Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

CA II. DE VARIIS CHRIST. OmiN. 167nus . di species distinguntur, ita nempe ut in. stitutum ascetarum monachoS, non Vero monachorum ordo ascetas complectatur.

Et porro alii , alii peccatores. f. X. His duabus ecclesiae partitionibus tertiam subjungemus, quae christi linos omnes i justos , & peccatores ; bonos , & malos partitur . Iusti sunt, qui innocentiam in haptismo Partam delictis non macularunt gravioribus, aut si ma- cu'arint quidem . per poenitontiam recuperarunt. Quapropter non solum idem credunt omnes. Verum etiam ea caritate , quae numquam eXcidit, donati. spiritu Christi vivificantur spiritua- lem efformant ecclesiam , de qua loquitur Augustinus caJ , mee in bonis s delibus est , ct sis Dei Ierias ubique dissuses , si spirituali unitate

devinctis in eadem communione sacrament Irum: . Peccatores vero , quos tamquam ecclesiae partem habemus, sunt , qui licet per humanitatem in crimina sunt lapsi graviora; p rati tamen sunt ad ea laboriosis operibus eluenda, aut actu lo-lerant poeniten. am. Unde peccatorum nomine non ii etiam veniunt. qui moniti & rebelles eXtra communionem tamquam etbaici & publicani projem sunt.

212쪽

CAPUT III.

Hierarchiae vox a christianis sacris non abhorret . I. Omine hierarchiae intelligimus personarum ecclesiasticarum ordinem , episcopis , prasbyteris & ministris constantem . cui iure divino regimen & ministerium ecclesiae commissum est. Lutherani & Calviniani , qui clari stanum sacerdotium tantum in ministrando posuerunt. Omnique potestate spoliarunt, tamquam ad mundi pompam compositum hierarchiae voca. hulum traducunt: quin Germani patribus Tricentinis , qui hierarchiae vocem consecrarunt . objecerunt, eam esse sacris litteris , antiquae praxi incognitam . institutoque Christi & aposto-Iorum convenientius fuisse statuere hierodiaconiam . aut hieroduliam ca). Sed quum Chrissi sacer. dotium ex divina institutione praeter ministerium etiam imperium spirituale complectatur; non adeo ab ingenio eeclesiae hierarchiae voca-huIum abhorret, quo ministerio adjuncta significetur spiritualis pontificum potesas . Vocabula hanc in rem apta, aut merum ministerium , aut meram spimalem potestatem origine sua significabante & ita utraque ad ecclesiae mente eXprimendam poterant adhiberi , modo id . in quo potesas vocum deficiebat , eκ usu suppleretur . Sed vocem hierarchiae videntur Tridentini patres

213쪽

Ap. IV. DE EccL. HIERARcHIA . χλselegisse , ut erroribus occurrerent protestantium .

Est quidem minus cognita antiquis patrihus vox hierarchiae cauctor enim libri de ecclesiasti M. hierarchia hyperbolicus est, nec ante initium . quinti saeculi scripsit: in qu 9m sententiam ducibus Morino & Latinojo passim eruditi conveniunt et at talia apud eos occurrunt, quae Bd hierarchiae notionem proXime accedunt. Ita ec-elesiae praeposituram origenes caJ S Chrysostomus γ'ὼ ecclesiasticam αρχὐνή episcopos vero Eu sebius cm ct Chrysostomus ecclesiarum αρχον- ναι dixerunt, ut mittam Latinos, qui episcopos ecclesiae principes S praepositos appellant. Propriae episcopi ct presbyteri notiones

pro oriuntur.

