De peste, dysenteria et ophthalmia Aegyptiaca

발행: 1820년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

201쪽

18 Dysenleria chronica, quamvis sub initium minus periculosa, offert tamen permultas circumSt3ntias, quas Ilic describere oportet. Communiter Sympto mala hujus morbi sunt minus violenta, atque in finitam mutabilitatem ostendunt. Saepissime aegroti eo assecti, perbonum appetitum ciborum, immo quandoque Voracem habent; cui si satisfaciant, nihil inde emolumenti, sed, ut plurimum, mole StiBS BU- geri experiuntur. communiter etiam alvi dejectiones frequentiores Sunt pro ratione tempori S, quo morbus jam durat, et attenuatio virium eum gradum tandem attingit , iit aegroti haud amplius semet electo levare possint. In hoc casu observatur exigila febris lenta, conjuncta cum dolore in dextro aut sinistro hypochondrio, plus mi nuisve sensibili, et Post crudeles afflictiones, quas aegri per duos ire Sue menses paSSi Sunt, plerumque malo huic succumbunt, licet quaecunque remedia medicus iis propinet , et quamcunque demum methodum curandi

Sequatur.

Occasionem habui, me de eo perguadendi, mortalitatem in dysenteria chronica multum eam SVPerare , quae in dysenteria acuta occurrit. Dum Cada vera hoc morbo defunctorum aperirentur, invenie bantur in abdominae variae mutationes, frequenter deprehendebantur Signa inflammationis intestinorum, exulceratione S, et quandoque maculae gangraeno-εae ; interdum reperiebantur etiam in hepate majo

Hic Se Sponte quaestio maximi momenti ossert: an nempe Variae hae mutationes pro cauSSa, Vel pro effectu dysenteriae haberi debeant 8 Ut proinde quaestio haec sufficienter solvatur, oportet in Ante - 2SSum determinare, utrum in dysenteria Aegyptiaca

202쪽

vera inflammatio intestinorum adsit, vel non 8 Ego ex sequentibus rationibus nego. Morbi, quos inflam-

te quam de hac veritate persuasus sui S Sem, adhibui curationem antiphlogisticam, et in primis venae Sectione S, in magna irritatione, et apud individua robusta, ac juvenilia institui; ast effectus infausti me mox Convicerunt, periculosum fore, si huic opinioni porro inhaererem. Sed dixerit quispiam rquomodo omnia haec morbi phoenomena, sicut et ea, quae in cadaveribus occurrunt, explicari poterunt 8 Intime persuasus sum, ea nonnisi inflammationi passivae, vel a dynamicae illi analogae, quae in ophthalmia hujus regionis occurrit ') , adscribi debere. In geriere, Ubi quae Stio de insammatione est, homines nonnisi de inflammationis Specie, quam

activam Vocant, cogitant. All Amen omneS experti

medici norunt, dari inter alia etiam inflammatione S, quaS Homine phlogosium o C c u narum, lenta-r u m, aut C h ronicarii m de Si gnant. Non nego equidem hoc genus phlogosium 'uandoque ad claS- Sem earum pertinere, quaS activas nominant sed existimo prudentiae esse, Semel huic opinioni, temere haud tradere debere. Prostant innumerasacta, quae probant, periculosum fore, si hac de Te, regula generAli S, et absoluta Statueretur. Qui libet medicus, debita cognitione instructus, in eo

me Cum Con Sentiet, Occurrere etiam aliam Speciem

inflammationis, quam passivam appello, et quaeso ope cum insummatione activa confundebatur. Quis

Vide ea , quae hac de re in meis: opuscules de medC- eine practique. Paris, Id 12. dixi. Vide: opuscules I. c.

203쪽

medicorum praeticorum essentialem illam disserentiam ignorat; quae locum habet inter erysipelas capitis , et inflammationem , anginam 'gIngraeno Samantecedentem; - inter eam, quae in peripia euIΠΟ-niis malignis occurrit; inter inflammationem bubo num, et carbunculorum pestilentialium; ac denique inter eam, quae apud arthriticos se manifestat 3 Quem medicorum, vel mediocris cognitionis, latet quod dum inflammationes activas venae Sectione et aliis remediis antiphlogisticis, cum utilitate Oppiagnamus , iisdem remediis in inflammatione, quam saSSivam nominant, evidenter nocemus 3 Harum igitur inflammationum disserentia, tam ex formaoXterIII, quam ex curatione ipsa satis elucet: hinc remedia, quae in inflammationibus passivis adhibentur , sunt e diametro iis oppo Sita, quae vulgo

