Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

CAP. Viri. DE METROPOLITANIs as episcopali superior , qua a sacris canonibus devios coercet episcopos. Equidem metropolitarum institutio nihil quidquam deminuit de pastorali episcoporum cura ; sed tantum eis, qui invigilarent. Praeposuit. Certe canones Antiocheni universae ProVinciae curam metropolitae committentes, statuunt , unumquemque episcoporum habere suae ρα-rochiae potestatem ca). Itaque ordinarias episcoporum fune tiones exercere vetantur metropolitae ,

tantumque iis cessantibus defeetus supplent. &emendant. Quod jus adeo stricte servat urn fuit. ut primis saltem octo saeculis ipsi etiam Romani Pontifices . quamvis jure metropolitico simul &patriarchali in praefectura Romana eminerent τnequaquam tamen extra propriae paroeciae fines iura exercuerint episcopalia ob. Praeter primates potestas sunt primates honoris .g X. Praeter primates jurisdictionis. ἐκ potestatis fuerunt di vero etiam sunt in plerisque provinciis primates honoris , quorum tria genera sitisse videntur . Primi generis erant Viscopi

earum urbium , quas nulla provinciae saeta partitione, imperatores ad ecclesias decorandas sponte sua in metropoles erigebant . ita ad decorandam ecclesiam Chalcedo iensem Marcianus imperator Chalcedonem metropolis titulo decoravit;

qui honor integris Nicomediae metropolis praerogativis . loci episcopo in concilio Chalcedonensi confirmatus est co . Posteriori praesertim aetate Graeci imperatores sacris suis jussionibus metropolis praerogativas episcopis passim concesses runt,

302쪽

-runt, quo nomine tenus metropolitas archa 3Mo-ms dicebant. Alterum genus bonorariorum Primarinim constituerunt episcopi earum ecclesiarum quas propter sedis praerogativam ceterae ab an . liquo venerabantur, qualis episcopus Hierosolymitanus , qui antiquis moribus honoris primatum obtinuit , quem Nicaeni patres confirmarunt.

Quoniam , inquiunt ca , obtinuit consuetudo , O antiqua traditio , ut qui es in Aelia episco alus, honoretur habeat homris consequentiam , mei Foti propria diynitate servata . Demum primatis honore censentur episcopi seniores in provinciis , qui etiam secundum novam disciplinam , metropolitis impeditis, synodum cogunt provincialem L.

CAPUT IX. De auctoritate O usu pallii.

Pallii forma . I. Uo primum tempore pallium vestis

pontificalis esse coepit . certe ' fuit . , Praeclarissimum indumentum , quo totumi, corpus amiciebatur. cappis hodiernis non labsimile . Sane Pelagius , & Gregorius M. S)docent suisse augustam vestem , quae praeclaro

cultu eum , qui ea utebatur . ornaret . Refert

303쪽

CAP. IX. DE AUCT.ET USU PALLII .liis Germani patriarchae , pallium calcasse , Ut eum, ne festinaret, admoneret. Verum temporis lapsu , primigenia amissa forma, in exiguum abiit fasciam , quae de candida lana in modum circuli contexta, humeros eingit, habetque ab utraque parte duas lineas in pectus , & humeros impendentes cum quatuor purpureis crucibus inteXtis ante retro , a dextris, & sinistris , tribusque aciculis aureis , quas spinas alii dicunt . consuitur di adligatur ut Innocentius Ιl I. pallium describit quamvis hodie sex & nigricoloris cruces sint. Forsan quo primum tempore ex liberalitate pontificum pallium datum silit, sumtibus parcentes pontifices . extremam tantum ejus oram transmiserunt , ut inde proprio aer eam archiepiscopi supplentes , integrum pallium formarent: quod tamen ab iis etiam omissum est . Pallium eresesiae datum ab imperatoribus .f. II. Praeclarum hoc ornamentum eX libera litate imperatorum primum processit , qui regale Christi sacerdotium imperialibus insigniis conde Corure voluerunte in quam sententiam passrm eruditi conveniunt γ'ὼ . Sane a sua sede per Aga petum papam Anthimus Constantinopolitanus patriarcha extrusus, palliam , quod habuit , imperatoribus reddidit, quod narrat Liberatus . Reddere enim ad eum, unde res quaedam accepta est , resertur . Apud imperatorem pro Anastasio Antiocheno Patriarcha , qui sede sua pulsus erat,

304쪽

6o INsTITUT. IUR. CAN. PARs I. enixe intercessit Gregoriils Μ. , ut eum , concesso usu pallii .. Romam transinit teret, quatenus si ei ad suam ecclesiam minime reverti liceret, saltem Romae in honore viveret suo , & sacra mysteria posset celebrare. Non omnibus autem episcopis . sed tantiam patriarchis , di sorte etiam insignioribus metropolitis , pallia imperatores concesserunt. Sed quinam eorum primus fuerit, qui veste imperiali patriarchas condecoravit , incertum est: scimusque tantum ex salto Anthimi aetate Iustiniani patriarchas Constantinopolitanos pallio insignes fuisse . Monumenta enim quae vel a Constantino . vel a Ualentiniano ΙΙ I. asserunt pallium processisse , aullius incertae ue fidei sunt. Pallium hodie spontesva pontifex concedit. g. III. Semel autem ab imperatore acceptum pallium , de ejus assensu patriarchae aliis commu

nicabant: quod Uigilii & Gregorii M. co

teris constat . Nefas videbatur , imperialem Vestem , imperatore invito , aliis communicare . prae

sertim usu purpur e & regiae vestis privatis interdicto . Sed inde S propria auctoritate sibi sumere , ct posthabito principis adsensu pontifices

pallia communicare coeperunt. Dissidia inter ico-noctastas imperatores & Romanos pontifices , multum certe contulerunt . ut pontifices pallium propria sumerent auctoritate . illudque concedentes amplius imperialem non requirerent adsensum .

Saeculo sexto , quo Constantinopoli pallium ab imperatore petebatur . mos erat Alexandriae, ut statim ab exequiis defuncti patriarchae , noVu

305쪽

CAP. IX. DE AUCT. ET USU PALLII. 26rmanibus suis collo suo pallium B. Marci acciperet ca J . Sed inde videtur inductum , ut patriarinc 1ae Constantinopolitani sitie permissione pontificis pallio non uterentur. idque stetit usque ad Ioannem XII., a quo Romanus Caesar Theophylacto patriarchae eiusque successoribus injussu pontilicis utendi pallii privilegium impetravit, si vera narrat Luit prandus . qui hoc tempore legatus in Graeciam missus erat γ) . Quidquid vero hujus rei sit, certe Graeco imperio per Latinos subjugato in concilio Lateranensi statuit Innocentius III. ut deinceps patriarchae omnes Orientales a Romano pontifice acciperent pallium , illudque a papa acceptum deinceps su sfraganeis impertirent. suis cc . Sed isti omnes Patriarchae , inquit Franc. Florens, ct Latini O Latinorum fuerunt non

aliorum . ' .

Olim pallio in Occidente concessus incariatus apostolicus .f. IV. Iam in Occidente quo primum tem

pore Romani pontifices pallium communicarunt , tanto honore praecipuos ornarunt metropolitas . qui ad eorum consecrationem pertinebant, aut eos . quibus Vicem suam in provinciis demanda-hant: quoci litteris Uigilii a i Auxanium , S Pelagii an Sapaudum Arelatenses abunde demonstratur . E dignitate Romanae sedis profecto erat. ut qui vices ejus in provinciis sustinebant, pontificio etiam eminerent ornatu . Digna credimus

ratione compleri, inquit Uigilius au Auxanium , ut venti vicev n iras pallii non dest ornatus. Ita. ab Liberatus breviari caP. X. cm Apud Baron.

306쪽

st 62 INSTITUT. IUR. CAN. PARS I. Ita factum, tu extra Romanam praefecturam metropolitis concessum pallium sere pontificiam legationem si iniit adferret: quod aperte indicat Gregorius M., qui Augustino legato suo nullan potestatem in episcopos Galliarum concedit, quia pallium Arelate sis episcopus acre it, quem HOS Privare auctoritate praecepta minime debemus ca). Iampridem enim Arelatensis episcopus sedis apostolicae per Gallias acceperat vicari atriin : Hinc

factiim , ut saeculo sexto pallii cupidissimi essent

metropolitae , illudqtie meritis exigentibus , precthusoue petentium di subinde etiam regum fatigati parce admodum pontifiees concederent. Perpallium enim concesso vicariatu apostolico metropolitae supra ceteros eminebant, & eximia dignitas pastim & sine delectu non erat communicanda . Pallio autem accepto metropolitae , qui eXtra prae- Returam Romanam liactenus summa egerant li-hertate , arctius sedi Romanae propter acceptum vicari attam adhaeserunt. Qui vicaria alterius opera agit, ab eo, unde accepit potestatem , pendeat necesse est.

Metropolitae pallium necessario petunt. g. V. Verum qui honos initio parce admodum precibus di meritis praecedentibus dabatur , tem Poris lapsu, vicariatu sedis apostolicae a pallio distracto, non tantum omnibus metropolitis suit Communicatus , verum etiam pallii petitio abiit in necessitatem. Non desunt ch . qui pallii necessitatem omnibus metropolitis injectam arbitrantur summorum pontificum machinis, ut qua fa

ciis

ab Lib. XII. epist. 3 r. ch Marea Lib. VI. de C.

307쪽

eilitate pallio dato insigniores subegerant metropolitas, eadem submitterent omnes. Probant ex facto episcoporum Galliae , qui in syn0do IaCCXLII. adlaborante Bonifacio , Germanorum apostolo , decreverunt quident, ut in subjectione viverent ecclesiae Romanae. S. metropolitae ab ea sede pallium peterent ; palliorum tamen petitionem metropolitae distulerunt. quasi subodorarint sub fpecie illa honoris veram inesse servitutem. Sed, decretum episcoporum Galliae de pallio a sed apostolica petendo libertati potius, quam servii tuti adscribit Thomassinus cab , ut nempe pallii honore constaret, ςxtincto semel per Gallias vicariatu Arelatenta, metropolitas secundum antiquas consuetudines a vicario liberos . . recta apostolicae sedi esse subjectos : dilationem vero petitionis evenisse suspicatur, ut ex aequo omnes metropolitast Pallia peterent, quum initia pro tribus tu latui petita fuissent. Seu Halliarum metropolitae ante .institutum vicariatum Arelatensem patriarchae Romano non videntur fuisse subjecti, & dilationem petitionis palliorum maturiori Gallorum consilio ipse Bonis cius litteris ad Zaccbariam tribuere videtur . Quidquid vero hujus rei sit, inde commonstrato, pallium externum tantum signum esse. quo archiepiscopi distincti a suifraganeis admonerentur, se ad vitam teneri sanctiorem , S sirictiorem canunum observantiam . metropolita pallia petere coeperunt: inductamque petitionis. consuetudinem synodus UIII. confirmavit: coactique postea sunt metropylitae itovst cum sacramento primum canonicam obedientiam . inde fide

308쪽

fidelitatem de more vastallorum sedi apostolica Promittere , qua de re inferi Us. Pallium continet pontificalis potestatis plenitudinem . g. VI. Pallii autem virtus prorsus insignis est et

ante ejus receptionem vetrentur metropolitae mi

nia exercere pastoralia , di ipsum nomen sumere archiepistopi . ut ut fuerint consecrati . Passis aetate Nicolai papae obtinebat, ut metropolitae ante pallii susceptionem non nisi corpus Christi consecrarent. Sed eundo majores hoc dogm vires adquisvit , hactenus ut post Paschalem II. diserte docuerit Innocentius III. in pallio pontias alis osticii plenitudinem cum archiepiscopalis nominis repellatione conferri . Cujus dogmatis consequens fuit , metropolitas, nonnisi recepto Pallio , munia explicare posse pastoralia . Quod non ita est intelligendum , quasi pallium ipsum plenitudinem conferat potestatis; sed ita, pote- satis in ordinatione receptae exercitium non nisi pallio accepto posse explicari . Novum profecto Non est , ecclesiam modum imponere potestati, ut ut jure divino traditae. Qua in parte melior

videtur conditio episcoportim , quorum numeI pastoralia nulli externo ornamento sunt addicta .

Uncte conciliata pallio plenitudo potestatis . g. UII Unde autem profectum sit , ut pallium

plenitudinem contineret potestatis . nodus est implicatissimus, quam facilius exscindas. quam solvas. Pallio tantam virtutem a pontificibus tri-hutam post Petrum clu Marca multi arbitrantur , ut metropolitas omnes sibi redderent obnoxios

ab Cap. III. de aure. O usu passi

309쪽

xios ca). Contra Thomassinus assiduis metropolitarum moribus factum opinatur, ut plenitudo potestatis pallio tribueretur. Percupid scilicet metropolitae pallii recipiendi , ut ut consecrati, a pontificalibus abstinebant, atque ita sensim plenitudo potestatis pallio conciliata. Mibi vero plenitudo potestatis pallio inteXta , a Vicariatu , quem principio pallium deser at , V detur repetenda . Sane qui vicariatum sedis apostolicae in pallio olim accipiebant . saltein Patriar cbalia jura pallio reserebant accepta , nec ea , nisi Pallio impetrato , poterant explicare . s Ita Pleni ludo patriarchalis potesatis in metropolitas a pallio derivabatur . Sequentibus temporibus Uicariatu a pallio distracto , plenitudo potestatis ilia pallio contenta , quae erat patriarchalis , sic accepta fuit, quati esset pastoralis. Cui dogmati magis adhaeserunt pontifices , postquam necessitas petendi pallii omnibus injecta est metropolitis. Pallium desumitur a corpore B. Petri. g. VIII. Pallium porro non tantum a liberalitate pontificum procedit . sed etiam a coryore sancti Petri desumi oportet: quae disciplina perplura saecula inaudita , sub saeculi Xl finem jam recepta erat cc . Forte hoc indiustum fuit . ut reipsa eXplicaretur opinio de plenitudine potestatis in solo pontifice residente, quae sic alios vocabat in partem sollicitudinis , ut nihil de fontis detraheret plenitudine. Etenim disertius explicari non poterat partem sollicitudinis a pontifice in alios derivari, quam pallio de corpore B. Petri T de-co Marca de C. S. SI. lib. VI. CaP. 7. n. 9.

310쪽

st 66 lasTITU T. IUR. CAN. PARS L. et esumto. Antequam vero de corpore B. Petri fumalitur pallia , solemniter scrupulosaque ratione Prius confecta . in altari septili tirae Beati Petri lienedicuntur ΘJ . Postium instanter peti debet. IX. Iam pallium intra tres a consecratione menses peti fortiter oportet consueta formula inflantet, instantius , inflantissime. Inde iisque ab eo tempore , quo in occidente pallium una

citim apostolicae sedis vicariarii imajoribus communicatum est metropolitis, non nisi enixis petentium . ct regum precibus concedebatur . Prisca

conju*tudo obtinuit , inquit Gregorius M. O . ut honost pallii nonnis exigentibus meritis , ct fottiter

postulantibus dari non debeat. Iustum nempeia erat, ut eximia dignitas apostolicae sedis vicariatus, non nisi meritis praecedentibus M enixe postillantibus concederetur. Sed temporis lapsa etiam post distractum a pallio apostolicum Vieariatum , & post injectam pallii sumendi omnibus

metropolitis necessitatem, retenta est instanti petitionis . Pallium per se petebant metropolitae .X. Petitio autem isthaec pallii adeo solem nis erat, ut ad instar actuum Dyitimorum vicu- Tiam ut retius operam excludens , metropolitas ipsos ad ejus petitionem Romam ire compelleret. Re Ceptissima erat saeculo XI. istitaec disciplina , laactenus ut Hildebrandus Romanae ecclesiae arcti diaconus negavit, uno constare exemplo absent hus

SEARCH

MENU NAVIGATION