I1. Hierarchia isthaec triplici ordine . episcopis nempe , presbyteris , diaconis a se invicem divina institutione distinctis, constat ce . Sunt episcopi summi in ecclesia sacerdotes . qui apo tilis succedentes . non latum patres per ordinationem gignunt, verum etiam totius religionis ες sacroruni curam hahent . Presbyteri vero sunt secundi ordinis sacerdotes, qui sub episcopis consituiti, excepta ordinatione , vi suae potestatis fere omnes obeunt sacerdotii partes. Atque hae sunt receptae episcopi di presbyteri notiones. nam alioquin hae voces natura sua tales sunt, ut invicem confundantur. Episcopus ab inspectione & curatione est: presbyter vero proprie a dignitate di auctoritate , quae aetatem conse

214쪽

IIIlntur, nominatur. Cura autem ct inspectio etiam presbyteris, ut dignitas competit episco- Pis. Prpesertim vero confusio isthaec obvia est in scriptis apostolicis, uhi nomine episcosorum sere veniunt mempresisteri; quemadmodum Chrysostomus cs9 ct Theodoretus γ'ὼ observarunt. Iure divino episeopi a presbyteris diptitauuntur . III. Iam nulla pars christiani dogmatis, de qua majori animorum contentione conis certatum est . quam de ecclesiastica hierarchia.

Et olim qΗidem Aerius , inde Wiclessus, Ath, genses, waldenses, & tandem Lutherani, &Calviniani quidquid habent episcopi supra preMhyteros non ex divina institutione, sed ab ec. clesiastica consuetudine contendunt promanasse , idque ut inter plures pari potestate ecclesiam administrantes schismatum occasiones tollerentur. Integris editis libris hanc opinionem Propugna- eunt inter alios Claudius Salmatas S. David Blondellus. Contra catholicum dogma est . eminentiam episcoporum supra presbyteros non ex consuetudine . sed ex dispositionis dominicae vexitate descendere . Nobiscum sentiunt quotquot in Anglia fuerunt episcopatus adsertores. Ad

ea, quae facti sunt, pertinet inquisitio is haec .cesium proinde fide dignorum terminanda aueto-aeitate . Et primum cI quidem inde usque ab apostolis scriptores omnes ecclesiastici semper ut distinctos episcopos di presbyteros Proponunt. Nulla es ex Ignatianis genuinis epistolis , qUas Mosius di merius ediderunt, quae Presbyteros

215쪽

ab episcopis non distinguat: & quidem tam Lepe& diserte ca) . ut Io: Franc. B deus γ) non

audens cum aliis protestantibus ad spuria epistolas Ignatianas ablegare , coactus fuerit statuere. circa extremam apostolorum aetatem inter episcopum di presbyteros inductum fuisse discrimen . Similiter circa saeculi secundi medietatem Pius , episcopus Romanus cc , de presbyteris tamquam an episcopis diversis loquitur . Eamdem quoque adhibent distinctionem Clemens Alexandrinus Origenes O S Tertullianus cfa . Praeserti vero Origenes, qui plus decies in operibus suisa presbyteris sistit episcopos diversos; quae loca collegit Pearsonius. Nec tantum antiquissimi scriptores ecclesiastici semper episcopos & presbyteros tamquam duos diversos exhibent ordines; verum etiam cII diserte episcqpatus iaciunt apostolos institutores . ordo ep*coporum , inquit Tertullianus cy , ad originem recensus , in Ioannem stabit auctorem. Et de eodem Ioanne refert Clemens Alexandrinns, eum ex insula Patmo Epite sum reversum , vicinati provincias invisisse. ut episco os constitueret, di homines a divino spiritu indicatos in elerum cooptaret. Quod

vero Oll) invictum pro divina episcopatus

institutione argumentum suppeditat, est non inseterrupta episcoporum series, quae in multis ec.

co Ad Ephes. n. II. ad Philad. n. IT ad Smyrn. n. VIII. V. Natat Alexand. saec. IV. H. E. di .

216쪽

cIesiis ab ipsis derivatur apostolis. quemadmodum ecclesiarum latercula ab antiquis patribus . in

prirnis Irenaeo , Eusebio & Hieronymo proposita. clemonstrant cab. Qui enim fieri potest . ut series episcoporum ab apostolis procurrat . nisi apo- soli ipsi episcopatus sint institutores Initio christianisini ecclesiae fere a presbyteris

subernatae.

g. IV. Uerum enimvero quamvis inconcussis denaonstretur monumentis , jure divino niti episcoporum a presbyteris discrimen et initio tamen Praedicationis evangelicae pleraeque eccisiae non integram habuisse videntur hierarchiam . episco Pis , presbyteris S diaconis constantem . Apo-1toli nempe in ecclesiis, quas fundabant, plerumque non morabantur , sed earum cura presbyte- Tis demandata, evangelium praedicaturi; alio transcurrebant. Quin ii ipsi , qui in ecclesiis ab apostolis veri episcopi constituebantur , evange- Iium quoque praedicaturi, aut ob alias eccIesia- eum necessitates saepe per provincias discurre-hant. Ita palsim eveni at, ut episcopo care. Tent ecclesiae r quod ex veteribus in primis Epiphanius γ) observavit , qui speciem etiam aclclit ecclesiae sine presbyteris solum episcopum habentis r quamvis id factum esse non recte forsan acl- firmet propter hominum penuriam, qui primis illis

temporibus vel episcopatum gerere , vel presbyteri fieri possent. In hoc statu constitutae ecclesiae per meros regebantur presbyteros, qui

D meres LXXV.

217쪽

CΑ . m. DE ECCLEs. HIERARCHiA I sexceptis iis, quae erant ordinis episcopalis, munia omnia pastoris obibant . di inde etiam episti opi dicebantur, quasi gregis inspectores. Tale ecclesiae Philippensium rogimen videtur suilla . quo tempore Paulus ad eos litteras dabat. Et me Epaphroditus, Philippensium apostolus caJ . eo tempore Romae erat, quo prosectus erat Paulo delaturus oblationes cb J : discendensque videtur presbyterio ecclesiae curam domandasse. Unde s ctum , ut Paulus presbyteros Philippenses ab.ecclesiae regimine episcopos appellaret, litterasque episcopis & diaconis inscriberet. Certe Chrysostomus . rationem redditurus, cur Paulus in inscriptione epistolae ad Philippenses presbyteros omiserit. adfirmat episcopos illos secundi ordinis fuisse .

sacerdotes. Quid hoc rei es 8 inquit c . Munius ciυitatis plures erant episcopi 8 Nullo modo . Verum presbyteros vocarit sc , tunc enim nomina invicem communicabant, diaconus dicebatur episeopu. . Quod idem Theodoretus, Oecmmenius, Tlieophilactus aliique veteres tenuerunt.

Similiter ecclesia Ephesina per secundi ordinis sacerdotes videtur administrata, quo tempore Pau lus ejus presbyteros lubletum accersitos, ad gregis, quem p*r spiritum sanctum regendum suscepissent, sollicitudinem cohortatus est G. Co decorat quidem apostolus presbytexos istos episcopali nomine; at id videtvit factum ob ecclesiae . quae tum eis incumbebat, inspectionem. Et sane Minua veteribus patribus arridet, ia una eccle- sa

218쪽

174 INstrτUτ. IUR. CAN. PARs f. sa eodem tempore plures fuisse episcopos r nee videtur admittendum , presbyteros Ephesinos per

Paulum advocatos . non tam fuisse unius Ephe. lsinae ecclesiae, quam reliquarum ecclesiarum, qui tum erant in Asiae civitatibus: quam opinionem Irenaeus videtur tenuisse ca) r minus eii im apte unius civitatis nomen ad integram . Asiam , quando aperta desunt argumenta, pro Encitur . Uidetur antem ipse Paulus regimen ecclefiae Ephesinae presbyteris commisisse, ante quam et Timotheum, qui tum in itinere eum comitabatur tamquam apostolum praeponeret.

Hujusmodi autem ecclesias per presbytextum ad ministratas subinde apostoli, aut proprii pastorea, ad lanctiones obeundas episcopales, invisebant, ut exemplo esse potest ecclesia Samariae a Philippo , uno ex diaconis fundata. ad quam ut manibus impositis darent spiritum sanctum , di trum di Ioannem apostoli miserunt Sol ntur arFumenta presbyteros e sopi

exaequantium.

g. U. Hae admissa observatione'de' secundi ordinis sacerdotibus sub initium christianismi ecclesias administrantibus, non inconcinna forsaaratione solvuntur argumenta omnia ex scripturis depromta , quibus episcoporum presbyterorum

aequalitatem protestantes, di in primis mondebius, inaedificarunt. Ad duo autem summa capita ea argumenta reseruntur . Nam asserunt passio in scripturis presbyteri episcopetui nomine donati , ecclesiam xegunt di administrant coet S deia de

219쪽

de GD Paulus passim, episcoporum & diaconorum

meminit, ordine intermedio praetermisso . ut videre est in litteris ad Philippenses episcopis Ddiaconis inscriptis. & ad Timotheum tantum episcoporam ct diaconorum describit qualitates Unde consequi unt . unum tum fuisse episcopidi presbyteri gradum , alias non erat, cur apo solus presbyteros faceret ecclesiarum inspectores . uno gradu deeurtatam proponeret hierarchiam;

praesertim quando alibi idem apostolus sic emn-git Presbyteros , ut eosdem episcopos fuisse diserte pronii aciet M. Verum quidem est , initio chrisianismi presbyteros episcopali nomine condecoratos ecclestas in communi administrasse: at inde non sequitur, unum evindemque gradum Primi& fecundi ordinis sacerdotium efformasse; nam presbyteri illi ecclesiariim rectores erant secundi ordinis sacerdotes, episcopi ab ecclesiarum regis mine nuncupati, apostolis, eorumque commilitonibus longe inseriores. Sane hac tempestate primi ordinis sacerdotes apostoli dicebantur, qui fundatarum ecclesiarum regimine in laeundi ordinis sacerdotes rejecto, ad augendam rem chri Bianam ct apostolatus functiones oheundas Pro Vincias peragrabant. Non sola ecclesiarum amministratio incit episcopum . sed sacerdotii seni ludo accedat oportet. Nec uno. gradu ab apo Bolo cleminuta hierarchia, eosdem fuisse episeo- P0s di presbyteros arguit. Pro re nata scribe bat di loquebat apostolus, quumque eo tem P re plerumque ab ecclesiis , per presbyteriun adm nistratis. aberant apostoli .. summa certe fuit

220쪽

t 6 INsTITUT. IUR. CAN. PARS I. ratio , cur apostolus ad Philippenses serihen, oblente Epaphrodito. summo gradu deminutampi oponeret hierarchiam . litterasque episcopis . hoc est presbyteris inspectionihus, , diaconis instruberet. Regimen porro istud ecclesiarum tu secundi ordinis sacerdotibus incumbens, ad summam , quamvis sacerdotii plenitudine carentem , eos elevabat potestatem. Et hinc apostolus receniens sacrorum ministrorum qualitates. in littoris ad Timotheum unum ex duobus superi xibus gradibus omisit, ad Titum vero utrumque confudit. Nempe quibus qualitatibus sacerdotes primi ordinis . iiDem secundi ordinis antistites volebat ornatos. Sola manuum imnostione . inquit ad rem Clarysostomus ca), episcosi superantio hoc uno υidentur excellere presbyteros. Non me latet. viros doctissimos, in primis Petavium O sacerdotes primi orcliuis nomine eri imporum apud Paulum intelligere ; at eorum auistoritas r9nt non est, ut contrariae sententiae non possimulauherere , quam alias ipse Petavius ce etiam. Proponit. di nos calliolico dogmati conlaxmiorem

reputamus.

I sis apostodis visentibus omnibus ecclesiae is conus datus . UI. Non diu autem stetit isthaec ecclesiae Tum per presbyteros administratio. datusque Veiipsis apostolis superstitibus verus episcopus . M praeesset presbyterio. Ita nomina episseqpi σpresbyteri inter se distincta. proprias induem

ab Hom.XI. in I. ad Timoth. D Lib. I. disera ccclef. coT. a. post libros de recte silea Merain iis O GH. II. de eccles. hierarch. c P.

SEARCH

MENU NAVIGATION