F. Th. M. Mamachi ... Ad Joh. D. Mansium De ratione temporum Athanasianorum, deque aliquot Synodis 4. seculo celebratis epistolae 4

발행: 1748년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

que vexationis ab Anonymo facta mentio . Nam si ejus de Ualentis Edicto , de tumultu plebis, de Athanasii fuga , do , impetu a Praesecto , & Duce noctu in

Ecclesiam Dionysii, inque hospitium Episcopi facto , verba i) cum verbis Socratis a J , atque Sozomeni 3 contulis es, didicisses tu quidem, quam duo

illi in annum 367 rejecerunt, quo tempore Tatianus Augustalis Praefectus erat,

di quae Hieronymi , ac Theodori- , ti

ci) Anor m. post Verba, quae nota I. B S.xxxv. protulimus, habet hoc modo is Ex qua ,, re apud Alexandriana magna est confuso, ,, & turba ex Orta , ut Ecclesia universa fatiga- is retur ... Multitudine assirmante Episcopum ,, Athanasium non esse subiectum huic defini- ,, tioni, & praecepto Imperiali. ,, Post menses Iv. in dies xxIv. Episcopus A - , , thanasius noctu latenter egressus Ecclesia , si recessit in Villam iuxta fluvium novum, Prae ., fectus autem Flavianus, & Dux Victorinus M ignari recessisse eum , eadem nocte ad Fc- ,, clesiam pervenerunt Dionysii cum manu mi

a) De hisce enim omnino rebus loquitur lib. I v. cap.XI I I. ita, ut satis indicet ea Lupicino, & Iovino Cossi evenisse . Vide Sozomen. lib. v I. cap.XU. quo loco de hac re copiose disserit.

152쪽

ATHANASIANORuΜ . 23 1ti i) sententia contingere ante non potuit;eam vexationem fuisse stupore,imperitiaque Anonymi in annum 365 relatam. Sed id quoniam aut neglexisti, aut non considerasti, quod commune si omnibus, ut quandoque oscitantes errent, factum est scilicet, ut non contentus iis, quae ab Anonymo essent turbata, nova tua etiam opera in Historiam Ecclesiae commenta inveherentur. Verum mitto de te plura dicere . Nunc concludatur illud, ei qui

octo chartis tam multa peccarit, quam sunt ea, quae paulo ante vidimus, nullam

in historia fidem haberi oportere: Anonymum autem multa peccasse: Non esse igitur Anonymo in rebus historicis habendam fidem.

XLVI. Nam quod de Athanasii mor- Da aibaa te scribit, quoniam & quod attinet ad ji mrie . annum , revocatur in controversiam sa),& quod ad diem a magnis viris rejeetum merito est , censeo esse praetermitten-Ι a dum.

I Consule notas in s. xliv. Huius Epist. a) Vide Bollandianos Histor. Chronologica

matriareb. Alexandrinor. Tom.V. Act. Sanctor.

mensis 'uηii pag. 39. seqq. O M. Dq. Balla-rinii fratres in Priore libro observationum

153쪽

dum . Rem enim ab aliis observatam nihil est , cur esse rursum refellendam putem. . Sunt alia multa, quae praetereo , quae tamen post afferam, si perges laedere . Interea hoc etiam animadvertas volo, prius me quae in Anonymo, quam quae in ceteris rerum Athanasianarum, scriptoribus essent, errata quaesisse, non

quod tibi hortanti, ut ejus rei periculum in aliis facerem, minime vero in tuo, pa rere recusarem; nihil enim mihi esse potest jucundius, quam ut tibi obtemperem, sed quod illis iniquus videri nollem, si eos castigare aggrellus essem , tulissemque impune Anonymum habere, qui & multo plura, & turpius peccavisset . Ego enim sic existimo, futurum neminem , qui cum haec diligenter expenderit, tum vel in

majore numero errores tam paucis verbis,

vel in pares his, in quos tuus ille inciderit,

in Sacra Vorsi pag. 83q. Nom. Iv. Operum ejusdem Horim Editionis VeroneVis , De Opusculo Acephalo Anonymi Masseiani agentes: is Errore , inquiunt , Librariorum Ρachon. ,, VIII. pro Pachon. VII. positum est M . Haec illi nescio qua coniectura scripserunt, cum non librariorum magis , quam Auctoris errore constet id contigisse.

154쪽

Socratem, Sozomenum, aut alium quempiam incidisse arbitretur. XLVII. Quod erat praecipuum de a Mans , σAnonymicum Athanasio, ceterisque antiquis Scriptoribus; consentione, satis est ishomo, ubi cumulate , ut arbitror, refutatum. Se- μζ.I ςquitur ut alterum explicem, ex quo asse- 'qui nos conjectura posse existimas, vixisse alia. inesse.

Anonymum I) anno circiter 385 aerae Christianorum . Atque illud quidem, etsi omissum abs te fuisse intelligo, propterea quod dicta quae a Mais o fuissent, pro

banda tibi, non semper in tuum opust tum transferenda censeres esse ὁ tame ita,

ita est indicatum, ut quale sit, id qui O fervatimes Litterarias legerit, perfacile possit cognoscere . Huc autem recidit: Esse credibile eum, qui a) post in dic tam electionem Τheophili secisset scribem .di finem, seripsisse Historiam , quo tem-I 3 po

ci) Μansius Differt. pag. 2. Ese Historiam , quamdam graece scriptam ab Auctore, qui Alexandriae vixerit circa annum forte 383is vir ille doctissimus M ejus merito opi-

155쪽

Y3 DE RATIONE TEMP. 4pore Theophilus consequutus est Episcopi

dignitatem . Fecisse vero Anonymum

scribendi finem posteaquam de Theophili electione dixisset. Iam vero Theophilum anno 383 electum suisse Episcopum

Alexandrinorum.

Sed quae tibi , ' ut video , vehemen ter placet, ea metuo ne multis displicere possit oratio. Quo enim modo illud, qua-1i concedatur, ponit; historicum , qui requapiam indicata, confestim cessarit scribere, tum scripsisse, cum ea res aut me . pta est fieri, aut persecta Z Nam quod credibile dicit esse, id facile darem, nis ita esse reipsa vellet, ut est credibile . Anconcludere cuiquam licet eorum qui fastos

digesserint, qui ecbiti a Cangio sunt i) ,

alterum anno 63 alterum vero anno 37 a

i ci) Descriptio Consulum , ex quo primum ordinati sunt, fastorum Idaeianorum titulo an te a edita,ad Mss.exemplar Paris. Soc.lam recognita . Post Chronicon Pasthale pag. 39seqq.& i. seqq. Ex Codice Saviliano, & Editione Henrici Dodvvelli in Appendice ad Dissert. Cyprianicas oxonii 1688. primum editas, S deinde Cypriano Joh-Felli semel iterumqu*recuso subiectas. γ

156쪽

ΑΥΗANASIANORuM . rys S Arinthei consulatui Quanto rectius, cautiusque Cangius ὀ κριτικοταπς eo us. que Codices Mys. pertingere dixit si), ne compilatorem fastorum eodem tempore vixisse , scripsisseve dicere videretur Quid Z tot cyclos Paschales, tot catalogos Pontificum Romanorum, tot Chronica , quot ne numerare quidem possumus, quae partim vulgata sunt, partim latent in B, bliothecis Mss. quaeque quartum , aut quintum, aut sextum, aut septimum se culum non excedunt, efficere ne posse arbitrare, ut qui ea scripserint, hos put mus iis ipsis seculis floruisse ξ Mihi quidem certe illud videtur esse verissimum, plerosque qui ad ea conscribenda animum ad jecissent, vel privatis aliis publicisve rebus sa), & operis impeditos, vel morte praeventos , quae essent aggressi, perficere nequivisse.' XLVIII. Quamquam nulla ratio est, cur anno 3 83 Masejus malit, quam an-

ci) Caneius Append. ad Chron. Paschale pag. 6SO. a) Hesyehius illustris temporibus Iustiniani seripsit Historium Chronicam a Belo Assyriorum Rege ad obitum Anastasii Imperatoris, quae celebrata est a Photio eod. xxix. Quis autem inde

Nullam esse

rationem cMF

157쪽

no 4s I I)finductum fuisseAnonymum adscribendum. Nam si hoc illius institutum fuit, ut paucis descripta Athanasiii vita, indicaret solum, quinam Athanasio successis.sent tam potuit an. 3 8S,quam an . Iι a), quo adhuc in vivis agebat Theophilus, hoc

modo scribere: Ps quem s Petrum) Π-motheur , F. suus suscepit Episcopatum annis . I ripos hunc Teophitru es Episcopus ordinatus 3), si scripsit vivo Theophilo. Ac si Acephalon pluribusque suis partibus diminutum hoc Chronici genus non esset, desineretque in Teophilum, facile quidem conjecturam de tempore, quo CG set scriptum, facere liceret. Nam ct Catalogum Romanorum Pontificum , qui editus a Bucherio est, quia non caret initio , duciturque ad Liberij aetatem, docti viri vivo Liberio conicriptum fuisse de

eonficere potest Hesychium tum scripsi sis cum obiit Anastasius, hoc est anno q18. Mansius sorotasse. Ceterum alii nolunt scriptam ante annum sa7. fuisse. 1 Nam vivebat adhuc Τheophilus eo anno , ut mox constabit. a) Mortuus est enim Honorio IX. Theo. dosio V. Coss. hoc est an .qia. Consulendi Le- qu ignius Tom. II. Orrent. Christ. In Catal. Episc. lex.& Bolland. Din. v.mensis nil

158쪽

sendunt, & Chronicon Paschale , quod

CXordium a condita hac universitate rerum sumit, producitur autem ad Heraclittempora, compossitum esse serunt Hera' clio Imperatore, & alia pleraque integra monumenta generis ejusdem tum persecta fuisse censent , cum ii viverent, quo Tum res egregie gestas postremo loco complecterentur . At hoc Anonymi , non Chronicon integrum, sed eXiguum , historiae si) fragmentum est, carens initio, carens multis suis a) partibus, carens fortasse etiam fine. Atque si illius interpolator , cui id maxime cordi erat, ut de Athanasio ageret, passius est, ut illud ab anno demum 3 6 initium sumeret, quin meminerit eorum , quae sancto viro a prima sua aetate ad tempora Sardicensis Synodi contigissent; mirabile profecto esse non debet, si missis ceteris, vix retinuerit Petri, Timothei, ac Theophi si mentionem. Est vero incredibile, auctorem Chronici si tamen ullus fuit, qui illud graece integrum scripserit, ut Maia sejus putat) praetermittere voluisse, quae magnifice, sortiterque suissent a Petro Al

Q Vide supra g. m. seqq.s a Vide supra F. IV.

159쪽

Alexandrino Episcopo facta. Et hic nihil minus λαψωδους, omnia esse resecanda putavit, quae ad eam rem pertinerent , quo aut compendio ageret , aut omitteret , quae sibi minus ad institutum conducere viderentur. Quid ergo impediebat , quin simul tolleret , quae ab au- 'ctore post nominatum Theophilum adjuncta suissenti Praeterea esiene quemquam tam absurdo ingenio putas , qui ex laciniis, stagmentisque historiarum colligere possit , qua illorum scriptores aetate vixerint i Fragmentum ergo fasto. rum, quod L .angius ci) dedit in insendice ' ad Chrontem Paschale, scriptum ab homine suerit necesse est , qui temp ore Vespasiani floreret, propterea quod nullius Consulis , qui post vixerit , iaciat mentionem . Ac si unum illud Philippi Sidetae Presbyteri, qui claruit post initium seculi quinti, superesset, quod est

de successione Scholae Alexandrinas 4 , vulgatumque a Dodvvello est in extremo opere D ero in Irenaeum sa), essiceret, vestra quidem sententia, Phi

lippum

160쪽

ATHANAsIANORuM . 23slippum scripsisse imperante Theodosio seniore , quod in Rhodonem Philoλ-phum desinat , qui eodem Imperat

in Sidenem suam Scholam transtulerat. Quinetiam excerpta Chronologica , quae vulgata sunt a Scaligero, quoniam desinunt in annum 3 8 7, eo anno, tua opinione, scripta suerint oportet cum tamen constet, ea longe post suisse litterarum mandata monumentis IJ . Quae cum cogito , venit mihi in 'mentem quod est mihi ipsi his diebus paucis nunciatum a viro docto , & amico meo . Esse enim

aliquos dixit, qui cum in Manuscriptum quemdam Codicem inciderint , in quo multa sunt de Christo Servatore dinputata, censeant fuisse ea scripta Pilati tempore ab Iudaeo nescio quo hebraice

imprimis perito , qui, cum actus in Cr eem servator est , Hierosolymis versaretur. Sed in re perspicua, & certa non est cur existimem diutius esse operamis, conterendam . Quapropter satis haec pauca exempla sunto. Quibqs si accedant, quae supra de erroribus Anonymi dicta

cr) Thesauri Temporum pag. 8s. Edit.

SEARCH

MENU NAVIGATION