장음표시 사용
181쪽
nitent, sed habent micas quasdam quae earum corpore internitent: si cui auri similes misy, argenti creta argentaria . Sed sunt etiam lapides' ad quos ueri auri tenuissimae bracteae adhaerent, aut etiam argentidis ris, & aliorum metallorum . quin ex nitentium genere aliqua etiam imagines rerum reddunt, ut simaragdus,carbunculus in Orchome ino Arcadiae inuentus,cepites,cepionides, hephaestites. atque omnes
lapides duri si politi fuerint . Obsidianus uero lapis, qui idem gagastes dicitur, pro imagine umbram reddit . quae quanquam ita se hasbent, tamen nitorem videmus multo saepius ab arte, quam a natura proficisci quae ars polit marmora, gemmas, metalla.terrae quo in glutinos ae attritu unguium fiunt nitidae. Hactenus de colore fossiliu, de facilitate translucida, de fulgore, de nitore:nuc abeo ad saporern Ita fossilium alia sunt dulcia,ut melilites Sc galactites: alia pinguia, sicuti terra Samia marga: quaedam amara ueluti nitrum: partim salsa cuiusmodi est sal fosmilis: partim acria, quod genus est Assius lapis
spodos in fodinis nata: quaedam astringunt, ut non raro rubrical aliqua sint acida, sicut terrae, quae succum acidum combiberusinon ς nulla insiper inueniuntur, quae mistum habent saporein, ut atramentum sutorium, ei cognata: etenim praeterquam quod astringunt, gustatum acrimonia quadam comouent.succo S autem concreto S ad linguam admotos, gustatus sentit: in primis uero salem,nitrum,alus meri,atramentum sutorium, ei y cognata. item terras, quae hos ipsos succos combiberunt: atque etiam lapides. ad haec terras cistringentes mox lingua deprehendit. reliquae uero terrae, imo potius omnes , ain1iciatur in uas aliquod, At aqua dulci astusa subigantus manu situm ei dant at* impertiunt saporem,quae aqua quam primuni fuerit colata gustu exploranda. tali enim sapore linguam imbuit,quali terrae cuea permistae, fuerint praeditae. at ex lapidibus quidam reddunt succucum coli atteruntur ut haematites schistos: quidam non reddunt,
ut gemmae S lapides qui igni liquescunt. Sed quem quod metarulum habeat saporem, liquor quod atrii do indicat cum aliquandiu steterit in vase facto ex metallo: nam in eum se iii duit metalli sapor.
est autem aeris uehementer ingratus atque amarus: deinde ferri: post plumbi candidum inus uero aliorum metallorum. Sequitur odor, quem quidam ex sese sitapte ui & natura emittunt, sory certe tam testrum,ut mox olfacien ii moueat nauseam. ex quibusdam elicitur fer iri lapidum ueconflictu. quo sane modo marmor Hildesheimium o let cornu uirus usti. nuper uero Mariebergi, cum argentaria uena putei cui nomen diui Fabianus Sc Sebastianus, intus in fodina excinderetur,aut extracta plagas acciperet, odorem emisit, quam ullum aroa
182쪽
, o DE NATURArat, libuit exclamare:Hic est Calaculum Indiar. nam ex eo oppido adinos aromata afferuntur . ex quibusdam odor tum afflatur cum teruntur in mortario sic sandaraca olet sulfuriex alηS cum cremantur, quos
modo eadem sandaraca iterum sulfur olat: succinum sere myrrham: gagates bitumen.camphora uero acre quiddam expirat: eius autem acrimoniam ignis qui eam coxit, nam sublata est in operculum uideatur auxisse. lapides uero qui ex bitumine non constant in ignem coniecti sere olent grauiter:item p terrae. at ex metallis aurum, cum sentit
ignes odorem ex se emittit dulcem sed qui uix sensu percipi possit:argentum, subfoetidum: aes 8c ferrum magis foetidum: hebetem plum hi genera. ex mistis autem multa olent bitumen, multa sulfur:cadmia uero fossilis quaedam allium .at Berningeri lapis,no ipse olet uiolam, iit nec Alden bergii saxi fragmenta sed muscus qui eis adhersseit. Iam rerum fossilium calor 8c frigus, humor & siccitas ita se habet. plarae omnes homini qui eas leuiter tetigerit, frigidae uidentur esse: sed ex
eis multae corpus calefaciunt, si diu ad ipsum adhaeserint. quaedam etiam re ipsa sunt calidς. quas calefacit ignis, qui grassatur in terra:quod genus permultae reperiuntur in locis ardentibus. quin eas mitis quia dam calor subterraneus calefacit interdum . ut nuper in ualla Ioachia mica partim uenam, cui nomen est stella:& aliquot annis ante Annebergi uenam, quae devexa nominatur. Sed mitis huius caloris qui in
fossilibus inest appulsus, quὀd non sint nimii, fos res intus in cu
niculis uel in puteis plarun* non sentiunt. at quam primum in aere proferuntur,is glebarum tactus est, ut manus in eas immisias non cai faciant solum, sed ipsis etiam breui tempore dolorem inurant. lapis des autem durissimi qtilin, ut natura frigidi sint,mutuo attritu conflictu , concalascunt. similiter se habent metalla. Sed fossilia quanu
quam per se sunt sicca: tamen non raro partes eorum summae mades
fiunt liquoribus: terrae uero interdum totae, item que succi quidam concreti permadescunt. Iam reliquis qualitatibus quae percipiuntur tactu, δι his quae situm partium declaran Catin qualitatibus a ui & imbecillitate nominatis plus etiares fossilas dissierunt: pinguitudine scilicet 8c macritudine: spissitudine & raritate: duritia δc mollitudine:ausperitate S lguore:grauitate lauitate multis atris. primum autem rerum fossilium quaedam sunt pingues,ut marga,sulfur,gagates: qusdam macrae ut Ochra, sal,arenaceum saxum, lapides fere omnes. nam
multo plures macrae sunt, quam pingues,sed ex pinguib. aliquae, tostae sunt pingues:uerbi causa:sulsur, bitume, succinu,gagates: aliquae partim, ut spinus,& alia permulta,qus in mistoru numero reponam. deinde etsi maxima fossilium pars est spissa: tamen nonnulla sunt rao. ra, eXempli causa, creta, qua pidiores utuntur, pumices, tofi. horum
183쪽
ehim partes ut illorum non sunt omnibus locis coniumstae continuatae*,sed eis multus aer interiectus est. tum dura sunt fossilium pluri ma, sed maxime lapides Sc metalla. mollia uero spodos, Asiti lapidis flos terrae etiam aquis madidae. sed asper est smiris, aspera Melia ter ra, aspera terra, quam tripetam uocant, in Belgis ad Namurum effosisa:his enim partes prominet.laeues uero sunt ex gemmis multae,item non raro metalla pura,vel etiam rudia, quibus partes sunt squabiles. graues deni Φ sunt plerae in omnes:sed leues gagates,ebenum fossile, pumices,tofi . quae autem res fossilis habet foramina quae sugiunt aciem ea aeris multi est particeps, qui in toto eius corpore inest cum terra & aqua permistus: quae uero foraminu, quae sensum oculorum noeffugiunt est plena, i Λυκ ἐν Graece uocatur, Latine fistulosa in ip sis aerem continet. Permultum uero iam dicta omnia disserunt intentione S remissione.exempIi causa: succinum est gagate pinguius,saσXum arenaceum macrius Ochra. quinetia intermedium quiddam est inter pingue 8c macrum . quod non latuit rei rusticae scriptores. dicut enim ex terris aliam esse pinguem, aliam exilem, mediocre aliam. eosdem modo caetera disserunt, di in ipsis mediocre reperiri potest.Nuc dicam quomodo res fossiles disserant reliquis qualitatibus, aui uel imbecillitate nominatis: quibus aptae sunt, aut no sunt ad aliquid patiendum faciendum ue, itain earum quaedam liquescunt humore: ut terrae, sal, nitrum, alumen, atramentum sutorium etin cognata. quae σdam igni: sit cuti lapides quos Graeci τηκτους iccirco dicut metallici nostri, si uerbum e uerbo Germanico exprimere liceret, fluores, quorunon pauci gemmis sunt simillimi.item gemmae ipsae trafassu censes igni liquescunt,ac uero etiarn silices lapides, e quorum arenis uitru conficitur metalla in ista admodum multa. Sed utro Φ partim cito lique scunt partim tarde. terrae quae molles,rarae, macrae sunt,cito humore liquescunt: contra, quae durae spissae, pingues, tarde. similiter sal nistrum, alumen, atramentum sutorium. attamen sal facticius, item ni itrum,asumen, atramentum sutoriu pleruns cito liquescunt salis flos S spuma nitri semper.sed ea omnia non estodiuntur ex terra . eadem
ratione facile igni liquescunt plumbi genera, disscisius reliqua metalla dissicillime ferrum, similiter lapides gemmis simillimi citius tardi rus gemmae liquescunt . quae uero liquescunt humore sere igni non liquescunt sed aut comburuntur, aut rediguntur in puluerem,ut pauσlo post dicam. contra quae igni liquescunt, non liquescunt humore. tum res fossiles quaedam humore mollescunt: ut terrae, lapides quiσdam, sulfur. quaedam igni ut ferrum aes . quae uero molliuntur igni, μαλακτὰ recte Graecis dicunturmam duci possi int, ut quorum superficies partim uno ictu dilatetur simul & in profundum transseratur. P L at
184쪽
at quae humore molliuntur, quanquam fiunt mollia, tamen
non nomina laturmec enim ita, ut neruus, ut membrana, ut lorum di
latari &in longum duci possunt, ut non rumpantur. Sed harum eti
am partim cito molliuntur ut terrae: partim tarde ueluti lapides duri. molescunt tamen omneS qui non liquescunt igni. nam marmoris duo rissimi partem inuenimus intra terram aquis mollitam, cum reliquo eius corpori sua maneret duricia. deinde rerum fossilium aliae hume di antur ut terrae, sulfurialiae non hume stantur sicuti metalla, gemnas translucentes. sed hae tantum humectantur, quae aquis asperior mois Iescunt:sat,nitrum alumen atramentum sutorium quoniam no in ' Muscunt aquis aspersae non humectantur, sed tantummodo liquescui. Cum autem omnia fossilia constent ex terra Sc aqua, quae aqua liquescunt aut molliuntur, magis participeS sunt terrae, quae igni, aqua'. at fossilium aliquae sunt lentae 8c glutinosae, ut molle bitumen. eius es nim partes ita inter se cohaerescunt, ut cum distrahuntur, non facile disrumpantur. Similiter uero terra pinguis,quae permaduit aquis est glutinosa: S ut ait Poeta,
Picis in morem ad digitos lentescit habendo. Contra quaedam illisae humo facile dissipantur, ψαθυῖα Grsci uocat,
ut terrae macrae, item aquis madidae, quarum plures reperiuntur in metallis. fossilium uero pauca sunt flexibilia. etenim amiantus solum qui netur es texitur,atque metalla rudia pura quae natura in uirgulas
rum figura formauit: ea enim si directa suerint nata, non raro sequuntur quo cuncp torqueas. sin curua & torta, dirigi possunt. reliqua fosssilia nec flecti, nec in rectum duci possunt. res pi sterea so ses plerae que omnes sunt friabiles , id est in plures partes possunt diuidi percussae,aut in mortario tritae: perpaucae uero sunt fragiles id est in duoas partes diuidi possiunt,ut magnetis lapis qui ex crustis constat. qusdam etiam crassa sunt,ut bitumen lapides metalla. qusdam tenuia,ut spodos in fodinis orta, ut Astii lapidis flos, ut interdum melanteria,& nigra quasi quaedam lanugo, ex qua argentum uiuum conficitur.
crassia uero dicimus, quorum partes,quod multum inter se cohaeret, sunt magna': contra tenuia, quorum partes, quod uehementer non
cohaerent, sunt paruar. lenta igitur 3c dura, quoniam magnas habent partes sunt crassa: quae facile dissipantur & mollia sunt, quoniam paruas tenuia. ad haec in quasdam res fossiles imprimi potest ut in terras quae sunt pingues, rarae, molles, aut aquis madidae, in bitumen, in plumbum. eae uero partim sunt molles, sicuti terrae & bitumen: parutina durae uelut aeS,argentum. at in lapides 8c alia multa imprimi non
potest . tum ex his in quas imprimi potest , quae molles sunt, quia in eas manus no solum malleus imprimit,in uarias figuras formari posssunt:
185쪽
simi : quae durae, fundi. etes tamen Ac fundi Sc malleo potest serinari. Sed in quas res fossiles non potest imprimi, earum alie ferro tradiari
queunt,ut qui lapides proprio nomine uocantur,ut marmora, ut fas
xa pleraq3 omnia. aliae non queunt, ut silices, & omnes fere gemmae translucentes. quae ferro tractari queunt hae omnes scalpi possunt:ais liquae uero etiam tornari,si cui in Misena marmor Zeblicium, in Ita lia lapis Comensis cineraceus 8c subfuscus. illud enim tornatur in pocula, hic in uasa coquendis cibis,inquit Plinius,utilia.quin aliquae serra secatur,ut tofus Venetianus. aliquae cum eis diuiduntur,ut saxa 8c marmora. quae autem ferro tractari non queunt, earum quaedam uulneratae dissiliunt,ueluti silices: quaedam uix uulnerantur sicuti schis inodus & basaltes: quaedam omnino non accipiunt uulnus, ut ada smas. sed gemmarum partim sentiunt limam, ut topazius: partim nosentiunt, ut sapphirus 8c carbunculus. omnes autem scalpi possunt puluere smiriὼs: excepto adamante,qui non nisi propriis fragmen σtis potest scalpi.uerum de his satis. tum quaedam res fossiles compriis
mi possunt,ut spodos quae sub terra gignitur, S nigrum quiddam Ianugini simile, ex quo interdum argentum, interdum argentum uiuuexcoquituriquaedam non posmunt comprimi. ut qui lapides communi uocabulo appellantur,gemmae,marmora, saxa,metalla. nonnullae etiam densari posJunt,ut terrae, quae pingues,rarae,molles sunt:comis
pressae enim in se coeunt SC ita compressω manent. dein aliquae posisunt trahi, id est eorum eminentia uersus id quod obtinet mouendi vim, potest porrigi.ut terrae pingues,lium ore madidae, ut bitumen. quaedam trahi non possunt, ut quae dura fiant aut macra,aut sicca. alis praeterea duci possunt, quod genus stin taurum, argentum, ars: aliae non possunt, cuiusmodi lapidum genera.in quaedam imprimitur, &eadem duci possunt,ut aurum,argentum, ars. quaedam comprimi &duci possunt,ut bitumen. nonnullae sunt fissiles,ut lapis specularis ut magnetis, qui ex crustis constat. eorum enim foramina in longum porree a sunt non in latum . nonnullae fisi se sunt, ut argentum rude, purum, capillis simile, at alumen .permultae uero findi no possunt, ut at 3 lapides, metalla. quaedam accensa ardent, sicuti sulfur,bitume,
gagates. quaedam non ardent,ueluti metalla,lapides, terrae.ex his ueoro quae ardent,asiquae totae comburuntur, ut sulfur 8c bitumen: aliis quae partim,ut spinus. omnes autem res fossiles quae ardent quia pingues sunt, fuliginem emittunt. ea uero nascitur ex copioso halitu &uapore, quos res pingues simul expirant. at quae non ardent, earum partim igni accenduntur, ut metalla: quae omnia comburi possunt,
excepto auro. partim liquesciit, ut lapides gemmis simillimi S gem imae:partim in puluerem rediguntur, ut terrae Sc lapides qui humore
186쪽
molliunturi sed igni modico no liquescunt multae gemae, des duresciit, cuiusmodi est lapis in Siphno S in tradiu Comensi. quibusdam ignis elici potest, ut ex pyrite, ex molari, ex silice, eX ery stallo quid multa ex durissimis quibus . similiter aliqua saxa sole et aere durescunt: aliqua contra mollescunt, & pluuiis madefacta dissi
pantur. aliae res fossiles in acetum coniectae mouentur, ut astroites gemma, quam a ui storia nostri appellant, ut non raro trochites. aliae in aquam positae bullas agunt, ut quaedam terrarum genera. nonnullae in aquis integrae innatant, cominutae merguntur, sicuti pumex re
lapis Thyreus,fc lateres faeli e terra pumicos a. quaedam succum red durit,cum coli atteruntur, ut galactites, ut schistos, ut haematites. sed dulcem galactites eum qui astringit schistos a tin haematites. galaetistes uero candidum, schistos non raro croceum, haematites plerun sanguineum. aliquae tingunt metalla, ut cadmia es magnetis, aes . ete nim si cadmia ad ars additur, orichalcum fit: si ia magnetis, aes candis dum quod Virgilius album orichalcum nominat . aliae quibusvis ref hiis colores suos sargiuntur, ut quaedam terrarum Sc lapidum genei ra. nam creta candida lineas candidas ducit: uiridis, quam Theodosi.on appellant,virides: pnigitis, nigras. argentum quo in nigras ducit in ligno. cum ipsum sit candidum. altera uero Eretria, si ad ars atteris tur uiolae accipit colorem. aliae dento acuui ferrum, ut cos,ut saxum arenaceum. magnes uero idem ad se allicit: contrach theamedes abi igit. at succinum oc gagates trahunt ad se paleas pilos, festucas.sed ex his ultimis quaedam laciendi uim obtinent,ut magnes: quaedam non tantum faciendi, uerum accipiendi etiam. etenim cos, quia ferrum ascui aliquid facit. quia dum id agit, nonihil de corpore suo deperdit, aliquid patituri similiter creta, quoniam res tingit colore agit: quo nisam consumitur usu, patitur.idem alys nonnullis contingit. at res fossiles quae aut remedia sunt corpori, aut id affligunt in cibis uel potionibus datae, quanquam patititur etiam ipsae faciendi uim in signem ha bent. Sed quae remedia sunt corpori medentur ei partim proprietate totius essentiae: partim qualitate aliqua estectrice sanitatis. quae prosprietate ualent, earum quaedam repugnat uenenis: quaedam morbos fanant. quibus natura dedit uires ad resistendum uenenis earum aliae corpora, quae pestilentia sunt affecta curant, ut sinaragdus, sigillum Lemniu gleba Armenia. aliae singulari ueneno medentur, sicuti scorpionum ictibus gemma sapphirus pota, sulsur plagae illitum: fungis
comestis nitrum potum similiter atramentum sutorium. aliae plurib. aduexsantur uenenis,ut sal morsibus viperae, cerastae, crocodili: icti hus scorpionum&vesparum: contagioni scolopeiadrar. his autem
emplastri modo imponitur. sed potum opto & fungis resistit. at quem Or
187쪽
morbos proprietate sanant, eoru quae dam sis ut sanguinisper ora ueharum profusionem, ut hieracites: aliae os uetriculi, si ad id fierint apposits corroborant:uelut iaspis. partim ad sinistrum mulieris brachium alligatae foetum,ne excidat ex utero , conseruarat & continent, ut aetites. partim ad semora praegnantis alligatae pariedi celeritatem inscitant, ut idem aeti tes 8c iaspis. aliquae crassa ducunt, quod genus est magnes. aliquae uomitum ci eunt, quod genus chrysocolla, armeiam, atrametum sutorium. De proprietate satis: nunc de qualitate dicam. onmes res fossiles exiccant. sed earum praeterea aliae calefaciunt coropus cuiusmodi alumen a tranaen turn sutoriu,chalcitis,misy,sory mestanteria. aliae refrigerant, cuiusi nodi terra Eretria, lapis plumbarius,
stibi quod uero ad secundas uires pertinet, fossilium quaedam molliunt quae dura sunt ut gagates:quaedam contra dura faciunt qus mollia sunt,ut lapis plumbarius 8c stibi. partim foramina quae oculorum
effugiunt obtutum reserant, partim claudunti reserat nitrum, spumanitri aphronitrum:claudit sanatus aster & omnis terra glutinosa. alia ea quae coierunt in aliqua corporis parte discutiunt, ut pyrites,ut molaris, ut bitumen. aliqua cicatricem inducunt, sicuti chalcitis misy, alumen fissum. aliqua carnem supercrescetem minuunt, ηρθουγεῖκα Groci uocant, ut Assiae petrae flos 8c aerugo, atque etiam si corpus fuerit molle chalcitis & misy. alia putrefaciunt ,-Graeci nominant,ut spodos quaedam in fodinis orta, ut auripigmentum ut sandaraca, ut
chrysocolla. Quinetiam ex fossilibus aliqua diuersis sunt uiribus predita, ut cimolia, ut sal. etenim cimolia 3c reprimit 8c discutit, fas abis stergit S astringit aliqua uires habent easdem, ut chrysocolsa S Arrmenium, auripigmentum S sandaracha, haematites S schis os:at etiam haec quino, atramentum sutorium, chalcitis misy, sory, melanteria .sed ex his chrysocolla uim faciendi maiorem obtinet quam Arrmenium:auripigmentum quam sandaraca:lismatites quam schistos:
atramentum sutorium quam reliqua, quae cum eo habent cognationem. At non paucae res fossiles per cibos uel potiones corporibus saepius aut copiosius insertae uel ea affligunt, uel animantibus mortem afferunt. earum autem quaedam uehementer erodunt, ut spodos quedam in sodinis nata cadmia, chryse colla: quaedam obturant uiscera,
ut gypsum ut lapis specularis. Sed de his satis. nam de uiribus quas magi Persarum tribuunt lapidibus & gemmis nihil dicam: etenim ipsis & Arabibus qui eos in hac opinionis uanitate leuitate V sequvnstar, fidem abrogare covenit grauitate eorum,qui rerum naturas caussaso persequunturivi alias uberius explicabo. Iam uero fosi ilium generi uarias figuras formas dedit natura : terris exceptis, quaru gles
hae aut incerta figura sunt:aut plana tabularum p simili, ut eius, quae
188쪽
Samius aster uocatur,reliquarum autem rerum fossilium alis sunt rotundae globi instoar,sed modo absoluti ut thyites qui inter Syenen ocPhilas inuenituri modo compressi, nunc uero aliquid habentis emisnens aliquid lacunosum.quales lapillos e uenis ereptos aquarum uis
ad ripas deferre solet. aliis dimidiati globi figura est, ut callai G a. strottae .aliae cylindri modo sunt teretes ut berylli,ut syenites. quaedain mete figuram, quaedam in turbinis formator. illam exprimunt lapides A succi concreti, stiriis similes, qui stant in speluncis: hanc qui ex
earum cameris pendent. quaedam sunt angulatae. uel ergo triangula
nascuntur figura ut gemmae quaedam: uel quadrata,& tesseris simili utandrodamas, & pyritae nonnulli in rivis et fluuiis reperti:uel quinque angulis, cuius figurae est basaltes Misenus. sed is uariat numero angulo ira, minimum tamen quatuor, summum septem habet . uel sexanoula figura,ut crystallus. uel pluribus angulis ut pangonius .asliis etiam mucro est sexangulus,ut plerun* crystallo interdum adas manti aliae cum in turbinem deficiant, cochlearum instar sunt tortae:
qualis spura esst lapidibus quibusdam . partim plans sunt ut lapis specularis,ut magnetis . partim conueXae, ut intus aetites partim concasDete, ut nonnulli smaragdi. ex aliquibus undio quiddam simile uerrucis eminet, qualis est myrmecias. aliarum corpora rerum figuras exsprimunt,ut cornu,AmmoniS cornum uae lunae, in cornua curuatae, tephrites:capillorum,amiantu S, alumen,argentum rude purum:auriculae, lapides interdum, qui gemmis simile sunt: cordi; bubuli bus cardia: faui, pyrites interdum: lentis arena Asricae:& lapilli ad pyra. naides in Agypto , SI calculi in colle Cappadociae: ad haec arboris
trunci similis est stelechites: sagittae belemnites: grandinis chalazias gemnia: glandis,lapis Iudaicus: molae lapis molaris Vulsin is inuensius:trabis,saxa in Hildesheimio: tigni erecti basaltes Misenus & Syenites. quaedam res fossiles diuisae rerum emgies repraesentant, ut es norchis, testium: diphyis, genitalia utriusque sexus membra: entroschos, rotarum: enostos, ossium. cyamea quo fraesta ex se fabae, in. quit Plinius, si militudine parit. In quibusdam diuisis aut fractis conschae reperiuntur, ut in conchite Megarico: in quibusdam cochleae, ut in saxis Gallicis S in toso Miseno. at res, inclusae in succino pelluscido conspici postant cuiuis odi sunt culices,muscs,sormi cs,aranei, pisciculi oua piscium, foliola arborum, herbarum stipites, algae at paliae quaedam res minutulae: quae succo dum e pro in ontorio deflues rei in mare, uel etiam in ipso mari antequam concresceret,suerunt implicatae. sed id casu euenit 8c quidem extra terram. redeo ad res fossi tes . non paucae lineis inter se discurrentibus, & saepenumero colore
uariatis,eiugies reru exprimunt: oculi quidem humani, laucophthalmos:
189쪽
anos:eaprini,sgophthalmos:lupini sycophthalmos:stellarum,astroites:piscium luci j scilicet percae, passeris marint,lapis Eistebanus. alio rum animalium galli scilicet at salamandrae, idem lapis: montium Sc convallium, ponticae nemorum achates,S marmor uiride: fluminumide achates. qnaedam lineis diuersi coloris ornatae sunt,sed quae effigies rerum non exprimunt . de quibus supra dixi, cum tractarem locum de coloribus. quaedam punctis guttarum lamilibus tanquam stellis coetu distinguuntur: unde ea stellas quo P nominarunt.& quidem aureis sapphirus corallachates, acopis: sanguineis aut atris, ponticae. ut a item quaedam res sessiles sunt similes capillis, ita aliae ossib. cuiusmodi est lapis Arabicus:aliae medullae quam continent ossa, qd genus est marga liquida candidi coloris .fossilia deni differiit quantitate. nam aliqua sunt magna, ut marmora, ut saXa: aliqua parua: ut
quidam lapides 8c gemmae.sed quanquam natura omni genere fossilium dedit interdum parua 8c discreta corpora: tamen terrarum,saXOrum,marmorum ita magna pleruno moles uno in loco inuenitur, ut necesse sit partes a toto disiecare. Sic se habent disterentiae fossilium qua S percipimus ex colore, ex sapore, ex odore, ex his quae situm partium declarant, ex qualitatibus a ui naturali uel imbecillitate nominatis, ex figura,& forma, denio ex quantitate. ut uero haec doctrina expressior & illustrior fiat quae hic prima Sc summa genera sunt omnio now omnia complectuntur fossilia, explicabo .sed quot 8c quae sint,
inter scriptoxes no conuenit. si quidem,ut nos Aristoteles docet duae: sunt species corporum, quae intra terram gignuntur. sunt enim fossiolia, quae πυκτα nominat: 8cea ex quibus conficiuntur metalla, quae uero at is uisum est, species terrae tres sunt numero,ia ipis metallum terra quam colimus. Ut Avicennae placuit quatuor laispis scilicet id quod igni liquescit, Vrin 1 Graeci uocat, quod sulfureuest quod salsum. ut denio Albertus contendit tres, lapis metallum, medium. Aristoteles autem cum subterranea corpora quae effodi so .ient , hoc pacto distinxit, consuetudine sermonis uulgi Graecorum usus uidetur. id enim iccirco arbitror terras insignes, item sapides πυκτα nominauit quis d qui uelint his rebus uti, satis habeant eas fodisse: materias uero metallicas quod eas praeterea excor quere sit necesse. sed Aristoteles siue communi ista consuetudine serismonis usus, siue alia de causa sic ea corpora diuiserit, non animaduertit omnem materiam ex qua metalla conflantur, non minus esse fossilem ac terras insignes & lapides. quae res cum ita se habeat fatis intelligitur,corpus fossile genus es Ie, complecti terram,lapidem,metatilum. tum uero etiamsi dixerimus, quὀd nonullis placet, quod inquirantur,esse nonainata:non quod ex ipsis conficiantur me
190쪽
i s ' D E N A T V R Atalla tamen istiusmodi nominis interpretatione eam diuisionem nolpossumus tueri ato defendere. nam iterum, quia utrunx' foditur, genus est corpus so sale . Sed isti interpretes suae opinioni hanc sugge
runt rationem. metalli causa penitus perscrutamur terram, spem nubiam, aut perexiguam nobis Ostendentem lapides autem, item terras
insignes sine perquiredi cura fodimus. ob id lisc ορυκτα, illa
τα recte nominantur. quae ratiuncula sane leuis est&infirma propterea qυod metallica nec sola, nec semper soleamus indagare . exenim
pemmas S uenas nobilium terrarum ac marmoru etiam scrutamur,
de metallica nonnunquam ut reliqua, nobis quasi occurrunt 8c o Te runt se . quamobrem neutra interpretatione duo ista uocabula se harum rerum propria sunt, ut Aristoteles communi consuetudine fers monis fretus, inde queat formas efficere . quin etiam idem Aristote les cum eos lapides qui non liquescunt ignis ardore, numeret inter
fossilia: eos qui liquescunt, sed in quibus aliquod inest metallum, ita,
ter ea ex quibus emciuntur metalla, in neutris reponere potest liquescentes, omnis metalli expertes. lapides enim qui igni liquescunt, partim in se continent metalla, qui rejie με Mwτοὶ dictituri ex eis enim metalla conflari possunt. partim nullum metallum complectuntur,
qui ut ex halitu fiant, ut igni liquescant Sc fundantur, non possunt dici μετα τοὶ: quod ex eis nulla metalla possint conflari. si igitur omnia fossilia, ut ipse dicit, oriuntur ex uapore : & ex omnibus his quae nata sunt ex halitu, metalla confici non possunt, sequitur tres specicsesiae corporum, quae intra terram gignunturi quanquam diis tantum sint exhalationes. Philosophi autem qui terram his tribus finiunt sormis, lapide, metallo, terra quae colitur, si terrae nomine significant, quod Galeno uisum est: unum equatuor elemetis, id est corpus summe siccum 8c frigidum spissum et graue, eam non recte sic diviniunt. nullum enim de his tribus generibus simplex est sed mista sunt cor pora sin intelligunt,quod nobis intelligere uidentur corpus eius nodi permistionis, ut terra pondere multum superet caetera elementa, non uident plures, quam has tres eius esse formas. nam talis corpos ris terreni aliquot sormae cernuntur in animantibus, ut ossa, ungueS, ungulae, testae. in stirpibus uero quot partes arborum & fruticum terrenae sunt, tot iterum sunt terreni corporis formae. quales inprimis ea xistunt cortex,lignum putam e nucum & nucleorum, acini uuarum,
ut alias omittam. ut igitur a iam dictis formis, quae partes sunt corporis animati, superiores formas distinguerent, dicendum ipsis fuisset, corporis terreni in animati tres sunt formae lapis,metallum terra qus colitur. Sed ut philosophi, quales tandem fuerint, non habuerint nescesse res ita distinguere, urgent eos peripatetici hoc decreto. metalla