Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

in novis per Europam constitutis dominationibus vel rationem laudorum , quibus ecclesiae jam erant donatae . Vel quia laici rerum peritia erant clestituti, saepe episcopi relinquere ecclesias, ct in imperatorum S principum comitatu esse cogehantur , ut iis essent a consiliis. In tanta III porro temporum barbarie & confusione , quibus media saecula fuerunt obruta , plerique episcopi qualitatihus ad praedicandum necessariis, hoc est doctrina & honis moribus, destituebantur ca .

Nec parum cIM episcoporum a tractando cessa

tionem promovit ipsa ecclesiarum opulentia , qua factum , ut potius tamquam dignitas commodis amuens , quam ut onus angelicis humeris impar episcopatus haberetur. Tandem rem persecerunt men)dicantes, qui artem praedicandi unice sectantes , di nulli certae ecclesiae addicti, quocumque mittebantur , praedicabant: in quo dicendi genere quum omnium essent exercitatissimi, factum est, ut episcopi S parochi poeneia conticuerint ι quod Papirius Massonius D 9 S Fle xvus co obserUarunt.

Decreta conciliorum praedicationem inculcantia oIII. In tanta praecipui muneris pastoralis remissione in id unice incubuit ecclesia, ut episcopos ad ossicium revocaret. Ohservabat, lubricum morum , & disciplinae lapsum magnam partem ministerio verbi praetermisso originem deh xe suam . Desectu spiritualis, alimoniae anima Deo moriuntur . Mediis saeculis nullum fere concilium celebratum est , in quo de concionibus ad

262쪽

stis INITITU T. IUR. CAN. PARs r. populum habendis tractatum non fuerit . Sed eorum plerique magis praedicationi consuluisseia , quam adegisse videntur episcopos ad praedica cum . Statuunt enim , ut episcopi vel per se, vel per alios ministerio verbi defungantur. Nec hanc indifferentiam concilium Lateranente IU. sub Innocentio III. videtur sustulisse . Etenim quamvis decreverit, ut quo casu , praesertim in amplis dioecesibus , episcopi ipsi minus possint, disertos piissimosque viros ad praedicandum adsumant : inter carissas tamen , quibus a praedicando episcopi distinentur . inultiplices etiam recens evoccupationes clo . Non ita secerunt apostoli, qui alias omnes abjecerunt curas, ut soli sere verbi incumberent ministerio . Successit tandem concilium Tridentinum , quo non solum pronunciatum , episcoporum praecipuum munus esse verbi praedicationem e verum etiam per se teneri episcopos ad praedicandum , nisi legitimo vetentur Impedimento O . Nec tridentini patres legitime impeditos episcopos videntur dixisse , quas multiplices detinent occup3tiones. Ad epi copumspectat praedicationis constitutio . g. IV. Iam quo casu justa impedit caussa- . quo minus ipsi episcopi verbi defungantur miniserio . eorum est seligere . quos mittant ad evangelizandum . Sine episcopo nemo aliquia eorum , quae ad ecclesam pertinent, operetur

D . Generalis isthaec prohibitio , multo magis

263쪽

CAP. VI. DE EPISCOPORUM OFFICIIS. 2I9 locum habet in praedicationibus instituendis , quas seniper tamquam praecipuum episcoporum munus habuit ecclesia. Antiqua monumenta , quae subinde presbyteros sistunt praedicantes, semper potestate ab episcopo acceptu id factum esse testantur . Post institutas etiam parochias integra videtur stetisse episcoporum potestas ad mittendos Per omnem dioecesim praedicatores. Certe concilium Lateranense IV. episcopis injungens, ut quo casu ipsi minus posse iit , viros adsumant idoneos , quos datis alimentis . yer omnem dioece- sim ad praedicandum mittant , nullam parochorum rationem habuit Forsan mediis saeculis praedicationem , quae praecipuum munus censebatur esse episcoporum , necdum parochi plerique exercebant. Et sane B. Tl1omas quamquam parochos appellet minores principes ecclesiae; propriam tamen iis adsignat haptizandi functionem , sicut episcopis praedicandi . Sed ab hoc jure nonnihil discesserunt Tridentini patres, sta luentes , ut in ecclesia cathedrali, si episcopi minus per se possint, pro libitu et in aliis vero ecclesiis. parochis ad praedicandum impeditis, praedicatores

