De regulis juris canonici liber unicus, authore Francisco Antonio Foebeo societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Tis. NI. Reg. I. histitutionis capax non est 3 vel demum si s.ccetur in forma , puta committendo defectum in eo senere rerum, quae pro forma institutionis iubstantialiter requiruntur ι in tali casu beneficium taliter obtentum, non retinetur legitime siquidem institutio illa defectuosa ruit irrita, &sine effectu.4 Nota tertio . Institutionem beneficiorum , quae non sint reservata Pontifici, pertinere de iure communi ad Episcopum, Juxta ea, quae supra diximus in prima parte

Institutionum nostrarum cap. 8. Pro quo facit etiam c. ex injuncto Ia. de haereticis in fine. Neque obstat quod in c. Ad haec 7. de ossi Archidiaconi dicatur quod institutio corporalis tam super beneficiis, quam etiam dignitatibus ad Λrchidiaconum debeat pertinere , quia ut explicat Glos in praesenti regula v. beneficium nomine institutionis corporalis super beneficiis intelligitur ibi corporalis investitura, seu actu lis missio in possessionem. s Quaeri potest : quid, si contingat aliquem obtinuisse beneficium absque, sufficienti titulo , & sine aliquo requisito substantiali ad institutionem Canonicam , hoc

tamen non obstante beneficium longo tempore pacifice possederit 3 numquid privit gio illius longae possessionis convalescit titulus, quo mediante censeri debeat canonice possidere Θ Ratio dubitandi est; quia est privilegium longae possessionis, ut, ea mediante , legitimum rei possessae dominium

acquiratur , ut constat ex rubrica de praescriptionibus in a. Decretalium, & ex fi de usurpationibus & usucapionibus, de quo

etiam

52쪽

Tit. m. Reg. I. ΑΙ etiam dicetur aliquid a nobis in regulis si quentibus: ergo si beneficium aliquod lo go tempore possideatur , quantumvis abiaque Institutione Canonica obtentum fuerit , terminato tempore ad praescriptionem requisito, legitime possidebitur .

o Respondetur tamen nudam possessio. nem beneficii, quae ex canonica institutione non dimanaverit, quamvis per 3 o & amplius annos pacifice continuata fuerit , nunquam dare titulum verum, & proprietatem super beneficio. Ratio est: quia quod per rei possessionem longo tempore continuatam acquiratur plenum dominium ejusdem rei, introductum fuit a Iure positivo, ne dominia rerum essent nimis incerta , &litibus obnoxia: quare in iis solum casibus concedi debet tale privilegium longae posisessioni, in quibus conceditur a Iure posi-.tivo : atqui nudae possessioni beneficii non conceditur a Iure positivo privilegium, ut ea mediante, acquiri possit titulus verus,& proprietas super beneficio ; quinimo a Iure positivo resistitur , semperque prohibetur talis possessio, quae non processerit ab Institutione Canonica, ut patet ex praesen ii regula r ergo per nudam possessionem beneficii absque Institutione Canonica numquam acquiritur titulus verus, a que pro

prietas super beneficio. Ad rationem dubitandi respondetur cum Glossa hic praesicriptionem in prςsenti materia

non currere, uod non est singulare solum

pro isto casu: siquidem alia plura rerum g nera dantur, in quibus locum non habet pra scriptio, ut exemplificat Glos. citat. dc vi-C deri

53쪽

deri etiam potest in pluribus Iuribus apud

Grai. Io. q. q. & in pluribus capitibus Dein cretal. sub titulo de praescriptionibus. 8 Quaeri ulterius potest, utrum pacifica nossessio beneficii longo tempore Continuata , quamvis independenter ab Institutione Canonica non pariat verum ti tum , moroprietatem super beneficio , α quamvis in foro conscientiae sit illicita, attamen in soro externo sustineatur , itaut contra I lam non admittatur actio. Ubi nota illum

dici pacificum possessorem , qui nullam , Iuris, sive facti controversiam patitur, sive judicialem , sive extrajudicialem iu- per sua possessione. o Respondetur quod si possessor benehcit per triennium in sua pacifica possessione

duraverit, ad quam possessionem intraverit titulo colorato, videlicet ex eo quod fuerit electus, vel confirmatus ab eo, qui valide quidem eligere , aut confirmare po Iat , sed per accidens ex aliqua circi stantia impeditus fuit, ne valide eligeret, aut confirmaret ι talis possessor pacificus triennalis molestari nequit in foro externo luper possessione beneficii per actionem privatorum , quod ad evitandas lites statutum fuit in 35. reg. Cancellariae Apostolicae , quae dicitur reg. de Triennali . Dixi per acriorinem privatorum , ut praescinderem hic a sententia illorum Canonistarum , qui docent hanc regulam Cancellariae non obstare potestati ordinarii , adeoque - ordinarium posse triennalem posses rem re vere a possessione , si advertat quod possideat tristulo malo, & vitioso. ' ι

54쪽

Io Excipiendi tamen sunt casus aliqui. ia quibus possessio triennalta Pacisti a non participat privilegium praedictae regulae Cameellariis, : adeoque contra eamdem possessi nem admittitur actio . Primus casus est , si

quis ad beneficii possessionem ingressus fuerit simoniace. Secundus casus est, si quispis intruserit in beneficiis , quod Pontinci ex reservatione generali in corpore Iuris clausa reservatumst; qui duo cinus expresse cxcipiuntur in ipsa citati regii l. Cancellariae. Tertius casus est, si quis beneficii administrationem suscipiat ante expeditionem litterarum super beneficiorum, & dignitatum coulatione , vel confirmatione obtentam , ea constit. Iulii III. edita anno 1 33. die II. Μaji , quam resere Piasetius in prooemio praxis nu. 9. & seqq. Quartus demum casus est , si quis eo tempore beneficium posisederit mala fide: sicut enim in 'reliquis rerum generibus possessor malae fidei non juvatur beneficio Praescriptionis , ut exi liticabitur in reg. sequenti , ita di possessor beneficii absque titulo cum mala fide, nublatenus juvatur per praedictam regulam Cancellariae de triennali II Idem proportione servata dicendum est circa regulam de Annali quae est 3 . i ter regulas Cancellariae , cuius beneficium etiam excluditur a mala fide , quae cum annali possessione pacifica conjungatur. Ad cujus intelligentiam notandum est in eadent reg. de Annali decerni, ut nemo impetrare possiit beneficium , quod pacifice posside tur, antequam possiessum tuerit ab alio per annum immediate praecedentem , & quod

C a certo

55쪽

certo modo Vacare praetenditur ι nisi in se impetrans exprimat nomen , gradum , &nobilitatem possesseris , & quotannis ipse illud possideat, ac specificam causauri; exquai clare constet nullum dicto possessbri

jus crampeteret. Praeterea in eadem regula

statuitur, ut idem impetrans teneatur possessorem evocari facere' ad judicium infra sex menses , causamque prosequi ex tunc infra annum usque ad sententiam desinitivam inclusire ι alioquin impetratio , &quaecumque inde secuta nullius sint rob ras, & impetrans de damnis propterea contingentibus posses ri satisfaciat. Plura circa hanc regulam si quis cognoscere des1-derati, videri potest ' Mand ius in Commentario ejusdem regulae

R E G. II. Possessor malae fidei ullo tempore. 1 non praescribit.

x T T AEc regula desumpta est ex cap. vigia I 1 Dηti 3. & ex c. fin. de praescriptionibus, aliisque juribus. Ex quibus casus figurari potest 3 nec non ex c. Si virgo S. 34. q. a. a Pro intelligentia hujus regulae notandum est ex Glos. hic v. multipliciter in jure sumi fidem , in hac tamen regula sumi pro conscientia, ita ille dicatur possi1estar malae fidei, qui contra conscientiam possidet cognoscendo rem, quam possidet, ct sibi praescribere vult, esse rem alienam, adeoque possidendo peccat: e converso possestar bonae fidei ille dicatur, qui inculpabi.

56쪽

det, & ignorat rem esse alienam. l 3 Notandum est secundo , nomine pra

scriptionis in rigore , nihil aliud intelligi ,

quam exceptionem temporis a lege statuti, qua exceptione possessor rei repellit repetentem eamdem rem, tamquam suam: ut puta si quis longissimo tempore rem posse, derit, quam putabat suam , cum tamen esset aliena, ac. deinde conveniatur in judicio , ut rem illam restituat: ille e contra

opponat exceptionem, quod rem illam possederit tanto tempore, quantum juxta tmessufficit ad acquirendum dominium rei possese sae 3 talis exceptio , proprie vocatur Praescriptio, & valorem habet ab usucapione, quo nomine intelligitur aequisitio dominii facta per usum, seu possessionem legitimo rem Pore continuatam, ut constat ex l. aca de Usurpationibus, & Us apionibus Quamvis tamen haec ita se habeant, attento rigore verborum , attamen nunc solet pro eodem accipi usucapio, dc i raescriptio, adeo que nomine praescriptionis solet intelligi acquisitio dominii facta per possessionem legis,

timo tempore i continuatam , quemadmindum dc plures aliae disserentim , quae olim erant inter praescriptionem, & ulacapionem sublatae sunt p ut constat eκ l. unica camde Usucapione transformanda

Hujusmodi praescri ptio , seu acquisitio dotanti beneficio longae possessionis fuit

introducta a Iure civili, ac deinde per Sa-CroS Canones fuit approbata quamvis enita uti litas privata petat, ut nemo rei alienae d minium sibi acquirat invito domino: ait

57쪽

46 Tit. III. IReg. ILmen in contrarium praevalet utilitas publia ea in casu lonsae possessionis, ne scilicet dominia rerum essent nimis incerta, & ut auferretur occasio litium ; ac demum, ut quilibet Aset diligentior in re sua custodienda, atque servanda , proeter quas publicas utilitates auctoritate legis acquiritur rei alienae dominium diuturno ejusdem possessori, ut constat ex I. I. g. de Usurpationibus , &Usueapionibus ult. ff. pro suo I. Ut perfectius. a. e. de annali exceptione, di c. V sumi. S. de praescriptionibus.s Dices: naturaIe, vel gentium per I gem civilem positivam auferri non potest, ut constat ex Paragr.penulto instita de Iure naturali, gentium , & civili: ac praeterea, quia

quod Ius natur,te praecipit, est per se bonum, di id, quod prohibet, est per se malam ; quod

autem est per se maIum per legem positivam introduci non eotest: atqui jus naturale est, ut nemini invito auseratur, quod suum est remo per legem positivam introduci non potest, ut alicui invito austratur, quod suum est, ut de facto introducitur per Iegem praescriptionis. Neque quidquam facit m contra rium praedicta utilitas publica, propter quam introducta est lex praescriptionis nam nurulius utilitatis occasione committi aliquid potest contra vis naturale, ut constat ex

3. de reg. Iuris supra explicata; ubi dicitur utilius permitti scandalum nasci, quam veritas relinquatur 3 ergo, dcc-6 Resp. per legem praescriptionis nihil praeiudicari juri gemnia , aut naturali: quamvis enim sit contritus naturala , vel gentium detinere rem alienam invito dominos attamen s

58쪽

Th. III. Reg. II. 47nien , qui post completam praescriptionem

rem detinet, eam non detinet ut rem alienam , sed suam, quia scilicet ejusdem rei d minium translatum est ex priori domino in longum possessorem auctoritate legis: neque enim negari potest competere Principi potestatem privandi subditos rerum suarum dominio , sive id iaciat in poenam, ut accidit in confiscatione rerum , sive id faciat exigente utilitate publiea , cui cedit utilitas privata , ut contingit in casu praescriptio nis . Ex his patet ad argumentum. 7 Hinc infertur satis esse probabilem se tentiam illam plurium Theologorum , dc O- noni starum docentium acquisitionem dominii legitima praescriptione factam procedere etiam pro soro conscientiae, ita ut terminata praescriptione possit retineri res praescripta tamquam sua, etiamsi post terminatam praescriptionem cognoscatar rem suisse alienam 3 quamvis circa hoc punitum aliqui Doctores variaverint, quorum sententiae, dc rationes videri possunt apud Azorium pari. Institui. Moralium ' lib. I. cap. Ici. & apud Μolin. de Iustit. trach. a. dii p. 6 I. aliosque passim 3 dc inter ' Canonistas videri potest Panorm. in cap. Vinianti . s. de praescrip

S Notandum tamen est, ut praescriptio justa sit, & legitime compleatur, aliquas conditiones requiri, quarum una est, ut res sit talis, cujus dominium acquiri possit, aut non

iit positive prohibita praescribi . Secunda

conditio est , ut tempus a lege statutum compleatur. Tertia est, ut res possideatur, aut quasi possideatur toto tempore ad prae-

59쪽

Tu. III. Reg. mscribendum requisito. Quarta est iustus titulus . Quinta demum est bona fides prae-sEribentis, ut expresse statuitur in pra iti regula Iuris . l. 9 Quoad primam. conditionem videri possunt Iuristae in titulo de Usurpationibus , & Usucapionibus , & canonistae intit. de Praescriptionibus . Inter ceteras res praescribi prohibitas numerantur res sacrae,

ct jura spiritualia, quae ab hominibus laicis

numquam praescribi possunt; item res usibus publicis deputatae, ut viae Irublicae, platea publica, &c. ex l. Ufucapionem. Nona lde Usurpationibus, & Usucapionibus T. Item limites Provinciarum, Episcopatuum , dc

Parochiarum , si de talibus limitibus co stet , 'ex cap. Super eo . q. de Parochiis. Res etiam furtivae, vel vi expulsiva posses.sae , aut occupatae, praescribi non possunt, lnon Mium ab ipso iure, aut a violento .ips rum possessore , sed nec ab ullo alio, qua vis. na fide illas emerit, aut acceperit, ut expresse decernitur in Parag. Furtiva qu que res r institui. de Usucapionibus. Alia plura videri possunt apud Agor. institui. mor. P. 3. l. s. c. ala. & apud Iuristas, & Canonia i Mas passim in materia de praescriptionibus. Io Quoad secundam conditionem de m- Pore , antiquitus ante tempora Iustiniani, poterant: in Italia praescribi res mobiles annali possessione bona fide continuata , Res a tem immobiles biennio. Sed cum Iustiniano videretur aliquo modo inhumanum , quod prior dominus tam angusto tempore sprivaretur dominio rerum suarum etiam ab- i

κos, ct nesciens , Propterea statuit ad usu-

60쪽

capionem rerum mobilium privat hominis. interveniente titulo , requiri, & lassicere possessionem per triennium bona fide eom. nuatam: ita expresse in l. unica, cap. de inmCapione transformanda. Quod si titulus in eadem possessione, non interveniat, docent communiter Doctores,' tunc rem illam mobi--lem non praescribi, nisi possiessione 3o. ann xum, cum bona fide arges eui in rem de praescriptione triginta, vel qO. anuorum. Ecclesiis tamen concessum fuit privilegium, in contra ipsarum res praescribi trun posset, nisi spatio qo. annorum s ut constat eκ auctoritate: qaar actiones; C. de Sacrosanctis Ecclesiis; imo aliquibus particularibust Eseclesiis concessum fuit longius tempus, & i ter reliquas contra res spectantes ad Romanam Ecclesiam non . praescribitur nisi spatio

Centum annorum, ut patet ex/ae Au audisn-tiam ly. dc citrum v s I 2de praescripto

II Statuit praeterea Iustinianus in ead- l unica, r. de Usucapione transformanda , ad

Usucapionem rerum immobilium, pro qua prius tussiciebat possessio biennalis, requiri

possessionem longo tempore continuatam o Longum autem tempus hα sumitur spatium decem annorum inter praeseutes, & ao. 4nter absentes, quod idem statutum est etiam in L eam in ungi Iz.. aliisque juribus e. de

praeseriptione longi temporis. Quod si quis quibusdam annis praesens sit , quibusdam

absens, adiiciuntur ei supra decennium tot anni, quot annis ex decennio suis absens, in expresse dieitur is auth. quis e. de praescr*to longi temporis. v. gr. si fuit praesens 8Pannis, dc fuit absens duobus, ad C

SEARCH

MENU NAVIGATION