F. Th. M. Mamachi ... Ad Joh. D. Mansium De ratione temporum Athanasianorum, deque aliquot Synodis 4. seculo celebratis epistolae 4

발행: 1748년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rum , praeserre monumentis, quibus voculo Socrates , atque SoZomenus usi essent i Deinde censes ne ab Isidoro inscriptum ei Synodo fuisse Leontii , ct Gallusti Consulatum Z Non arbitror. N que enim te fugiunt, quae sunt litteris

tradita de Codice octinsen torum an notum ab I arduino. Paulo enim an te, quam

ejus Codicis, quem tibi praesidio est , putas, mentionem faceret IJ, ,, Inia ,, Collectione Isidori Mercatoris, inquit, ,, ex Bibliotheca Collegii Parisienss So- ,, cietatis Iesu, quae collectio est anno- rum , ut censent periti, amplius Scio. ,, inscriptio est hujusmodi: Incipiunt Ti- ,, tuli Concilii Nicaeni , numero viginti,, Episcoporum, qui in Graeco non ha-- bentur,sed in Latino esse inveniantur, , tantummodo. Illud quoque accedit commodum, quod in altero Codice ejusdem aetatis, qui ibidem est , continetque Dionysianam Collectionem , Titulus sit Concilio Sardicensi inscriptus , qui habet hoc modo, ut auctor est idem ille arduinus sa), quem tu antiquitatis Ιnstriptionis tuae appellas testem . D Canon ,, Ni-

292쪽

ΑΤHANASIANORuM . a ID Nicaenus,si ve Sardicensis,qui in Grae-M co non habetur. Expositus cst ab Epi- ,, scopis XXI l. ,, Si ergo Isidori aetate,neque Dionysana , neque Isidoriana Collectio, eam quam velles, praeserebat inscriptionem , ut Codices hi vetustissimi duo Mss. confirmant, quid erat, quod duobus

codicibus, quorum tibi non est explorata vetustas, insistendum esse defenderes ZExtant praeterea Mss. codices duo, quos vidi, alter in Vaticana,alter in Casanat en-

si Bibliothecba I , uterque autem seriptus est quartodecimo secuto,qui eam inscriptionem exhibeant, & Leootii aeSallusti Consulatum. Sed hos ego codices nihil moror . Probo enim antiquissimum, qui exhibeat Isidorianam, si tamen ulla est Isidori in hoc genere auctoritaS. Roges sortasse, quis in codicibus novis Synodo Sardhensi iuscripserit Consulatus Leontii, & Sallustii notam Z A me id posces , qui nesciam Z Tibi hoc onus in cumbit, ut liberes fidem tuam, scriptoremque qui eam addiderit, ostendas esse aut aequalem, aut saltem supparem Ιsidoro. Sed non potes. Nam si vis , ut ille

ipse qui addidit inscriptionem , ad jecerit

etiam

293쪽

etiam ob stuporem, & imperitiam Consulatum Leontii, & Sallustii cadere in an. 3 3. Christi, cum revera ceciderit in seisquentem , id facile equidem patiar. Est

enim verisimile . Ut autem hoc genere documentorum delectere , per me licet; modo ne alios laceres, qui tibi minime assentiantur- Ac velim ita statutum habeas, , quae neque in Graecis exemplaribus , neque in Dionysi Collectione , neque in antiquissimo codice Isidori compareat, quaeque pugnet, cum nota consulatus, quam codices v seculi , quibus usus est Socrates , exhibebant, poeni in spuriis oportere. Vide nunc uter nostrum rectius argumenti concludat sententiam. Mea enim sic est ratio;salsam esse

illam de Epocha Synodi Sardicensis sententiam , quam duorum scriptorum veterum, quos Photius laudavit, quam Socra. tis,quam Sozomeni,quam Liberii Romani Pontificis, qui ea aetate florebat, quam denique Athanasii, qui Synodo interfuit auctoritate ostensum sit esse falsam.Ostensum autem horum omnium testimoniis est, tuam de Synodo Sardicensi sententiam esse falsam. Falsa est igitur. Quid tua ὶ Est ea se instituta, ut perverterit

omnia

294쪽

ATHANASIANORuM . 273 Omnia praecepta non criticorum modo, sed etiam dialecticorum. Huc autem recidit . Notae annorum , quas nescio quis,

addidit Chronico Hieronymiano; in riptio Synodi Sardicensis, quae nescio cui tribuenda scriptori est, qui fuerit Isidoro Mercatore recentior ; Acta spuriae Synodi Agrippinensis; Anonymus Maskjanus, qui octo paginis sexcenta peccavit, nam

de si Theodorito non est, cur admQ- dum gloriere ) repugnant Socrati, ac Sozomeno scriptoribus v seculi, quorum est auctoritas explorata. Rejicienda est igitur Socratis , atque Sozomeni de Epo-cha Synodi Sardicensis opinio.Quis autem criticus, aut quis dialecticus serat spuriis, vel corruptis ab ignotis hominibus monumentis , confici quod conclusisti in Dis- sertatione: His omnibus FIRMUM , NINCONCUSSUM esse arbitror Sardiacens Generale Concilium ex anno 3 7.

Col. Eusebio , ct Rufino, quem hucus

iis , ct Sallusio transferendum esset

VII. Descendo ad Synodos ceteras , -65 ρ- quarum tu perturbasti Chronologiam . Statuis igitur an. cccxL I Narcissum & Ma- κε mari

295쪽

quamdam Fidei Consessionem attulisse

ad Constantem Imperatorem , quam dicerent fuisse probatam Antiocheno, Concilio. Sumis autem, meminisse huius legationis te IJ , ut Epocham cer

tam ci) Mansius Dissert. pag. II. Hanc lega-

tionem, inquit, ideo referendam eensui, ut ,, Epocham certam statuerem Antiocheni se- ,, eundi Concilii, quod post triennium ab ea , is legatione celebratum , ex Athanasio in libro,, de Synodis discimus. Sunt tamen , qui cumis Baronio censeant triennium hoc , Athanasio,, notatum , ex Concilio Antiocheno Dedi - tionis deducendum esse . Quibus ego calculum meum ad icerem, nisi forte cum Pagio,, statuerimus annos tres incompletos trienis nium hic, ut saepe alibi apud veteres appelis lari. Alioqui enim triennium ab ea legatio- ne Narcisi, & Maris desumtum ad exitum is anni cccXLIV. ad tempus scilicet Sardicensisse Concilii retraheretur Antiochenum II. &is Mediolanense Concilium . Satis vero con- ,, stare eruditis arbitror ambo haec postrema se Concilia priora esse Sardicensi tempore ; au- ,, ctoritate posteriora . Utcumque seres habeat

,, PLANE CONSTAT Antiochenum hoc' Α-

,, rianorum Concilium ultra annum cccxLI v,, trahi nequaquam posse, adeoque einendan-

,, dos esse Pagium , ceterosque qui rati Sardiri cense Concilium non nisi an. 347. convenis

296쪽

ATHANASIANORUM. 2 7siam Synodi Antiochenae fecundoe dares , quam Athanasius scribit in libro de Θnodis

habitam esse triennio post, quam esset ea legatio a Mari suscepta. Ego vero qui primum studiose considerassem, quae de hac re disputaras in Dissertatione , tum nubiam non solidam argumentationem solum, sed ne probabilem quidem conjecturam abs te esse productam cognossem , nega vi certam Epocham Antiochenae secundae Synodi inde te potuisse ullam confice re. Id tu aegre serens,non certum aliquid

te, sed nescio quid, probabilis statuere voluisse respondisti i). Usum namque suisse' te adverbio forte. At hujus adverbii, ubi de Synodi Epocha agitur, in Dissertatione vestigium nullum video sa). Quid i anne illorum quidem , quae scripta abs te sunt, meministi Τ Cur ergo non ante legisti quae scripseras, quam rursum appelleres animum ad scribendum y Sed saeusurparis re forte. Doce nunc me quem

admodum probabilem Epocham Synodi secundae Antiochenae ex legatione Ma-S a ris,, se Antiochenum hoc cum Mediolanensi in s

297쪽

ris conjici posse arbitrere. Antiochenum, inquis , secundum Concilium Sardicens praeces . Optime. Quid tum autem . Celebratum est, addis, Sardicense Concilium anno cccxLI v . Permitto etiam

hoc tibi. Nam expecto quorsum evadat. Anno igitur cccxLI v paullo ante Sardicense celebratum Antiochenum est. Detur id quoque tuo arbitratu . At triennio ante legati Maris, & Narcis ius &c. ad Constantem venerunt posteaquam absoluta est Synodus Dedicationis Antiochena. Pulcre . Itaque conjicienda in annum cccxL I ea legatio est. Non resisto. Sed nihil agis. Nam ex Synodo Antiochena secunda legationis,non ex legatione Synodi Antiochenae secundae Epocham concludi abs te, confirmarique perspicio. Quamobrem hallucinatus fuisti , cum scriberes: Hane legationem idcirco referendam erasui ut vocham certam saluerem Antiocbenicinoiliis eundi. Atque illud in memoriam revoces volo, quod admirans dixisti , dum ageres de vitiato abs te argumento meo: Pusae Dialecticam ratiocia

Uerum utcumque, dices , sese res

298쪽

ATHANAsIANORuM . 27 habeat, manebit hoc saltem, quod si anno cccxL I v paullo ante Sardicense habitum fuit secundum Antiochenum Concilium, sit in an. cccxL I rejicienda Maris,& Narcissi legatio. Non nego si vera tua esset de Epocha Synodi Sardicensis opinio. Sed cum ostensum a me sit Sardicen se anno cccxL v I I , & Mediolanense an. cccXLVI celebratum esse I); manebit hoc item, haberi vel ann. cccXLV, Vel ann. cccxLvi potuisis Antiochenum secundum Concilium , adeoque etiam ann. cccx L H , vel cccxLIII potuisse Marim Legatum ad Constantem venire. Quare non esse emendandos Pagium, cetero ue, qui Antioehenum hoc negarunt in annum

cccx L I v referri oportere.

Et quoniam delatus in hunc locum, sum, vide num probare in me possis, quae a Pagio aliisque dicta, secerunt , ut illi effugere tuam reprehensionem nequiverint .

Atque ita equidem agam, ut cognoscas rejici eam rem in an. cccxL I nullo

modo posse. Fidei formulam , quam Maris , & Narcissus Constanti obtulerunt, perscriptam fuisse Athanasius narrat post S 3 meΠ- ci) Epist. m.&Initio Epist. Iv.

299쪽

menses aliquot, quam est habitum Encaeniorum Concilium IJ. Fac id con

tigerit exeunte an. cccxL I . Nam cum

concessum sit tibi an. cccx L I circa Augustum mensem ad Dedicationis Synodum

celebrandam Episcopos convenisse ; si post menses aliquot formula illa consessoque fidei scripta est; scripta est quidem

certe non ante Decembrem , aut No-

cr) Lib. de Onodis n. as. ,, Iliecis cum Antiochiae Encaeniorum tempore se is cissent, rati se nondum perfecte fidem suam ,, scripsisse , utpote fluctuanti mente praediti, is aliud denuo edunt de fide rescriptum,. μ ας γους post paucωS menses; atque mitis tunt in Gallias Narcissum, Marin , Theodo. rum , & Marcum . . . . Sed quasi se horum , is poeniteret, rursum post tres annos conciis initim suum coegerunt, miseruntque Fudo- ,, Xium. Martyrium ,& Macedonium in Ciliis cia Episcopum , cum iisque alios quosdaII sis in Italiam , qui fidei formulam plurimis con- ,, scopiam deferrent. se Haec ille; ex quibus etiam sequitur errare Mansium, qui dicat, se facile consensurum fuisse Baronio aienti ab Synodo Encaeniorum trium illorum annorum initium sumi oportere , nisi forte vera sint, quae Pagius observavit, de initio a legatione Maris &c. ducendo. Nam quid est illud nisi forte pNonne Athanasius triennii initium sumit ab leωgatione Maris &c.

300쪽

ATHANΑsIRNORUM . 27svembrem mensem ejusdem anni. Sed ut Legati, qui eam ad Constantem deserrent , in Gallias pervenirent, tempore ac spatio opus erat. Dabo menses duos consumtos ab illis fuisse in itinere. Fingere namque brevius intervallum , non licet . Igitur venire ante initium anni cccxL I Iin Galliam nequiverunt. Quid Z si Socratis auctoritate, ii sique etiam,quae proximis litteris observata sunt, diu post Pascha an.cccXLl I, ostendi possit, Legatos illos in Gallias appulisse λ Narrat enim Socrates Constantem certiorem factum de Athanasii abdicatione, scripsisse ad Constan- . tium fratrem , ut tres Episcopi rationem

de Paulo, o Athanasso reddituri ad se mitterentur I . Ergo missos Marin& Narcissum Legatos fuisse, qui secum

eam Armulam serrent . Abiit autem Athanasius e Patria an. cccx L II paullo post Pascha sa). Atque ut ea reS gnosceretur a Constante, ut hujus de mittendis proinde Legatis litterae ad Constantium deserrentur, utque Legati ¶rent se, & in Galliam pervenirent, multis mensibus opus fuit. Praeterea, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION