F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

ro De Romani Pontificis

consentire omnino prima fronte videntur. Si enim ad hoc tantum Oecumenicae Synodi congregantur, ut unitas atque consensio, quae in Ecclesia ubique diffusa per se Valet, in eadem congregata ab Episcopis Ecclesiarum Doctoribus tamquam idoneis testibus clarius demonstretur 3 non ad hoc certe Concilia generalia congregantur, ut fidei dogmata, quae in Ecclesia toto orbe diffusa tamquam divinitus revelata creduntur, in disceptationem veniant, ut de illis deliberetur, ut reformentur, ut emendentur 3 sed ut iis immotis manentibus, & fides diligentius enu-Cleetur , S haereticae pravitatis anfractus & latebrae detegantur, &rum Catholicae doctrinae exponendae, tum adversis erroribus profligandi, certi Canones seu Regulaeae Formulae praescribantur. Quae quidem expressa est Vincentii Lirinensis sententia; sed cum ea conciliari non

potest Illustris imi Defensoris opinio, qui, ut deinceps videbimus, Ecclesiae doctrinam in Conciliis Oecumenicis adsertam ac definitam, tamquam resermabilem spectatam fuisse docet, donec generalis Synodus habita est. Quod quidem quam alienum a veritate sit, postea per celebriora cum Illustrissimo Adversario Concilia discurrendo, disertius demonstraturus sum. Interim autem Liri nensis adtexam verba, cum quibus, uti dixi, illa defensoris opinio conciliari nullatenus poteth: a) Cbristi Ge- , inquit, Ecclesia, fidula-cauta depositorum apud se dogmatum custos, nibit in bis unquam permutat nihil minuit nihil addit; non amputat necessaria, non adponit supersua , non amittit sua, non usurpat aliena: sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter δε- pienterque tractando, se qua sunt illa antiquitus infor

92쪽

Auctoritate. Laper I 2Imataininchoata, accuret in poliat ; si qua jam consi mala Ur definita, custodiat. Denique quid unquam alma Conciliorum decretis enisa est , nise ut quod antea 'Nu- eiter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur 3 quod antea lentius praessicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur quod antea securius colebatur , huc idem postea sollicitius excoleretur mo, inquam, NE EUM UAM PRAETEREA, Mereticorum no tan-but excitata, Conciliorum suorum decretis Catholica perficit Ecclesia; nse ut quod prius a Maioribus sola tradι- tione fusiverat , boe deinde riseris etiam per Scripturae birogi apbum consignaret; magnam rerum summam paucis literis comprebendendo ;er plerumque propter intellι- gentiae lucem, non novum fidei sensim novae appellationis proprietate signando . His ergo limitibus Concultorum generalium negotium circumscribitur de ossicium ;neque unquam hanc sibi curam Concilia generalia sumserunt, ut avitam universalis Ecclesiae fidem reformarent , vel ut deliberarent, utrum immota consisterent aut consistere deberent Catholicae doctrinae fundamenta . Quod

tamen omnino dicendum est, si quae postmodum de prioribus Conciliis generalibus Cl. Binuetius disputat, vera

sunt .

93쪽

I a De Ahetani Pontificii CAPUT VI. Concilium A postolicum Hierosolymis habitum

is de Legalibus, ut Omnium Conciliorum se is ma proponitur: Perpenditur illud; Visum ,, es Spiritui Sancto, s nobis: Vis spiritus in ,, ipsa consensione posita: in eam rem egre- gaae Concilii quinti, ac Sancti Caelestini ,, Papae in Concilio tertio aueu,ritates.

Uae initio hujus Capitis monet Illustrissimus Gallicanae Declarationis Defensor ; se Sacris Ecclerisae Catholicae Oecumenicis sive generalibus Conciliis , Concilii Apostolici Hierosolymis habiti deis Legalibus praelucere auctoritatem: & ibi quam maxi- D me futuris quaestionibus dicendis formam dari oporis tuisse; haec, inquam, quae initio monet, & inuarο- gressu capitis saepius ingerit & inculcat, ea nos libenter amplectimur; tum quia vero consentanea esse existimamuS; tum etiam quia causiae nostrae non modo nihil nocent, sed eam mirifice adjuvant de confirmant: dum ea tamen quae Synodum praecesserunt, dc quae in ipsa Synodo te post Synodum gesta sunt, non leviter ac perfunctorie , sed accurate ac diligenter examinemus . Quod se quentibus Articulis praestare pro virili conabimur. AR

94쪽

Auctoritate. Ziber I. 23

ARTICULUS PRIMUS.

