Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

sedem fuisse mutabilem is . Disciplina ista de mobilitate primae sedis stabat in Africa etiam

tempore Gregorii M. , quod ex ejus vectis D Pinius observavit. Mutationes civiles etiam: sequebantur ecclesiae. f. XII. Semel autem ad reipithlicae formam eκpressa eccletiastica politia , non ita in variat stetit, ut subinde publicis civitatum motibus non etiam variaretur . Sic distraeta in odium Basilii per Valentem in duas partes Cappadocia, pro Vinciarum quoque ecclesiasticarum partitio secuta est γ 9: exstantque alia hene multa in antiquitatibus exempla, quae ad mutationem reipublicae mutatam quoque demonstrant ecclesiam . Nec porro erat , cur ambitiosi episcopi divisionem provinciarum ab imperatoribus exorarent, nisi civitatum sormas regiminis ecclesiastici ratio se . queretur . In ipso concilio Chalcedonensi statu. tum fuit, ut innovatis pro reipublicae necessitatibus per imperatorem civitatibus, civiles 2 publicas formas ecclesiasticarum quoque parochiarum ordo consequatur cyb. Quae generalis videtur regula omnem adprehendens civilem mutationem. videnturque , qui eam suggesserunt patribus , ad urbem spectasse Constantinopolitanam , mox ilia eodem concilio ad patriarchalem evasuram dignitatem ; tantum ahest, ut cum Petro de Mar-

ea ad pagos a vicinis civitatibus avulsos, ct

de novo ocitatis civitatibus contributos, restringi

possit.

242쪽

3ο8 INsTITU T. Iun. CAN. PARs T. Sed re libertate . uisubinde starent immutata . g. XIII. Verum enimvero regula isthaec , quae

ad civilem mutationem etiam ecclesiam mutari decernehat. constans di perpetua non fuit. lntantis enim civitatum mutationibus , quae sub ipsis etiam Romanis evenerunt imperatoribus, inordinatum omnino visum fuit, mutabilia quoque esse sacerdotia . Hinc Alexandro Antiocheno etiam ante synodum Chalcedonensem rescripsit innocentius I., ad mobilitatem necessisatum mundanorum Dei ecclesiam non commutari. Quin ipsi imperatores pro reipublicae necessitate provincias dividentes , aut etiam coniungentes . saepe statuerunt , immutata remanere sacerdotia ,

quod prae ceteris fecit Iustinianus , Utrumque Pontum in unam , & duas Armenias in quatuor redigens provincias . Quapropter liberum ecclesiae videtur fuisse civiles imitari conversiones , quemadmodum sibi maxime expedire sudicabat . Sed inde per occidentem deleto imperio

Romano , S ex ejus ruinis variis non sine magnis mutationibus dc vicissitudinthus institutis regnis & dominationibus et in tantis civilibus moti-hus variam fortunam experta est ecclesiastica politia . Sortem civitatum quandoque consecutae sunt ecclesiae . quandoque perseverarunt immutatae . Inde in Occidente tot exorti primates :& inde etiam ecclesiasticae metropoles non semper civilibus respondent . Quin frequentibus civilibus motibus eo redacta res est, ut in metropolibus erigendis, eae sere ecclesiae metropo' lica

243쪽

CAP. IV. DE EXTERNA EcCLES. POLIT. I99lica donatae fuerint dignitate , quae hono ecclesiarum visae sunt opportuniores .

Cujus juris est episcopatuum D metropoleωnis erectio.