constituant, impensis tamen eorum , qui eas praestare vel tenentur, vel scient c . Medio inter conci- Iium Lateranense IV.& Trident iniun tempore ex os ficio certe omnes parochi co*perant Praedicare . ita tamen ut semper verum esset, primarios praedicatores esse episcopos. Unde cis antibus paroeliis . jus episcoporum ad constituendos praedicatores Vires resumit suas. Generalis est ejusmo

di Thom. pari. III. g. 67.

264쪽

sto disTITU T. IuR. CAN. PA 3 y. di I ridentina consti. utio , quam tamen ita acceperunt, ut consuetudini immemorabili, per alios ab episcopis in ecclesiis non cathedralibus praedicatores seligendi. minime derogaret . praesertim quando qui nominant, alunt etiam praedi

Episcopi etiam ad praedicandum mittunt

f. U. Ius praedicatores per dioecesim seligendi episcopis competens , apprehendit etiam regu- . rares. Ut privilegiorum , quae de plenitudine Pontificiae potestatis obtinuerunt, per longam an norum seriem episcopis restiterunt regulares , libque invitis munia sibi adseruerunt pastoralia . Iu-a e evangeligandi, quod sibi vindicabant regula-Fes, in utramque partem per patres Tridentinos penso . decretum est, in ecclesiis suorum ordinum licere reguIarthus verbi ministerio defungi modo cum licentia suorum superiorum se episcopisssterent, di ab iis peterent hecedietionem et in aliis vero omnibus ecclesiis tum demum iis praedicatio permissa est . quum superiorum licentiae episcopi accederet auctoritas ch). Vix dici potest , quantρpere nonnullis patrihus hoc decretum displicuerit . Gravi grandique oratione- . quae tomo XIU. conciliorum inserta est, in illud declamavit Brachius Martellus, episcopus Fesulanus. Inter cetera dixit, regulares in suis monasteriis praedicantes non fratribus suis , ct te

viis, di parietibus; sed christiano populo , episco-Pis commisso , praedicare . Et fateri omnino net

co Fun. ad cap. inter cetera ex. de of orian.

265쪽

CAp. III. DE EPISCOPORUM OFFICIIS. 22 Feesse est, hoc decretum unum fuisse eκ iis, quae e patribus Tridentinis extorsit temporum injuria . praesertim quod nondum frequentibus patribus editum sit. Inde vero quum jam episcopi frequentes convenissent . eadem materia ad exametarevocata, statutum est. Ut nullus saecularis s requiaris etiam in ecclesiis suorum ordinum , con tradicente episto , praedicare praesumat. It tandem provisum ut invitis pastoribus, in Chri- si ovile lupi non ingrediantur: quod ex primo decreto evenire mox laudatus Fesulanus oeci nmabat γ' materia concionis utilis, ct apta sit. g. VI. Quo vero episcopi aliique verbi admi inistri ossicium impleant suum conciones ad Pompuli aedificationem habeant , oportet. Quoa nam alia ratione fieri potest, quam utili selecta con icionis materia, quast apto dicendi genere pio- nuntiara . Et materia quidem omnino esse de edfides. ει morum compositio . Fide enim,&c xitate ecclesia crescit, & aedificatur . Nec que luis fidei articulum . aut quamvis christianae nurum philosophiae partem , ut collibuerit materiata concionibus seligacit suis. Omnia enim: temp nive dicant oportet , & periti medici exempli morbis aptent medicinam. Scilicet non iiden, ubique, & omni . tempore invalescunt errores. αeadem vitia succrescunt . Quanti sit .. perindα az tritici . verbi mensuram tempestive dare , stclogmatum nostrorum veritatem cum judicio dispensare., optime viderunt. Veteres, qui . contrai

266쪽

eta a INsTITU . IUR. CAN. PARI T. fili temporis errores semper declamarunt. Errores Marcionitarum , Manichaeorum . Arianorum aliorumque haereticorum veterum concionibus materiam suppeditarunt. Sed temporis lapsu adeo scena mutata fuit . ut alia omnia adnuntiasse videri possint praedicatores, quam Iesum Christum

crucifixum . Pro evangelica veritate anicularum visiones artificiose contextas ad popellum aucupandum retulerunt e qua de me. merito optimi

quique conquesti sunt. Utinam nostris tempo-xstus tantae stoliditatis non superessent vestigiat Propria concionum elocutis . VII. Selecta utilis in rem praesentem ma teria non artificioso . & sublimi dicendi genere, ses verbis tractari debet ad vulgi captum accommodatis . Summa celegantia , nisi intelligatur, nullus est usus . Et praedicationes auditorum .catssa instituuntur . Athanasium summopere laudat Grigorius Nazianetenus . quod pro varia hominum conlitione varia utebatur oratione . humili nempe eun humilioribus.grandi cum sublimioribus N . Ob servat Hieronymus simplicem esse oportere concio nitoris orationem, magKque in auditoribus gemitus, qram plausus exercitare . Docente te, inquit, in eccle-D . non clamor populi . sed gemitus suscitetur. La rimae auditorum laudes tuae sunt . Effari

mortet praedicatores ex corde puro , di eam Rr tim adhibere . quam caritas. dc pectus rebus Deimpletum suppeditat. Ceterum simplicitas isthaec iron omnem dicendi artem excludit . Nuda v satas in intimos cordis humani recessus quandoque

ab Orat. XXI. de laud. Athanas co Epp.

267쪽

CAp. VI. DE EPISCOPORUM OFFICIIS. 223

non penetrat, vel quia ab audiendo hominescite distrali tur, vel quia nude Proposita animos Iron concutit , nec ad adsentiendum impellit. Quapropter verbis claris , di simplicibus prius veritate proposita , ut sentiant auditores , quid agatur . di quo ducuntur; altius adsurgant concionatores, suaviter loquantur . di ad affectus com moveant. ita de auditoribus facilς triumphambunt. Nam si perpetua adhibeatur declamatio ,

vereor ut dicentis mentem auditores adsequantur,

dc ita caeco impetu , quod non intelligunt, admirentur . Rectum in concionibus artis dicendi usum proponunt summi ecclesiae oratores Chrysostomus & Augustinus ca . Sed in elocutione non minus peccarunt praedicatores, quam in rem Bus ad praedicationem seligendis. In dicendo. nisi verborum lenocinia . nosculos sententiarum , dccontinuas declamationes stilo concitatiori elaboratas, ad popularem captandam auram , & plausus excitandos , plerumque non quaesierunt . In asit ιὶoc sacoethes praedicatores ex eo tempore, quo Gregorius Naziangenus perspicuitati antiquiorum ornatiorem , & concitatiorem substituit orationem. quem ea nomine Hieronymus tacite sugillat i 3.

Ipsi horridiores scholastici in sua harbarie ,& squalioribus etiam hune fucatum quaesierunt ornatum. In tanta litterarum luce nec nostris temporibus

re istas artis dicendi usus in ecclesia Per ora; .est restitutus. '

268쪽

c. 24 INSTITUT IUR. CAN. PAns r scoporum quoque es facramenta admin*yrare rVIII. Proximum cID episcoporum ossicium

est sacramentorum administratio. Quo christianismus . non lassicit in Christum credere; sed insuper necesse est , media ad salutem per Chrissum instituta. nobis exbiberi, ut ita in gristia, semel cordibus nostris insula , stare & crescere . dc deperditam possimus recuperare. Quapropter episcoporum , ad quos cura spectat ecclesiae, est sacramenta , quae sunt media salutis , administrare . Integram hanc provinciam olim episcopi per se Procurarunt: nec . nisi episcopis impeditis, Iubentibus , presbyteri , & diaconi sacramenta,

quae eorum non excedunt potestatem , exhibue Tunt. At temporis lapsu auctis temporalibus,

seudis per ecclesiam adquisitis, di regimine po litico spirituali adjecto . eorum fere sacramentorum , quae ab episcopali non pendent chara Elere , episcopi administratio nem presbyteris demandarunt. Nec minus cIIIa ad ossicium episco

