefactivi, ut ut adhuc surdos, attamen non placant. Prout enim plantae regerminatio non tollitur, ramorum abi runcatione, sed eradicatione : Ita nec
sanatur nephritis, deturbando calculum. Nil quicquam actum praemio dignum, si epilepticus, a lapsu erigatur, si non a recidiva etiatri in posterum. Hunc tamen medendi apicem , Scholae nequicquam tetigerunt : imo potius desperarunt: quia contractam Lithiasis labem, non raro in posteros, jure haereditario translatam , ferocire viderent. Etenim cum dissectum a calculo vesicam. saepe dein- iceps tota vita immunem vidissent: idem sibi promittentes futurum, incalctilo renum, de recidiva, nil quicquam soliciti Medentes de crastino, bene sperandum aegrotis persuaserunt, bene sperantes se saltem pecuniam recepturos, proximis recidivae nundinis. Stolidis nempe principiis innitentes, laxativa mitiora tantum subinde utendum , ut antecedentem calculi everrant molem. E stomacho nimirum omnem calculi materiam se emungere
arbitrantur, serioque loquendo, stentantur per sua benedicta laxativa , sanationi palliativae se prospexisse, si repetita cacatione aeger obsequiosus fuerit, regulasque victus servarit. Sed hisce nugis, abunde satisfeci libro de febribus. Nutrimur namque iisdem, quibus constamus. Nec partes solidae nutriuntur, 11 nisi affini liquore,spermatico, viscido. Ridenda ideo magis est Galeni simplicitas, quae membranas, nervos, tendines, adeoque paties primae c onstitutionis in cibis vetuit, ne mucilago, sive pituita inde succreste ret: immemor sane, quod sola vitali istam sagine, Parier sipulares, in nobis immediate
98쪽
s DELIT HIAsrnutriantur. Nec interim attendunt Scholae, quod renum alter, unoque tantum latere, lape calculos
y pariat, totusque sibinde occalescat: ubi alter, mointerea rite fungitur tota vita munere. Unde saltem, fatendum : quod urina, non sui vitio, aut mu-eilaginis ergo, in sua basi petrescat quod jam ante sat esto conculcatum)quod denique, non ex dista, ciborum potuumque imaginato tartaro : sed quod renes, proprio defectu , vitiosum suscitent
fermentum, a tandem, insolens hoc monstrum pariant. Saepe namque renum unus , dudum multo fluxit sabulo, ac de in , totus calculo obturatur.
Dolorem quidem obtusum persentit illius lateris: sed nullum deinceps per vitam sabulum. Tandem
id Scholae . per Anatomen advertunt quidem: nondum tamen proinde colant insontem damnare stomachum, parturientem phlegma petrosum, pro uno, & non pro altero renum. Partaeque ideo Lithiasis crimine vapulet , scopis everratur ; triduanas patiatur evacuationes minorativas, & familiares : rudiores vero toleret solutivorum animadversiones, per statas anni vicissitudines. Imo toleret stomachus siupplicium , quod subter humeros, di poplites cauteria. ad pituitae defluae praecautiones, detorsiones, revulsiones,aliaque id genus anilia figmenta, imprimantur. Tantoque crudeliores, in stomachi non patratum crimen saeviunt, Tortore , quod hic , suum cauterium stigmate obduci sinat, medentes vero, apertum detineant. Quasi ficta pituita, e capitis plano diruens, in stomacho immutata permanens, per intestina laberetur, a Megaraicis iterum sbiberetur absque nocui discrimine, inde vero, ad jecur,& renes iterum ferretur. nisi aperta infra humerum, Vel genu, cute, reVellatur a destinato itinere, foras. Bone Iesu i Sa
pientia Patris sunt ne hae tuae scholae , quae hujus . modi
99쪽
modi deliramenta, credulo popello proponunt tsuosque meris nugis circumveniunt i Tot lanienis, mortales cruciant 8 Absit. Absit credere , hanc doctrinam veritatis : id est, tuam. Sed hostis primae veritatis, inimicus hominum, istas n*nias protulit, i a& usque tuetur. Caeterum , aliqui Diuretica praescribunt,aliisque interim timentibus, arcentur, ne videlicet propulsus e rene calculus, in via steterit.
Sic enim Abbatissa, ealculo descendente oppressa, 'sub Canicula, suadente Medentum corona, a remedio diu retico abstinuit, ne forte calore stationis, & diuretici, calculus grandesceret, & induresceret. Expectavit itaque insomne quatriduum, immani ejulatu, donec sua sponte, lapillus in vesicam appulisset. Tum exultatum a Medicis consilium: & nisi regulam servasset,siane vitam non servasset. Nobilis quaedam, infestata calculo, & febri; post quater repetitam phlebotomiam , enemata, minorativa a axantia, vesicatoria, idque genus alia, totos dies decem , cum clamoribus supervixit, in
Medentum spectaculum : eo quod non reperirent horam a febri immunem, qua pharmacum contra calculum , propinare potuissent, nec vires , ad novam alioqui carnificinam. suffecturas: etenim quae vidi, inter curandum, a Medentibus, titulo caloris perpetrata, Vix toto volumine , cum horrore, &commiseratione describerem. Jesultam enim Ant-Ver piae anno I 6 6. cui uterque ren calculo obsessus, lotium negabat, tandem sub bidui Medentum certamine, animam efflasse memini. Disceptabatur enim , de Asini Apulei umbra. Num videlicet illi glans suppositoria, an vero clyster adhibendus. Diu retica, sive calculi propulsiva, horrentibus omnibus. Interim Mercator quidam Joannes Vesemierden ab Octi duo stagnantem urinam passus,
jam morti vicinus , diureticum sumsit e succo
100쪽
mille pedum, & succo conchiliorum nigrorum, Cui granum unum cantharidum incoxerat integro haustu bibitum. Haec missa facio. Diureti coriam= autem litem sie dirimo. Omnis calculus, Vel major est suo uretere, vel minor, vel aequalis. Si minor, Oportuna , nec metuenda erunt Diu retica. Si autem iusto major: Diu retica erunt plane evanida, ac frustranea. At sit aequalis, ureteri responderit, praestat eundem Ocyssime expelli, ne per moram, si augeatur. Veruntamen quia transeunte calculo, ureter contractus prae dolore, plerumque crispatur, Diuretica, in paroxysmo danda, cum praecautione. Nimirum propinanda sunt doloris & contracturae inde natae, inhibitiva. Cuius solius puncti incuria, vel inscitia , subinde contigit, calculos media stetisse via,& miserandis ejulatibus necuisse.
Idque non tam Diureticorum insolentia, quam Medentum errore. Nec enim putandum, canalemureteris , esse inaequalis stricturae, ut calculus, qui perureterem , primo impulsu descendit, tandem angustia itineris pressus, haereat. Sed compresso nes posterae, sunt crispaturae morbosae, ac spasimodes, a dolore, prout de Sensu & Sensatione alibi. Adeoque tam externa fomenta , quam interna, 17 quae convulsivos illos motus placant, summopere
adhortor,& necessaria iudico. Quid ni ergo disti,guam Diu retica, quorum tam destinationes,quam electiones, vix antea cognitae. I. Siquidem quaedam urinam corro silvo veneno acuunt. Ut Cantharides. a. Alia aciditatem provocant, ac relinquunt in lotio, di manguriam excitant. Quales sunt cerevisiae recentes. 3. Sunt quae urinam reddunt abstersivam , ut fontes aciduli, vitriolum Martis, lapis cancrorum: itemq: herbi passim gaudentes etymo Diureticorum. Continentque sin