f. XIV. Quamvis autem secundum antiquas regulas ecclesiastica politia civilem consequatur ;institutio tamen episcopatuum , aut ecclesiasticarum metropoleωn semper ad ecclesiam pertinuit. Instituere enim episcopatus di ecclesiasticas metropoles pars est illius potestatis, quae regimen . spectat animarum . Tantum politia civilis exemplar praebuit ecclesiae . quibus in locis episcopatus & metropoles debebat constituere , aut etiam secundum civilem politiam in principis reuerentiam ipse canon erigebat , inquit Christianus Lupus b . Hinc mutata per principes civili politia , mutationem ecclesiasticam sere ecclesiae patres induxerunt. In concilio Chalcedonensi ad patriarchatum evasit ecclesia Constantinopolitana, quamvis jampridem nova Roma Constantinopolis evasisset. In concilio autem cujusque . provinciae excitabantur episcopatus, ita tamen ut ejus episcopi consensus accederet , in cujus pa-roecia nova ponebatur cathedra et quae duo disertis constant antiquitatis monumentis cm , ct per patres Africanos decreta sunt γ . At labentibus saeeulis jus erigendorum episcopatuum dc metropoleωn per dioeceses Romani patriarchatus in Pontificem Romanum devolutum est: quod vel assiduis moribus, scientibus di tacentibus episco-

244쪽

aeo INsTI 'UT. Iun. CAN. PARs r pis. inductis, ut sentit Thomasianus , vel potius, observantibus Fleuryo , Espento b aliisque

tribuendum salsis decretalthus , quas invexit Pseudo- Isidorus. In his enim sub nomine Clementis & Anaeseti refertur , B. Petrum& Clementem non solum episcopos , sed & metropolitanos , archiepiscopos , primates di patriam chas instituisse . Qiuisquis vero sit . qui novum episcopatum , aut metropolim erigit, ad seiatientibus, seu potius postulantibus principibus faciat, oportet . Constitutio enim episcoputuum & metropo-Ieωn , quamvis origine sua curam spectet animarum et sic tamen est comparata, ut civilem etiam attingat politiam. Utraque igitur potestas in hoc opus concurrat, oportet, quamvis civilis tantum sit accessoria . Quapropter jura sua ultra, quam par erat, mediis saeculis produxerunt Graeci imperatores. qui politiam ecclesiasticam arbitrio subjecerunt suo : prorsusque contra canones sa-ciunt quotquot post Marcum Antonium de Dominis principibus vindicant episcopatuum erectionem

uin Episcopatuum in nostra Sicilia erectio utriusque potestatis Ecclesiasticae nempe ac secularis constitutioni dehetur. Quidquid enim si de

iis, qui ante Saracenorum invasionem initio nascentis Ecclesiae in nostra Insula extiterunt, i

compertis est post saec. XI. Rogerium Comitem depulsa Saracenorum tyrannide plures Ecclesias aedificasse , ac in variis Regni Siciliae Civitatibus Episcopales Ecclesias constituisse, ac initio Traca Par.L lib. r. ωρ. 55. cha Par.I. tit. I9. P I.

245쪽

ginensem , Agrigentinam , Magariensem ; deinde Syracusanam ac Catanensem ; ibiquae Epis pos col- , locasse jussis Summi Pontiscis . viso , eodemque Romanae Sedis sostolico laudante, ct concedente . ac Episcopos consecrante verba: sunt Rogerii Comitis in privilegio Ecclesiae Catanensis . Eadem habet Urbanus II. P. M. in diplomate ad Rogerium I. Syracusanae Ecclesiae antistitem , ubi clenova hujus Episcopatus erectione loquens haee habet . Syracusanam Ecclesam novissime resaurans , Rogerius Comes , Denerabilem filum nostrum Roserium Traginenses Ecclesiae decanum eonssio Episcoporum illius provinciae Syracus nae elegit Ecclesiae, nostri que obtulit manibus

consecrandum . Reliqua hujus rei monumen tri. exstant apud Rocchum Pyrrbum in Notitiis singularum Ecclesiarum.

De epi copis eorumque in regenda ecclesia potestate. Episcopi sunt apostolorum successores .

I. Hristus , servator noster, ecclesiam . - quam in terris fundavit . non unius aetatis esse voluit, sed aeternum promisit duraturam . Quapropter apostolis dedit suis , ut eam colligerent di. ordinarent, di in suimet ipsorum locum alios substituerent. Eos misit eadem potestate, qua ipse a patre missus erat cab . Unde

sicut .

246쪽

dio et INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. sicut ipse a patre alios in ministerium cooptandi accepit potestatem ; ita eadem suos donas e apo- fiolos non est dubitandum . Qui enim alias fieri poterat, ut ecclesia staret aeternum g Ecclesiae enim quamvis ipsius Christi spiritu vivat & crescat; talis tamen natura sua est, ut externo verbi S sacramentorum indigeat ministerio . Tanta autem potestate apostoli donati , in apostolatus ministerium episcopos adsumserunt, sibique constituerunt successores: quod universa testatur antiquitas , cni adhaerentes Tridentini patres , episcopos in apopolorum locum successisse declararunt . Spectavit autem successio isthaec tantum ea , quae simi regiminis ecclesiastici: nam in personalia apostolorum , qualia dona linguarum , miraculorum , prophetiae, spiritus sancti gratia , qua repleti erant, dubio procul episcopi non successserunt

Nomina Episcoporum recensentur. q. II. Iam episcopi , qui apostolorum locum in ecclesia tenent , sub initium praedicationis

evangelicae, & ipsi apostoli dicti sunt γ) . Sed

apostolis vita defunctis, quod vitae sanctitate,& miraculorum testimonio seipsos apostolis cernerent impares ; momen abjecerunt apostolorum , Smodesto adsumto nomine , semet episcopos sc) .

quasi inspectores , & vero etiam apostolorum successores bio nominarunt. Sunt & alii tituli, qui

LI. 28. . Theod. comm . in I. ad Timoth. III. T.

247쪽

CAp. V. DE EIPISCOPIs EoRUΜQ. ETc. 2 3hus in antiquis monumentis episcopi designantur. Ab ecclesiae regimine dicuntur Principes. Plae positi, praesides ecclesiae , antipites , μοροι: ab eminentia supra presbyteros , principes lacerdotum . summi ponti es , summi Jacerdotes . Frequenter etiam appellantur patres Patrum . Spatres episto orum : idque vel quia patres gignerent per ordinationem , vel propter singularem

meritorum , aut sedis eminentiam , qua eorusIta nonnulli donabantur. Commune omnibus etiam

fuit nomen Papa: nec enim aliud denotui, nisi patrem . Uocantur quoque Dicarii Christi. quod vices Christi in ecclesia gerunt : & angeli ecclesamin . Quae omnia nomina veterum adductis monumentis Binglia inus cab recenset . Plenitudo sacerdotii in episcopatu continetur .

. III. Iam omnem sacerdotii plenitudinem in se continet episcopatus. Nulli D dubium esse

potest . quin humanae naturae consors factus Dei filius , & universam a patre acceperit sacerdotii plenitudinem , in sinum patris reversurus apo-holis infuderit suis. Sicut mist me vivens pater , ita mitto vos - Quumque episcopatus nihil aliua sit, quam ipsum Christi sacerdotium per apostolos in ecclesia propagatum ; plenitudinem omnem sacerdotii amplectatur oportet. Concors porro IIa est universae antiquitatis sententia, quae in episcopatu omnem sacerdotii ubertatem adgno scit ει praedicat. Omnes patres episcopos tamquam summos sistunt sacerdotes . Ignatius masetur eis Cluisti adpingit personam M: RGerean-

248쪽

dg INsVITUT. IUR. CAN. PARSI. Dr omnes episcopum , ut Iesum Christum osse tem Dium patris. Ex aequo omnibus idem sacerdotium tribuit Cyprianus , Ucopatus unus es. cujus sinsuli in solidum partem tenent. Et Hieronymus γῆ omnes ejusdem meriti. & sacerdotii esse pronunciat: Ubicumque fuerit ePiscopus,

sive Romae , sive Eugubii . sve Costantinopoli, fise moti . sve Alexandriae , flve Tanis . eisse dem est meriti, ejusdem es sacerdotii . Episcopatus recta a Christo in episcosos

derivatur.