Porum pertinent rerum omnium consecratione&α benedictiones, ut chrismatis, olei sancti, e clesiarum, sacrarum virginum ,& similium , quam vis nonnullas per presbyteros eXplicent. Et continuas fundere Preces .

g. IX. Inter ossicia episcoporum locum quo . que IU sibi vindicat oratio. Praedicatio ala oratione sejuncta . nihil quidquam operatur , quum neque qui plantat. est aliquid. sed qui incre

mentum dat. Deus. Et apostoli videntes , quod Propter mensarum & viduarum curam a praedicatione & oratione clistraerentur: in diaconos ea cura abiecta viliori, sibi pradicationem dc oris Itonem reservarunt, Nos orationi O ministerio

269쪽

CAP.VI. DE EPiscoPORUΜ OFFICIIS . aas recti instantes erimus is . Episcopos igitur totos precibus deditos esse oportet. publicas preces Praeire . alios ad orandum inducere . orationum formulas concipere , libros eo spectantes evulgare, receptos repurgare, publicas preces eXtra Ordinem indicere . & orandi formulas minus pietati congruas aholere . Oscia episcoporum ab imperio sacropendentia .g- X. Ex sacro ministerio recensita episcoporum emanant ossicia, quihus adneistere oportet, quae ex sacro proficiscuntur imperio. Nempe non tantum verbi dia sacramentorum ministerium episcopis commisit Christus, verum etiam eis dedit, ut circa sacra jus dicerent, in sontes

spirituali gladio animadverterent. Quapropter v episcoporum est, quaestiones de siue & moribus

in dioecesi exortas ex scripturis dia traditione decidere et canonibus ecclesiasticam constituere politiam , modo nihil universali ecclesiae adversum inducant : legum ecclesiasticarum veniam cum sapientia indulgere, modo ea non attentent, quae nova disciplina pontificibus reservavit: de criminibus ecclesiasticis judicare et poenas innigere spirituales; , ut verbo omnia complectar , universam sacram exercere jurisdictionem . Nonnullarum personarum Decialem curam habet episcopus .f. XI. Christianos omnes cura apprehendit episcopalis; at UI sunt quaedam personae. quarum episcopi curam habeant, oportet, specialiorem . Tales sunt pauperes , orphani, Viduae, Peregrinantes. praesertim caussa religionis, aliaeque Insit.Dν.can-TI. P mi-

270쪽

sia 6 INSTITU T. IUR. CAN. PARs 1. miserabiles personae . Laus episcoporum per pluisra saecula in personis curandis miserabilibus quam maxime enituit. Jpse Iulianus apostata ut ad humanitatem sacerdotes impelleret suos, eis christianos, quos de more appellat Galilaeos . imitandos proponit, aitque. eos hac ossicii specie factionem sorroborasse suam ca), Hinc laetum

ut nosocomiorum , di omnium operum caritatis

episcopi sint moderatores: quamvis id hac parte eorum nonnihil oblangueat aut toritas , legibus fundationis . aut qualitatibus hospitalium episco-POrum curam excludentibus. Ad specialesa episcoporum curam pertinent quoque quotquot vitam amplexi sunt duriorem , virgines & viduae Deo dicatae. & vero etiam monachi , quos speciali episcoporuna curae subjeceruat patres Clialcedonenses cb 9: quamvis posterioribus temporibus in id unice incubuerint, ut excusta episcoporum jugo . sedi apostolicae subiicerentur Bona temporalia ecclesiarum= episcopi procurant.

f. Postulat porro UH.b cura pastoralis,

ut episcopus bunorum ecclesiasticor im curam haheat Sunt ecςlesiarum bona patrimonium , unde pauperes vivunt , & ecclesiarum saretis tectis pro-Videt lix Uade ςanosses curae & administr*tioni episcoporum bona ecplesi istica subjecerunt, Et olim quidem hona omnia in episcopi aerarium confluebant . uque non sine administris dispensabantur. Tum paullatim in partes tributa . singulis titulis & officiis perpetuum adueXa sunt, unde nata ecclesiastica beneficia, & tot redituum

v. Grat. can. XII. I 6. g. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION