Oratores Attici et quos sic vocant Sophistae opera et studio

발행: 1828년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ADVERSUS A CARI ATUM. 62 I

tem vetat vel in proprio patrimonio ista fieri multum scilicet isti Curant, an legibus vestris obtemperent, aut Hagniae familia de-

soletur.

17. Ego vero de meipso pauca dicam apud Vos, Judices, atque ostendam, aliter quam istis curae mihi fuisse Hagnianam familiam, ut ne interiret: nam et ipse sum Buselini generis'. abronis enim Busoli filii neptem e filia duxit Callistratus, Eubulidae filius Buseli nepos : et ex Habronis nepte et Callistrat nepotem abronis nataeSi mater nostra. Ego vero matrem hujus judicio evictam duxi: natique mihi filii sunt quatuor, una filia. is nomina imposui, Judices, hae e natu maximo Sosiae patri mei, ut equum est; et natu maximo id nomen restitui. roxime ab hoc nato nomen seci Eubulidae, quod nomen fuit patri matris pueri hujus. Et qui hunc sequitur enesthei nomen imposui: nam et Menestheus cognatus uxori meae fuit. inimo nomen feci Callistrato, quod nomen patri matris meae fuit. Praeterea filiam etiam nulli alieno collocavi, sed fratris mei filio, ut si valuerint, et horum liberi ex eadem sint cum Hagnia familia. Ac ego quidem eam rationem inii, qua maxime familiae oriunde a Buset conservarentur in istos autem rursus inquiremus Sed legem prius hane recita. LEX.

Praetor curam gerat pupillorum, et pupillarum, et familiarum quae intereunt, et matronarum quae manent in aedibus maritorum defunctorum se uterum serro dicentes :horum curam gerat, neque sinat eis injuriam seri, aut quicquam in eos iniquunt committici et potestatem liabeat auctoritate magistratus infligendae poenae. Sin graviore Poena dignus videbitur, accersitum accuset, et mulcta suo arbitrio inscripta, inmeliaeam introducat. Quod si convictus fuerit, pronunciet Heliae quid ei sit luendum aut So endum.

Quo autem apto magis illi familiam alicujus exstirpare possint, quam simagnis genere proximos expulerint ii, qui sunt ex alia

Strati familia l

18. Et rursus, si haereditatem Hagniae poStulat, ut cognatus, nomen autem habet nedum ex Hagnis familia, sed nec o Strati sui progenitoris atque adeo, cum tanta fuerit Buseli posteritas, ne illorum quidem ullius nomen habet. Nam unde est Macartati nomen ' A materna familia adoptatus enim iste os in familiam Macartat Prospalati, avunculi sui, et issam etiam habet familiam. Atque ita injurius est, ut nato sibi filio, eum etiam in Hagniae tamiliam introducere sit oblitus, idque cum agnis haereditatem teneat, et ejus se gentilem esse profiteatur. Sed eum filium Macartat avunculo adoptandum dedit in rospalatum municipium, Hagnianam autem familiam quantum in se fuit exstingui passus est: qui idem dicit patrem suum Hagniae fuisse agnatum Cum autem

122쪽

622 ADVERSUS MACARTATUM.

Solonis lex jubeat mares et a maribus procreatos potiores haberi: iste adeo expedite et leges et Hagniam contempsit, ut filium suum in maternam familiam adoptandum dederit. Qui fieri possint homines istis iniquiores, aut violentiores li9. Neque vero hoc solum commiserunt, Judices, sed cum Bu-

Selidae omnes commune monumentum habeant,-idque monumenium Buselidarum nominetur, amplum spatium Circum Septum, ut antiqui Solebant , in eo monumento, Caeteri omnes orti a Buselo Siti sunt, Hagnias, Eubulides, olemo, et reliqui omne tanta multitudo, universi denique orti a Buselo id monumentum commune habent Macartati autem pater ejusdemque avus e monumento usi non sunt, sed ipsi privatim sibi monumentum secerunt procul a Buselidarum monumento. Num videntur vobis, Judices, quicquam

ad Hagnis familiam attinere, nisi quatenus eamus nihil ad ipsos attinent erepta occuparunt 8 Sed utrum intereat Hagnim familia, et Eubulidae Hagnis patruelis, eorum etiam nomine abolito, ejus rei cura nec minima illis unquam fuit. 20. Ego autem, Judices, opitulor equidem, quantum OSSummaxime defunctis illis sed non omnino lacile est istius apparatibus adversari. Trado igitur, Judices, vobis hun puerum ita Curandum, ut vobis aequissimum videbitur. Hic adoptatus est in familiam Eubulidae, et introductus ad curiales non meos, sed Eubulidae, Hagniae et Macartati. Et, cum introduceretur, Caeteri curiales clam suffragia serebant Macartatus autem aperto Suffragio decernebat recte introduci filium Eubulidae puerum hunc, cum victimam tangere nollet, aut ab ara abducere seque reddendae rationi reddere obnoxium, sed et parte carnium a puero hoc aeCepta, ut et

alii curiales, abiit. Existimate igitur, Judices, puerum hunc ante Vos jacere supplicem pro destinctis Hagnia et Eubulide et caeteris magni oriundis, atque illos ipsos vobis supplicare, Judices, ne sua familia exstinguatur ab immanibus istis bessuis, quae cum sint e Stratiana familia, ex Hagniana fuerunt nunquam neque Permittatis istis tenere aliena, sed ea restituere cogatis in Hagnianam sa- miliam cognatis Hagniae. Ego igitur et illis opitulor defunctis, et legibus hisce de rebus latis. Vos autem Oro Judices, ObSecro, et obtestor, ne vel puero huic insultari patiamini ab istis, vel majores ejus magis etiam despici, qui nunc contempti erunt, si isti obtinue

rint quae volunt sed leges tuemini, et defunctos curate, ne eorum familia exstinguatur: quae, si feceritis, et quae sequa Sunt et pro

vestra fide, et vobis ipsis utilia decernetis.

123쪽

ARGUMENTUM ORATIOΝIS ADVERSUS LEO CHAREM DE HAEREDΙΤΑΤΕ.

Auc HIADA sine liberis desuncto, Leocrates haereditateni cepit, quod et cognatus ejus esset, et se ab Archiada adoptatum esse diceret. Ac ad tempus eam ipse tenuit. Deinde filio suo Leostrato suo loco Archiadae adoptato, familia cedit, et in suam redit, quasi ea res lege liceret. Idem secit etiam Leostratus, et pro se in Archiadae familia relicto filio nomine Leocrate, ipse in sui naturalis patris lamiliam rediit. Postremus igitur hic Leocrates Archiadae adoptatus orbus decessit cujus haereditatem adiit Aristodemus, aSSerens e genere proximum esse Archiadae, cujus ab initio illa suerit, et propter illum Leocrati postremo adoptivorum Leochares autem defuncti frater, de haereditate contendens, in primis ille quidem adoptione nititur, ut filius Leocratis adoptativus : sed lamen etiam se Archiadae cognatum esse asserit. Is vero, qui Aristodemum defendit, generis propinquitatem Aristodemo dare haereditatem, adoptionem autem commentitiam esse assirmat. Neque enim vivens, inquit, Leocrate sibi Leocharem adoptavit, ut leges praecipiunt, sed sub ejus obitum ut nos bonis fraudaremur contra leges facta est adoptio. Orationem habet Aristodemi situs.

DE HAEREDITATE ORA TIO.

l. CULPA Leocharis fit, Judices, ut et ipse in jus vocetur et ego adolescens apud vos verba laciam, quod eas haereditates capere studet quae nihil ad ipsum attinent, et propter eas salso apud praetorem testificatus est. Nobis enim necesse fuit, cum lex genere proximis propinquitatis jus tribuat, ut Archiadae cognatis qui ab initio haereditatem reliquit, cavere, ne vel ejus lamilia XStingueretur, vel haereditas ad eos devolveretur, ad quos minime pertineret: iste autem cum nec genere sit defuncti filius, nec legibus adoptatus, ut ego ostendam, adeo temere salsum testificatus est, et nobis eripuit haereditatem. Oro autem vos, Judices, ut et patri huic meo et mihi opem feratis, si quae aequa sunt dixerimus, neque negligatis homine pauperes, et inopes, et iniqua tactione potentum oppreSSOS.2. Nos enim veritate freti huc ingressi sumus, bene agi nobiscum putantes Si quis nos frui legum praesidiis patiatur isti autem factionibus et largitionibus niti non destiterunt. Neque Vero mirum. De alieno enim sumptus haud gravate aciunt; proinde et sura

124쪽

624 ADVERSUS LEO CHAREM.

causae defensores et falsos testes multos compararunt pater vero meuS-dicetur enim-una Cum paupertate, ut vos omnes nostis, et

imperitia rerum manifestis testimoniis pugnat. am in Pirae- eo praeconium actitat id quod non modo paupertati argumentum, sed et occupationis est quae lites sectari prohibebat qui enim

talem quaestum tacit, eum necesse est totos dies in foro esse. Quae vos reputantes cogitabitis, nos, nisi justitia freti essemus, nunquam in conSpectum vestrum fuisse prodituros. Sed quae hujus generis Sunt, progressu Orationis, Clarius audietis de ipsa autem conte- Statione et causa, nune videtur esse disSerendum. 3. Quod si, Judices, ex ipsa pontestatione Leochares petiturus defenSionem atque ostensurus esset, Se germanum esse Archiadae filium, nihil opus esset multis verbis, neque necessarium no a primordio inde nostrum genus percensere sed quia se conteStatio aliter habet, atque isti maximam orationis partem in eo OnSument, Se adoptato esse, et Cum germani filii sint, ratione propinquitatis jure percepturos haereditatem, necesse nobis St, Judices, propterha cauSas paulo altius genus nostrum Vobis eXponere. Hoc enim perspicue cognito, verbis eorum non decipiemini. Nam haec controversia disceptatio est de haereditate in eam vero agimus nos ratione generis et propinquitatis, isti ratione adoptionis. Confitemur autem coram vobis ratas esse oportere adoptiones, quae legibus rite actae fuerint. Quare vos, horum fundamentorum memores, si oStenderint vobis leges ea permittere quae ipsi contestati sunt, decernitote eis haereditatem si legibus id quidem demon-Strare non poterunt, sed aequa tamen et humana dicere videbuntur, etiam sic concedimus. Ut autem sciati no genere ESSe proXimOS, neque eo niti solum, sed et caeteris omnibus, primum vos de ipso genere docebimus, unde haereditas est existim enim, si hanc causae partem liquido Cognoveritis, ore ut nec caeterorum quie-

quam os praetereat.

4. Principio, Iudices, nati sunt Euthymacho trynensi filii tres, Μidylides, Archippus, Archiades, et filia cui nomen fuit Archidice. Hi patre defuncto Archidicen eostrato Eleusinio collocant. Ex ipsis vero tribus Archippus triremi praesectus ethymnae diem obiit. Midylides non multo post tempore ducit Mnesimacham, Lysippi Crioensis filiam, eique filia nascitur nomine Clitomacha, quam ille voluit fratri suo qui coelebs erat dare. Cum autem Archiades sibi

non esse in animo uxorem ducere diceret, sed et patrimonium propterea indivisum esse passus, seorsim Salamine habitaret: sic tandem Midylides suam filiam Aristoteli Pallenensi despondet, avo meo, e quo nascuntur filii tres, Aristodemus pater hie meus, Ha-bronichus patruus, et Midylides qui nunc obiit. 5. Ac generis quidem nostri propinquitas, in quo est haereditas,

125쪽

ADVERSUS LEO CHAREM. 625

sic sere habet, Iudices Archiadae enim nos a viris Sumus genere proximi, et, quoniam ejus haereditatem hac lege postulamus neque genus ejus exstingui patimur, apud praetorem in haereditatem egimus isti autem, qui bona per injuriam detinent, nune contestati

sunt, in universum quidem adoptione nitentes, sed et cognatos esses dictitantes. Sed de ea adoptione quo pacto se habeat, perspicue vos postea docebimus de genere autem, non e S Se eo propinquiores nobis, id vobis cognoscendum St. 6. Unum igitur in consesso est, inter haeredes potiores esse mares

et maribus progenitos simpliciter enim a virili stirpe proximis, si liberi nulli sunt, lex haereditates restituit: hi vero nos sumus. Sine liberis enim decessisse Archiadem constat, ei autem nos a virili, atque adeo etiam a muliebri stirpe idem, n6s proximi sumus. Midylides enim frater fuit Archiadae Midylide autem filia, mei patris mater. Proinde Archiades, cujus haereditatem vendicamus

nune, mei patris matri patruus fuit, a Viris ea cognatione orta, non a mulieribus Leostratus autem iste et remotior est genere, et a

muliebri stirpe Archiadae conjunctus Leocratis enim avia paterna soror fuit Archiadae issius, et Midylidae, a quibus nos oriundi haereditatem postulamus. Primum igitur, Judices, genus nostrum ita se habere, uti dicimus, ut appareat testimonia vobis legentur: deinde lex ipsa quae et familiis et a virili stirpe proximis haereditates tribuit. Capita enim controversiae, et ea de quibus jurati pronunciabitis, haec fere sunt Voca mihi teste huc, et legem recita.

Quae igitur ad genus, et istorum et nostrum, attinent, Sic habent, Judices. Proinde qui ipsis testimoniis ostenderunt, Se SSe genere propiores, haereditatem percipere debent, neque contestati desperatio potior esse institutis vestris. Nam si adoptione nituntur, nos ea uti facta sit ostendemus. Cum autem filius adoptivus orbus utique obierit, et familia illius usque ad nostram actionem deserta

fuerit, an non et genere proximzo haereditatem recuperare, et vos,

non ad decipiendum Optime instructis, sed affectis injuria civibus

opem serre par est ' Nam si in nostra potestate SSet, ostenS genere et ipsa contestatione descendere, eorumque nihil quae diximus phira verba requireret, vobis diutius molesti non essemus: Ostquam autem isti legibus non nituntur, sed eo quod superioribus temporibus rerum aliquid ante occuparunt et interceperunt, et in bona invaserunt, his argumentis utentes se adisse haereditatem di-Cent, neeeSSarium Sane est etiam de his dicere, atque ostendendum istos omnium hominum esse violentissimos.

7. Nam ab initio Judices, elocant sororem suam Midylides et L

126쪽

6t ADVERSUS LEO CHAREM.

Archiades Leostrat Eleusinio post, e filia illius locatae sororis illorum nascitur Leocrates pater eostrati. Considerate, ut unus de multis in Archiadae cognationem iste pertineat, de quo contestatus est. Quae cum ita se haberent, Archiades matrimonium non contrahit Midylides autem frater ejus, avus istius, uxorem ducit: et quia nondum patrimonium partiti erant, sed uterque habebat quantum satis esset, Midylides in urbe permanet, Archiades Salamine habitat. Non multo autem post, cum Midylide avus patri Smei extra Atticam peregre forte abiisset, in morbum incidit Archiades et mortem obit, absente idylide, homo coelebs. Quod ejus rei signum est Puer situlam serens est Archiadae sepulcro impositus. Eo tempore, cognationis a mulieribus ortae praetextu, Leocrate SLeostrati pater se adoptat filium Archiadae, et sic in bona invadit, tanquam ab eo vivente adhuc adoptatus. Reversus Midylides et id factum indigne ferebat, et judicio Leocratem persequi Statuerat. Sed suadentibus cognatis et precantibus ut in familia Leocratem adoptivum Archiadae filium esse pateretur, concessit Midylides, non judicio victus, sed omnino ab istis circumventus deinde Sane etiam domesticis obsecutus. Ac Midylides his actis mortem obit Leocrates autem Archiadae bona tenet, et haereditatem percipit mulios annos, ut ejus adoptivus filius. Os vero, quod ea Midylides concesserat, quievimuS. 8. Non multo autem post-que deinceps dicentur diligenter attendite, Judices-Leocrates adoptatus Archiadae, relicto in ea sa- milia Leostrato filio legitimo, ipse redit in Eleusinios, unde erat Oriundus ac ne tum quidem nos quicquam earum rerum quae ad haereditatem attinent movimus, sed quae acta erant rata habuimus.

Rursu autem Leo stratus ipse, qui adoptivus esset filius et relictus in Archiade familia, revertitur ad Eleusinios, Ut et Pater SUUS, relicto in ea familia germano filio, per tres persona primitiva adoptione contra leges confirmata. Qui enim cum legibus consentiat, cum ipse filius adoptivus, filiis adoptivis relictis, in suam familiam sit reversus Idque ad hunc usque diem sacere non destitit eoque pacto se nos haereditate raudaturos putant, quaestum aciendo et liberorum instar victum ex Archiadae bonis petendo, atque inde Semper in paternam familiam redeundo, ae eam quidem artam tectam Conservando, illam autem consumendo.

9. Sed tamen, quamvis ista ita fierent, nos quod dixi toleravimus omnia, quo usque Donec Leocrates in Archiadae familia relictus filius Orbus decessit. Quo sine liberis defuncto, pertimus ut nobis genere proximis Archiadae relicta ejus bona tribuantur; et non defuncto, qui ipse suit adoptivus, filius in fraudem nostram adoptetur. Quod si ipse vivens secisset, quanquam id factum contra leges eSSet, non repugnassemus : sed quia neque natura fuit ei filius ullus, ne-

127쪽

que ullum vivens ille adoptavit, lex autem haereditates genere proximis tribuit, nonne utraque ratione aequum St O boni non fraudari' am et Archiadae, cujus fuere bona ab initio, genere Proximi sumus, et adoptivo Leocrati. Illius enim pater, ad Eleusiunio reversus, necessitudinem illam ex lege ipse sibi praecidit nos Vero, in quorum erat familia, arctissimam cognationem retinuimus, Cum SSemus ejus sobrini. Proinde, si vis, ut Archiadae cognati haereditatem petimus, si vis, ut Leocratis. Qui cum sine liberis deceSSerit, nemo est ei quam nos genere propior et quantum in te quidem fuit exstincta est, Leostrate, samilia Propter bona enim Conjunctionem eorum virorum qui te adoptarant tuebaris. Quoad enim eo defuncto, haereditatem nemo petebat, nullum Archiadae filium adoptabas, postquam autem nos ejus cognati in medium enimus, tum adoptas, ut bona retineas cum nihil esse dicas Archiadae, a quo is adoptatus, contestaris contra nos, et genu nOStrum

quod in consesso est expellis. Quod si nihil est in sedibus, quid tibi decedit si nos nihil illud o haereditate percipimus Sed enim

ejus impudentia, avaritia talis est, udices, ut existimet portere se et in Eleusiniis paterna bona regr ssum obtinere, et eorum etiam quae per adoptionem occupavit, cum non sit filiussamilias, potiri: atque haec omnia facile perficit, qui, Cum de alieno contra nochomines pauperes et inopes largiatur facileque omnia conficiat, multo eS Superior. Quapropter vos etiam opitulari oportere arbitror hominibus nihil iniqui petentibus, sed eo contentis, si quis nos legum seu praesidiis patiatur. Quid enim agendum nobis est, Judices,

adoptione per tres pervagata, et postremo in Archiadae samilia relicta, qui cum sine liberis decesserit, nonne tandem aliquando nostrum recuperabimus ' Hoc igitur jure freti, ad praetorem eos citavimus Leochares autem ita confidenter salsum Conte Statu S, oportere nos Xistimat contra omnes leges fraudari haereditate. 10. Primum igitur, ut constet, illa de adoptionibus et genere istorum Vere nos dixisse, et puerum cum situla Archiadae monumento esse impositum, hae vobis testimonia recitabimus dein et caetera perspicue vos edocebimus, ut istos salsae contestationis convincamus Cape testimonia, quae dico.

Proinde rei ratio et simplex jus haereditatis ita se habet Judices et

eorum quae inde ab initi acta sunt ipsa capita sere omnia audistis :quae autem post actionem de haereditate institutam fecerint, et quo pacto nos tractarint, dictu necessarium existimo. In haereditatis enim judiciis tam inique cum nemine arbitror Ss Rctum, quam

nobiscum.

128쪽

s28 ADVERSUS LEO CHAREM

II. Desuncto enim Leocrate, et lanere et sacto, nobis in posses Sionem euntibus propterea quod vir ille et coelebs et orbus deces-SiSSet eduXit nos Leostratus, Sua esse asserens a quod nos de functo justa persolvere prohibuit, cum ipse pater illius S Set,eXCu Sationem fortassis habet, quanquam iniquum erat id facinuS. Ei enim qui natura pater est curationem mandari funeris par est deinde tamen etiam necessariis nobis, quorum ratione do- Ptionis cognatus erat defunctus. Postquam autem ju Sta PerSO-luta fuerunt, qua lege ostendet, se, de Serta familia, nos genere pro

Ximos dejecisse boni. Eo scilicet quod defuncti pater erat Atqui reversus erat in paternam familiam, neque jam ejus patrimonii, in quo reliquerat filium, dominus. Quod ni ita est, quae legum Stutilitas Facta igitur doctione, ut plurima mittamus, actionem apud praetorem de haereditate instituimus, eum neque natura, ut dixi, ullius esset defuncto filius, neque adoptio facta legibus. Post

haec eostratus sacramento certat, asserens se illius Archiadae S Se filium, neque cogitans vel f redisse in Eleusinios, vel adoptivos non ipso a semetipsis, sed ab adoptantibus constitui verum illud, Opinor, omnino in animum induxerat uiam Oportere Se quo jure quaque injuria appetere aliena. Ac primum in Otrynensium concionalem tabulam se inseribere, cum esset Eleu SiniuS, Onabatur, idque procurabat deinde priusquam in trynense relatus esset, particeps esse studebat Communium rerum, tantumque designare facinus impellente avaritia instituebat. Quo nos animadverso, sactum id testibus adhibitis prohibuimus postulantes ut haereditate prius apud vos disceptaretur, quam ad Archiadae nomen quisquam adoptaretur. rohibitus autem, et injuriarum et ad tabulam et in soro magistratuum convictus, coram multis, nihil vi agendum censuit, cum se vestris legibus calliditate et opibus ore superiorem

speraret.

12. Rus rei argumentum quodnam est Convocatis paucis Otrynensibus et tribuno plebis persuadet, cum album apertum fuerit, ut inscribatur a postea venit in magnis anathenaeis sub distribu tionem ad theatralem pecuniam ; cumque alii populare acciperent, petebat ut et sibi daretur, utque in album nomine Archiadae inscriberetur. Cum ero nos testificaremur, et non serendum id essti alii dicerent, abiit nec inscriptus nec theatrali accepta pecunia. Eum igitur qui contra decretum vestrum theatralem pecuniam Postulat, priusquam in trynenses inscribatur, si alterius municipii sit, non putatis haereditatem contra leges petiturum Est vero credibile, qui tam iniquas praerogativas ad explendam avaritiam suam ante judicii cognitionem molitur, eum causa niti Nam qui pecuniam theatralem inique postulavit, is de haereditate nimirum eodem est animo. Quin praetorem etiam actione X sponso decepit, et

129쪽

ADVERSUS LEOCHAREM. 629

Contra Ilo rescripsit trynensem esse se in Eleusinio municipio

habitantem.

I 3. Cum autem nihil ei horum succederet, proximis hisce omitiis, Subornatis quibusdam popularium, postulavit se inscribi ut adoptivum Archiadae filium. Nobis autem adversantibus et PoStulantibus, ut post actam de haereditate disceptationem suifragia

ferrent, prius autem non in eo paruerunt non propter emeti PSOS,

Sed propter leges. Non serendum enim esse videbatur, ut qui XSPonS in haereditatem ageret sese adoptaret, re nondum dijudicata. I 4. Quod autem post haec instruxit eostratus, id est omnium graViSSimum. Nam cum inscriptio ei negaretur, adoptat Archiadae Leocharem filium contra omnes leges, ante factam populi approbationem. Qui cum nondum introductu ESSet ad Curiales Archiadae, sed duntaxat inscriptus, persuasit uni curialium, ut eum inscriberet in curialium album . Ac deinceps in contestatione apud praetorem eum describit, ut qui filius desuncti legitimus esset multos annos, qui heri et nudiustertius inscriptus fuerat. Ita fit ut uterque sibi haereditatem vendicet. am et Leostratus sacramento de haereditate contendit, ut legitimus Archiadae filius, et Leochares contestatus est, se filium esse legitimum ejusdem patris cum neuter viventi illi, sed uterque defuncto se adoptet. Os Vero, udices,

demum e genere proximis defuncto filium adoptari, ne intereat ejus familia. i5. Primum igitur, Judices, ex trynensibus Leo stratum in Eleusinios redisse, relicto Archiadae filio legitimo, et patrem ejus idipsum fecisse prius, et ilium qui relictus in familia suerat orbum

deceSSiSSe, et eum qui nunc contestatus est prius in populares quam in curiales esse inscriptum, uti constet, iis de rebus vobis et curialium et municipum testimonia recitabuntur, de aeteris item et iis quae nos ab istis facta memoravimus omnibus, vobis testimonia

singulatim exhibebo. Proinde mihi testes accersito huc.

TESTES.

Rem igitur omnem audistis, Judices, et ea quae ab initio in hachaereditate facta sunt, et quae post evenerunt, ut primum nos agere instituimus reliquum autem est, ut et de contestatione ipsa dicamus, et de legibus quarum auctoritate haereditatem postulamus: et ut, dum aqua suppetit et quoad sine vestra molestia fieri poterit, ostendamus ea quae ab istis dicentur, neque justa S Se neque Vera. Ac primum contestationem Vobis scriba recitabit, quae attente audienda erit de ea enim 'Inc pronunciabitur.

130쪽

Contestatus igitur iste est, ita sane sicut audivistis, in Archiadae haereditatem agi non posse, cum ei sint naturales liberi firma auctoritate ex instituto. Quaeramus igitur, sint ne ei liberi, an iste salsum contestatus sit Archiades ille, cujus est haereditas, adoptavit istius qui nunc contestatus est avum is vero, legitimo filio relicto patre istius Leostrato, ad Eleusinios rediit post haec ipse Leostratus itidem relicto filio, in paternam familiam rediit ille vero ab eo po- Stremus relictus omnium adoptatorum sine liberis decessit, proinde familia deserta rediit haereditas rursus ad eos qui ab initio genere proximi fuerunt. Quo pacto igitur, quod istius contestatione amr- matur, filii aliqui Archiadae reliqui esse possent, cum et adoptivi

ejus se regressos esse lateantur, et is qui postremus in familia relictus est orbus decesserit Proinde necesse est familiam esse desertam quae deserta cum sit, liberi superesse nequeunt. Iste igitur Contestatus est eos qui non sunt esse; et in conte Statione scripsit, cum sint liberi, qui unum S ES Se SSerit. 16. At cum dicit naturales firma auctoritate ex instituto, impos turam facit contra legem. am illud est esse maturalem, Si qui Semine Salus fuerit, et hoc testatur lex his verbis, quam desponderit pater aut frater aut avus, ex ea naturales ac legitimi liberi sunto verbum porro rata auctoritate legislator de adoptionibus usurpavit, quod existimabat, siquis, orbus suorum bonorum dominus, filium adoptarit, ratum id esse. Iste vero natura nullum Archiadae filium esse ait: sed contestatus est cum Sint naturales, conte Statione lacta rei contraria. Qui cum Se adoptivum esse profiteatur, ab ipso defuncto ut constat non est adoptatus : proinde, quo pacto tibi ista porro rata erunt ex

instituto ' Propterea nimirum, quod inscriptus est Archiadae fid ii su ab istis scilicet nuper vi tacta, cum iis de haereditate jam contestata esset. Non Si profecto justum injuriam argumenti

loco adduCere.

17. am illud Judices, serri qui potest, eum qui nune incunctanter dicat se adoptivum esse, in contestatione id scribere non fuisse ausum: Sed Criptum in contestatione ita esse ut de fit ii naturali, ea quae o dicentur ut de adoptivo Quod si defensionem attulerint contestationi contrariam, aliter fieri qui potest quin aut defensio falsa sit aut contestatio ' ec ab re adoptionem in contestatione non posuerunt. Adscribendum enim eis fuisset, a quo essent adoptati ille autem eos non adoptavit, sed ipsi sese adoptantes nos haereditate spoliant.

I 8. Jam ut pergamus ad alia, qui non absurdum simul et ini-

SEARCH

MENU NAVIGATION