IV. Plenitudo autem ista sacerdotii non a Romano Pontifice , sed a Christo in episcopos de- vivatur. Primatum inter apostolos Christus Petro dedit, ut ecclesia una monstraretur . non ut inde spiritualis potestatis emanaret plenitudo . Sane cD quum apostoli recta a Christo episcopatum

usque plenitudinem acceperint , eaque Instructis constituerint succetares; in novos ordinatos eamdem, quam a Christo acceperant. transfuderunt plenitudinem. Vix est , ut alias episcopi sint apostolorum successores . porro II clisertis constat Pauli vectis regimen ecclesiarum per spiritum sanctum episcopis demandari. Tota demum cIlI clamat antiquitas, sacerdotii plenitudinem a Christo in episcopos transfundi Discopos, scribit Cyprianus co . ecclesis dominicis in toto mundo diυina disnatione praepostos . Et . Clarus a Mascula episcopus in concilio Cartha

mniensi, Manifesta es sententia domini nostri Jesu Chrsi apostolosi mittensis . ct kss solis potesa-

249쪽

CAP. v. DE EPIs OPIS EORUQ. ETc. gos rem a patre sibi datam permittentis , qussus nos succe us , eadem potestate ecclesam domini s hernantes . Et Pacianus ca9 . Quare Iive bapti*mus , siue ad poeniteatiam cogimus, sυe υeniam poenitentibus relaxamus . Chrso id auctore tractamus. Adfirmant quidem ex veteribus patribus nonnulli. in primis Optatus . Gregorius Nys-

fenus, & Leo magnus cc , per Petrum ceteris apostolis coelorum claves fuisse transfusas , nocitamen eorum sententia est. per Petrum aposto stolos potestatem accepisse suam , quum ex evangelio constet, eos ab ipso Chri si clavibus regni coelorum solidaque potestate fuisse donatos: Iea

tantum innuere voluerunt, apostolis communicatas claves indivulsa consensione . & caritate cum capite esse administrandas . ut ecelesia una monstraretur. Et certe patres per Petrum communicandus apostolis claves adserentes , dubio prOcul promissionem Christi de dandis Petro clavibus spectarunt. Petro autem claves tribuens Chrisius ad ecclesiae unitatem commostrandam aposto las complexus est universos: quod constanter docuerunt patres , Cyprianus ω , Hieronymus is , di in primis Augustinus , qui centies inculcat, Petrum , quando claυes accepit , ecclesiam sanctam synificasse cf. Ipse Optatus , qui claves ceteris communicandas Petrum scripsit accepisse, mox

subjungit verba Christi, quamvis Petro directa,

250쪽

sto 6 INsTITUT. IUR. CAN. PARI Lomnibus fuisse communia. Nec minus disertea Pactahus caJ , Ad Petrum locutus es dominus , ad unum ut unitatem fundaret in uno . Mox id sum in commune praeciPiens . Formula quoque , qua episcopi se Dei ct apostolicaesedis gratia epit copos inscribunt , melioribus saeculis incognita est μ), tantumque secundum praesentem disciplinam significare potest . hujus alteriusve episcopi vocationem per Romanum pontificet

Deum operari.

Episcopis ecclesiae regendae competit potestas .f. U. Iam episcopis competit potestas . qu jure suo sacra omnia obeunt munera , di gladium exercent spiritualem . Est episcopatus plenitudo sacerdotii. qua universa spiritualis potestas continetur . Et apostolos & eorum in episcopatus iaccessores eadem potestate . qua ipse a Patre missus erat, Christus misit . Unus ex canoni-hus vulgo dictis apostolicis cc , episcopum eumesis dicit, cujus fisi populus est creditus , ct a quo Pro animabus ratio exigetur . Similiter patres Antiocheni episcopo omnem popului adserunt concreditum . & eorum , qui in ecclesiam conveniunt, animas . Omnibus episcopis Augustinus communem facit speculam pastoralem . eb. Et quamvis multitudo officiorum fecerit, ut episcopalis potestas in plures rivulos dispergeretur; non tamen quidquam de laniis plenitudine secessit. Inferiores sacerdotes episcopi vices im-

SEARCH

MENU NAVIGATION