antiphlogistica appellantur. Quid igitur judicandum

de opinione nonnullorum medicorum Italorum, et nominatim Prosessoris Tomasini '), qui affirmant, in genere unam tantum, eandemque existere inflammationem , paradoxon esse, si inflammationemosthenicam admittere velis, esseque idem, ac Si diceres, dari inflammationem absque inflammatione. Examen hujus mirae assertionis me justo longius abduceret; libenter tamen hocce medicos interrogarem, an haemorrhagiaS activas et pas Siva S. apopleXiam Sanguineam et nervosam admittant 8

et si id concedunt, quare idem de inflammationibus etiam non valeret 8 non dissimulabo tamen magnas difficultates, in determinandis limitis inflammationis activae , et in distinguenda inflammatione chro

204쪽

100 terea possunt gradus inflammationis intermedii, de quibus perdifficile sit aliquid certi statuere. At in his

rite dignoscendis medicus perituS, Semper ab eo Sedistinguet, qui cognitionem superficialem rerum habet. Opinio, quam Tomasini in medium protulit, sufficienter est refutata a Doctoribus SpallatiZani 'γet Amoretti ' ), adeo, ut necesse non sit, diutiuS mirae huic opinioni immorari. Jam in antecedentibus, ut tactum indubitatum in medium attuli, morbos inflammatorios in Aegypto rarissimos esse ). Evidenter etiam probavi, ophthalmiam Aegyliacam pertinere ad classem Phlogo

Si iam passivarum. Ρraemissis his variis animadversionibus , credo me jure declarare posse, Omnia vestigia inflammationis, gangraenae et exulCerat IO Dis , tam in dysenteria Aegyptiaca, quam Europaea Ob Servata, erronee pro inflammationibus activis fuisse habita; et hunc fortassis errorem in C IUSSAE fuisse, quod in methodo curationis felicioreS PrO- greSSuS non fuerint facti.

Non est tamen existimandum, i n discriminatim in omnibus dysenteriis, hunc statum phlogOSe OSPaSSivae, Statim sub initium morbi locum habere.

Interdum relaxatio intestitiorum duntaxat a cauSSiS

debilitantibus, jam indicatis dependet; alias Soliam

modo extrema sensibilitas adest. Ubi morbus in prima InvaSione cum violentia incipit, supponi Pot' est , hanc singularem inflammationis paSSivae Spe

Vol. 2.

205쪽

ciem, in canali intestinati, et praesertim in intestino

recto, locum habere. Vero simile quoque milii videtur, statum irritationis convulsivae, vel oscillatoriae intestinorum crassiorum, et inprimis intestini recti, ut caussam proximam dysenteriae saepe considerari posse. Exi Stimo complures medicos, nimis facile admisisse in dysenteria characterem vere inflammatorium, in intestinis visibilem, et opinionis huju8 caussam, in nimia veneratione, qua erga OpinioneS praeceptorum Suorum ducebantur, po Si tam es Se; et in pauca attentione, quam cognOScendi S genuinis caussis hujus morbi impendebant. Alii crediderunt, morbum hunc esse naturae biliosae, vel saburratis; sed lingua Spiarca, Vomitu S et evacuatione S alvi biliosae, non sufficiunt ad decidendam hanc quaestionem.

Medicus expertus, et qui signa gastrica fallacia esse novit, Sibi facile a similibus erroribus cavebit. Vide

de hoc magni momenti argumento, traetatum

avunculi mei Joh. Petri Frank. ') Iam Iacobus Montius hanc gravem animadversionem secit, nullum viscus frequentius in climatibus calidis assici, quam hepar ). Et si hanc veritatem medici penitus

per8pexiSSerit, morbum hunc Ionge aliter conside-ΥaSSent, a C pertractaSSem. Medicus We dehinil credit, dysenteriam fere Semper originem Suam debere principio irritanti in maSsa humorum, quod inte-Stinum rectum invadit, in eoque erysipelas majoris minorisve momenti excitat '' ). Quamvis aetate

Do larvis morborum biliosis. GOettingae, In delectu

opusculorum.

Historia naturalis et medicinae Indiae orientalis. Amsta elodami, i 658.

206쪽

Dostra rn genere opinio de humoribus ad pauca om-riano momenta reducta Sit, et quamvis eam medici, solum magna Ciam re Strictione, et in paucis casibus admittere audeant '): nihilominus mihi videtur, Lonc opinionem non e8Se penituS rejiciendam, nam omnes meae ObServationeS me ad credendum permoverat ,- in hoc morbo infinite multas consociationes locum habere, quas omnes ab invicem distinguere, re S mBgni momenti est.

In genere prognosis in dy8enteria Aegyptiaca , porsimilis illi est, quae in dysenteria vulgari, in

Europa locum habet 3 oportet eam considerare, ut morbum periculosum, difficulter curabilem, et quandoque lethalem. Complures medici ejus sunt opinionis, morbum hunc exercitui Gallico magis funestum fuisse, quam ipsam pe8tem. Horum e numero Sunt Baro Des genettes '') et Do m. Savare si ''). Cui sententiae ego quoque adsentior. Celerum decerni prius deberet, an cau88a hujus mortalis otis a solo hoc morbo dependeat, vel, an ea ex parte, methodo curandi, quae adhibebatur, tribui debeat 3 Cum ititi ac, tum in aliis similibus discussionibus, sincere fateri debeo, jam ipsum morbum per Se , majori mitiori re periculo es8e Stipatum, prue Serlim apud ea individua, in quae complures, a me Si perii Senumeratae CHUSScte VehementiuS egerunt. Hi S a cedunt, conSueta intemperantia militum, et incom-

207쪽

moda, quae cum nos oconatis provisoriis subinde male administratis, conjuncta Sunt; et haec eSt Secunda, magni momenti caussa, hujus mortalitatis. Recens dysenteria, interdum facile curatur, Sed ubi chronica evasit, periculo Sior e St, pro ratione tempori S, quo durat. Homines intemperantes ex hoc morbo difficulter curantur. Igitur maxime es Semtiale ad curationem est, HL aegrotu8 diaetam, a medico praescriptam , exactissime observet. Quo diutius

dysenteria Chronica continuat, eo minor Spe S eSi. eam curandi. Hinc attendendum, an non aliqua af

sectio hepatis adsit 8 Saepe enim occulta phlogosis in hoc viscere latet, quam detegere magni momenti

eSt; nam Si in eo suppuratio exoriatur, adhuc dilficilius est, ex hoc morbo evadere.

Methodus curationis in dysenteria Ae Ptia Ca.

Ex iis, quae de caussis et natura dysenteriae

Aegyptiacae dixi, facile perspicitur, id eam rectamquam nobis de ea formare debemus , nihil communis habere cum diversis speciebuS dy8enteriae , a celeberr. Zimmermarin, Tissoto , Degner, Pringet, Monro, aliisque viris de Scriptis, qui occasionem habuerunt, hunc morbum in Europa observandi. Quod ad curationem attinet, prima et urgentiSSima indicatio est, ut quam primum fieri potest, omne id amoveatur, quod irritationem in canali intestinati augere, vel alere posset, et Omnia remedia ad eam sopiendam quaerantur. Hoc fine debet aegrotus ad diaetam Severam, de qua Seriu8 loquar, restringi, quietus manere, et in primiS se bene vestire , ubi latrinam petit. Si morbus cum violentiarion caepit, potest aegroto levis decoctio Tamarin-

208쪽

ii 4 dorum, moderate tamen, per aliquot dies propinari; sed quam primum semet dysenteria cum vehementia manifeSi At, confugiendum subsequenter ad remedia mucilaginosa, et praesertim ad solutionem mucilagitiis guriami arabici. Pro potu ordinario nihil magis cor Venit, quam aqUa oryzae, quae tamen quotidie recens parari debet, cum facile corrumpatur ; Si colica VehemenS urget, Cum emolumento praeberi potest infusum florum Chamo millae, vel seminum Anisi; ego quandoque etiam potiones oleo fas, vel decoctionem albam Sydenhamii, cum utilitate prae ScriPSi. Et iam somenia calida, abdomini imponenda, et clysmata dolores SOpientia, utilia et neces Saria Sunt. Si e contrario, his adhibitis, symptomata morbi non Solum non Sopiantur, Sed potiUS augeantur, confugiendum ad remedia magis activa, de quibus illico Io IUHT. Opimo indigenarum, quam etiam experientia confirmat), e St, ut quam primum quispiam dysenteria corripitur, ab omni carne, juSCulo Carnium,

ovi S, Olerabia S, fructibus et . abstineat. Praeceptum

hoc, quod incolae Aegypti pro magni momenti habent, non poterat in nos oconitis Gallicis observari: quare tiarae medici in claratione hujus morbi magna Somnino difficultates habebant. Opinio regimen COI cernens , quod in dySenteria observare OporteTet, non solum a pluribus medicis, qui circa hunc mor-hram magnam experientiam in Aegypto habebant, sed etiam a plurimis Europaeis, qui in hac regionea longo inde tempore habitabant, confirmata suit. Non solum Aegyptii, sed etiam medici cum perti-

Dacia affirmant, quod si clarationem dysenteriae obtinere Veli S, oportere, parum nutrimenti ad Semel Sumere, et Conveniens QS se, ut aegrotuS ad pauco

209쪽

nutrimenta, eaque Selecta, re Stringatur. Praeceptum

lioc fortassis nonnulli justo magi S extenderunt; credo quoque objici posse, huic rei multum momenti tribui. Sed cum carnes in genere nimis Sint nutriente S et opimae, et cum notum Sit, in calidis regionibus minus carnium comedi debere, quam alibi;

cumque Jac et ova celerem mutationem patiantur,

et hinc digestionem facillime turbare possint: existimo , Strictam ob Servationem praeceptorum, hanc rem concernentium, pluS utilitatiS, quam noxae allaturam. Etiam experientia me docuit, legem hanc diaeteticae potissimum maxime utilem esse. Hinc quantum pro ratione circumStantiarum fieri potest,

aegroto dysenteria laboranti, nihil, nisi mucilago OryZae, ab Sque ulla additione, praeter pauculum salem, aliquot bolos panis, vel panis bis coctus, interdum pulpa lentium , vel sabarum germinantium , et paucula Cassea dari debet. Regula hujus nutritionis cum tam paucis cibis, videbatur plurimis militibus nimis molesta, et tantum homines rationabiles, strictam observationem hujuS diaetae, morbo congruam e S Se per8Picient. POStquam periodus nimiae irritationis disparuit, potest aegroto ab Sque tillo metu, pauculum vini boni concedi, quemadmotum etiam aliquot vascula decoctioniS Salep , Cum paucocinamomo, Vel nuce ino Schata Conditae, qua frequenter in Aegypto utuntur, exhiberi poterunt. Sed an genere ob Servavi, non Satis posse leges diaeteticae praecedentes, dySenteria assectis inculcari. Oportet etiam, ut aegroti ex decocto tantum parum

Pro una vice SUmant; VIdI enim Iinterdum, aegrotos

exinde nimis colica excruciatos fuisse, quod justo plus uno haustu biberint. Una, eaque maximi montenti quaestio adhuc

210쪽

solvenda restat: an nimirum conveniens sit, in dysenteria Aegyptiaca, remedia vomitoria, et alvum moventia , aegrotis propinare 3 Prius horum remediorum magnam famam ibidem habet. Sub initium

meae praxis adhibui, ut remedium vomitorium, Tu- dic em I pecacuantiae mox Solam, mox Cum triYtYate lixiviae stibi alo mixtam, et quandoque pOSteri US hoc remedium solum. Ast gloriari non possum, de felici effectu horum remediorum. Stquam Persectiorem cognitionem hujus morbi obtinuissem, et plene persuasuS sui S Sem, eum nec naturae bili OSae, nec Saburrati S esse: perspexi remedia hujus generis, non Solum non po8Se e S8e utilia,Sed saepe etiam malumipSum augere. Hinc nunquam eo temeritatis deveni, ut remedium, quod perfecte purganS nominant, PTO-pinarem , sed ex iis, quae vidi, mihi persuasi, eorum essectum fore perniciosum. Non ignoro, suisse in exercitu Gallico complures medicos, qui credebant, morbum hunc non po8Se curari, quin plura remedia vomitoria et purgantia exhiberentur; sed si ii ea novissent, quae complures alii medici de eorum usu in dysentaria generatim dixerunt, convicti omnino fuissent, ea a plurimis, ut remedia noxia, suisse damnata. Id quod celebr. Sioli de es-fectu vomitoriorum in dysenteria dicit ), est exceptio a regula; et quod hanc meam assertionem inprimis confirmat, sunt ipsa Stollit verba ''), ubi dicit: B cautus Si S in emeticis et purgantibus propinandis, iterandis, ne Signa saburrae fallacia, habeas pro Veris;

SEARCH

MENU NAVIGATION