Georgii Agricolae De ortu & causis subterraneorum, lib. V. De natura eorum quæ effluunt ex terra, lib. IIII. De natura fossilium, lib. X. De ueteribus & nouis metallis, lib. II. Bermannus, siue De re metallica dialogus, lib. I. Interpretatio Germanic

발행: 1558년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 화학

151쪽

4 VAE EFFLUUNT EX TERRA, LIB. III 139

fh interdum v ero etiam pestilens remanet. At liquores piscinarum qui ex rivulis &pluuiis constant,ita se habent,ut aquae ex quibus colliguntur. si igitur hae bonae fuerint,piscinarum etiam erunt salubres: sin malae insalubres. attam ei, quia non omnes in fluxu sunt, non alis ter ac lacuum a lus aliquid de bonitate ac salubritate deperdunt. POMstremo ex aquis putrefaetis 8c mistis, qualescunqν fuerint, insalubris potus. sanguinem enim corrumput Sc deprauantiac uiscera & memnbra laedunt. at* illae in primis asperam arteriam: hae pro earum Vasrietate diuersas corporis partes, ut partim in hoc libro dixi, partim in proximo. sed quoniam aquae simplices interdum desunt mistae,&putrefaetae necetiario potionis usum praebent. nam his qui ex fluui js hibere soliti sunt, quod carearet fontanis, necessie est aliqualido bibere limosas:obsessis cloacales:iter facientibus in calidis regionibus amas ras: nauigantibus falsas aut putrefactas inc3lis montium metallicas. quarum omnium uitia, ut corrigi posssint, operaeprectum est paucis explicare.limos, igitur infundatur in uasa fictilia, β post aliquot horas, cum aliqua simi pars in his subsederit, in alia uasa traffundantur. quod quidem usi ed fiat, dum earum liquor ita reddatur purus, ut aia eo limus nullo sensu deprehendi possit. at fatis colatae. per terras

dulces & sipissas, quales sunt argillae quaedam, sic false dinem deponnunt, ut bibi possint. similiter amarae de nitrosis dico amaritudinem. quas polenta quoque incocta utiles facit. putrefactae uero Purgantur coctura:ato eadem Cepius itera ia, etiam remedio est aquis metallicis:

152쪽

SO GEORGII AGRICOLAE

DE NATURA EDRVM AE EFffluunt ex terra,

LIBER A R T V s.

v N SUPERIORI Bus libris satis imulta de aqui; dii xi:aer subterraneus restat, dc exhalationes,tam pes stiferae animantium generi quam salutares: restant

terraemotus, qui regiones εὶ oppida conquassanu

ignes etiam restant, qui terram multis in locis exus runt,& calefaciunt aquas. Sed aerem uideamus pri---ymum. is siue intra terram fuerit ortus, siue de exiesriore manarit,omnem ii, cum subterraneum, ab alηs elementis 8c ex halationibus uacuum,sua mole complet Simplex autem non esst,aut si unquam fuerit simplex diu talis manere non potest:sed adeo expiarationibus inscitur, ut etiam exteriori, cum in unum puteum contis nuo inquit, rectat per cuniculum ad alterum transit, at moX ex eo euolat foras,ea puritas quae ipsi est , non maneati qui uero uel in cuniculis,longius in montes actis:uel in puteis altisaimis, ad quos no pertingunt cuniculi, non recipit auram, is non aliter ac in domibus qui

busdam inclusus ob perstatus defectum grauis factus, potest sumocare solibres, alios , diutius eum inspirantes. at qui longo tempore in

puteis tectis, aulin aliqua alia terrae concauitate steterit conclusus is putrescit,& aqus in istar, si antis in cauerna, quae caret uicissitudine

fluendi 8c effluendi corrumpitur, & fit pestilens. unde saepenumero accidit, ut cum putei rursus aperirentur, homines necarent. similiter aer halitibus lethis eris insectus,ut paulo posio dicam interficit. ad hec in aere subterraneo existit uarietas frigoris, caloris, humoris, siccitastis. cum enim pleris in locis propter frigus terrs, sit frigidusuamen in arden tibus est: calidus 8c siccus: in canalibus per quos calids fluui, Propter uapores, quos expirant,calidus δή humidus. Ipsae uero exhalationes persectam formam non habent,sed fluctuant adhuc inceris, de medis sunt inter elementa:halitus quidem,qui calidus est 3c humidus, inter aquam Sc aerem: uapor aute qui calidus 8c siccus, inter aes rem & igne. etenim halitus humidus quidem est, quod aquae cu aere est commune:sed quo calidior fuerit, eo propius ad naturam aeris accedit, quo magis coeperit refrigerari ad naturam aquς:minimo p momento uel ed uenit quὀ ire instituit, id est sit aer: uel recedit ed unde uenit,id est rursus fit aqua. pari modo uapor calidus est,quod aeri cuigne

153쪽

ion. est commune: sed quo siccior fuerit, eo propius ad natura ignis accedit, quo magis coeperit humectari, ad aeris naturam. atque timi liter ac halitus leui momento huc aut illuc inclinans uel in ignem mutaturmel retro lapsus, fit aer. quoniam uero halitus, ut iam dixi, est calidus & humidus uapor autem calidus es siccus ex solo halitu, si uertitur in aquam, fit aqua simplex, sin in aerem, aer simplex. at ex ipso cum uapore permisto si mutatur in aquam, fit aqua mista: sia in aere,

aer mistus ad quod satis indicat diuersum opificium decoquedi. cum enim in uas infunditur aqua simplex, ea , subiecto igne cocta resol uitur in halitus, si id operculo clauditur halitus calore in ipsum sublati,a frigore conuertuntur in aquam simplicem,qua naris stillati sin patet,soras euolant, SI ex eis fit aer simplex. ut enim aqua inde seri sim plicem sensibus, ita aerem fieri simplicem animo percipimus. contra si muria infunditur in uas, ex ea, quia simplexaqua non est, sed cum succo permista, halitus oriuntur misti. qui si abeunt in aquam, aqua inde fit mista nempe salsa: sin in aerem,aer mistus. ex halitibus autem

intra terram refrigeratis oriuntur aquae, quarum naturas iam explicaui: extra,ros S pruina:insuperiore aeris regione,imber,nix,grando.

quibus omnibus in hac rerum tractatione non est plus loci quam eis dedi, cum de aquis dissererem. At loci ardentes alicubi exhalationes expirant salutares, alicubi noxias. salutares ex sese emittunt id genus loci, sudatiombus excavati, quos nonnulli a fricando frictolas appellarunt.nam expirationes illae cieunt sudores copiosos, perinde ac caldarium in quo solemus defricari. Sunt autem,quod Vitruvium non latuit, in montibus Cumanis & Baianis:atque hodie celeberrimae in monte, quem uulgus ea de causa corrupte Tritulum uidetur nomiis nare. ad cuius radices existunt aquae calidae, quas Salueati uocant . a quibus per x L III gradus ascenditur in montem ad sudationis toscum,omnium maximum. cuius spacium circiter tria milia pasi . constinet, aut aliquid amplius . qui ingreditur quo magis se attollit, hoc maiorem uim caloris sentit: qud magis se demittit in terram, hoc mi, norem. cuius figura haec est. quam ciuis quidam Puteolanus scripsit Georgio Fabricio, uiro tum in literis erus dito, tum studiose omnis anxtiquitatis. Sudas

155쪽

QUAE EFFLUUNT EX TERRA; LIB. III i

aeautem exhalationes, calefactis facientes sudore, undio ex rnem bris pituitam euocantia t* ita destillationibus capitis medentur,chiis vagri podagrae, caeteris articulorum morbis:ac uero etiam hydro picis prosunt. alterum caldarium subterraneum est in eadem Campania iuxta calidas quae existunt ad paludem Agitanam, uel Aniam, ut 'al aiunt autem fossae cespite contectae &lapidibus: quibus amotis calidus uapor fumus p ingens emittituri qui eum excipientibus statim mouet se dorem,& 'sdem morbis remedium assertisanat prsterea coexendicum dolores , 8c ulcera interiora desiccat. ex quibus ess ctibus intelligimus eius uapores esse sulfuratos: nec minus ex eo quod in locis uicinis sulfur colligituri quinetia in Vesuu a uertice, quia nonnul Iis in locis uel hodie mons ipse sumat . rustici terram excavat sudoris eliciendi causa:et cauernullis aquam pluuia excipiunt, qua, postquam vsudarint se lauant. est meteterea locus in AEnaria insula, que Coctum appellant. cuius uapor utilissimus sudoribus euocandis, prodest articulorum morbis,dc aegritudinibus nervorinualet ad inflationes uenitris Sc lienis. qui uapor iterum est sulfuratus his uero frictolis no dis similis uidetur fuisse pars specus Pluton ' in Caria ad pagum, no longe ab oppido Acharaca. in quem, ut Strabo scribit,introducti aegro ii sedentes per aliquot dies & inediam tolerantes, a morbis liberas hantur. quam curationem sacerdotes ad fraudem callidi reserre ad deos solebant ut superstitio ii operui uulgi animos magis occuparet. possent multis in locis qui calidas effundunt, aut ardent aperte, tales fossae uel cuniculi ad sudorem, non minus falubrem, faciendum uti

tes ducumodo medici eorum naturas ante cognitas haberent. At ex ς pirationes noxiae corpus Sc animum laedunt: sicut quondam aer, his ut mihi uidetur corruptus 8c uenenatus adeo rationem uirginu Mi lesiarum peruertit, ut omnes repente in mortis cupiditatem,&furiossum strangulandi se appetitum inciderent: ni ultae se occulte strangu larent. quod Plutarchus in eo libro, qui inscribitur Mulierum uirtustes, tradit. Pestilentes uero exhalationes statim animantes interfici

unt, quarum aliae piscibus mortiferar sunt: ut illae quibus aqua lacus Srapetensis interdum inficitur . dd quo iterum at* iterum iam dixi: Si quibus lacus Avernus temporibus Roberti regis Siciliae fuit insectus. quaedam uolucribus: ut quas lacus in Sarmatis expirat . nec anienim aues superuolantes, ut Rufus Ephesius autor est. at 3 etiam lacunae Volaterranar, ex quibus exiliunt calidae, quiddam lethiserum auibus exhalant. quos locos iccirco Graeci appellarunt ab allibus, qeis careant, αόρνουρ. at p inde lacus Campaniae rotundus Averni nomeinuenit. nam etiam per eius aquas,antequam Agxippa sylvis, quibus

densis uestiebatur,caesis aerem fecit perflabilem, expirationes emisssadeo

156쪽

144 NATURA EORVM .

adeo con*issabantur, ut auibus aduolantibus necem asserrent. 8c in Epiro Iocus Aornus dicitur, qui pestilenti exhalatione insignis, nec ipse sinit uolucres coelo frui libero sed exanimatas de acit. In India quo non procul a Nysa dicitur esse saxum aorin um . quaedam exsalationes etsi terra nullos habet specus animantes soletit necare.ut laspores,in Ithacamoctuas, in insula Creta:canes in Sigaro:scorpiones, in Galata circa Asricam item in Clupea.qusdam fugant serpentes ut in Ebuso insula. quae adeo inficiunt terram, ut eius odorem, si in Coslubrariam inseratur bestiae istae uenenatae 3c pestiferae serie non possint. aliae praeterea expirationes omnibus animantibus lethales sunt. quarum scrobes Graeci nominant charoneas: siue quia ut per charo. neam ianuam, quod est in prouerbio e carcere damnati iudicum semienti js ad supplicium educebantur, ita in id genus scrobes intrantes ex hac uita ad interitum exeunsiue quia ut Charontis cymba animos

ad inferos uehebat ita hae scrobes ad eosdem deducunt homines.eas etia non dissimili de causa Graeci appellabant plutoniamempe quod per ipsa descenditur ad plutonem, quem poets inferorum regem fingunt dubium uero non es: quin ex his exhalationibus quae in aquis

pisces interficiunt, aues in aere, aliquae mortiferae sint atqs etiam anis

mantibus,si possint ad eas permanare. Sunt autem multis in locis orabis terrarum scrobes mortiferum spiritum exhalantes, sed nusquani plures quam in Italia. etenim cum iter medium a puteolis Neapolimcoficitur, in eo exiguus flexus est sinistrorsum ad paludem Agnana. quam quidam eruditi lacum Anium uocant, quidam lacum sudatos i ii propter uicina caldaria. cuius parti, conueris ad meridiem, mons contines est, in quo spelunca angusta humilis clementer deorsum vergit, longa ad pedes octo.eius solum cu fuerit pede uel manu temtatum reliquo calidius esse sentituritam uero lethales expirationes eis mittit,uel potius coclusas habet,ut genus animantium omne in se demissum, si diu permanserit intus, exaniment i sin statim rursus extralictum fuerit,ita sensu motu priuent,ut uideatur mortuum . quod tamen confestim uicinae paludi immersum, breui recreatum ad sese res dii,SI quasi reuiuistit. eius rei multi periculum faciunt in animalibus de armento uel grege raptis:plures in gallinis,canibus,selibus: pluris mi in ranis,quaru magna circa paludem uis est . Graecus ignotus qui admirandas auditiones collegit re non satis, ut mihi uidetur, intelle

cta, nimis simpliciter scribit in Sicilia dicunt esse aquae gurgitem, in

quem cum aues caeterae. animantes suffocatae immerguntur. rursus reuiuiscunt. uaporibus enim pestiferis, non aliter,susso catarum uires

aquis reficiunturi nec uero negarim Sicili in sicut Campaniam spiri, tus lethales emittere:quandoquidem in ea mons Alna perpetuis ara

157쪽

det ignibus.at etiarn in maximis illis Baiani frictolisierobs,extiina

adii nistram post sontem, cuius aqua tam alte exilit, uapores exhalat tam calidos, ut cera liquescete candelae extinguanturitam lethiseros, ulli omines,ipsis correpti, repente mortui concidam 8c Nessis insuisla Campaniae, inter Pausilypum 8c Misenum montes,spiritus letia asles emittit:& in Sinues lano agro sunt spiracula, homini mortifera: ac uero etiam in Hirpinis ad Mephitis aedem Est locus Italiae medio sub montibus altis Nobilis,& fama multis memoratus in oris, Ansandi i ualles. densis hunc frondibus atrum Vrget utrino latus nemoris,medio fragosus

Dat sonitum saxis,& torto uortice torrenS.

Hic ipecus horrendum 8c saeui spiracula Ditis

Monstrantur rupto op ingens Acheronte vorago Pestiferas aperit fauces. Etenim eum locum, ut Plinius scribit, qui intrauere, moriuntur. nec pars Ungariae, quondam Dacia dicta, libera est a pestilentibus spiraculis: quae a Neu sola oppido, aeris metallis claro, absint circiter sex millia passilisc interdum aues quae aduolarint, S reliquas animantesqtiae accesserint,solent necare. ac in Asia etiam multi loci spiritum te, thalem emittun sed in Phrygia Hierapoli maxime illustris,ut quemni ulti scriptores Graeci 8c Latini memoriae mandarim: sed omnium diligentissime Strabo. Plutonium, inquit, exiguo in colle montosae regionis os habet ita moderatum, ut hominem eapere possit: ipsum ualde profundum. cingitur autem septis quadratis,et quidem tan iis,

quanta dimidium ambiant plethrum . quae nebulota & cras, caliginis adeo plena sunt, ut solum uix cerni possit. ebs qui circa appropinquant ad septa, aer non laedit, utpote purus ab illa caligine cum non

fauerint ueriti.etenim intra ambitu manet. animati uero eunti intr3,

mors confestim est parata. tauri etiam introducti cadunt, mortui extrahuntur. nos passerculos in ea septa immisimus, qui statim ceci derunt animam expirantes .attamen eiusnodi spiritus mortiferi solis Magias matris sacerdotibus, etiam in os speluncae inspicientibus inis noxii fuerunt non quod aut diuina prouidentia illos incolumes serotiaret, ut persuasum erat superstitioso vulgo: aut spadones non laeis deret:quae res nullam causam uidetur habere a natura: sed quod & remedio, pestiferae exhalationi contrario, ato caeteris mortalibus igae noto uterentur, 3c aerem spiritu non ducerent: aut modiae ductum mox a pulmone respirarent: ut idem Strabo paucis significat.specus etiam lethales expirationes emittunt in Lydia ad Sardes,ut Galenus

scribiton Ionia ad Thymbriain pagum, qui distat a Myunte oppido

N stadia

158쪽

DE NATURA EORVM

stadia quatuor,ut Strabo: in Cariae uia, quae est inter Tralleis &Nusam ad pagu, qui no longe abest ab oppido Acharaca, ut idem Stra bo: in Cilicia ultra Corycium specum, quem uocant Typhoneum. quod Mela Pomp.tradit: apud Babylonem, ex cuius ore tam pestis

lens spiritus emittitur,ut omnes animates terrestres,omnes uolueres

quae hauriunt ipsum, interimati quam ob rem regio huius tanti mali terminis circunscripta, non habitatur longe latein, ut autor est Dion Cassius. quinetiam Panium antrum,quod est in radice montis Libaani grauem 8c noxium spiritu exhalati quidam anhelitus terrae, quanquam specus apparent nulli,necant animates omnes ut in insula Sostis. quae eadem nominatur cubile nympharum . Iam expiratio calida 8c sicca,quam uaporem nominare soleo,per se uel sparsa ex terra euoiat soras,& in aere colle sta emcit uentos, aliasU nonnullas tempestates: uel sub terra cogregata ex eadem erumpit per flumina penetras, Paludes,lacus,mare etiam,causa est uentorum & procellarum:uel in terram conclusi,dum exire nititur, eam conquassati Sed de uentisti here uagantibus, qui initium motus habent in aere, nunc non dicam. eosdem autem ex terra erumpere nauigantes testari possint, qui insterdum uident in alto procellas oriri, cum mare suerit tranquillum. nec minus sensu percipimus multos specus lenem auram expirare: quosdam turbulentum flatum exprimere . nam si animal de icitur in

antrum Viburgense quod est in Carelia regione Scandiae, erumpit. ut perhibent, nus intolerabilis magno cum flatu: si leue pondus in specum Dalmatis,quamuis inquit Plinius, tranquillo die, turbini sis

milis emicat procella.Tensmotus autem, quLut dixi, fit, cum uentus terrae cauernis inclusus, erumpere conatur, est uel simplex, uel comspositus.simplicis tres sunt species.uento enim furenti uia estin terraecauernis,aut in longum, per quendam quasi cuniculum caecum: aut in altum, per quendam quasi puteu caecum.uter. autem partim iam est, partim eum uentus essicit,dum quaerit exitum. priori modo lota gissimos saepe cursus conficiens terram in latum quatitialtero eam attollit in altum rursus demittit.illum motum Greci tremoris simile esse dicut,hunc pulsus. Latini alterum appellant tremorem: alterum, ut etiam ex Graecis quidam, diuidunt in duas species, quod uia, per quam uentorum uis in altum fertur, duplex sit. nam cum appropinεquat terrae qua quassabit,ut inferius fuerit torta est uel recta uel ob liqua. si recta uenit, eum motum uocant succussionem quia Graecisin obliqua, inclinatione, quia ηdem Graeci

quo sane motu pro uarietate cauernarii, more uel fluctus uolutatur,

uel nauig 3 nutat.Sed qui uetus mouet in latum, etsi modo redia modo obliqua,nunc torta procedat:tanaen,quia non parit uarietatem D

159쪽

tus,terram enim vibrat tantum,non mutat speciem. Compositi ueroi terraemotus unam modo formam scriptores literis mandarunt: qua concurrentia tecta,ut Plinius,contrariis i stibus arietant, unde arietatio dicitur.cum,ut duo tantum uentorum impetus simul quatiant terram plures h intelligimus. sed eas in tantis periculis non obseruas runt:resere eiusmodi sunt ,ut a duobus pluribus ue in diuersis locistatummodo percipi possint. etenim aut utrio uia est uel in longum, uel in altum:aut alteri in longum, alteri in altum. si utrio in longum, ex duabus cauernis lGngis laquam cuniculis, ueniunt,uel inter se coatrariis, uel quarum altera prope ad alterius latus accedit. si utrich in altum,ex duabus cauernis altis,taquam puteis uel rectis, uel obliquis, uel altera recta obliqua altera. Sin uni in longum,alteri in altum prisor uenit ex quodam quasi cuniculo: posterior ex quodam quasi pus leo recto uel obliquo qui uel cuniculo est cotraxius,uel prope ad lastus eius accedit. ex his autem tam compositis quam simplicibus ino, tibus aliqui nomina ex eflectibus 8c operibus, quae multa edui & uaria,inuenerunt: aliqui his carent. acuis quidem uentorum quae mos uel in latum,cum utrinqν magna moles iuerit,ut plerunΤ est, terram vibrat tantum: ato ex eo tremor nominatur.cum ex altera parte loscus fuerit praeruptus,aut decliuis,paruam eius molem a magna interdum avellit. quae uero recta in altum mouet, si superior terrς pars fuerit maior,dutior,solidior quam ut eam possit perfringere, coquassat sine periculo:sin minor,mollior rarior, quam ut ipsi resistat, eam perfringit.atch ab ipso effectu, sicuti quidam putant, Grsce nuncupatur quo ne* oppida crebris, ut Plinius inquit,ad esuuiem cuniculis cauata,esse possunt tuta: neo ea quae pendent: neque aedificios rum fornices: necp anguli parietum:sed omnia uel euertit, uel uorata

etenim cum ea uis uentorum angusta uia ab imo uenit,terram perseactam cum aedificηs,si quae fuerint,esscit foras,& montem aut collemesticit:cum toga klata cauerna subest, in eius fundo moles soluta &delapsa residetiunde saepenumero uastus fit hiatus. at quae uis uento tum mouet obliqua in altum etiam ipsa terram solet perstingere: sed ut non perstingat tamen plerun aedificia euertit:quare ab excutiendo Graecis dicitur. quae uero uis terram in orbem torquet, locum loco commutat:quod coligit anno Neronis principis,ut scris

bit Plinius, supremo, pratis oleis , intercedente uia publica, in costrarias sedes trangressis in agro Marrucino, praedηs Vect a Marcebli equitis Ro.res Neronis procuratis .idem motus L.Manlio,)Fuluio coss. uideturRomae, in lectisternio Iouis, deorum capita consuertisse. Contrarii autem ictus, quoniam altera uis alteri renititur,aedificia non admodum labefactant, nec terram, nisi in medio cauas

160쪽

ca fuerint, cum montes concurruntIn eis enim quicquid inerit, elidere solent. Sicut Luc. Martio, Sex. Iulio Coss. cum in agro Mutinen ii montes duo inter se concurrerent, crepitu maximo assisltantes re cedente sque uillas omnes elisas esse, animalia permulta quae intra suerant exanimata, autor est Plinius: ut eidem uideri fabula non de. buerit Symplegades concumisse. Verum cum ex motibus aliquis terram, quae antea cohaerebat,ita findit, ut rimosa fiat, Graece a rumpetido fui ou appellatur, atque inde locus in Parthia, quod rimas egit, ἔαγου dieius: ubi multa oppida 8c duo millia ulcorum euersa sunt, ut

Posidonius scriptum reliquit. rimae uero quia pro terrae magnitudune ingentes fiunt, Latini eas hiatus nominare maluerunt. qui autem motus terram longe interscindit ab impellendo-dicitur:ipsae uero rimae quae isto modo continuantur longe, 8c superiore parietate hiant,cum inferiore sint arctar, ut etiam reliquae esse solent, uos cantur. atque ex ea re oppidum Latii Caietae nomen reperisse potest uiderimon ex nutrice 2Eneae,ut poetae fingunt,aut ex sinu, quod is cauus sit, ut uoluit Strabo. etenim ibi ad meridiem est mos saxeus, cuius partem terraemotus sic quondam diuisitat ν distupit, ut ea di uisio hominum effecta operis & arte uideatur. Per quam cauernam mare cursu magno sonitu. fertur: et quidem sub sacello etiam, quod Caietani in ea extruxerunt. similiter anno Friderici tertii decimo octauo ad lacum Benacum, non procul a Salodio mons, terraemotu disse cissus ab imo usin ad uertice late hiauit,ac eo modo terraemotus Par

tes continetis a reliquo abripit corpore, S in altum abstrahens ex eis

insulas facitisic, ut scribit Plinius,auellit Siciliam Italiae, Cyprum Sy

riae Euboeam Boeotiae,Euboeae Atalanten 8c Macrin, Besbycum Bithyniae Leucosiam Sirenia promontorio: ut Strabo Capreas Athos ni &Lesbum Idae. sic quae distrahuntur,interdum recurrunt: ut paulo ante tempora Timaei historici cum motus terram insulae AEnariae, intermediam inter Epomeum 8c mare, auellit 8c in altum sustulit,ea,

postquam mare influens in cauernam ignem restinxisset, nam ardesbat recurrit. quoniam uero,cum terra discedit tali motu,repentini f. unt hiatus, qui eos emcitωσματίας. Gfscis appellatur.terra autela

interdum alte non subsidet, quod in quibusdam Toringiae locis falssium videmus:interdum alte: quod Venafri accidisse P. Crasib, Q.

Eceuolac o s s. annales loquutur.interdum longe late , ut Priversni septem iugerum spacio L.Caecilio, L. Aurelio cos s.Veliterni trium Sex. Elio Peto T.Quintio Flaminio c o s S. at etiam Cn. Serstillio Cepione, Cn. Seruilio Gemino c o s s. Arpini in ingentem sis num cossedit.item M. Seruilio Gemino T. Claudio Nerone c o s s.

rursus Veliterni . non dissimiliter terra sub mari residente fiunt uora

SEARCH

MENU NAVIGATION