Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

re , & externos instituere ritus , qui ad internam tendant salutem di ad unitatem ecclesiae procinrandam.

g. XI. Iam jus canonicum , quod alias 'ecclesiasticum & ponti tum escit . est facultas, quae reyulas tradit ad rectam disciplinae ecclesasticae , o ad morani inter chrisianos constitutionem , idquesct ecclesae salutem consequendam. Definitio ist-

haec integram juris canonici naturam exprimit, sed quatenus antiquis & ex parte etiam novis continetur collectionibus. Scilicet exorto in ecclesia regno iudiciali, regulae permultae prodierunt. quae nec ad disciplinam ordinandam , nec ad mores christianorum eomponendos quidquam faciunt, sed solemnem judiciorum ordinem eorumque sormulas praescribunt. Has certe definitio nostra non comprehendit, nec ampliorem iuris canonici descriptionem putamus concinnandam , qua includantur

etiam regulae judiciorum per pontifices propositae , quum eas ab iure canonico tamquam fugitivas consideremus . quamvis bonam magnamque Partem conficiant decretalium . Origo sacrorum canonum a morisus. AE X. Quamvis autem cum ecclesia coeperit jus

canonum condendorum , per tria tamen priora saecula paucae admodum videntur subortae occasones canonum scribendorum . iuris canonici proprie sic dicti origo a moribus & consuetudinibus coepit, di sero tandem successerunt scripti canones. In singulis civitatibus , si excipias leges fundamentales . quae ab initio expressa procedunt voluntate . mores sunt legibus scriptis antiquiores ,

quae serius constituta solent , quum procaκ 'liberin, A A tas '

52쪽

tas civitatem incipit corrumpere. Quamdiu homines in simplici subsistunt vita . ut esse solet inprimis societatum originibus, plus valent honi. mores , quam apud alias gentes leges scriptae , quae tum demum subsequuntur, quum vitia sensim pullulantia , antiquam expellunt simplicitatem . Quod pluribus persequitur Thomasius cab. Communem hanc societatum naturam etiam subiit ecclesia . Primorum christianorum sancta S integra vita, ct inritibus simplicitas vix occasionem declit, evangelio alias superaddere leges, quae illud identidem inculcarent. Etenim recens Christi di apostolorum

memoria & opinio de jam jam instanti die domini .

quae ea tempestate erat receptissima γ J, satis omnino erant ad christianos in ossicio & simplicitate , in qua nati erant , retinendos. Quum vero in ecclesia omnia ordine di decenter sint per 2Senda , quod apostolus monuerat D J : paullatim factis induci coeperunt regulae quaedam ad ordinem di decorum explicandum , quae continuo usu in leges abierunt. His certe consuetudinibus regebatur ecclesia , quo tempore inter Cyprianum

di Stephanum papam de haptismo haereticorum

eXardebat controversia, ut testatur B. Augustinus 6 . Quum vero lapsu temporis chri1tiani coepissent ab antiqua sanctitate desciscere , quoupraesertim factum est pace per Constantinum ecclesiae clata , canones scribi coeperunt. Atqile ita certae originis canones pauci admodum sunt quarto saeculo antiquiores . Disert.de contentione morum cum jurescripto caP.

53쪽

canones D constitutiones apostolorum apocryphi. g. XI. Ab his antiquis ecclesiarum moribus nati profecto sunt canones apostolici vulgo dicti &conpitutiones apostolicae . Utrumque hoc opus apostolonim non esse, nec etiam divi Clementis. cui etiam tribuuntur , hodie est conclamatum . Sa ne opera nec apostolis . nec clivo Clementi , eorum successori, tribuerunt Eusebius &Hieronymus , qui apostolorum opera diligenter percensent, nec quisquam alius . qui canone librorum sacrorum consignavit. Deinde IIJ res quaedam iis continentur , quae longe post apostolos

evenerunt. Ut ecce , concilia metropolitarum annua & distinctionem honorum ecclesiae ab iis , quae episcoporum erant , exhibent apostolici canones caJ : quae duo longe post apostolos invaluerunt . Mentionem quoque faciunt constitutiones haereticorum Marci , Basilidis & Saturnini, quos

lorum mortem exortos esse: di praeterea non minus in constitutionibus , quam canonibus apostolicis occurrunt minores ordines, quos aetas apO- solorum ignoravit. Sed OIIJ ea ratio rem omnea. Conficit, quod nec canones, nec constitutiones apostolicas laudarint unquam patres in controversiis per tria priora saecula magna animorum contentione ventilatis: etsi iis abunde haberent , quo sententias defenderent suas . Exstat inter apo-1etolicos canones unus, quo aperte decernitur , Pascha more judaico non esse XIU. luna cele-hrandum OD: contra cum Iudaeis pascha cele-

54쪽

io INsTITU T. IUR. CAN.hrandium consignatum erat in constitutionibus tempore Epiphanii sub , quamvis hodie contrari omnia contineant. Iidem canones baptismum ab haereticis datum reiiciunt cyJ: quod idem faciunt constititutiones γ) . Quis vero nescit, haec duo universam ecclesiam primis saeculis agitasser

nec unquam ab una , aut altera parte ad canones

di constitutiones apostolicas suisse provocatum g Si

vero reponatur, haec argumenta maximam partem

esse negativa, non negabo ; sed talia esse subj ungam , quae demonstrant i hujusmodi fetus apostolorum Ecclesiam antiquam latuisse . Unde igitur emerserunt 8 Qui sciri potest , universa tacent antiquitate , eorum attistores esse apostolos 3 Plura in hanc sententiam congesserunt Beveregius cae ,

Cotelerius co Alexander cfJ aliique.

Hi foria canonum apostolorum . g. XII. Quamvis autem apostolorum & B. CIementis nomen sic dicti apostolici canones mentiantur , non est tamen ambigendum iis materiam suppeditasse antiquas ecclesiarum consuetudines &decreta synodorum primis saeculis celebratarum .Et sane iis comprehensa disciplina tertio di quarto faeculis maximam partem, praesertim apud orientales, obtinebat. Uerum non unius . sed multorum privata opera paullatim collecti videntur, isque ex eo non obscure demonstratur, quod nu tum servant ordinem , canones ad eamdem rem spectantes diversis locis reperiuntur, & dantur nonnulli sibi invicem contrarii: quae omnia Dupinius

55쪽

PROLEIOMENA CAP. I. II observavit Oa. Et quamvis nihil de eorum collectoribus liceat adfirmare, non tamen ante quin tum saeculum videntur colligi coepisse . Eos certe , si exstarent, codici canonum , quo usa est synodus Chalcedonensis. eius auctores inseruissent . immo primo codicis loco posuissent , Velut antiquissimi temporis vetustate venerabile monumentum . Sub finem saeculi U. priores tantum L. canones a Dionysio Exiguo in Latinum translati &a pluribus tamquam apocryphi habiti , apud orien-rales cogniti erant: quod Baronius S Utarius observarunt. Nec enim si tum temporis omnes apud orientales superessent, aliqua idonea fuisset caussa , cur L. prioribus latinitate donatis, reliquos XXXV. Dionysius omitteret. Et quamquam id consulto a Dionysio factum opinetur Petrus de Marca , ut concilii Romani decretum sub Gela-so quo ad apocrypha rejecti sunt canones apostolici, in XXXV. omissis Iocum haberet et tamen ut mittam ejus decreti fidem omnino sublestam esse , quod Beveregius , Pearsonius di novis- sine Espenius sub pluribus adstruunt. fidus antiquorum monumentorum interpres Dionysius certe tantum non sibi sumsisset , generales constitutiones ita restringere. ut earum sanctiones maximam partem evanescerent. Sed tempore Ioannis Scholastici, qui medio saeculo sexto floruit, omnes LXXXV. collecti erant, quos omnes ex antiquiore codice in suam canonum coniecit collectionem .

Ab hoc tempore constanter Graeci omnes LXXXV.

56쪽

rg INSTITUT. IUR. CAN. canones tamquam ab apostolis conditos receperunt. Sed in ecclesiam Romanam tantum L. Priores primus intulit Dionysius , quos temporis lapsu una cum codice Dionysiano reliquae occidentales ecclesiae , quatenus admitti poterant, receperunt . Apostolici canones sisnodum Nicaenam Hon Praecesserunt . f. XIII. Atque haec prima origo & sata canOnum apostolicorum nobis videntur fuisse . At ex

opposito doctissimi gravissimique viri Athaspinaeus ,

Petrus de Marca, Beveregius aliique ipsam Nicaenam synodum syllogeia canonum apostolicorum contendunt praecesiisse . Provocant ad Nicae'am , Antiochenam , allesque antiquas synodos . t quae saepe antiquas restitas confirmant ca j, & vero etiam ad quarti saeculi scriptores Alexandrii Alexandrinum cyb , Athanasium cc , Constantinni M. apud Eusebium aliosque . qui cariones apostolicos violatos , servatosve memorant. Uerum haec tanti non sunt , quae valeant demonstrare, collectionem canonum apostolicorum sub initium quarti saeculi exstitisse ; siquidem veteribus mos fuit non minus regulas scriptas , quam moribus receptas, quin ipsa apostolica' praecepta canonis nomine appellare : quod convenit ingenio consuetUdinum , quae regulam praeceptumque in ecclesia servandum constitvupt. Unde nihil vetat, conciliorum canones & patrum sententias ad antiquas illas regulas moribu, receptas referre , prae

stantinop. v. Theod. lib. I. cap. q. cO EP. orthod. co Lib. III. de vii. Cons. ωP. 59.

57쪽

sertim quando scimus, antiqua concilia ex moria hus plerumque canones mutasse suos. Quin summa vetat ratio , ut dicamus synodos di patres ad antiquas regulas provocantes, ad sic dictos apost licos canones spectasse. Scilicet non semper ac in antiquis monumentis confirmantur & laudantur antiquae regulae , eX adverso respondent apostolici canones eamdem doctrinam continentes, ut canones Nicaenus XIII. & Ancyranus XXI. &Alexandri Alexandrini & Athanasii mox indicata. loca, cum canonibus apostolicis collata fatis superque demonstrant . Unde vel novos em gere oportet canones apostolicos, ad quos referri possint omnes in antiquis monumentis relatae regulae , vel dicamus oportet, sub nomine antiquarum regularum synodos di patres antiquas ecclesiarum intellexisse consuetudines. Tempus , quo prodierunt apostolicae conpitutiones .

g. XIV. Quantum vero spectat ad constituti

neS apostolicas, minus intricata videtur inquisitio de tzmpore, quo prodierunt: nam quum de iis primus loquatur Epiphanius, satis probabiliter dici potest , quarto demum saeculo opera cujusdam privati auctoris prodiisse . In eas conjecit attistor disciplinam , quae quarto saeculo prastsertim Vige-hat in ecclesiis orientalibus et ita ut libri constitutionum apostolicarum purum putum exhibeant quaseti saeculi ecclesiae Graecae ritualem: quod diserte

58쪽

num , aut ecclesiae administrationi contrarium in iis fuisse comprehensum. Hinc si quae hodie prostant sub nomine apostolorum constitutiones, multis locis rectae fidei adversentur, dicere necesse est , eas subinde ab haereticis, ut suos tuerentur errores . fuisse corruptas & interpolatas. Quod indicat librum hunc eo tempore magnae fuisse ase ictoritatiS

Proponuntur juris canonici divisiones Ius ecclesasticum aut divinum est, aut

humanum α

I. US , quo christiana regitur ecclesia aut d I vinum est , aut humanum . Hinc in conc liis duo codices poni solebant, quibus utrumque illud jus continebatur . evangelium nempe & ca monum codex : & passim in conciliis occurrunt illae solemnes formulae : Propostis in medio sacris Oin Diolatis evangelii codicibus: Proferatur codo ca nonum : LSaiatiar canones . Nempe quum contro versiae omnes in conciliis agitatae fidem S politiam spectarent. acleas terminandas necessario ad sacram scripturam S canones erat recurrendum .

Ius divinum est a Deo . II. Ius divinum a Deo prosectum est vel Iumine rectae rationis , aut speciali voluntate, quam hominibus signo externo manifestavit. Unde i naturale di postiυum dispesci solet . Comprehen sum

ab Haer. LXX.

59쪽

sum est autem utrumque maximam. partem libris veteris & novi testamenti, quamvis naturale prius Per rectam rationem innotuerit. Ea enim fuit Deio. M. adversus homines henevolentia, ut praece Pta naturalia, quae prava institutione ab animis hominum quasi deleta erant , iterum iis Per eX- pressam Voluntatem inculcaret. Sed non omne ,

quod libris veteris testamenti comprehensum est . id ex aequo christianam obligat ecclesiam . Scilicet praeter praecepta moralia, permulta. ad judi Cia di caerimonias spectantia iis libris continen-rur , quorum illa , quum sint ipsum jus naturale ,

nec unquam mutata sunt, nec mutari possunt; haec vero quia erant reipublicae & ingenio Hebraeorum apxata , & subinde christianam ecclesiam Praefigurabant, evangelii lumine exorto. evanue

runt ca). Quod si nonnulla judicialia praecept

Hebraeorum arripuit ecclesia , ea potius Propter ec clesiae auctoritatem vim legis. habent, quam vi Primaevae institutionis. Novum vero testamentum judicialia non complestitur , sed tantum moralia &caerimonialia ; quo nomine etiam sacramenta. com Prehenduntur . Non enim quidquam cum ropublica commune suam ecclesiam Christus habere voluit.

Ius humanum constitutum est ressae auctoritate. g. III. Ius humanum ecclesiasticum est, quod apostolis vita defunctis pro recta morum & disci-Plinae consorinatione vel expresse constituit , vel usu ipso induxit ecclesia. Scilicet quum apostoli plura circa disciplinam deinceps constituenda reliquissent, di subinde inventi essent . qui positas transilirent , necesse habuit ecclesia novis latis.

60쪽

canonibus erroribus occurrere & incoeptum disti plinae opus perficere. Fons autem praecipuus. de emanavit jus humanum , est Dei verbum . seu jus divinum , maxime novi testamenti . Ec. clefae enim partes sunt , ut jus divinum in usum deducatur . Atque hoc jus humanum ecclesiasti- cum . quod ex libris sanctis per legitimam potesarem maximam partem dimanavit , proprie sic di istum jus canonicum constituit. Jus canonicum dividitur in scriptum D non-scriptuni .

f. IV. Iam jus canonicum . non secus ac jus civile Romanum . dividitur in scriptum , & non- scriptum . Scriptum, quod etiam consitutionis

nomine Venit, expressa legislatoris voluntate consiluitur , quam Hs non scribatur . Non-scriptum , qauod etiam con saetudinis nomine venit, moribus

est inditistum christianorum . quamvis inde scriptis fuerit demandatum . Itaque scripti & non scripti juris appellationes ab eo, quod frequentius accidit , non ab intrinseca utriusque juris differenti desumtae sunt. Scriptura enim potius modus est, quo leges palam fiunt & futuro tempori demancantur , quam pars legis intrinseca . Aequivalet scriptura, dum leges scribuntur . carminibus, quihus oli in suas leges Germanos conservasse scribit Tacitus ; aut majorum traditionibus, quibus mores di observantias suas conservabant Iudaei. Ceterum haec omnia vera sunt, si distincte sngulas juris species proponere velimus. Nam antiqui patres iii his distinguendis non adeo fuerun erelisio si , ut consuetudines di traditiones expressa voluntate inductas non confunderent , ull

SEARCH

MENU NAVIGATION