F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

so De Romani Ponti is

ras fundamenta concutere. Quid enim in Religione firmum ac stabile , si dubium aliquando fuit, an Ecclesiae ab ipsismet Apostolis institutae, quaecumque ad verum Dei cultum salutem hominum pertinent , reapse comis plecterentur Nam si de hac re semel ambigere licuit , nutare prorsus oportuit in hominum mentibus & vacillare Christi promitia de mittendo Apostolis Spiritu Sancto ,

a quo ad omnem veritatem informarentur. Ergo tam cer

ta semper in Ecclesia de constans & immobilis veritas fuit, patere Centibus ad salutem aditum sine circumcisione de legalibus ceremoniis, quam hoc semper firmum M immobile Christianae doctrinae principium fuit, Apostolos ex Christi promissione omnem a Spiritu Sancto veritatem edoctos in ponendis Ecclesiae fundamentis errare noci

ARTICULUS II.

Im si in Concilio meroselymitano de Legalibus disieptarum. Rem jure suo irretractabilem solorum indulgentia fuisse in ea

SInodo retractatam. JBi Hierosolymam tum Paulus & Barnabas una eum sociis, tum Cerinthus, ut Passaitrio Se Epiphanio videtur, & alii Iudaizantes pervenerunt; illi ab Ecelesiade ab Apostolis ac Senioribus excepti, narraverunt quanta Deus per eos fecisset in Gentibus: de tunc videtur Paulus , cum praecipuis Apostolorum, Iacobo Petro deJohanne, Evangelium contulisse quod in Gentibus praedi sabat; quod illi omnino probarunt, di ut quo coeperat

102쪽

-ctoritare. Liber L 3 r

pede pergeret, hortati sunt. Itaque nullum de hac re inter Apoliolos divortium erat opinionum, sed omnium una sententia erat, ad legalium observantiam non esse Gentiles adigendos; qua de re Deus illis, tum caelestibus visionibus tum innumeris signis, suam demonstraverat volun talem. Attamen quoniam ex adversos rexerunt quidam de baeresi Pharisaeorum , qui crediderant dicentes: ista oportet circumcidi eos , praecipere quoque servare legem 'se, convenerunt Apostoli es' Seniores videre de verbo hoc. Porro id mera Apostolorum indulgentia factum esse, duplici ratione luculentissime demonstratur. Primo enim, uti recte Eminentissimus Bellarminus

observat a P, poterat non modo Petrus , sed quilibet ex Apostolis ex se se lianc controversiam dirimere 3 quod quamquam Bagotius Bos uetio in hoc ipso Capite laudatus non adprobat, probatur tamen auctoritate quintae

Synodi, quam hic pariter idem Illustrissimus Auctor adducit bjr Pro bis ad m. moriam ejus Uigilii produximus magna illa Apostolo Wiam exempto Parrum traditione e . Licet enim Sancti Spiritus gratia circa singulos Apostolos abandaret, ut non indigerent alieno consilio ad ea quae agenda erant; non tamen aliter voluerunt de eo q3od mουebatur, si oporteret genter circumcidi , dein sinire, priusquam communiΓer cori gur, divinarum

Scripturarum testimoniis unusquirique sua dicta confirmaverunt . Unde eommuniter de eo sententiam protulerunt. Quo testimonio nullum evidentius desiderari potest ad illud adstruendum, quod in praesentia contendimus, potuisse quemlibet Apostolorum excitatam de Legalibus quaestionem absque Synodo N propria auctoritate diri- ca Lib. IR de Poatis eap. Vii tbὶ Collat. VIII.

103쪽

s , ne R ani Pontifieis

dirimere Idem etiam , quod ad Petrum adtinet, haud obseure indicat sequentibus verbis S. Gregorius Magnus a : Certe etenim Petrus potestatem regni caelegis occeperat, ut quaeque in terra ligaret vel flueret , essent in caelo igita velsoluta Et quia ex admonitione

Diritus Eni Cornelium gentilem fuerat ingress s , contra eum quaest o a Delibus facta est , cur ad Gentiles intra set Er comedisset cum eis, cur eos Taptimate suscepisset Et tamen idem Apostolorum primus, tanta donorum gra tia repletus , tanta miraculorum potestates fultus, que relaemelium non ex potesate sed ex ratione responditi caueam per ordinem exposuit Si enim quum a fidelibus culparetur, auctoritatem quam in sancta Ecclesi .cceperat attendisset, respondere poterat, ut Pastoren Dum oves quae et eommissae fuerant, reprebendere nori auderent. Sedsi in querela Metium aliquid de sua pol sate diceret, profecto doctor mansuetudini; nonfuisset.

Humili ergo eos ratione placamit , atque in causa repre bensioni suae eνiam testes exhibuit dicens: Venerunt autem mecum sex fratres illi. Si ergo risior Ecclesiae Apο- Folorum Princephsignammiracula gulariter faciens, non dedignatus es in caussa reprehensionis suae rationem

humiliter reddere; quanto magis nos peccatores , quum de re aliqua repreM---- , reprehensores nostros ratione

humili placare debemus Ut potuit Sanctus Petrus eiusmodi controversiam, quum primum ob Cornelii Baptiomum excitata est , sola auctoritate compescere ac definiret ita etiam Antiochia, ubi postmodum eadem contentio recruduit, ad se praecipue delatam potuit eadem auctoritate ac potestate sancire . Sed hic etiam maluit, ut Saninctus

104쪽

Auctoritate. Liber L. 33

ctusJohannes Chryloitomus inferius citandus animadvertit, mansuetudinis quam potestatis exhibere documentum. Et quemadmodum quum primum lacessitus est, perinde ac si ex aequo cum sociis caussa agenda esset, non nisi ratione eorum objectioni satisfaciendum putavit: ita postmodum eamdem rem , quam potestate sibi tradita uno verbo dirimere potuisset, eadem erga errantes indulgentia in Synodo examinari permisit, bc communi judicio ac sententia definiri. Secunda ratio, qua facile demonstratur, mera Apostolorum indulgentia habitum fuit Ie Concilium ex iis quae superiore Articulo late probavimus sponte fluit. Ostensum est enim, de hac re, quae in controversiam a quibus. dam Iudaizantibus vocabatur, perspectam fuisse Apostolis N exploratam Dei voluntatem; cujus, ut omittam Petri visiones & Pauli revelationes, totidem erant luculentissima argumenta innumera signa, quibus Deus ipsius Pauli

tot jam annos tot inter Gentes praedicationem confirmaverat: neque enim divina Providentia Pauli doctrinam

tot miraculis adprobasset, si sela Jesu Christi fides & gratia & Evangelicarum legum obserVantia, quae unice Apo- solus Gentibus commendabat, tutum eis ad beatitudinem iter non praestabant absque circumcisione aliisque Legalibus ceremoniis; quas idem Apostolus tamquam inania elementa nihil profutura Gentibus repudiabat. Ac proinde non tamquam de re incerta tractatum de illa Si inquisitionem Apolioli decernere potuerunt; sed tantum ut se paullii per repugnantibus adtemperarent, ne illorum opinio videretur magis praejudicata, quam examinata damnari. Negat id quidem apud Bossuetium Bagotius

his verbis: Nec placet, sic lusisse Apostolos, aut Amulate E ab

105쪽

1 me Romani Pontificis

ab iis institutam quaesionem de re, quam exploratissimam habebant: indicat tamen in hunc ipsum Actorum locum S.Iohannes Chrysostomus ; qui non ait quidem, lusisse Apostolos , aut simulate quaestionem instituisse ; sed permisisse , ut inquisitio ac disceptatio haberetur; quamquam ex praecedentibus signis exploratissimam hac de re Dei voluntatem haberent a): Et non dixit Paulus: Mid Non merebor fidem a tantis signis Sed di ferit propter illos. Et infra de Petro loquens: In Ecclesia permittit primum inquisitionemjdisputationem fieri ,

tunc ipse dicit. Et rursum: Sed vide, quam mansuete es' non cum auctoritate loquuntur. Namque talia amabilia , Ur magis animo figuntur. Vides, nusquam sermonum, sed operationum spiritus ostentationem . Attamen etiam tantis muniti rationibus, adbuc mansiete loquuntur. Quae consona sunt iis, quae S. Gregorius paullo ante laudatus animadvertit, Petrum, ut mansuetudinis exemplum exhiberet, voluisse hoc negotium non modo

auctoritate verum & ratione transigere .

Possunt haec omnia illustrari simul & confirmari ex iis, quae scribit Apostolus in Epistola ad Galatas , quae

ferme tota in hoc argumento Versatur. Primum enim ait,

sese Evangelium, quod praedicabat in Gentibus, cum Apostolis neutiquam contulisse: Fuisset enim extremae dementiae, ut S.Iohannes Chrysostomus ac Theodoritus in hune locum adnotant) eum, qui a Deo fuerat edoctus, postea cum bominibus communicare. Attamen ubi quaestio de Gentibus circumcidendis adversus Evangelium, quod ipse caelesti revelatione didicerat de ubique in Gentibus an nunciabat , Antiochiae concitata est , tunc

106쪽

Auctoritate. Lib. I. 3 sHierosolymam adscendit, ut hoc idem Evangelium cum Apostolis communicaret. Quae quamquam prima fronte adversa videntur, facile tamen ab Interpretibus conciliantur . Observant enim , contulisse cum Apostolis Paulum , non quidem veluti incertus esset an cum eorum doctrina consentiret, sed ut aliis persuaderet, praecipuis Apostolorum suam probari sententiam: Ascindit illuc , inquit laudatus Chrysostomus, quum in Civitate Antiochιa quaestio nata est de bac i a re , quae nunc es in manibus. χMaerebat autem , utrum essent circumcidendi , qui ex Gentibus credidissent ..... Id temporis adscendit tum hic ipse Paulus tum Silas . Vuo modo igitur dicit, Non adsendi neque contuli Primum quidem quoniam Use sponte non adscenderat, sed missus erat ab aliis. Deinde , quoniam non accessi eo ut aliquid disceret, sed potius ut alus persuaderet. Nam ipse satim ab initi Merat ejusfententiae , quam Apostoli postea comprobarunt ; videlicet non esse circumcidendos. Ceterum quoniam ad eum usque diem non υ sus est illis sat idoneus , cui fides haberetur, sed magis auscultabant eis, qui mersebantur Hierosolymis 3 adsendit non ipse percepturus quod ante nescierat,sed ut contradicentibus persuaderet, eos qui Hierosolymis erant buic sententiae subscribere. Itaque ab initio quid esset agendum perspexerat , nec opus

habebat ullo doctore , sed quae ps multam dscussionem

erant Apostoli decreturi, baec ipse citra d scussionem caelitus babebat apud sese certa in indubitata. Idqae Lucas declarans dicit , Paulum prolixam e V copiosem orationem habuisse s per hisce rebus apud illos , etiam priuisquam iret Hiero selymam. Verum quoniam ita tisum es fratribus , ut ab illis quoque diserent , adscendit, non

107쪽

3 6 De Romani Ponti is

Da ipsius caussa fd illorum. Ergo quemadmodum Paulus super hac ipsa quaestione de Gentibus circumcidendis

prudenter cum Apostolis contulit, etsi certa illi haereret de hac re & indubitata sententia, quam & a Deo edoctus acceperat: ita Apostoli, quamvis eamdem rem exploratissimam haberent, sapienter inquisitionem & disputationem fieri permiserunt: quoniam quemadmodum Paulus contulit, non ut ipse disceret sed ut alios doceret; ita disputationem Apostoli instituerunt, non ut ipsi latentem veritatem eruerent, sed ut aliis detegerent. Quod magis etiam perspicuum fiet, si ad tempus adtendamus , quo inter Paulum de Apostolos instituta collatio est ; nam S seorsum cum praecipuis Apostolorum , 5 publice sive in Concilio , cum ipsis & ceteris Senioribus contulit. Sed privata collatio publicam praecessit, ut cum per se satis verisimile est tum ab Interpretibus communiter observatur a) , & merito, nam Paulum de Barnabam in Concilio sedisse inter Apostolos, certum est riam ergo eorum missionem & Apostolatum Petrus &Jacobus S Johannes probaverant, & dexteras eis dederant1Ocietatis tamquam veris ac germanis Apostolis Christi. Quod certe factum ab eis non est , ut ipse Paulus narrat in Epistola ad Galatas, antequam illis exposuissent Evangelium quod Gentibus hactenus annunciaverant, & signa

narrassent& charisnata, quibus caelestem eorum missionem Spiritus Sanctus probaverat. His autem argumentis non modo Apostoli intellexerunt, nihil esse quod eorum Evangelio adderetur, aut quod in eo corrigeretur; verum

ςtiam sic Paulum esse a Deo ad Apostolatum Gentium

108쪽

Auctoritate. Liber L 3

speetaliter destinatum, quemadmodum Petrus specialiter electus videbatur, ut Apostolatu inter Iudaeos fungeretur. Unde consequens est, Apostolos in privatis congressibus Pauli sententiam de non adigendis ad circumcisionem Centibus adprobasse, antequam de illa sollenniter in Synodo disceptaretur. Cujus rei idem Paulus eodem loco hoc etiam suppetit argumentum, quod dc Titum Apostoli susceperant, &cum eo familiariter Versa-hantur; quamvis nulla ratione animum Paulus induxerit, ut eum circumcideret: inde enim satis perspicue constabat, persuasum esse Apostolis, non esse pro immundis habendos quoscumque Christus sua gratia purificaverat , subindeque opus non esse circumcisione, ut quis vere sanctus ac mundus reputaretur. apropter conquisitio de hac re in Synodo ac disceptatio non propter Apostolos , sed propter Refractarios instituta est 3 ut nimirum ex mutua collatione facilius intelligerent, quam praepostere & contra manifestam S apertam.Dei voluntatem cogere Centiles vellent ad suscipiendam circumcisionem , bc gravissimum Mosaicae Legis jugum ferendum . Hunc certe sensum praeferunt verba, quibus Princeps Apostolorum , post longam quam permiserat disputationem, suam de hac controversia mentem aperuit: Viri fratres, vos scitis, quoniam ab antiquis diebus Deus in

nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, in credere. Et qui novit corda Deus testimonium 'perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, scut em nobis Et nihil discretat inter nos es' illos, me purificans cordaeorum. Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices Discipulorum, quod neque Patres no Zrimque uos portare potuimus sed per gratιam Domini Ies

109쪽

38 De Romani Pontificis

Christi credimus salvarι quemaamouuminilli. Docet his verbis Petrus , adeo clare Deum lc manifeste suam de non compellendis a l circumcisionem Gentibus declarasse Voluntatem, ut qui de hac re dubitabant, de illustriora signa petebant Sc majorem hujusce rei evidentiam desiderabant, Deum graViter offenderem, ejusque patientiam bonitatemque tentarent: ita enim hunc locum S. Iohannes Chrysostomus , eumque sequuti recentiores tum orthodoxi tum heterodoxi Expositores interpretantur: χuid est, inquit S.Johannes Chrysostomus, tentatis Deum Cur increduli, inquit , isis Deo i quid tentatis ilium ,

quasi non possit seroare fide Itaque insidelitati x es legem

inferre . Et Synopsis Criticorum hoc idem latius edisserens; Auid tentatis Deum circ. Ides Oertiti, in dubium an Deus melit circumcidi Gentes , quas jam elegit in vocavit dato Spiritu Sancto Cur non habetis Deo mdem , quasi ille non valeat hominem fide falῬaret Cur Deum offenditis ut Act. cap. IV. vers s. iaui Deum offendit , patientiam ejus tentat: Ufendit autem , qui voluntati ejus se cienter revelatae obstrepit. Deum offendit, qui ejus clara certaque dicta in dubium retocat q. d. Cum constet de voluntate divina, Gentiles admittendos esse in Christianismum, miso in eos Spiritu: eur de ea dubitetis, DeumqἹe tentatis , an serio hoc velit, an indictissuis firmus sit γ' constans Deinde tentatis Deum , quia conamini eius voluntatem agnitam, ad vesram quae contraria est infectere, ut contra id quod decrevit , imponat iugum Legis Gentilibus, quia hoc mos multis erevitis. Unde consequens est, Petrum, etsi conquisiti nem disputationemque permiserit, existimasse tamen adeo rem in propatulo esse, ut qui repugnabant, Deum gravis

110쪽

Auctoritate. Liber I. 39

sime laederent ac tentarent; utpote qui manifestissimae Dei voluntati contumaciter refragarentur. Quam consecutionem ex praemistis Apostolorum Principis verbis etiam S. Hieronymus elicit scribens ad Augustinum a : Haec non debent molesta ebse Lectori, sed Ur illi es' mihi utilia ue ut probemus , ante Apostolum Paulum non ign0

resse Petrum , imo principem butus fuisse decreti , Legem

post Evangelium non Usese= vandam . Illustrissimus Gallicanae DecIarationis defensor sic Petrum hujusce decreti principem fuisse fatetur, ut in ejus tamen sententia vim irretractabilem & indeclinabilem non agnoscat , sed in solo totius Concilii decreto: is De- ,, liberatio, inquit, a Petro inchoatur: qui mos deinde , invaluit, ut Sacri coetus Principes primi sententiam

dicerent, iisque auctoribus decretum fanciretur. Pe- ,, trus ergo ubique rectae praedicationis & rerum agendi, darum auctor, primus sententiam dixit Deinderi Paulus & Barnabas edisserunt, quae firmandae Petri ,, sententiae essent. Tum Iacobus dicturus sententiam , ,, exprelli a Petri dictis incipit: Viri fratres , Simon nar- ,, raoit e Vc. Quo ritu in secutis Conciliis, dicentc coetus Principe, ceteri deinde placere demonstrant. Necs, tamen sic agunt, quasi usquequaque primae sententiae, auctoritate constricti, sed ipsi judicant &Jacobus: Ego, is inquit, judico e c. Decretum deinde conditum com- D muni nomine, ac Spiritus Sancti auctoritate adscitaris Placuit nobis collectis in unum: em, iis,m est Spiri- ,, tui Sancto, em nobis . Ibi ergo vis; Spiritui Sancto, M ta' nobis: Non quod Petro praecise , sed quod nobis: is N a Spiritu acti, non unus Petrus, sed sacri coetus uni

tas. -

SEARCH

MENU NAVIGATION