Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

nim multi canones etiam generales non ante vim habuerunt suam , quam eos ecclesia recepit, Ut

exemplo eri pol sunt canones Constat itinopolitani& Clialcedonenses , quibus Ecclesiae Constantinopolitusaae praerogativa statuebatur , aliique multi . quorum Franc. Elorens instituit recensionem . Dicta Patrum recepta vim canonis habent . XUI. Ex tribus propositis canonum speciebus remanent dicta Sanctorum Patrum , hoc est eorum scriptorum ecclesiasticorum , qui scientia & vitae integritate olim claruerunt. Hujusmodi Patrum dicta origine sua vim legis non habent, quin omai auctoritate non adjecstis rationibus destituuntur ,

quod totidem verbis docet Augustinus γ) . Uthene enim observat Gratianus, ad legem condendam non tam scientia S sanctitas, quam auctoritas est: necessaria Oi 9 . Hinc in antiquioribus canonum collectionibus nulla Sanctorum Patrum dici a reperiuntur inserta. Quo igitur dicta Patrum in vim 1egis adsurgant, necesse est, ut exterius fulcia tur , eisque ecclesia. suam accommodet auetoritatem. In qua specie valet illud , ea nostra facimus , quibus auctoritatem nostram impertimur ce).

In dietis Patrum probandis praeivit occidentali

Orientalis ecclesia. In concilio enim Trtillano Plura Patrum Graecorum opuscula. inter canones relata sunt , ut mittam quod Trullanis patribus

antiquiores collectores aliquid ex patrum operibus suis

72쪽

ImTiTUT. IUR. CAN. suis collectionibus inseriterint. Sed apud Latinos

Post capitularia regum Francorum maXime promo vit hanc provinciam Leo IV. , qui in nego- ltiis per canones di decretales non definitis, permagni facienda esse statuit dicta Sanctorum Pari trum ca). Post quod tempus Latini colle flores scoeperunt suos codices dictis Patrum adspergere, iqua in re omnibus palmam praeripuit Gratianus. lIus non scriptum moribus inducitur . s. XVII. Et haec de jure canonico scripto . Nonsscriptum . tacito christiani populi inducitur consensu in iis rebus , quae juri divino & bonis moribus non adversantur . Est ecclesia fidelium societas inaequalis iisdem sacris initiata & iisdem.

vivens institutis . Unde quemadmodum in civitatibus inaequalibus aut expresse imperantium vinIuntate , aut moribus utentium , principum saltem 'tacito accedente consensu . leges constituuntur ι dita etiam in ecclesia canones procedunt expressa praesidentium voluntate , aut assiduis longoque tempore usurpatis moribus totius ecclesiastici cose a Poris . Quin omnibus rite expensis , primae eccle- sarum consuetudines praejudicio auctoritatis videntur inductae, in quo a primis civitatum consue tudinibus distant ecclesiasticae . Etenim quo san- retiori vita ecclesiae praesidentes ceteris praelum icent, eo magis christiani ad eorum feruntur imitationem , paullatimque eorum moribus adsuescunt.

Unde veluti sponte sua factum . ut forma rerum explicandarum primum per praesidentes usurpata is deinceps in usum abiret adsiduum. Suno i

73쪽

PROLEGoΜENA CAP. II. styctunt eo heredines aut generales , aut particulares rg. XUIII. Sunt autem ecclesiasticae consuetudines aut Fenerales , aut particulares, quarum illae omnium , hae usu particularium ecclesiarum inva sescunt. Sic generalis erat consuetudo , ut diea dominico stantes christiani orarent & jejuniis abstinerent: quod Tertullianus cs , di August nus co testantur. Scilicet inde usque a primis temporibus diem dominicum dominicae resurrectioni sacrum christiani habuerunt. Unde merito inductum , Ri eum diem laeti ducerent di. onminbus maestitiae signis temperarent in tantae laetb tiad memoriam, quanta per Christi resurrectionem sunt perfusi . Generalis quoque erat consuerutudo orandi orientem versus ; idquo vel quia oriens erat Christi figura co , vel quod Ciuristus apparuit in oriente O . Contra speciali consuetudine jejunium sabbatarium in ecclesia Romana

servabatur, passimque in antiqua, dc nova discimPlina pecilliarium institutorum circa liturgica Ot currunt eXempla. Consuetudines primum inductae δε rebus arbitrariis f. XIX. Fundus autem . unde primae emeris' runt ecclesiasticae consuetudines , fuerunt res arvBitrariae in script is sacris no a adprehensae . Un de ea patrum vox , in rebus , de quibus nihil certi statuit sinna scriptura , mos populi Dei , ct inmmtuta majorum pro tes e tenenda sunt f . Scilicet

74쪽

ma e X terna . eaque arbitraria. administrationis ecclesiarum S sacrorum mysteriorum essent expres sat quo omnia decenter Sc ordine fierent, usu ipso ecclesiarum varii ritus coeperiint induci, temporum calamitate minime ferente conciliorum celebrationem . Qui mortis semel recepti regulas ecclesiasticas primorum saeculorum constituerunt.& veluti per nianus ad posteros demandati s quo factum ut etiam verbo traiationis veniant apud patres 3 inde fuerunt confirmati per concilia. Pluribus rationibus Diductae consuetudines. g. XX. Pluribus vero rationibus potuit evenire , ut hujusmodi res indifferentes per usum potius hanc . quam illam acciperent figuram , quas rationes e re ecclesiastica est minime ignorari. Etenim tum rite leges S traditiones intelliguntur. quUm earum rationes innotescunt , quod passim inculcant fas ientea. Unde quum non sit hujus loci descendere ad particularia, saltem generaliores consuetudinum culillas proponemus . Et cl) primum quidem proxima caussa multorum Tituum Per usum inducendorum fuit mystica sacrorum ratio, S intelligentia . quam ipsis factis declarari ad- modi an utile erat, ut ita fideles a rebus ipsis ad mysteriorum altitudinem adsurgerent e quo ex campite plerique liturgi ciuitus emanarunt. Porro ID errorus, qui subinde emergebant in ecclesia . novas induxerunt consuetudines , ut ita etiam contrariis caerimoniis conculcarentur. Qua ratione videntur promanasse solemnes stationes poenitentium. Nec minus ponderis au inducendaS

75쪽

PROLEGOMENA CAP. II. freonsuetudines cIIIJ videtur habuisse publicum

civile decorum , quod quamvis initio liberas haheat observationes, tamen viii semel in societatem aliquam induetum. est , facile abit in neces sitatem, & mores efformat; quibus homines Rufileti secundum decori regulas etiam. res arbitra Lias religionis componunt . Certe huic publico decoro , 'ut alia multa mittam , suam debet sormam ecclesiastica politia , quae ast civilem. ia ori gine & in sequentibus mutationibus aptata est . Demum OUJ mores eorum , Unde primum COR luerunt ecclesiae , plures induxerunt consuetudities, praesertim in iis speciebus, ubi mores no a repugnabant susceptae religioni. Unde . multi Iadaeorum ritus inter christianos invaluerunt. Cossuetudines generales. ab apostolis traditae. f. XXI. Illud, interim observandum , consuet dines generales, quae ab initio . servatae sunt. apostolicae potius institutioni sine scripto traditae . quam moribus totius christiani populi originem debere suam . Sunt alia. aliis pulchra , atque adeo diverso ingenio homines donati sunt, ut dimetiuomnino videatur, saltem primis saeculis, quando iii christianos gentium furor saeviebat , longe dissitas ecclesias in idem . solis moribus . consentire

potuisse . Unde merito adfirmavid Augustinus S . Od uniuersa tenet ecclesia , nec in conciliis in ii- tutum , sed semper retentum. G , nounis; a Wiotica auctoritate institutum rectissime credi. Et sane apostoli non omnia ad finem & disciplinam spectantia scriptis clemandarunt . sed multa sola traditione docuerunt. Ita instituta generalia quam

76쪽

sa INSTITUT. IUR. CAN. vis non scripta, potius ad jus scriptum . quam nun striptum reserri debent. Nec huic sententiae obstat, quod in libris patrum saepe hujusmodi instituta appellantur consuetudines: nam id factum est, quod adsiduo ecclesiarum usu au postero

climandrunt.

Consuetudo legem facit.

g I. Iam cpnsuetudinis ecclesiasticae tantavis' est , ut regetatam constituat. Quid enim interest , num ecclesia expressa voluntate sibi leges condax, an rebus ipsis & saetis 8 In hac vi consuetudinis adserenda toti sunt veteres patres . Baesilius consuetudinibus ecclesiasticis eumdem pietatis affectum , qui legi scriptae debetur , deberi asserit, alioquin magnum detrimentum subituram xeligionem ca) . Et Hieronymus ba , multa , quae per traditionem in ecclesa obserυρntur, auctoritatem sibi scriptae legis usurpauerunt , veluti in lavacrch ter mergitare . Et Augustinus , in his rebus , de quibus nihil statuit divina scriptura , mos populi Dei, ct instituta majorum pro DFe tenenda sunt c). Per universam igitur ecclesiam. obligant generales consuetudines , in aliquibus ve To locis particulares : it' in particularibus Iocorum utibiis nil Rielius, quam stare receptis ecqClesiarum moribus , quod post Ambrosium aliosque patres sapienter inculcat Augustinus . Atque ex hac conluetudinis vi factum , ut in monumen setis ecclesiasticis 'nomen canonis , quod legis stri'ptae ecclesiasticae proprium est, etiam consuetu'cinibus tribuatvr: quod eruditi, in primis Stest pl -

77쪽

PROLEGoΜENA CAP. II. asphanus Baliaetius N. Alexander O . Boeli merus co , aliique passim observant.

Quinam canones per consuetudinem abrogantur f: XXIII. Porro ea est consuetudinis vis , ut ipsos etiam abroget canones. Uulgatum est, contrariis consuetudinibus leges eXolescere. Sed distinguendi sunt canones de ritiuus externis ab iis, qui mo-Tes componunt, morumque tradunt disciplinam . De ritibus de meri juris positivi canones dubium non est , quin per contrarias abrogentur consuetudines . Ritus enim externi sunt eX eo rerum genere , quae

Iiberas habent observationes , & pro temporum S locorum adjunctis variantur. Sic impune negliguntur hodie plerique antiquorum canonum, veluti de haptismo extra necessitatem in paschate & pentecoste administrando, de precibus die dominico de geniculis non fundendis , de publicae poenitentiae sationibus , quod iis per contrarias est abrogatum consuetudines ; non enim legimus contrariis. canonibus fuisse revocatos. Uerum si Mamr de canonibus , qui mores ordinant, aut . t unt disciplinam ad morum compositionem Proxime spectantem, nulla ibi praescriptio est, nulla vis consuetudinis emcere potest, ut abrogen- tur. Quin in ipsis merae distiplinae canonibus s aliquid de moribus reperiatur admixtum, cum ipsa disciplina non abrogatur. Aeterna lex non Irubjacet mutationi . Ita quod contra honos mores invaluit, non tam consuetudo, quam --

tusias erroris est appellandum cr) , tantoque gra-

78쪽

34 INsTITU T. IUR. CAN.vius peccatum est, qiranto diutius infelicem animam detinet obstrictam Quapropter sacro-xu in antistitum est toto conatu eas corruptelas ,

antequam radices agant, di latius diffundantur, penitus exstirpare; alias non facile evelluntur , di, quod peius, pro legibus apud improbos invalescunt . Atque ita fit . ut . vitiis late diselasis, quandoque ecclesia cogaxur rempori deso-uire , & eo ipso , quo Mausus improbat . ad tempus tolerare. Cujus tolerantiae passim occurrunt

De Sacrorum Canonum publicatione D receptione.

ZFes humanae debent publicari. I Egibus immanis nullam vim inesse, ante-

Aia quam ad notitiam eorum , quibus imponuntur , Perveniant , A publicentur, in compertis est. Scilicet lex. quae ignoratur, qui in usum a subditis deducitur8 Sola lex naturalis . quae a natura ipsa animis inserta est, externa publicatione non indiget. Publicatio aptem legum humanarum ita facienda est, ut illae in notitiam populi , cui dantur. Leile possint pervenire . Et hinc praecipua cura haec fuit apud Graecos & Romanos. ut conditae leges tabulis , aut columnis inscriptae publice proponerpntur , utilisca P. XI. o. de consuetud. Can. III D. 8.

79쪽

ita in omnium notitiam pervenirent

Canones etiam publicandi in ecclesiis pro quibus conditi. f. II. Quod vero speetat ad Ecclesiae canopes, ii etiam canonica auctoritate in Omnibus ecclesiis , pro quibus conditi sunt. debent publicari . ut ita facile ad omnium notitiam perveniant: quae publicandi ratio usu antiquitatis probatur . Sane statuta concilii Arelatensis r. Nicaeni , Sardicensis. Ephesini, aliorumque in singulis ecclesiis di provinciis publicata sunt: quou veterum productis testimoniis Petrus de Marca de C. S. DI. lib. II. cap. IS. probatum dedit. Ipsae quoque Pontificiae decretales in ecclesiis , pro quibus con ditae erant. Publicari solebant. Siric. epist. ad

Himerium Tarrac. cap. XU. U. Petr. Coustant. Praef. ad viai. Roman. Pontis n. ALVII. Publicatio autem decretalium duplici ratione fictat. nam vel communicabantur cum episcopis in synodum coactis , vel singulis earum eXempla mittebantur . Innocent. σθi. od Aman . A tioch.

Nova decretales publicandi ratio 29. III. Uerum post multa secula invaluit nova publicandarum decretalium ratio , qua tantum Romae publice proponuntur . eaque facta publicatione omnes etiam longe dissitas ecclesias obligari , plerique doetores, praesertim Itali, contendunt. Haec novitas videtur excogitata ad eludendas civiles leges, quibus in plerisque provinciis cautum est. novas decretales aliaque Pont ficia rescripta non manifestari & in usum deduci, nisi ex civilis potestatis adsensu & aue oritate. At quum leges ita manifestari debeant, ut

C E illi,

80쪽

NNITU T. IUR. CAN. illi, qnibus imponuntur, notitiam habere queant , qui canones & decretales uno loco publicatae etiam absentes obligare possunt, praesertim quod ad obligationem non lassiciant incerti de earum publicatione rumores gPublicationi praemittendus Principis adsensus . g. IU. Ut vero conditi canones & decretales rite & ordine in ecclesiis publicentur. & in usum deducantur, praecedere debet civilis potestatis adsensus: qui tum demum concedi solet, si, instituto ex publica auctoritate examine, constet , nihil inde invehi, quod receptam disciplinam invertere & civitatem turbare queat obtinet regii hujus adsensus auctoritas in plerisque catholicis provinciis, quamvis non ubique eodem nomine dicatur . In regno Neapolitano regii

ca I rigerus Bernardus Dan EDenius de publicat: legum ecclesiast.par.U. cap. I. post alios doctores resti 'adensus necessitatem ratendit etiam ad bullas dogmatis, illas nempe, quae de chrissiana fide decernunt: non quod christiana fides indigeat regia auctoritate , ut ehrisianos ad alensum ad insati sestpotius quod mmodo publicationis O formulis quae bullis adiici solent. in rempublicam ct Ecclesam incommodum aliquoa possit imminere , veluti s contra minus credentes audientia inquistionis judex statuatur . Et hinc pullicimviratus , dum ejusmodi bullas evendunt, Non chrisianae doctrinae judices O arbitri constituuntur ἔsed potius Diacant de facto , evenduntque , num publicandi modus o adjunctae formulae praesenti reipublicae statuit conυeniant .

b. Hispani verbo juris retentionis ves supplica

SEARCH

MENU NAVIGATION