Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

eXenuatur nomine venire solet sollemnique edita lege cavetur, non licere in regno rescripta hullas, aliave Pontificia scripta publicari,nisi in scriptis regia auctrritate publicatio permittatur , Pragm. V. O citationii. Et duamvis Romani Pontifices regium adsensum pu-hlicationi & exsecutioni bullarum & rescriptorum Romanorum praemittendum Veluti sacrilegum &libertati ecclesiasticae adversum . damnarint : tamen principes immoti nihil de juribus suis 1mminui passi sunt . constatque , pontificias hullas . Quibus usus regii adsensus damnabatur, id effu-cisse ut ille fortius constabiliretur. Atque Ita iure publico cavetur, pontificias hullas aliosque canones non obligare , nisi ex regia auctoritate

S iliae Regno necessitas Regii adsensus

in publicandis, & in usum deducendis Bullis, rescriptis Pontificiis ab eo serme tempore In Ualuisse videtur , quo Insula nostra in Regni formam abiit. Certiora tamen hujus rei monumenta

ab aevo Martini Regis repeti possunt: Ita enim cautum Cap. 67. ejusdem . c Uidesis Franciscum Testa in notis ad hoc Capitulum lith H , ac nHrium Cutelli in cod. ad Capitula Regis Marturi Not. 64. Eadem habentur tum in Cap. 9. Regis Ioannis , di I 29. Caroli Secundi , tiun in Siculis Sanct. T. I. p. 4 6- , cibus tibi δε nullae declarantur Bullae , gratiae .

se privilegia ει se

placito non praemisso . M AC m L α5maticalibus Constitutionibus M. A. G. I. T.

tionis, Mediolanenses pareatis utuntur

Belgae placitum regium dicunt. Et

82쪽

ImTITUT. IUR. CAN. hine desectu Regii adsensiis Bullam in Coena Domini nullius roboris esse in Regno Siciliae ac Neapolis regnans Ferdinandus III. declaravit suis Iitteris Dis q. Iunii 1768. datis. Ne vero subditi rescripta, ac Bullas quas-

eumque e Romana Curia obtinentes a spe executionis ipsarum per Fiscum M. R. C. faciendae defraudentur, dum in iis aliquid juribus majestaticis adversum invenitur; idem Ferdinandus diplomate Die 13. Februarii I 779. decrevit neminem posse Bullas, ac quaecumque rescripta impetrare a Romana Curia, nisi prius per Pro regem ad Fisci consultationem ipsi venia concedatur. hasce Bullas obtinendi; regioque placito privari voluit, quae absque tali venia e Roma expetuntur Privilegia . Regii adsensus concedendi sormulas vide aput cit. Curellium ; cujus autem Magi-sratus intersit diversa e Romana Curia rescripta adprobare Uid. in Summario Sanet. Sic. verbo Rellium placitum . Canones ab ecclesis recipiendi . g. U. Iam vero canones & decretales ad me- Tam disciplinam pertinentes , tum Videntur chrisianos obligare, si post publicationem rite sactam ab ecclesiis recipiantur: quod Petrus d Marca de C. S. 9 I. lib. II. cap. I 6. Franciscus

Florens diis de orig. juris canonici par. I. aliique docent. Scilicet gladius spiritualis. quo potestas

ecclesiastica armatur, non semper exserit vires suas , ct in multis articulis potius in mera admonitione , quam in coacti6ne consistit . Gregor. Nangianz. in apologet. , Chrysost. hom III. in are.

apostolor. Quo fit , ut disciplina . quae liberas habet observationes, cbristianis invitis obtrudi non

83쪽

debeat Accedit alictoritas antiquitatis, unde constat, multos etiam generalium conciliorum dedisciplina canones ab eccIesiis non fuisse receptos . aut vim suam non habuisse , antequam recepti sierint. Uid. Florent. est. disert. ca . Uerum contra est de canonibus, qui fidem & morum clo- ctrinam continenti lii enim consensu christiano Him opus non habent , sed vi sua statis a pu-hlicatione omnes adstringunt, saltem pro ea Par re , quae ad do strinam di morum regulas spectat. Sunt nimirum ipsa evangelica doctrina clarius explicata , ες aliquando poenis instructa. EpiscFi expendunt, an canones ecclesiis sint utiles . g. Ui. Ius autem expendendi. an canones dedisciplina, sive a conciliis , sive a pontificibus conditi, utiles. vel parum convenientes ecclesiis sint, ad eos pertinet, quorum interest, canonem ferri, aut non serri, ideoque ad ecclesias sive synodos provinciarum, sive episcopos & ceteros cle clero, qui conventibus ecclesiasticis solent interesse: quod multis antiquitatis exemplis cle-

monstratur. U. Petr. de Marca loc. est. CV. 17. Eorum nempe est expendere , an canones sint ecclesiis utiles, qtii eas pro jure suo regunt M administrant.

Id jus etiam principibus competit. UII. Non soluin autem ecclesiis licet ex-

cab Ita di iant sacri canones a legibus civilibus. quae ubi perlatae sunt, cives etiam inνitos obligant. Subditis nimirum obsequendi floria relicta est, ubi se 9 sua in unius aut Plurium imperium commiserunt.

84쪽

pendere novos canones & decretales, antequanta 'in usum deducantur; sed regibus qudque ea sollicitudo maxime incumbit: idquη quod canonum S ecclesiassicae disciplinae sunt defensores , & ρο-hlicae tranquillitatis custodes di stipremi moderatores . Et constat quidem, principes decreta synodalia eXpendere consuevisse, licet inquisitio cli-Verso modo procederet, prout vel de fide & j diciis canonicis , vel de disciplina ageretur. Decreta fidei & canonica judicia expendebantur extraordinaria inquisitione, tantum ut innotesceret, an synodi in hoc rerum genere rite & jure cognovissent: de fide enim di canonicis judiciis dis

quirere tantum episcoporum est. Contra, canones exterioris disciplinae , quibus ritus sacramentales non continentur, maturo examine principes discutiebant: tales enim canones res civiles sae

Onodi dum editos se disciplina canones principibus confrmandos oster ant . eos aliquando rogabant, ut quae minus recta Diderentur,

emendarent; quod ex litteris concilii Mosuntini actCarolum M. D litteris concilii. Cassione in M. ad eumdem Carolum datis contiat.

85쪽

De principiιm legibus circa res ecclesiasticas

Sacerdotium , di imperium per Christum di ncta . g. I. E rebus sacris praeter ecclesiara etiam J saeculi principes leges condunt, quascum canonibus suis codicibus inseruerunt collectores. Quapropter antequam ab hac de variis c nonum speciebus tractatione discedamus; merito videndum , quam vim habent de rebus sacris principum constitutiones. Quamquam apud gentes sollemne fuerit religionis & reipublicae adminia strationem in unam personam coalescere ς apud christianos tamen ea duo inter se discreta, tot dem efformant regimina. a se invicem non pe dentia , sacerdotium nempe , & imperium . quo-xum hoc temporalibus, illud vero ecclesiae & re- Iigioni praeest. Quae distinctio eae Christi servatoris instituto nata , apostolorum praxi primum consecrata est. Ee sane constat, apostolos tum singulos, tum in communi, de rebus ad re- .ligionem di externam politiam canones condidisse, quod indicat sacerdotii tantum esse . nou impe-xii , religionis di ecclesiae regimen. Nec id ea Tatione factum est, quia non adhuc erant reges christianae religionis nutricii: nam si christianismi ingenium postulasset . ut per principes rege Tetur , certe eorum corda per gratiam suam Christus sic Mnasset, ut primi christianismum profiten

86쪽

renitir . quo iis regendam ecclesiam committeret. non ad eam colligendam di ordinandam apostolos misisset. Quod probatur auctoritate patrum . II. Porro eamdem inter sacerdotium. &imperium distinctionem ecciesae patres, non minus apostolicae dignitatis , quam doctrinae heredes , semper proposuerunt & inculcarunt, ii primis Nagianzenus, Isidorus Pelusiota , Synesius. Chrysostomus aliique, quorum Ioca refert Petrus de Marca ca J. Sed prorsus magnifica est hac super te Osai Cordubensis ad Constantium Impe- atorem allocutior Tibi Deus imperium commist: nobis , quae sunt e stae , concredidit. Et quemadmodum qui tuum imperium malisnis Oculis carpit , contradicis ordinationi divinae et ita ct tu caue . ne quae sutit ressae, ad te trahens, natano criamini obnoxius fas . Date, scriptum est, quae sunt; Caesaris , Caesari , ct quae Dei, Deo . Neque iADtur fas es nobis in terris imperium tenere ἰ nequem thymiamatum D ' sacrarum potestatem habes , imperator γ 9. Nec minori Iibertate egit Gregorius II. apud Leonem Isaurum imperatorem , Cui sacras imagines conculcanti scriptis litteris palatii, ct ecclesiae, principum , ct Pontificium , distriinen exponit.

Et ingenua principum eo spone. l. III. Quin adeo splendenti lumine radiat inter sacerdotivm , ct imperium, eorumque objecta discrimen , ut ipsi , quorum intererat , principes saepe professi sint, juribus majestatis ecclesiae req

87쪽

gimen non contineri. Quum pro restauranda fide consubstantialitatis , quam Constantius eversui iverat , ab episcopis orientis sollicitatus esset U lentinianus senior , nefas esse, respondit, se , utpote laicum , ejusmodi negotiis ingerere cab. Et Marcianus imperator non ad potentiam Osten andam superstes concilio Clialcedonensi, ea, quae pertinebant ad ecclesiae politiam , patrihils comstituenda proposuit: tantum abest , ut ipse propria auctoritate definierit . Non desunt similes

principum confestiones , sed nemo melius Iustiniano distri inen illud, ejusque divinam originem proposuit, di inculcavit γ 9. Refertur , ct confutatur Hylema Protestantium .

3. IU. Uerum ab hac constanti ecclesiae cloctrina discedentes protestantes , Christi sacerdotium in partes discerpunt, eique Verbi praedicatione di sacramentorum administratione tributa , externum ecclesiae regimen ad principes spectare contendunt i idque non enim illorum , qui principibus communicant episcopatum , moror opinionem , ab ipsis doctioribus protestantibus explosam ) ne respnblica in republica nascatur, duo hus inductis capitibus a se inVicem non pendentibus , quemadmodum post Grotium & Pulandor-1ium ratiocinantur Io: Franc. Buddeus co S

Iustus Hennigius Boetimerus . Uerum omnibus rite expensis, S suo cuique tributo , omnia recte cohaerent, tantum abest , ut jure sacrorum episcopis dato , in in onstrum hiceps civitas evadat .

88쪽

dat. Et sane quamvis ecclesia sit in republica

non tamen est eidem subordinata. sed tamquam societas a republica disparata spectanda est. Non pugnat, ut idem morale corpus vario respectu varias personas induat, peringe ut sunt, ad quos dirigitur, fines et pendetque subordinatio , aut di. versitas corporum moralium a lithordinatione , aut finium diversitate. Ita quaecumque collegia ad salutem civilem tendunt , subiiciuntur civitati: at non tantundem est de ecclesia, quae ad diversum a republica finem ordinata , sejunctum ab ea corpus constituit. Quae veritas inde clare intelligitur, quod salus collegiorum subordinatorum unice pendet a tranquillitate & si sistentia reipubflicae ; non itidem salus ecclesiae, quae subcruce stetit, & ita quidem, ut ea fuerint eccle-sae tempora feliciora, quihus minus public fruebatur felicitate: quod ipse adgnoscit Boeh-merus i. Quae cum ita sint . non eX eo quod episcopi ecclesiae sacrisque praesint, duo capita sunt in republica r nam ecclesia , ct respublicata non sunt invicem subordinata, quamvis ex eisdem hominibus , sed ad diversos fines, coalescant.

Quo fit, ut ii ipsi , qui ecclesiae praesunt, in

civitate spectati, cives sint, & non secus ac alii cives, civili si iaceant potestati; & e contrario ipsae summae potestates in ecclesia iis parere cle-heant , quibus per Iesum Christum regimen ecclesiae est demandatum.

Religionis O ct ecclesM defensio spectat

s. v. Qua mquam . vero Tegimen ecclesiae fila

89쪽

extra iura majestatis, atque adeo eo nomine dorebus ecclesiasticis principes leges non condunt; ad principes tamen spectat pro potestate Ra ecclesiam & religionem tueri. Iampridem observatum est, talem esse societatis civilis naturam. ut sine religione non subsistat: nam metu numinis interiora cognoscentis, di post mortem punientis , excusso, pactorum & legum, quae sine prima societatum fundamenta, nulla erit vis . nulla essicacia; ut proinde inter impia deliramemta ea Θntentia reserenda sit, quae fert, atheo xum stare posse rempublicam. Quum igitur rebpublicae cura spectet ad principes. eo nomin etiam religionem & ecclesiam tueantur , oportet Deinde nulla habita societatis ratione, cohaerens est regiae potestati Dei caussam tueri & ecclesiam

Communem matrem adjuvare Sane non pros,

quisque tantum , sed etiam pro mandata mi P testate Deo servit . ut a ecte Grotius cm . veritatem adgoscens Augustinus, scripsit, diu nitus regibus, in quantum reges sunt, praecipi οῦ in regnis suis hona jubere, di mala erohibere, non solum quae pertinent ast humanam societa. tem , Verum etiam, quae ad divinam religi τnem O J . Nec ex alio lanis manavit illud Is riori, debere principes rationem Deo reddere etiam Propter ecclesiam , quam a Christo. tuendam. susce Perunt cc . Iure tuitionis DFG circa Dcra proripes contane VI. Elanc igitur ecclesiae initionem ad se

90쪽

as rus TITU T. IUR. CAN. pertinere videntes citristiani principes, ecclesiae anumquam desuerunt, sive ejus judicia exsequentes , sive judicio sacerdotum concilia indicentes, sive haereticorum turbas cohibentes. Praesertim vero eluxit principum in ecclesiam obsequium ita legum promulgatione . quibus fidem . & disciplinam per ecclesiam confirmatam S statu tym confirmarunt , poenis temporalibus subinde adjunctis. Hinc passim apud omnes christiani nominis gentes occurrunt hujusmodi leges . quae aut generatim fidem S disciplinam per concilia constabilitam & statutam , aut peculiaria earum capita . confirmant . Quin principes subinde non merae canonum confirmationi adhaeserunt, sed saepe de episcoporum consilio eorum mentem aliquibus additionibus suppleverunt: quo nomine Iustinianum Io: Sestolasticus commendat G, . Non minori laude dignus videtur Friderieus imperator noster Monarcha. qui in Proaemio Constit. Regni Siciliae declarat ex ordinatione divina ad suum spectare ossicium ., tueri sanctam Iria tricem Ecclesiam , eo quod tanto quis ad servienditin Deo promptior esse debeat, quanto se caeteris obligatior conspicit esse . Plures inde lataς leges a nostris Principibus, quae ad divinum cultum restaurandum pertinent, nassiciat, . quas Ferdinandus II., &Carolus II. quoad

Ecclesiarum restaurationem sanxerunt , memorare.

Primus cap. 93. statuit quod Ecclesiae Archie- Piscopatuum. Episcopatuum , Abbatiarum istius Regni diriliae ac ruinam minantes ex omnibus

co Praef. suae col&ct. v. P. de Marca lib. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION