장음표시 사용
111쪽
o tas Re judicata per commune judicium , nihilis postea retractatum, aut nova cuique relicta dissensio est. Ut ab hoc quod postremo observat incipiam; falsum est, tum demum dissensionem compositam esse, quum Concilii nomine decretum conditum est. Nam ubi Petrus sententiam protulit, omnis illico disputatio conquie vitet narrat enim Lucas, quod loquente Petro, &postquam verba facere desiit, tacuit omnis mχltitudo; hoc suo silentio reverens Petri sententiam, ejusque dicta adprobans, &ipsius sententiae & definitioni acquiescens . Nemo enim quidquam objecit, sed ejus iudicium silentio quodam communi exceptum est, & veluti compressus tumultus disceptantium: nam eis Paulus & Barnabas silentium multitudinis ruperunt, non ideo loquuti sunt, ut latum a Petro de fide judicium examini subjicerent, aut retractarent , sed ut illud confirmarent, narrantes quanta Deus feciset signa e prodigia in Gentibus per eos; etsi illas ad circumcisionem minime cogerent, sed, uti Petrus edixerat, solo spiritu fidei purificari docerent. Eamdem que Principis Apostolorum sententiam Jacobus deinde Prophetarum oraculis communivit. Itaque Petro de fide statuenti statim & omnis multitudo & Apostoli adsensi sunt ; sed ejus iudicium Apostoli quidem viva voce , multitudo autem flentio comprobarunt. Tactiit autem Omnis
multitudo, em in sententiam eius, addit laudatus Hieronymus, gacobus Apsolus er omnes simul Presbi teri transierunt: qui statim subjungit quae superius descripta sunt, Petrum icilicet principem hujus suille decreti, L gem post Evangelium non esse servandam. Principem inquam, non ideo tantum, quia primus in Concilio sem
112쪽
tentiari dixit; sed quoniam auctoritate sua & disputationi finem & disceptantibus silentium imposuit, & omnes in suam sententiam pertraxit. Quod clarissimo argumento eis, pro irretractabili & indeclinabili habitum fuiste Petri de fidei rebus judicium. Id quod ex hoc loco praeclare inter ceteros colligit disertissimus Canus in hunc modum a): Si Pastor omnium Fidelium Petrus est a Deo constι tutus; Doctor ergo em magister Ecclesiie spremus effectus est. βuod si pascua doctrinse falubris ovi-btit Christi non daret ,sed posset ea r erroribus fit s ac perniciosi; pascere, nimirum non esset a Christo fissicienter Ecclesiae proufum . Proufum est autem sine dubio , nisi Petrus ipse nos fefellerit inquiens se Uiri fratres, vos sciis iis, quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegitis per Os meum AUDIRE GENTES verbum Evangelii, ET CREDERE D. Petrum ergo peculiariter inter ceteros elegit Christus, ut eum Gentes in fidei controversia non audirent solum loquentem, sed etiam crederent. Ita enim eum Petrus sententiam edixisset, tacuit omnis multitudo , Petro desinienti consentiens, ut Actorum XV. a Luca
Ne porro haec quoniam a recente Scriptore Se Pontificiae , ut ajunt, infallibilitatis acerrimo defensore profecta sunt,ab Adversariis facile contemnantur;adferain antiquiLsimi Tertulliani testimonium , quo non modo Cani argumentum validissime confirmatur, verum etiam quaecumque adversus Petri supremam & ineluctabilem in Hierosolymitana Synodo auctoritatem Bossuetius ad Dolat, ever--tuntur. Ita enim scribit b : Sedinin illa disceptatione custodiendae nec ne legis , primus omnium Petrus Spiritu
113쪽
instinctus , nationum vocatione praefatus , Et is nunc, inqAit, cur tentastis Dominum de imponendo is jugo fratribus, quod neque nos, neque Patres nostriis suffirre valuerunt Sed enim per gratiamJesu Christiis credimus nos salutem consecuturos, sicut & illi se . Haec sententia solvit quae omissa ne legis, est' alligavis quae reservata sunt. Haec Tertulliani verba recta fronte pugnant cum Cl. Defensoris observationibus : Ibi ergo is vis, inquit Bolluetius Spiritui Sancto, nobis: Nonis quod Petro praecise , sed quod nobis: & a Spiritu acti, is non unus Petrus, sed ipsa sacri coetus unitas . At vero Tertullianus etsi non negat sacro illi coetui divinum Spiritum adfuisse; attamen specialiter Petrum Sancto Spiritu adflatum & incitatum fuisse docet, quum sententiam de
non observandis Legalibus protulit: Primus omnium Petrus Spiritu instinctus. Praeterea, etsi decretum universis adprobante & consentiente Concilio editum fuisse non ignoraret ; agnoscit tamen in solius Petri sententia absoluintam de nulli retractatui obnoxiam potuitatem : Haec fententia i 5 solvit quae omissa sunt legis, alligavit quae reservata sunt. Ergo Petri sententia statim atque ex ipso
prodiit, essicax fuit, nec sacri coetus consensum, ut vim tuam exereret, exspectavit. AR-
114쪽
Iuxta Gallicani Cleri opinionem, Concilium Apo. solicum aliorum Conciliorum forma esse non potes: sed juxta nosram sententiam re liqua Concilia ad illius primi Concilii normam re am
sim celebrata sunt. od initio hujus Capitis animadvertimus, hic iterum agnoscimus ac profitemur; sacris Ecclesiae Catholicae Oecumenicis Conciliis Concilii Apostolici Hierosolymis habiti de Legalibus praeluxisse auctoritatem, in eaque Synodo formam esse propositam, quam reliquae deinceps imitarentur. inamvis autem Gallicanae declarationis Defensor hoc ipsum in praesenti Capite
identidem ingerat & inculcet; contendimus tamen, plurimum ab ea forma Concilia Oecumenica discrepare, si vera sunt eorum principia; sed optime cum illa concin re, si ad nostram tententiam exigantur. Primo enim, statim exorta contentione, communi consilio Antiochiae decretum est, ut ea quaestio Hierosolymam ad Petrum dc Apostolos & Presbyteros reserretur ;ut re semel Hierosolymis judicata, dissensio conquiesceret, ut re ipsa conquievit se Re, inquit Susuetius, judicata per commune judicium, nihil postea retractatum, aut nova cuique relicta dissensio est e sed perlatum decretum ad Ecclesias ; docenturque plebes custodire Dogmata quae erant decreta graece iudicata ab Apostolis es' Senioribus , qui erant Hierosolymis. Quapropter F 1 C -
115쪽
Concilium illud, quamquam reapse Oecumenicum seu generale non fuit, attamen ob Petri praesentiam satis habere auctoritatis creditum est ad controversiam de religiocne gravissimam terminandam . Quod tum praesente Petro fuit Urbs Hieroselyma, id postrinodum ob in ea constitutam Cathedram Apostolicam Roma consequuta est; ut nimirum ejus de fide ac religione judicia, ob Petrum in Romano Pontifice adhuc loquentem, vim Concilii Oecua menici seu generalis habeant; ac proinde re semel Romae judicata , nihil postea retractandum sit: sed perferendum ad Ecclesias decretum , docendaeque Plebes custodire dogmata, quae in Urbe sancita sint. Id nos ex nostro sensu non dicimus, sed, quod certe mirandum, Heterodoxi Scriptoris fere sententiam expressimus. Grotius enim ad
haec verba: Statuerunt, ut ascenderent Paulus er Tam .
nabas, em quidam alii ex aliis, ad Apostolos es' Presbyteros in Ierusalem ; haec adnotat a : Tum Episcopos Hierosolymae atque Iudaeae, tum Sacerdotes ; ad illos tit Iudices, ad bos ut consiliarios es' doctores. Apostoli quamquam in se juris fatis haberent e V donorum Dei es atictoritatis, exemplo suo docebant Episcopos nihil ageresne Presbyterorum consilio, probantes laudabilem S nainguae morem : Si qua inter Iudaeos quaestio oriretur, unde justus erat Fb smatis metus , adibatur Synedrium infructum Viris doctissimis, idque ex Lege Deut. XVII. Ure. Sic Chrisiani, ubi tale quid inter ipsos ortum esset, ibant
consultatum Hierosolyma, ubi Petrus erat, er gobannes, em Jacobus , forte alii quidam Apostolorum , em Seniores egregii. kuod tunc fuit Uibs Hierosolνma, id de structis Hierosolymis ,facta es Roma, ubi magna copia
116쪽
Eruditorum, tum qαι in Urbe habι tabant, tum qui aliun de eo adventabant ; ita M: S'nodus Romana Concilii Universalis quale nis sub Imperatoribui Christianis baberi non potuit, nec sub illissemper vim aliquatenus infe
contineret ue eoque magis quod ab ea S nodo etiam aliarum
regionum Episcopi per Epistolas consuli solerent . Valde
notanda sunt haec verba, quae sine dubio ab Helerodoris Scriptoribus vis traditionis de veritatis extorsit. Agnoscunt enim in Petro de Hierosolymitana Synodo eam Vimiec auctoritatem controversias de ccbus ad religionem spectantibus terminandi, quae in Capite XVII. Deuteronomii Summo Sacerdoti de Synedrio magno Hierosolymis constituendo adtributa est; eamdemque auctoritatem cum
Petro rk Cathedra principali ad Romanos Episcopos Petri successores Se Romanam Synodum devenisse signifieant 3 ut hanc etiam fateantur vim quodammodo Concilii generalis obtinuissse: at in veteri Testamento in rebus ad religionem pertinentibus Summo Sacerdoti, 3c Synedrio magno summa & suprema potestas in eo Capite adtributa est: eadem ergo summa Sc suprema in dirimendis Fidei controversiis auctoritas in Petrum transsata est , Se per ipsum in Romanum Pontificem Romanamque Ecclesiam defluxit: ac proinde quemadmodum dogmata Hierosolymis judicata retractare non licuit; ita nec retractare liceat quae semel Romae sancita sint. Haec consona esse veteris Ecclesiae Τraditioni . constat ex celeberrima Epistola qua Theodoritus ab Ephesino Latrocinio ad Leonem M. Romanum Pontificem appella vit. Nam exemplo Pauli, qui Hierosolymam Antiochiae flagrantem de Legalibus controversiam ad Petrum detulit , se injuste vexatum ac depositum, Romam his Literis
117쪽
confugere protestatur. Si Paulus, inquit a Proeto meritatis , tuba Spiritus Sancti, ad magnum Petrumse comtulit , ut iis qui Antiocbiae de legali conversatione ambigebant , explicationem ab illo referret; multo magis nos humiles in pusilli ad Aposolicam Sedem vesram accurrimus , ut Ecclesiarum remedia a 2obis accipiamus: Vobis enim PRIMAS in omnisus tenere convenit. Agnovit ergo Theodoritus in Romano Pontifice Petri Successore eamdem quam Paulus in ipso Petro auctoritatem , ad enatas de Religione controversias compescendas & omnino terminandas: subindeque , ut post latum Hierosolymis de re ad Religionem pertinente decretum, omne dissidium
de medio sublatum est; sie post editas Romae de fide definitiones nulla sit reliqua controversia. Iam vero si quae tunc Hierosolymis gesta sunt notamam rebus postea gerendis constituerunt, ex iam dictis facile constare arbitror, cujus doctrina, nostra an Adversariorum ad Apostolicam regulam exacta sit. Nos enim , qui Petrum adhuc in sua Cathedra praesidentem , εe in Romano Pontifice loquentem videre dc audire nobis videmur; fidei morumque sanctiones, quae Romae auctore Summo Pontifice promulgantur, perinde irretractabiles judicamus , atque illam quae de legalibus auctore Petro Hierosolymis edita est. Qui vero alios de Romani Pontificis auctoritate sensus induerunt, quamlibet amplum Cardinalium Et Episcoporum Concilium Romae Pontifex cogat, eique praesit; dum illud Oecumenicum seu g nerale non fuerit, elus de fide moribusque judicium irretractabile & irreformabile esse non credunt; neque ex Romani Pontificis Petri successoris praesentia eique consen
118쪽
tientibus Patribus, eam vim & auctoritatem ad componendas & rerminandas de fide ac religione controversias habere judicant, quam non agnoscere in Apostolorum Principe Sc Concilio Hierosolymitano non possunt. Quo
ergo iure illius Synodi exemplum nobis objiciunt, qui Sedis Apostolicae & Romani coetus , quo illius Concilii vis
tota confluxit & cum Petro transsata est, auctoritatem labefactant , & irretractabilem esse negant Quum post illius Synodi sententiam nihil amplius aevo Apostolico retractatum de Legalibus sit. i Secundo non repugnamus posse quandoque Concilia Oecumenica esse maximae utilitatis, imo esse etiam ali-
quando necessaria; etsi Romanum Pontificem ex sese satis habere credamus auctoritatis ad quamlibet controversam terminandam e qua etiam in re nobis Apostolorum de Concilii Apostolici praelucet auctoritas. Quamvis enim , uti superius ostendimus, certum sit, potuisse Petrum illam de Legalibus controversiam propria auctoritate dirimere; utile tamen & expediens esse judicavit Synodum
congregare de rem contoversam communi nomine definire . Contra vero qui nobis adversalesur, praefia te contendunt , nullam habendorum Conciliorum esse necessitatem nullam utilitatem, si quamlibet de fide aut moribus dissensionem propria valeat auctoritate Romanus Pontifex ter. minare. Quod si verum est; nulla necessitate Apostolorum Princeps nullaque utilitate Synodum coegit ad quaestionem finiendam, quam poterat ipse proprio decreto
Τertio Inde eolligunt Adversarii, irretractabile non esse Romani Pontificis de fidei rebus judicium, quoniam dogmata ab ipso definita, iterum examinata in Conciliis
119쪽
Oecimenicis, seu retractata sunt: perinde ac certa & imia mobilis Christiani dogmatis veritas, ex quadam erga e rantes indulgentia, ad examen revocari non possit. At
contra nos Apostoli exemplo suo docuerunt, posse quamlibet fidei veritatem, &si immobilem dc jure suo irretractabilem , in Conciliis generalibus retractari, & dissidentium argumenta de dissicultates expendi ; ne ipsorum opinio magis videatur praejudicata, ut ait Tertullianus, quam examinata damnari. Nam ad circumcisionem adigendos non esse Gentiles ; neque illis Legalium institutorum gravissimam farcinam imponendam, jamdudum Apostolos, quum Hierosolymitana Synodus celebrata est, & Christi promisΓonibus, Si divinis revelationibus, iccaeleitibus signis exploratissimum habuisse, jam pluribus demonstravimus: Sc hanc tamen eamdem rem veluti non satis certam de eliquatam in Synodo cognosci ac disceptari, Apostoli permiserunt. Quarto, etsi Romanus Pontifex ob dissidentium pertinaciam recte aliquando prudenterque permittat, de fidei dogmatis haberi disputationes ; attamen hanc in eo auctoritatem agnoscimus, ut ipso de re controversa sententia in pronunciante, jure suo exigere valeat, omnem statim coninquiescere disputationem : aliorum autem Episcoporum tunc alias non este partes, quam illius judicium novis argumentis , aliisque si quae illis suppetunt Scripturarum auctoritatibus confirmare; aut etiam aliquid suggerere, quod salva fidei veritate, vel ad concordiam ineundam seu fovendam , vel ad veritatem magis illustrandam , vel ad errorem facilius evellendum, facere posse videatur . Haec autem omnia, ad Hierosolymitanae Synodi exemplum constituta esse, pluribus demonstrat Eminentissimus Cardia
120쪽
dinalis Regina idus Polus Summi Pontificis ad Concilium Tridentinum Legatus in opere de Concilio quod aliis duobus Legatis exhibuit, ubi saepe hanc ipsam Apostolorum
Synodum ceterarum formam Sc archetypum vocat a ) . En
t u Quaerens enim, quaest. XXXVI. quid in illo Concilio, in persona Petri
videmus quod in reliquis non videamus . re ondet: Hoe sane primum , quod proprium est eius qui primas Partes in Con iliis tenet, ut finem imponat controversiis easque dirimat , ut concludat & auctoritate sua dimittat Concilium . Ouae omnia e X verbis Scripturae videmus in illo Coneilio Petrum feeisse ; sic enim et scriptum: is Cum autem magna conquisistofieret A. Quae verba significant, magnam primum altercationem de iis, quae de eidenda essent, in Concilio exstitisse: quam Petrus se rein Pressit, ut verba quae sequuntur Ο-sendunt se Surgens autem Petrus dixit ad eos ἰ Vira fratres is &c.: quae cum dicit , sententiam Concilii &sententiam Spiritus Christi primus
Pronunciat, atque concludit. Hoc autem videmus in persona Petri, uod in ceteris non videmus .uctoritatem vero , quam ei Spiritus Christi dederat, valuisse in hae causa, illud maxime indie t, quod nemo ausus suit in Concilio se ei opponere; sed, ut est in Actis, Petri
lententia pronunciata, tacuit omnis multitudo : cum tamen constet, in illa multitudine fuisse Pharitaeos aliis quot , qui extra Concilium pertinacissime contrariam semper sentenistiam defendissent, & hanc oppugnassent: verum illi tum auctoritate Petri commoti tacuerunt; qui vero po si ea verba fecerunt, omnes eju, senistentiana approbarunt . Cum autemhaee in Petri persona videmus , Ommnium eorum , qui in Petri Cathedra succelserunt partes in Cone illis vi
demus e quae maxime in hoe exflaro debent, ut controversias dirimant . .& ut concilium dimittant, omni que auctoritate Petrae fidei in funadamento Ecclesiae positae fac iant . Et infra quaest. XXXVII. Huc pertinet omnis eorum Pausi-ctiirnabae os qui modo ipsiorum locum in Conciliis te innent, in oratio ut signis miraculis at ne operibus confirment, eam esse iei voluntatem dc veritatem inflexibilem , quam Petri fides proposuit .
Horum autem verbis Per opera con
firmantibus doctrinam fidei a Petro expositam, succedit oratio Iacobi . qui eamdem confirmat per scripturas . in Iacobi vero persona significari intelligimus personam singulorum Episcoporum, quibus certae Ecclesiae sunt commendatae; quorum ossi incium in Conciliis per ipsam Iacobi orationem satis etiam significatur . Quod ut luculentιus exponat οῦ quaerit deιnde quaestione XXXVIII. : Quid in Iacobi persona sit, quod ad Episcopo inrum , qui singulis praesunt Eeeleliis. personam & officium in Conciliis deis clarandum pertineatὸ resspondet autem: Hoc primum, ut Petri doctrinam de fide confirment, quemadmo dum Iacobus seeit ; hoc enim eommu ne omnium di singulorum Episcoporum esse debet. Deinde, si privatae eorum Ecclesiae aliquid vel consuetudine vel lege receperint, quod non advertatur sine eritati doctrinae fidei , verum esusmodi esse videatur ut eo sublato rerieulum sit ne caritatis