장음표시 사용
72쪽
Llustrissimus Meldensium Episcopus hunc Libro duodecimo Titulum praefixit: De uaestionibus mei, praesertim per Concilia generalia desinitis . IU rum Conciatior&m generalium traditro explicatur, ad Caput Quartum Declarationis Gallitanae . Hunc autem ipsum de ego volo hujusce Libri Titulum esse; est enim mihi propositum easdem fidei quaestiones in Conciliis Generalibus tractatas ac definitas diligenter examinare, eorumdemque Conciliorum generalium traditionem luculenter exponere. Ex clara enim& minime fucata harumce rerum expositione apertissime, ut mihi videtur efficiam ; tum ex omnibus generalibus Conciliis nihil ab Illustrissimo Auctore adlatum esse , quo summa Romani Pontificis in sanciendis fidei controversiis auctoritas infringatur ; tum iisdem Conciliis pro immobili in irreformabili semper habitum fuisse Apostolicae Sedis de fidei rebus judicium. . A CA-
73쪽
s De Romani Pontificis CAPUT PRIMUM.
is Infallibilitas quibus verbis ab antiquis expli- ,, cetur: Ubi si sita quaeritur .
Arum aut nihil interest scire; an quod modo infallibile judicium dicitur, ab antiquis immobile , irrefrm rbile, irretractabile , irrefragabile dictum sit: his enim omnibus vocibus unam eamdemque rem significari, inter nos convenit. Illud autem plurimum refert, & ad praesentem contrinversam illustrandam magnum habet momentum , ut perspectum habeamus, quos christianae doctrinae articulos , veteres Patres, atque imprimis Tertullianus ex quo istae voces acceptae sunt, immobiles irretractabιles irrefouemabiles este constituerint.
suasiam Christianae docibinae sanctiones; qu nam de causa ; quove sensu Tertullianus
irreformabiles, s irretractabiles dixerit. Non uno in loco Tertullianus omnes & singulos articulos Christianae fidei, qui Symbolo Apollo-lico continentur, irreformabiles & irretractabiles esse deis finivit. Sic Libro de Uirginibus velandis Capite primo: Regula quidem fidei una omnino ess, sola immobilis , irrformabilis ; credendi scilicet in unicum De in omnipotentem, mundi conditorem, Filium ejut 3 fuis bri-
74쪽
christum, natum ex Hi gine Maria e re. Hac lege fidei manente, cetera jam disciplinae em conversetioms, admittunt novitatem correctionis, operante silicet e prosciιnte usue in sin m gratia Dei. Sic etiam Libro de Praescriptionibus Haereticorum capite decimo tertio: Regula est autem Dei, ut jam bine quid credamus, prositeamur I uiasilicet, creditur , tinum omnino Deum esse ero. Haec regula a Cbrisio , ut probabitur, insituta , nullas habet apud nos quaesiones , nisi quas baereses inferunt, in quae haereticos faciunt . ceterι.m manente firma eius inso ordine , quanti mlibet quaeras ly tractes, es' omnem libidinem curiositatis effundas ,si quid tibi videtur vel ambiguitate pendere, vel obfuritate obumbrari in regula posita est. Priore in loco Tertullianus symboli articulos confert eum institutis disciplinae, fidemque immobilem & irre- formabilem esse definit, quoniam, quemadmodum disciplina, variari ac permutari non potest. Altero autem in loco articulos fidei disjungit ab his, quae salva fide , &salute in tuto posita, disputari vel ignorari a Fidelibus possunt. Quare fidem hoc sensu irretractabilem esse do cet, quoniam ea dogmata, quibus fides Catholica continetur , venire in quaestionem disceptationemque non de-hent et quapropter antea dixerat: Auaeramus ergo in nostro, Ur a n ris, em de nostro; idque dumtaxat, quod falva regula fidei potest in quaesionem devenire. Quin
hujusce Libri De Praefriptionibus hoc argumentum est: Si fure cum Haereticis agatur, admittendos illos non esse ad ullam nobiscum de fidei dogmatibus disputationem. Nam de ad Chrillianos in fide confirmandos, N Haereticos revincendos, hoc satis esse debet, quod novam illi &A a pere-
75쪽
peregrinam doctrinam adferunt, quam neque Ecclesiae Apostolicae ab Apostolis, neque Fideles ab Ecclesiis Apostolicis acceperunt: a) Hanc igitur dirigimus praescriptionem : Si Dominus Jesus Christus Aposolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos Praedicatores, quam quos Christus instituit Gid autem praedica-Φerint , idest, quid illis Christus revelaverit, in bic praescribam , non aliter probari debere, nisi per easdem Ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt Superest ergo,
titi demonstremus, an haec nostra doctring, cujus regulam supra edidimus, de Apostolorum tradi ιione censa tur; ω ex hoc ipso an eeterae de mondacio veniant. Communicamus ciam Ecelsis Apostolicis, quod nulla doctrina diversa. Hoc est testimonium veritatis. Itaque, Tertulliano auctore, ideo Chri litanae doctrinae capita, quae symbolo comprehenduntur, inter praescriptas N praejudicatas, ac proinde irreformabiles& irretractabiles veritates recensenda sunt, quoniam Fcclesiarum Apostolicariim testimonio & auctoritate nituntur: Unde consequens est, quamcumque aliam doctrinam , quae simili polleat auctoritate, etsi Apotholico symbolo neutiquam expresse contineatur, jure gaudere praescriptionis, esseque proinde, Tertulliani judicio, pro imreformabili de irretractabili habendam: quod idem Auctor sequentibus verbis diserte atque eleganter docet b : Age jam, qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre Ecclesias Apostolicas Si Italiae adjaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est.... Videamus, quid dixerit, quod docuerit , quid cum Africanis quoque Ecclesiis contefera
76쪽
rἰt . . . . . Legem Prophetas cum Evangelieis er
Uolicis Literis miscet, in inde potat fidem: Eam aqua signat, Sancto Spiritu vestit, Eucbarsia pascit, martyris
exhortatur; er ita adversus hanc institutionem neminem recipit. Quinque hic memorat Tertullianus Catholicae fidei dogmata , quorum non fit in Symbolo Apostolorum expressa mentio: nimirum utriusque Foederis libros, Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Martyrium . Non enim in eo Symbolo expresse traditur, veteris Testamenti Libros fuisse divinitus inspiratos; Christianos salutem adsequi non poste nisi in Trinitatis nomine ba ptirentur ; baptizatos, Ec in Trinitatis nomine ablutos, Sacra Unctione & manuum impositione Spiritu Sancto
repleri; sub panis &vini Symbolis Christi Corpore de Sanguine saginari; denique pro fidei confessione subeundum esse martyrium ; haec, inquam, Christianae fidei dogmata Apostolorum Symbolo nequaquam adscripta sunt; ea tamen cum ejusdem Symboli articulis inter praejudicatas Se irreformabiles sententias Tertullianus refert ob Apostolicarum Ecclesiarum , atque imprimis Romanae , irrefragabile testimonium. Quare laudatis verbis adjungit a : Si baec ita se habent, ut veritas nobis ad iudicetur, quicumque in ea regula incedimus, quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Chriso, Cissus a Deo accepit; constat ratio propositi nostri, desinientis, non esse
admittendos Haereticos ad ineiandam de Scripturis provocationem , quos e Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere. Igitur statim ac de aliquo dogmate comstaret , illud in Apostolicis Ecclesiis, de maxime in Romana, quaeque cum iis communicatione pacis, ut idem
77쪽
contesseratιone b pitalitatis conjungebantur, communiter obtinere , & jam olim obtinuisse , inter irreformabi-Ies & irretractabiles veritates recensendum erat, a quibus disceptandis Haeretici inre ac merito repellebantur. Jure, inquam; nam Tertullianus neutiquam inficiatur , quin ex quadam indulgentia audiri Haeretici possint, Δ eorum caussa disceptari valeat, eisque permitti, ut si quas habent adversus Catholica dogmata dissicultates in medium adferant, easque sedulo ac diligenter examinandas excutiendasque proponant. Imo, salvo dc integro iure praescriptionis, quo novellae N exoticae opiniones de mendacio, ut ait, praejudicantur , ubique facultatem Haereticis tribuit, ac tribuendam docet, omnia suae aut nequitiae aut inscitiae dubia proponendi; S cum eis perinde agendum constituit, & eorum caustam sic fere de integro retractandam, ac si Catholicum dogma vetustate traditionis irretractabile, & ipsi Haeretici jam damnati novitati inescriptione non estent. Hanc suam sentenistiam pluribus in locis Tertullianus proponit, &cur ita sentiat, verbis sequentibus aperit: Sed quoniam inquit laudato Libro de Praescriptionibus b tam expedita probatio est , visi flatim proferatur , nihil jam sit retractandum , ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diu fae parti ,st quid putent ad insit mandam hanc praeis scriptionem movere se posse . Et Libro primo contra Marcionem capite primo postquam dixit, quod alius Libellus hcnc gradum spinebit adversus Haereticos etiamsine reia
tractatu doctrinariam revincendos, quod hocsint de praescriptione novitatis, subjungit et Nunc qMatenus admittenda
78쪽
da eongresso est, interaum ne compendιum praescriptionis ubique advocatum d Fdentiae deputetur; re ιlam ALversarii prius praetexam, ne cui uisat, in quo principalis quaestio dimicatura est. Longe id etiam luculentius exponit Libro adversus Praxeam capite secundo, ubi praecipuis Symboli Apostolici articulis descriptis, haec addit: Hane regulam ab initio Eoangelii decucurris
te, etiam ante priores quinque haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam Vsposteritas omnium Haereticorum, quam ipse novellitas Praxeae besterni. ivo peraeque adversut universis baereses jam binc praejudiealtim sit, id esse verum, quodcumque primum; id esse adulterum, quodcumque poserius. Sed falva ista
praescriptione, ubique tamen propter instructionem σmunitionem quorumdam , dandu est etiam retractatibus Iocus; vel ne videatur unaquaeque perve sitas, non examinata , fedpraejudicata damnari; maxime haec, quae se exsimat meram veritatem pobsidere. In his locis Tertullianus & veterem Ecclesiae doctrinam irres Umabilem& irretractabilem esse docet, & adversas haereses ipsa statim novitatis praescriptione damnatas; ει nihilominus
congressionem cum haereticis non refugit , neque abnuit, ut Catholica dogmata retractentur. Quinimo, et ii breviore & commodiore praescriptionis via ad omnes haereses revincendas, sine doctrinarum retractatu , uti nos
polle decernat; attamen &ad instruendos imperitos, bead debiles confirmandos, Sc ad omnem Adversariis O tentum eripiendum , dandum esse judicat & retractatibus locum; ne, inquit, unaquaeque perversitas videatur, non examinata, sed praeiudicata damnari. Quare iisdem locis Catholicam doctrinam & irretractabilem de retractabilem
79쪽
bilem esse definit ; ex se ipsa quidem oc jure suo irretractabilom; sed retractabilem ex indulgentia, qua haereticis ,
qui jure repelli possent nec audiri, permittitur tamen , ut in medium adferant quod eorum animos torquet, ex quiti quid eos in Ecclesiiae dogmatis dc institutis offendit. Haec autem, de quibus hactenus disseruimus, ad sequentem disputationem illustrandam plurimum momenti habere videntur: Ut enim postea videbimus , quidquid inquatuor prioribus Conciliis generalibus primo retractatum , dc postea sancitum est , ad praecipua Christianae doctrinae capita pertinebat, quae Apostolorum symbolo continentur; ac proinde ad eam fidem pertinebat, quam Tertullianus immobilem S irreformabilem esse pronunciaverat. Deinde, nihil unquam, ut suis locis demonstrabitur, Conciliis generalibus retractandum Romani Antistites proposuerunt, quod aperte ad Apostolicam traditionem suam non referret originem; aut in omnibus qua late patebat Christianus Orbis Ecclesiis jamdiu antequam haereses erumperent, non obtineret; quod proinde pars illius fidei non esset, quam Tertullianus irreformabilem & irretractabilem vocat. Hinc autem consequens est; non statim ac videbimus, Apostolicae Sedis decreta, ipsismet Romanis Pontificibus annuentibus, in Conciliis Oecumenicis retractari & examinari , debere nos cogitare, Ecclesiae Romanae de fide sanctiones, irr tractabiles & irreformabiles Conciliis generalibus non fuisse. Alioquin nullum Tertullianus aevo suo fidei Catholicae articulum habuillet, quem jure irretractabilem, immobilem & irreformabilem diceret: nam & praecipuos deinceps in Conciliis Oecumenicis retractatos videbimus;& juxta Illustrissimi Scriptoris principia nullus omnino
80쪽
est, qui simili alicujus Concilii generalis examini ac retractatui esse non potuerit obnoxius. Quapropter, quemadmodum Conciliorum generalium de praecipuis Christianae doctrinae decretis disputationes non probant, Catholicam fidem , eosque ipsos fidei Catholieae articulos, qui in disceptationem veniebant, iure suo irretractabiles & irreformabiles non fuisse: ita nec probant, Apostolicae Sedis de iisdem fidei dogmatibus sanctiones noli fuisse irreformabiles Si irretractabiles judicatas , antequam eis eorumdem Conciliorum generalium auctoritas vel adsensus accederet. Nam quod ejusmodi dogmata, tum perpetua & constanti Ecclesiae traditione ubique recepta , tum Apostolicae Sedis judicio roborata, in Conciliis oecumenicis retractata, & ad examen revocata sunt, maximoque studio & contentione disceptata, non illud , ut postea dearticulate demonstrabitur, in caussa fuit, quod ulla de iis dogmatibus ac sanctionibus inesset Patribus dubitatio ; sed, uti laudatus Tertullianus ait, propter instructionem de munitionem quorumdam admissa cum Haer licis congressio est, & datus examini ac retractatibus t eus; ne scilicet unaquaeque perversitas videretur, non
examinata, sed praejudicata damnari. Sed haec postm dum luculentius, & articulatim, ut dixi, ac distincte disputabuntur.