장음표시 사용
31쪽
sto Th. II. Sest. III. tis luris, perquam condi potest, antequam descendamus ad magis particularia ejus dem Iuris , quae in primo libro continentur, praeverrimus titulum hic explicandum de Regulis Iuris, qui extat in quinto Decretalium , & in sexto , in quo titulo ponuntur generalia quaedam pronuntiata, ex quibus pleraeque controversias legales facile resolvuntur. Quemadmodum enim in reliquis sitientiis, & artibus, ut ordinatim, &facilius addiscantur, solent praemitti certa quaedam principia , quae tanquam fundamenta sint, & a quibus nunquam discedatur; ita pariter, ut Sacrorum Canonum d chrina facili , dc solidius acquiratur, magnopere conducit intime cognoscere regulas illas, quae tanquam fundamenta sunt,& universalia principia , in quibus totius quasi Iuris thesaurus delitescit, unde viam aperiunt de quavis sere causa confestim, &ex tempore, aut certe facilius respondendi. Propterea plures DD. hortantur Omnes stu
dioses Iuris, ut absolutis Institutionibus primam operam ponant in addiscendo titulo de Regulis Iuris, & de verborum significatione. a Regula generaliter sumpta comprehendit quidquid modum, ordinemque praescribit recte vivendi , unde sub hac generali acceptione quaelibet lex , sive Canonica ,sive Civilis dici potest Regula is quia quaelibet lex ita dirigit subditos ad retae vivendum . Inter reliquas tamen leges humanas, nomen regulae sibi specialiter vindica
runt leges ilis, quae sub titulo de regulis Iuris continentur; quia videlicet id, quod in aliis legibus particulariter decernitur ,
32쪽
In quinto Decretalium. Iin istis universali, dc compendiosa collecti ne concluditur : unde videntur esse quasi quoddam compendium Legum omnium, in. quo cernere liceat tum quid resolutum sit in casibus expressis in toto corpore Cano
nico , tum etiam quid resolvendum sit. a Doctoribus in casibus non expressis. Et in hoc sensa loquuntur Doctores , quando dicunt , regulas Iuris jungere simul plures
3 Regula ita sumpta definitur , seu describitur ea lib. I. E. de diversis reg. Iuris, ea, quae rem, seu jus lassius antea explicatam breviter enarrat aliqua definitione, & sententia universaliter comple hente plures c sus , pro quibus militat identitas rationis,& omnimoda paritas, atque convenientiae. od autem additur in cit. I. I. non ex regula jus sumi, sed ex jure, quod est, regulam fieri; nihil aliud significat, quam quod par
ticulares leges, quae in corpore Iuris reperiuntur non sint desumptae ex regulis juris, sed potius e converso regulae juris desumptae sint, atque sermatae ex aIiis legibus jam ante constitutis. Exemplo rem explico. Statutum fuerat in cap. Sι eo tempore 9. de reserip. in Gnon possie provideri beneficium Curatum at i- cui sam habenti legitimam aetatςm , si, quando impetravit rescriptum de illo providendo, nondum erat habilis ob desectum legitimae aetatis . Item in cap. Auditis 29. de Electione, decretum fuerat Electionem a 'mianore parte Capituli factam non valere, nec ratificari posse per subsequentem consensum. Ex his, aliisque textibus, in qui' bus aliquid simile in diversis particularibus B 3 ma-
33쪽
eta Titi In Sect. I. materiis statutum fuerat, formata est haec generalis regula Iuris: Non firmatur tractu temporis , quod de jure ab initio non subsistit. Demum dic proportionaliter de aliis regulis Iuris. Et in hoc sensu dicuntur regulae Iuris non constituere jus novum , sed sumi , & colligi ex jure jam ante constituto. Ubi tamen adverte hoc intelligi debere de regulis Iuris relate ad casus in corpore Iuris expressos , & independenter a
regulis resolatos. Si enim contingat aliquis casus non expressus in corpore Iuris , pro quo casu militet omnimoda paritas rati
nis, & convenientiae, tunc ipsa regula juris facit jus pro resolutione ejusdem casus, ut notat Glos. in rubr. de reg. juris in σώ& Doctores communiter.
η omnibus igitur Iuris regulis commune est plures stimul casus, sive jam resolutos
sive eκ rationis identitate, & convenientia similiter resolvendos in sua generalitate concludere 3 & propterea omnes regulae ex primuntur per voces universales , aut saltem per verba indefinita , quae, quando' reperiuntur in lege, aequivalent Universalibus , ut docet communis Doctorum sententia cum Glos. in c. in circa q. de Eloc. in o. v. aliorum . Ejusmodi tamen verborum generalitas non ita intelligenda est, quasi ad omnes omnino casus extendantis absque ulla exceptione; vulgatum enim est proverbium illud : nutu regnia est fine eκ-ceptione. Iam vero talis exceptio tunc admittenda est in reguIis Iuris in aliqua particulari materia , quando vel circa illam aliquid contrarium expresse per aliquam
34쪽
In quinto Decretalium. Iegem statutum sit, vel detur aliqua disparitas rationis, aut diversitas circumstantiae.
Exemplum primi habes in reg. Sine posses-βηe praescriptio non procedit , quae exceptio vel patitur in eo , qui in hostium captivitatem inciderit , qui quamvis nihil possideat, sed potius possideatur l. Cum Hsredes 2y. s. in his T. de acquirenda possessione : attamen praescriptionis privilegium
non amittit, quia ita expresse decernitur in ead. l. cum haeredes , & in s. ult. E. de usurpationibus, &usucapionibus o Exemesum alterius habes in reg. Omnis res pe quascumque causas nascitur , per easdem dissolvitur ; quae exceptionem habet in matrimonio , quod quamvis nascatur ex mutuo conjugum consensu, non tamen di sibi vitur per contrarium utriusque dissensum : quia scilicet in matrimonio recipitur particularis circumstantia Sacra menti, qQod ex institutione divina est indissolubilC.
Quaeres in quo sensu dicatur id, quod
communiter dici solet. Exceptio firmat regulam e Respondetur , sensum esse , quod exceptio confirmat vim , & extensionem regulae pro casibus non exceptis :, cum enim munus regulae sit sub sua generalitate omnes casus includere, si aliqui tantum casus specialiter excipiantur , essicaciter infertur alios casus remanere sub regula. Quaenam autem .sint particulares exceptiones regularum, indicabitur suis locis.
35쪽
Regulae Iuris in quinto Decretalium. R E G. I.
Omnis res per quascumque causas nascitur, per easdem dissolvitur. 1 T TIc textus tribuitur Chrysostomo in II hom. 3 a. operis imperfecti in Μa thaeum , sed auctoritate Gregorii IX. positus in corpore Iuris, vim leta habet, &est prima regula ejusdem Iuris . Consonat huic regulae Canonicae similis regula Iuris
Civilis, quae ita se habet: -I tam naturale es , quam eodem genere , quisque dif- solvere, quo radligatum est . Ideoque verborum obligatio verbis tollitur: nudi consensus Gligatio contrario consensu dissuvitur, re 33. ff. de diversis reg. Iuris. a Sensus hujus regulae est, omnem rem, hoc est, ut explicant Panor. aliique Doct
res communiter, omnem Obligationem ten
poralem disitavi per idem genus causas Per quod contracta suerat; unde si aliqua
talis oblistatio contracta fuerat per conse
sum, dissolvitur per dissensum, ut est exemplum in c. a. de Sponsalibus, ubi diuitur, qu ' sponsalia eontracta mutuo cohsenis utriusque sponsi per verba de futuro, di
solvuntur per contrarium utriusque disse sum . Irem obligatio orta ex pacto per aliud contrarium pacium abrogatur ex Is si zT. I. pactus T de Pactis . Item te-
36쪽
ra quinto De etalium. flamentum alio contrario testamento rumpitur, l. I. &2. ff. de injusto rupto , &c.& sic de aliis similibus. 3 Dixi omnem optigationem tempo adem. Si enim sermo su de aliqua obligatione, quae temporabis non sis , sed perpetua , vel ex natura sua, quales sani aliquae obligationes naturales, vel ex institutione Divina, qualis est obligatio status matrimonialis me contratii per verba de praesenti ue talis obligatio utcumque eontracta sit per liberum, & mutuum consensum, nequit tamen
disibi vi per dissensum contrarium . Idem dic in Baptismo, Confirmatione , ordine ,
quorum effectus es irrevocabilis- η Addo quod etiam intra genus. obligationis temporalis patitur regula exceptionem aliquam in quibusdam casibus, pro quibus est expresse statutum in Iure ut obligatio auferri non possit ab ea potestate, pes quam posita fuit .. Sie in qui uulam casi a potest quidem Episcopus censuram ferre , non tamen potest ablolvere , ut notat Panor. ad reg. I. de reg. Iuris in fine, ac deduci potest ex c. Cum inferior I 6. de Μajoritate , di Obedientia . Ut igitur valeat regula , debet res, seu obligatio posita non esse perpetua, sive ex natura sua, sive ex institurtione Divina: item pendere debet in cons 'vari ab ea causa, perquam posita est, ita ut ejus conservatio, vel claminio non sit
reservata potestati superioris . .s De possessione controvertitur inter Doctores, utrum a Regula excipiatur 3 hoc est utrum per easdem tantum causas, per quas
itur, diisolvatur . Ratio dubitandi est,
37쪽
26 Tit. II. Sectio uquia ex una parte possessio rei non acquiritur, nisi corpore, simul&animo, hoc est, nisi corporali apprehensione rei, & simul animo habendi sibi aut suo nomine eamdem rem , ut est constans Iuristarum opinio funda ta in l. Possideri 3. n. de acquirenda posses sione: Ex altera parte non constat, possestionem amitti pariter non posse, nisi corpore, simul & animo, hoc est nisi deserendorem , & simul deponendo animum habendi eam sibi, aut suo nomine. Imo circa hanc materiam dari videtur leges inter se contra rias, nam in cit. L possideri amittenda dicitur possessionem amitti solo animo posse, quamvis solo animo acquiri non possit, Verba legis sunt, quae sequuntur : Itaque si in fundo sis , & tamen noIis eum possidere , protinus amittes possessionem . Igitur amitti & animo solo potest quamvis acquiri non pol st . In contrarium autem est l. quemadmodum 8. ff. eod. quae ita se ha het Pquemadmoλ- nulla possesso acquiri nisi animo , corpore potest ita nulla amittitur , nisi in qua utrumque in contrarium actum es , cui legi consonat etiam l. fere 193. ff. de diversis regulis Iuris. 6 Ad conciliandam taleis contrarietatem plures responsiones afferuntur a Iuristis, quarum aliquae videri p/unt in Glos. in cit. J. possideri In amittenda v. animo solo. Nobis ea probabilior esse videtur 3'quae distinguit inter possessionem civilem , & inter possessionem mere naturalem , de qua divisione sermo est in l. Nemo Io. C. de acquirenda possessione . Possessio civilis , quae etiam vocatur possessio Iuris, est, cum quiS
38쪽
la quinto Decretalium. 27 rem detinet, animo eam sibi retinendi tanquam dominus. Possessio naturalis dicitur,
cum quis rem retinet citra animum, affectionemque actualis dominii proprii, ut est exemplum in retinente depositum , in usά- fructuario, in eo, qui possideat alieno nomine. His stippositis, si sermo sit de possiesnsione civili , per quam scilicet quis rem
proprio nomine possidet, tanquam dominus , sicut ea non acquiritur , nisi corpore simul & animo, ita nec amitritur nisi uir que : Excepto tamen cata, in quo quis, qui prius rem possedit nomine proprio , constituat eamdem rem possidere nomine alterius, quia tunc quamvis adhuc rem ipsam detineat, animo tamen possessionem ami- sit, quae translata est in alium , cujus nomine possidet, &de hoc casu videtur esse sermo in cit. l. possideri f. in amittenda. Si autem sermo sit de posse vione mere naturali , quae consistit in mera detentiono rei absque animo eam possidendi jure dominii, continetur sub regula, quia tale genus possessionis sicut acquiritur sola apprehensioneret , nec requiritur animus se abdicandi dominio , sed ad summum animus deponendi eamdem rem, ita & sola rei depositione dissiluitur . Haec dicta, sint obiter, quia de hac materia fusius tractatur a Iu.ristis, ubi agitar de possessione.
Hoc loco nihil aliud nobis praecipi exustimo, nisi ut ea facta , quae dubium B ci est,
39쪽
quo animo fiant, in meliorem partem
iste 'retemur inod enim scriptum est 3
ex fructibus eorum cognoscetis eos, ' de
manifestis dictum est, quae non possunt bono animu fieri, ut stuprum , blasphemiae , furta , ebrietates , & similia : de quibus
nobis permittitur judicare., Haec regula desumpta est ex Beda lib. 2. in Lucam cap. 24. Sensus autem ejus clarus est: .significatur enim quod quotiescumque aliquod gestum appareat, de quo non set, utrum sit riccatum nec ne; tale d hium interpretari debeamus in meliorem Partem, ita ut nunquam proximum judicemus ex iis actionibus , de quibus non constat, quod animo pravo fiant. a Neque facit in contrarium , quod sic interpretantes dubia in meliorem partem , Contingere . frequenter possit, ut fallamur. Respondetur enim cum S. Th. a. a. q. 6O. art. a. melius esis , quod aliquis freque lius fallatur, habens opinionem non malam de homine non malo, quam quoa rarius Lallatur habens opinionem malam de ho- mine non malo, quia ex hoc fieret injuria alicui: non itemax primo- Videantur ibidis. S. Thom. & Theologi Μorales . , ubi tram. ctant de judicio temerario. .
Ensus hujus regulae, quae defampta etiam est ex Beda taMarcum cae. R.
40쪽
In quinta Decretalmm ast est, quod veritas omittenda non se propter scandalum evitandum . Dividitur in duas Partes, quarum prima pbnit verba Euan gelica ibi : seandalizaverit: secunda habet verba Bedae exponentis, ibi Utilius. Casus proponi potest ex can. Inter verba 33. II. q. 3. de standalo Iudaeorum , de quibus dixit Dominus . Sinite illos e caerisunt, duces caecorum.
a Ad cIariorem intelligentiam regulae , nota ex Glossia hic , sub nomine veritatis, triplicein veritatem significari, nempst v ritatem vitae , veritatem justitiae , & vetiatatem doctrinae, seu disciplinae. Veritas violae est morum rectitudo, quae ad quemlibet
pertinet 3 Veritas justitiae est recta administratio justitiae ,squae pertinet ad Iudicem ; Veritas doctrinae , seu disti plinae est recta
forma regiminis , seu gubernationis , q. Spertinet ad Praelatum , seu Superiorem .. Iam vero in hoc triplici genere veritatis aliqua dantur, quae sunt de necessitate, eo
quia fini praecepta , ver prohibita , itaut omitti, aut committi non possint absque peceato sive mortali, sive veniali 1 ahq
tamen dantur , q. uae sunt tantum de Consilio, itaut omitti , aut committi possint
3 His suppositis, si1 ex eo genere rerum secuturum standaliam timeatur, ad quas datur obligatio sub peccato , sive in veritate vitae priuatae, sive in veritate justitiae, sive in veritate.disciplinae, tunc jussita regulam permitti potius debet scandalam, qua
talis veritas riunquatur, unde in can. ne Mis Iq. 22. G dicitur nou esse mentiendum , -