Sententiam de non adigendis Gentilibus ad L galium observationem , Apostolos jampridem ante meroselymitanum Concilium pro certo ratoque dogmate habuisse, os ad eam fidem pertinuisse, quam Tertullianus immobilem & i reformabilem, adeoque de irretractabilem esse definit. U ςstio, propter quam dirimendam Hierosolymiatana Synodus coacta est, in eo versabatur; An Gentiles, qui Christianam Religionem amplectebantur, & Baptisino initiati ex Evangelii norma vitam agere instituebant, salutem adsequi possent, nisi&circumcisionem susciperent, aliaque Mosaicae Legis instituta servarent. Porro ea de re tam clare Deus & aperte suam revelaverat voluntatem , tam res illa erat Apostolis explorata, Sc tam firmis certisque fixa principiis , ut persuadere mihi nullatenus valeas, cin quo tamen argumenti

tui posita vis est tamquam de re nondum satis comperta& eliquata disceptatum in Synodo HierosoIymitana fuis. se. Nam ubi primum Cornelii Centurionis conversione patefactum est Gentibus ostium fidei, quid in earum salute procuranda facto opus esset, Deus aperta visione &clari s simis signis Apostolorum Principi decIaravit. Oranti enim , M in mentis excessit posito, conspectum est linteum magnum e caelo demissum, omni animalium genere refertum et de quibus quum promiscue comedere jus.

95쪽

24 1 e Romani Pontifieis

Spiritu monente, cum miliis a Cornelio, quibusdam es fratribus comitantibus, Caesaream perrexit: ubi Cornelium cum tota familia & amicis quam pluribus in ejus d mo congregatis, concione ad eos habita, ad fidem Christi convertit; atque Spiritu Sancto caelitus in eos ultro nulla praecedente Petri manuum impositione delapso Christi Baptismate tinxit. Horum fama ubi primum Hierosolymam ad Apostolos Si alios ex circumcisione Fide-las perlata est, non una omnibus sedit opinio, sed in varios sese sensus induerunt. Quare quum Hierosolymam

Petrus adscendisset; Qui ex Iudaisnio Christi susceperant religionem, litem ipsi intentarunt, quod cum Viris i

circumcisis conversatus fuisset & eibum sumsisset: at eis

Petro rem totam ordine enarrante, quieverunt; &glorificaverunt Deum, quod etiam Gentibus aditum in Ecclesiam reserasset ἰGesta sunt haee anno communis aerae iuxta Usserit calculos XLI. qui Concilium Hierosolymitanum anno ejusdem aerae LII. consignate quo temporis intervallo dispersit per universum orbem Apostoli, Christi nomen de Evangelium non modo Iudaeis sed etiam Gentibus an-

nunciarunt. Nec dubium, quin eamdem regulam ac disciplinam in recipiendis in Ecclesiam Gentilibus observarint, quam ex Petro eaelitus edocto didicerant. Quae speciatim in variis provinciis Paulus & Barnabas gesserint, partim Actuum Apostolicorum historia, partim ipse Paulus in suis Epistolis narrat. Nam priore quinquennio quae Lueas scribit in Actibus perfecerunt; posteriore vero Paulus, inquit Usseri n Christi Evangelium usque kd Illyricum propagavisse videtur, iis qui de Christo ni

96쪽

Auctoritate Liber L as

titi adhuc audierant illud praedicando; eaque perpellus fuisse, quae in posteriore ad Corinthios Epistola ipse commemorat. Nempe ut Philippis postea semel ita prius bis a Gentibus alibi caesus virgis fuisse; aJudeis quinquies

quadragenas una minus accepisse; ter naufragium fecisse , noctem ac diem in profundo egisse. Cum enim inter Pauli & Barnabae ad Ecclesiam Antiochenam reditum, de eorumdem ex ea ad Concilium Hierosolymitanum insti tutam profectionem, juxta nostras quidem rationes int grum interpositum reperiatur quinquennium; nusqtram

alibi commodius reponere ista possumus, quam in hoc tanti spatii sanctae Historiae silentio. Porro ex Actis Apostolicis de universis eius Epistolis perspicuum est, nihil aliud Apostolum commendasse, quam fidem in Iesum Christum, ejusque gratiam, & Evangelicorum praece

piorum observantiam; omnino autem ab onere circumci

sonis & jugo Legis Mosaicae exemtos voluisse Gentiles , qui Christianam Religionem amplectebantur. Quam ille praedicandi Evangelii rationem in Epistola ad Galatas non ab hominibias neque per bominem accepisse se atque didicisse testatur ,sed per revelationem 1 fu Chrisi: quae ipsi adeo perspecta erat atque explorata, ut ante Hieroso lymitanam Synodum cum aliis Apostolis non contulerit Evangelium, quod jam tot annos tot Gentibus praedica verat; eaque fretus, aliud annuncianti Evangelium,etiamsi Angelus e caelo esset, anathema semel atque iterum dicit. Quum ita inter Gentes Apostolorum opera, a Domino cooperante es' sermonem confirmantesquentibus signis M portentis e ' variis virtutibus er Spiritus Sancti distributionibus fecundum Dam voluntatem , ubi-D - que

97쪽

as De Romani Pontificis

que terrarum Ecclesiae fundarentur ; quidam e secta Pn risaeorum Christiani nominis profestares, nulla vel a Deo vel ab Apostolis accepta missione quibus, inquiunt in Epistola Synodica Apostoli, non mandavimus Antiochiam ex Iudaea descendentes, Christianos ex Gentibus eircumcidi oportere dicebant Sc legem Moysi observare , si silvi esse vellent ; multorum in Syria & Cilicia Fratrum

animas perturbantes. Quibus statim Paulus & Barnabas

se se acriter opposuerunt. Eos παρεισαι TYs

irreptilis fusos fratres Pac lus appellat 9 eoruinque an tesignanum M lle Cerinthum Haeresiarcham, Philastrius b) Enipliauius e) tradunt. Apostolorum dc Seniorum, qui Hieroiblymis erant, nomine S auctoritate Cerinthus aliique turbones abutebantur; perinde atque illi , secus ac Paulus & Barnabas , Gentiles qui Christo de Christianae Religioni nomen dare vellent, ad circumcisionem adigerent de Mosaicae legis jugo & servituti subjicerent. Quapropter communi consilio statutum est, ut Paulus una cum Barnaba aliisque nonnullis Hierosolymam adscenderet, de illic degentium Apostolorum de Presbyterorum de Oborta controversia sententiam exqui. reret . Verum ille ejusmodi iter non humano solum consilio sed etiam, ut est in Epistola ad Galatas, ex divina revelatione suscepit ; adsumtoque simul Tito Graeco seum ad circumcisionem cogi noluit, ne falsis illis fratribus ad momentum cedere videretur . Paulus ergo MBarnabas una cum sociis Antiochia profecti, in itinere per Phoeniciam & Samariam narrantes conversionem Gentium, ingenti gaudio fratres omnes adfecerunt. Et quum

ta Galat. cap. II. vers. 4. ιθ De Haeresi cap. LXXXVII.

98쪽

Auctoritate. Liber L 2γ

quum Hierosolymam pervenissem excepti sunt ab Ecclesia &ab Apostolis & Senioribus 3 quibus quanta Deus

per ipsos effecerat retulerunt . Paulus autem privatim a

seorsim primariis inter Apostolos Jacobo, Petro deIohanni qui videbantur esse columnae, Evangelium exposuit

quod Gentibus praedicabat; in quo illi non modo nihil a Christi doctrina disionum, aut aliquid quod supplendum de adjiciendum esset, animadverterunt; sed etiam specialem in eo gratiam Si vocationem admirantes, quaa Spiritu Samsto ad Apostolatum Si conversionem Centium clectus erat ut ipse Gentium Apostolus, quemadmodum Petrus Circumcisorum , destinatus specialiter videretur; dextras societatis dederunt ei ac Barnabae, ut

illi apud Gentes, ipsi vero apud Judaeos Apostolatu fungerentur; hoc tantum monentes, ut pauperum qui Hierosolymis erant, sublevandorum curam susciperent. Ex hac perbrevi earum rerum quae Concilium prae- tesserunt expositione plurima sponte proficiscuntur arguis menta , quibus certo perspicueque conficitur, rem de qua postmodum in Synodo disceptarum eli, tam cerram Apo

itolis exploratamque futile quam quaelibet alia chrilitanae fidei mysteria; nec potvijse in dubium revocari, quia ipsa Religionis fundamenta concuterentur . His enim christiana Religio cardinibus sullinetur: I. Non esie aliam veram Religionem, nisi quam Deus instituit de hominibus revelavit. 2. Ueram Religionem omnia complecti quae necessaria sunt, ut homines divinis obsequiis mancipati aeternam beatitudinem adsequantur. 3. Deum ea, quibus coli pro temporum varietate, di per quae nos ad aeternam voluit eniti felicitatem, sua providentia opportune hominibus revelasse. q. Quod spectat ad christi . D a nam

99쪽

a 3 De Romani Pontificisnam Religionem, ejusmodi revelationem fuisse Apost lis factam , nobisque per Apostolos innotuisse. Uc praeclare Tertullianus animadvertit lib. de Praescrip t. capi

Haec autem solida & inconcussa christianae Religionis principia nutare omnino ac periclitari necesse est, si demum post jacta ubique terrarum Ecclesiarum inter gentes fundamenta , incertum Apostoli habuerint, An sine circumcisione & Legalium institutorum observantia sa

lutem Gentiles adsequi possent. Si enim de hac re dubi,

latum a. Christus Iesus Dominus

noster, permittat dicere interim , quisquis est , cujustumque Dei Filius , cujuscumque materiae homo &Deus, cujuscumque fidei praeceptor, cujuscumque mercedis promissor ;quid esset , quid suisset, quam Patris voluntatem administraret, quid homini agendum determinaret . quamdiu in terris agebat , ipse pronuncia bat, sive populo palam , sive discentiis hus seorsum , ex quibus duodecim praeeipuos lateri suo adlegerat de itimatos nationibus magiistros. Et infra rHane igitur dirigimus praescriptionem : Si Dominus Iesus Christus Α-Postolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos Praedicatores , quam quos Christus instituit, quia nee alius Patrem novit us Filius, is cui Filius revelavit ; nee aliis videtur xevelasse Filius, quam Apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis revelavit Ouis enim integrae mentis credere potest , aliquidaeos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, individuos habitos in comitatu , in discipulatu, in convictu, quibus obscura Quaeque seorsm disserebat , illis dicens datum esse e Anoicrae arc3ua, quae populo intelligere non liceret Latuit aliquid Petrum . aedificandae Melesiae Petram dictum , claves Regni caelorum consecutum, & solvendi de alligandi in caelis , di in terris potestatem λ L

tuit , Iohannem aliquid dilectissimum Domino, pectori ejus incubantem, cui soli Dominus I udam tradi torem praemonstravit , quem loco suo filium Μariae demandavit λ Quid eos ignorasse voluit, quibus etiam gloriam suam exhibuit, & Moysen &Heliam, & insuper de caelo Patris vocem Non quasi ceteros reprobans , sed quoniam in tribus resibus

sabit omne verbum . Ignoraverunt

itaque & illi, quibus post retarrectio nem quoque in itinere omnes scripturas edisserere dignatus est λ dixerat plane aliquando ,, Multa babesis adhue vobis loqui, sed non potestis is modo eas inere: tamen adjieiens ris Cum venerit ille Spiritus teritatis , is ipse vos dedueet in omnem veritainis tem, ostendit illos nihil ignorasse ,

quos omnem veritatem consecuta ros per Spiritum veritatis, repromiserat; & utique implevit repromissum, probantibus Λctis Apostolorum

deicensum Spiritus Sancti. Disiligod by GO le

100쪽

Auctoritate. Liber I. as

tatum ab Apostolis est, sequitur, ut etiam dubitaverint

bn eos Spiritus Sanctus omnem veritatem nationibus i limandam docuerit; an Evangelium, quod neque ab hominibus neque per homines Paulus acceperat, sed per revelationem Iesu Christi didicerat & Gentibus praedic verat , omnia complecteretur sine quibus salus constare non poterat 3 an forma, quam recipiendis in Ecclesiam Gentibus Apostolorum Principi in excessu mentis posito Spiritus Sanctus praescripserat, legitima esset, pleneque ac perfecta divinae consona voluntati; Denique an Religio , quam Deus tot miraculis confirmaverat, tot charisnatis illustraverat, tot virtutibus decoraverat, & quae jam per universum orbem, nequicquam obnitentibus Ethnicis te Iudaeis, mirifice propagabatur , vera es et Christi Religio, per quam aditus ad aeternam beatitatem & Mactam aeternitatem pateret ἔ An potius aliquem Cerinthum , ut verbis utar Tertulliani se , liberanda veritas exspectabat i Interea vero perperae eVavellet batur, per peram credebatur , tot millia millium perperam tincta , tot opera fidei perperam administrata , tot virtutes , totebarismata perperam operata, tot Sacerdotia . tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata; Haec, inquam, Omnia eo plurium annorum intervallo, qui a Cornelii conversone ad usque Hier solymitanam Synodum effluxerunt, perperam gerebantur seu gesta sunt, si absque circumcisione Sc Mosaicae legis observantia Gentiles, qui Christianis Sacris initiabantur , ad salutem pervenire non poterant. Quaproin pter hac de re quaestionem movere eamque in disceptationem vocare perinde erat atque ipsa fidei ae Religio

nis ισὶ L ib. de praeseripi. cap. XXIX. Di siligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION