Oratores Attici et quos sic vocant Sophistae opera et studio

발행: 1828년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

nibus nullum unquam vel minimum detrimentum cepistis. Ea enim, o Athenienses, in Republica ratio mea fuit, non ut vos alios alii vinceretis aut ut civitatem contra semetipsam acuerem, Sed ad' ea vos incitavi, unde gloriam et magnanimitatis opinionem relaturos VOS arbitrarer. Quae cum omnes, tum vero adolescentes, admirari debent, ne eum requirere Olum qui captator aurae populari Vulgique cupiditatum administer omnium in republica sit-talium enim nulla unquam penuria sutura est , sed eum etiam qui bono studio vestra errata reprehendat. Quin et alia multa Praetereo, propter quae alius, qui nullam aliam navasset operam, jure Suae salutis haberi rationem postularet, ut sedilitia munera, ut triremium instructiones, ut largitiones pecuniarias, omnibus neceSSaritStemporibus quibus me non modo primum succurriSSe On Stabit, sed alios etiam esse adhortatum. Quorum singula Cogitate, thenienses, quam ea calamitate indigna sint quae me oppressit. Cum Vero plurimis nunc in malis verser, quid primum deplorem dubito. Utrum aetatem, qua periculosum exsilium experiri praeter OnSuetudinem et dignitatem cogor an ignominiam, quod nullius criminis convictus et reus Peractus damnatus periit an Spem, qua frustratus, haereditatem eorum malorum, usu aliis debebantur,

cepit eque enim ego vel Harpali amicus sui, vel propter priora

mea acta in republica poenas dare debeo, eum et ea quorum CCu- Sabar probata non sint et ex omnibus de Harpalo factis decretis Sola ea quae ego egi civitatem omni crimine liberarint. Ex quibus omnibus perspicitur, me temporibus Circumventum, non Celerum damnatum injuste eam qua in omnes reos uti soletis iracundiam

experiri, propterea quod ego primus in judicium veni. Nam quid

ego aequi pro mea defensione non attuli, ex iis quae postea caeteros reos conservarunt 8 aut quid amplius vel nunc dicere quisquam possit 8 emo certe: nam quae facta non sunt, ea facta ut Sint essicere nemo potest. Sed de his quanquam scribere multa poS- Sem, de Sino, quod innocentiae conscientiam experientia me docuit ad juvandum parvas habere vires, ad augendum autem animi dolorem omnium eSSe acerbi Ssimam. POStquam Vero pro Vestra Sapientia reis omnibus reconciliati estis, et mihi reconciliamini, o Athe nienSes neque enim testor deos et heroes, ulli vestrum injuriam feci, et mihi omnis anteacta vita mea testimoni est, cui merito

plus fidei haberetur a vobis quam isti crimini, quod nunc in me conjectum illud quidem est, sed probatum et demonstratum

non St-, neque me pes Simum aut minimae fidei esse inter

eos quos calumnia impetiit deprehendetis. Iam ob discessum meum jure irasci mihi non potestis neque enim ideo abii, quod aut de vobis desperarem aut Spiam alio respicerem, Sed primum carceris ignominiam animo serebam graviter, deinde propter

342쪽

840 EPISTOLAE.

aetatem amictationem illam corporis perpeti non poteram. Denique et vos non nolle putabam illam contumeliam me effugere qum neque Vos quicquam juvabat et me perdebat autem vestri neque cujusquam alterius fuisse studiosum, multis indiciis deprehendetis . Nam et in urbem me contuli, non in qua me plendidissime victurum confiderem, Sed quo etiam majores nostros, Persici belli discriminibus circumventos, venisse sciebam, et quam Vobis esse benevolentissimam intelligebam. Est autem a TroeZEniorum, cui precor ut dii potissimum immortales tum ob benevolentiam erga vos tum ob collata in me beneficia bene velint omnes, deinde ut et ego a vobis conservatus gratiam referre possim . . In qua eum quidam gratificandi mihi studio, vos ob istum in me admissum errorem reprehendere Conarentur, ego summa qua me decuit aequitate vos defendi. Eamque ob causam in primis faetum esse arbitror, ut mihi honos publice haberetur Cum vero hominum benevolentiam insignem quidem illam, sed vires in praeSentia Sse minoreS, Cernerem, digressus in eptuni templum in Calauri me Contuli, non modo quod propter numinis religionem me ibi tutiorem fore pero-nec enim id exploratum habeo : nam quae res in aliorum potestate sitae sunt, eae spem tenuem et obscuram periclitanti suppeditant-, sed eo etiam quod hinc quotidie patriam intueor, in quam tantae mihi Sum benevolentiae eonSeius, quantam utinam a vobis consequar igitur Athenienses, diutius etiam his malis angar, ea mihi decernitote, quae jam aliis quoque nonnullis tribuistis, ut neque indignum vobis aliquid mihi usuveniat, neque aliis supplicare cogar id quod nec vobis honestum esset. Nam si vestra iracundia placari mihi nulla ratione potest, mori me

praestiterit. dure autem hoc animo esse me neque sine re haeCjactare credetis : nam et vestram auctoritatem subii et judicium non detrectavi, ut neque Veritatem indefensam deSererem neque Vestrum quisquam in me potestatem non haberet, Sed ut Vestro arbitratu de me statueretis arbitrabar enim eos, qui omnia in me ornamenta contulissent, etiam erga me si ita vellent, delinquendi

habere potestatem oportere Quia vero justa sortuna, ita uti decuit injusta superata bis vobis iisdem de rebus statuendi iacultatem dedit, propterea quod nihil in me cui mederi non liceat statuistis, Servatote me, Athenienses, et quae tum vobis ipsis tum me digna sunt decernitote Nihil enim a me perperam et scelerate actum reperietiS, neque me commeritum ut vel dignitate vel vita spolier, sed et multitudinis ita esse studiosum ut qui maxime, ne quid invidiosum scribam, et pulcherrima ex his qui adhuc vivunt pro vobis gerenda Su ScepiSSe, maximaque e meis aequalibus benevolentiae erga vos indicia reliquisse. eque vero quisquam vestrum putet, Athenienses, me vel ex imbecillitate animi vel ulla alia turpi de causa

343쪽

per totam epistolam lamentari. Nam ego nune iis conflictor rebus, quod utinam esset aliter, eo modo quo quisque talibus in malis sibi indulget, ut doloribus et lacrymis et patriae vestrique desiderio et aerumnarum mearum consideratione, quae omnia mihi querelas eliciunt quae si eum sequitate reputabitis, in nullis meis vestrarum rerum administrationibus vel mollitie vel timiditatis argui me poss0 reperietis. Et haec hactenus ad omnes vos privatim Vero C. niis qui me lacessunt coram vobis volo disputare. Nam ea, in quibus vestrae ignorationi subservierunt, propter Vos ab eis saeta sunto, neque ego CCUSO quicquam. Postquam vero cognovistis vos illa cujusmodi sint, si, ut reliquos missos faciunt, ita et me quies de re Sinent, reete facient: in exagitare me instituerint, peto ut vos Omne opem mihi seratis, neque committatis ut istorum odia plus valeant quam vestra benevolentia. Valete.

DE LYCURGI LIBERIS.

DEMOSTHENES SENATU POPULOQUE S.

Quae meis in rebus jure a vobis tribui mihi putarem, superioribus Exposui literis : quae cum vobis videbitur, mihi concedetis. Haec autem de quibus nune Scribo, non negligi a vobis, neque adversandi sed sequitatis studio cognosci, velim. Contingit enim mihi, quanquam peregre degenti, multos audire qui vos ob ea quae Lycurgi liberis acciderunt reprehendant. Ac literas hasce misissem propter res etiam ab eo Vivente gestas, de quibus aeque mecum omnes, si voletis ossicio fungi, gratiam ei habebitis. Qui ut primum ad Rempublicam accesserat, in curatione vectigalium urbanOrumque munerum e collocavit, de statu Graeciae ac sociorum nihil scribere solitus cum Vero eorum etiam, qui prae se populi studium serebant, plerique VOS deseruissent, populi partibus se addixit, non quod inde munera et reditus capere liceret nam adversae actioni haec omnia propoSita erant-, neque quod a partes magi extra periculum esse videret-multa enim et manifesta pericula res habebat, quae ei, qui populi auctoritatem dicendo agendoque tueretur, adire necesse erat- Sed quod natura popularis et vir bonus fuit. Quanquam autem coram videbat tam eos, qui populo opem ferre

344쪽

cuperent, propter acceptam cladem esse infirmos, quam adversarios viribus ab omni parte suffultos nihilominus tamen ipse in ea quae populo commodarent incumbebat ac postea strenue palam et dicebat et agebat ea quae conveniebant: ob usa Statim, ut omnes norunt, ad Supplicium deposcebatur. Scripsissem igitur, ut principio dixi, et in illius gratiam : sed tamen cum et Vobi EX- pedire putem, ut convicia quae apud exteros in vos dicuntur sciatis, multo magis ad literas mittendas sum incitatus Peto autem, ut qui privatim illi iniqui sunt, vera et sequa de eo audire non graVen tur. Νe enim Athenienses, ignorare debetis, existimationi urbis ex his quae in ejus liberos facta sunt labem adspergi. Nemo enim Graecorum ignorat, vos viventi Lycurgo summos honores habuiSse, cumque ei plurima crimina ab ejus invidis impingerentur, nullum unquam verum deprehendisse, tantam autem fidem habuisse et prae omnibus popularem judicasse, ut de multis causis e sola Lycurgi assirmatione sententiam ferretis, eaque vobis Satis esset id quod minime fecissetis, nisi vobis visus fuisset homo integerrimus. Nunc igitur omnes, qui filios ejus in vinculis esse audiunt, et defunctum miserantur, et liberorum ejus ut cum quibus inique agatur vicem dolent, vos Vero tam acerbe insectantur, ut ego Cribere non ausim : nam ea quae invitus audio Et propter vos defendendo quantum p OSSum refuto, eatenus ut vobis indio m mulio esse a quibus reprehendamini, quod scit vobis esse utilia judicabam, Seripsi, accurate autem edisserere molestum judico. Quae ver sine convicio

a quibusdam dicuntur, et auditu fore utilia vobis arbitror, significabo. Nemo vos per errorem et ignoratione veri ita de ipso Lycurgo statuere existimat. Nam et longum tempori Spatium, quo exploratus nihil unquam contra vos vel cogitare vel agere injustum deprehensus est, et illud quod mortalium nemo ullis aliis in rebus vos stuporis arguit, merito istam tollit ignorantiae Suspicionem. Restat igitur, quod omnes haud frugi hominum esse dicant, ut

tantisper cujusque curam, dum ejus Obi S USUS eSt, agere Videamini, post nullam rationem habeatis. Quam enim aliam vos defuncto gratiam relaturos consentaneum est, Cum ejus libero et existimationem laedi videamus, quae sola, ut in tuto collocentur, etiam morientibus omnibus cursu sunt Jam nec illud bonorum virorum est

ut ista pecuniae gratia facere videantur : id quod neque magnitudini animi vestrae, nec reliquo vitae instituto Ongruere apparebit. Nam si vobis illi tanti ab aliis redimendi essent e vestro serario deprompta pecunia, id vos omnes cupide acturos existimarem de eo vero, quod per calumniam et ex invidia tactum sit, non habeo quid statuam, nisi prorsus acerbe insectari et proturbare populares homines instituistis. Quod si ita est, neque recte neque utiliter facere

345쪽

EPISTOLAE. 843

decrevistis. miror autem, si nemo vestrum Cogitat, turpe SSe ut populus Atheniensis, sapientis doctrinaeque opinione TraeStan Somnibus, ad quem in calamitatibus tanquam ad commune Sylum

confugi solet, Philippo inhumanior videatur, qui ut in potestate

regia educatum probabile est a nemine admonitus, tamen Cum Secundissima fortuna usus esset, humanitatis se maxime S Se memorem oportere censuit, et ab iis qui adversus ipsum in acie steterant, et cum quibus de summa rerum depugnarat, qui et C ate e SSentneque perquirere neque prodere ausus : etenim, ut apparet, non ut plerique vestri Oratores, eadem in omnes esse vel justa Vel honesta

putabat, sed ratione habita dignitatis otiam talia concludebat et deeernebat Vos autem, qui estis Athenienses, et liberali doctrina

perpositi, quae Stupidos etiam essicere tolerabiles putatur, primum, quod omnium iniquissimum est, quarum rerum patrem Ceu Sant quidam, ob eas filios in vincula conjecistis atque ita agere perinde esse dicitis, ac si aequalitatem in ponderibus aut menSUri quaere retis, et non de virorum instituto vitae et ratione reipublicae On Sultaretis : in qua quidem inquisitione, si bona et popularia et Studio Reipublicae juvandae suscepta Lycurgi acta videbuntur, non modo nullo assici malo, sed quibusvis a vobis ornari ensificiis ejus libe-rOS, aequum Si Sin contraria, illum, dum viverset, poena dedi S Se oportuit ho Vero ne sic quidem, proptor olla secta patri a quibusdam crimina, per iracundiam plooti Omnibus nim omnium delictorum quasi meta est obitus Quod si hoc eritis animo, ut aliqui populi studiosis irati ne cum mortuis quidem in gratiam redeant, sed inimicitias etiam ad liberos usque propagent tradantque POSteriS, O puluM autem, cujus Causam quique populares agunt, dum horum Opera utitur, beneficiorum meminerit, postea occisaciat, nihil erit miserius quam populi tueri partes Quod si Moerocles respondet,

haec argutiora es Se quam quae intelligat, se vero eos, Ut ne effugerent, in Carcerem Compegis Se quaeritote ex eo, cum aurea et

Pataecus et Aristogiton atque ipse in carcerem traditi non modo vincti non fuerint sed et conciones habuerint, cur istam equitatem non perspexerit. in se tum magistratu quidem esse functum di- et, sed orationes in publico non habuisse, idque permissum sibi fuisse legibus : aequum esse qui potest, ut magistratu fungantur hi, quibus verba facere non licet, illi vero in vinculis teneantur, quorum de vobis saepe bene meritus fuit pater Ego quidem haec conjungere et concludere non possum nisi hoc publice vultis ostendere, et vaecordiam et impudentiam et assectationem improbitatis in civitate valere et majorem habere spem incolumitatiS, ac, si quid secus acciderit, tales absolvi meliorem autem tueri partem vitamque modestam et popularem instituere periculosum eSSe, ac,

346쪽

844 EPISTOLAE.

Si quid erretur, nullam venim spem esse propositam. Ad haec noti esse justum omnino, aliter quam de Vivente sentire, deCereque ut defunctorum potius quam viventium rationem habeatis, et quae Sunt ejus generis, omnia missa faciam : quod ea in confesso esse apud omnes Xistimo. Sed quam multos ob paterna beneficia honorastis, tam multis etiam aliorum posteris similem referri gratiam vellem. Neque vero hae quod reprehenderem attuli.

quo tantum absum, ut eam rem maxime esse e republica ducam

incitatis enim omnes ista ratione ad populum colendum, quippe qui videant, tametsi viventibus obstet invidia quo minus honores merito consequantur, suis tamen liberis digna praemia esse apud Vos reposita. An non igitur absurdum atque adeo turpe St, VOS quibusdam aliis, licet ex quo usui fuerunt mulium temporis intercesserit, judicio de illorum beneficiis ex fama non ex iis quae vidistis facto, tamen justam benevolentiam constanter tribuere Lycurgum autem, qui nuper adeo et reipublicae praefuit et vitam Cum morte Commutavit, ne in iis quidem vos, quae superiori tempore hominibus perditis quoque et in vos injuriis tribuebatis, misericordia dico et humanitate, similes eosdemque experiri, praesertim cum in ejus liberos supplicium redundet, quorum etiam hostem, si moderatus Sit et mente utatur, miseresceret. Quin illud etiam demiror, si qui VeStrum hoc ignorat, non esse e re publica palam fieri eos, qui

aliorum quorundam ami itiam Mihi adjunxprimi, et cum res Pr Spere cedunt, in omnibus esse meliore conditione, et Cum fortuna reflarit, facito periculis liberari cum his vero, qui toti a populo pendent, non modo aliis in rebus pejus agi, sed solis etiam his firmas permanere calamitates. Atque hoc ita fieri ostendi facile potest. Quis enim vestrum ignorat accidisse ut Laches Melanopi filius similiter judicio vinceretur, ut etiam nunc Lycurgi liberi, sed propter Alexandri literas omne debitum ei esse condonatum ' Et rursus ne sibulum Acharnensem seque convictum et judicum sententia damnatum ac Lycurgi liberos esse tamen quod equidem gaudeo ut merebatur absolutum ' eque quisquam istorum qui nunc clamitant, propterea leges everti, queri potuisset. Idque

merito. ec enim evertebantur, cum omne lege propter aequitatem et salutem bonorum et frugi hominum ferantur, Cumque nec calamitate essici immortales nec ingratos videri expediat. Atqui si haec ita ut pronunciamus, Se habere conducit, non modo leges non evertebatis, cum illo absolveretis, sed vitam etiam civium, quorum leges auctoritate sanciuntur defendebatis, Lachete ad preces Alexandri absoluto, nesibulo propter vitae frugalitatem et modestiam conservato. e igitur ostendite utilius esse X ternas parare

amicitias, quam populi fidei semetipsum committere, neque pree -

347쪽

Stare ignoto alicui esse notum quani rempublicam ex utilitate populi administrare. Nam, ut is, qui suadet aliquid aut magistratu fungitur, placeat omnibus fieri non potest tamen, siquis populi

rebus X animo consultum cupit, dignus est qui conservetur. Quod nisi fiet, docebitis omnes, alios potius S Se colendo S, quam populum, et cavendum esse nequis aliquid utile vobis gessisse intelligatur omnino autem commune probrum est, Athenienses, et totius civitatis calamitas, quod invidia plus valere apud o quam gratiae putatur cum praesertim illa morbus sit, hae in deorum numerum reserantur. At ne Pytheam praetermittam qui pro Suggesto duntaxat popularis est, postea vero paratu ad omnia quae Vobi adversantur. Quem, dum vestras in gerenda republica et Concionibus habendis partes tuebatur, quis nescit ut servum agitari et peregrinitatis accusari solitum propeque sonundatum ab istis, quibus nunc insorvisens oraticino illas contra me scripsit Postquam autem ipse nune ea facit, Propter quae tum alios criminabatur, ita esse loeupletem, ut et duas meretricula alat, usa ad tabem eum Sque optimae Sane mulieres, redegerunt; et quinque talenta mulctae nomine saeilius nunc solverit, quam olim totidem drachmas solvere potuisset, et praeter se a Vobis non modo admissum ad gubernacula civitatis, quod Commune probrum est

Omnibus, sed et patria sacra Delphis pro vobis fecisset Quod si

talia et tanta exempla viderint omnes, de quibus nem est quin populi deligere et tueri partes perniciosum Sse judicet, Vereor ne aliquando nulli suturi sint qui causam vestram tueantur, Si praesertim alios naturae debitum et fortuna et aetas sustulerit, ut ausiclem, ut Charetem, ut Diotimum, ut Menestheum, ut EudoXum,

praetereaque Eudemum et Ephialtem et Lycurgum, alios ipsi projeceritis, ut Charidemum et Philoclem et me, quibus vos nec ipsi

ullos vestri esse stodiosiores putatis : Si vero quosdam aeque tudiosos, non invideo. Vellem autem, si vo ita ut aequum est Ostractabitis, neque ita ut nos male mulctabitis, eos esse posthac quamplurimos. Sin talia, qualia nunc, Xempla edideritis, quis est, qui se toto animo in istum ordinem dare velit Qui quidem simulent, ut hactenus, Sic etiam deinceps, non deerunt. Absit autem ut eorum animi sic palam conspiciantur, ut Storum, qui quae tum palam inficiabantur, ea nunc ita agunt, ut neminem vestrum vel metuant et revereantur. Haec igitur cogitanda sunt, Athenienses, neque vel benevoli negligendi, Vel iis qui civitatem ad acerbitatem saevitiemque impellunt ausculiandum. Nam hic rerum status mulio magis benevolentiam et humanitatem flagitat quam tumultus et simustateS, qua quidam in immensum exaggerata usurpante contra VOS Operam locant ad ea negotia con-

348쪽

846 EPISTOLAE.

ficienda, quae dii prohibeant ne ad exitum perducantur. Si quis

autem vestrum se cavillatur, is est magna aecordia resertus. Qui, cum ea saeta esse videat, quae nemo futura metuebat, et Olim etiam facta sunt, cum populus per homines insidiatores impulsus eos a quibus defendebatur suspectos habere atque odisse Coepit, nune esse futura non putat, nonne insanit Haec, si adeS- Sem, coram Vobis eXplicarem postquam vero mecum ita agitur, ut Cum eo elim agi, cujus mendaciis effectum est ut ego perierim,

per literas vestri et honoris et commodi ratione in primis habita

Significavi, Secundo loco aequum esse censeo ut, qua benevolentia Lycurgum viventem sum prosecutus, eandem erga riu quoque liberos prae me seram. Si cui vero fortassest metirem venit, mihi multum esse otii a rebus meis, illi ego respondere non dubitem, me

de vestra utilitato se omnium amicorum Esensione non minUS ESSe,

quam de mea salute soli itum. Nulla igitur curiositato haec facio, sed ut idem studium idemque institutum teneo, si et me et illa pari animo suscipio otii vero tantum mihi superest, quantum illis qui vobis male volunt superesse velim. Ac de his quidem satis. Velim autem pro benevolentia et amore meo nunc breviter queri vobiscum, id quod paulo post per longas literas, quaS, Si ViXero, um exspectabitis, faciam, nisi prius a vobis us meum fuero conse-Cutus. Quos O-quid dicam ut neque errare neque mentiri videar 8-nimirum negligentes, neque aliorum neque vestri ipsorum pudet, ob ea DemoSthenem ejecisse, propter quae AriStogitonem indemnem dimisistiset quaeque iis, qui vos floccisacere audent, non

accepta a vobis tenere licet, ea non dare mihi, ut et aere alieno redacto et liberalitate amicorum sublevatus vobis satisfacere possim, ut ne senectutem et exsilium mercedi loco pro meis Vestra causa exanitatis laboribus accipiens, commune probrum eorum qui me laesere injuria, peregre in hominum conspectu Verser Quum autem ego velim vestro beneficio et pro magnitudine animorum vestrorum ab exsilio domum revocari, eaque infamia quae me immerentem

obruit liberari, fidemque publicam non diutius petam quam quantum mihi temporis ad solvendam mulctam praefinivistis et haec denegatis, et interrogatis, ut mihi renunciatur, qui ergo me prohibeat venire et haec ageres Quod vereri didici, Athenienses, et longe alia fortuna sum, quam mea in vos et rempublicam facta merebantur, et quod rei familiaris propter quosdam jacturam feci, ne illi duplum solvere cogerentur, cum implum non OSSent, Sati S- dare initio pro mea sacilitate pollicitus : a quibus adjutrice vestra

benevolentia reversus, partem Saltem, Si non totum, recuperarem,

ut reliquum vitae tempus citra dedecus exigere liceret; quod si

vero ita ut isti qui jactant talia jubent, venero, simul et ignominia

349쪽

EPISTOLAE. 847

et inopia et metu conflictabor. Quorum vos nihil consideratis, sed

verba et humanitatem mihi invidentes, me vestra culpa, si fors ita tulerit, interire sinetis neque enim aliis quam obis Supplex esse possum. Ac tum Sortem meam, Satis scio, miseraturi Stis, cum querelae neque mihi neque Obi quicquam proderunt. Nam alias Ope S praeter ea quae Otae et ereptae mihi sunt, habere ne me exspectetis. Reliquias igitur, si omissa contentione id pro humanitate vestra mihi tuto lacere ConceSseritis, conquiram. Neque enim ab Harpalo me aliquid accepisse Ostendetis : nam neque convictus Sum, neque accepi. Si Vero Senatus obscuram auctoritatem aut

vicum Martium intuemini judicii de Aristogitone facti recordati erubescite. Non enim aliud habeo levius quod mandem iis qui ad

istum modum in me deliquerunt. Nec enim iisdem rationibus utique ab eodem senatu promulgatum, illum dimitti aequum esse dicetis, me vero interire non adeo vos incogitantes estis. Neque enim mereor neque dignus neque illo deterior sum, sed infelicem quidem vestra causa. Confiteor qui enim infelicem me SSe neget, cui ad mala caetera id quoque accedit ut eum Aristogitone me Comparem, praesertim perditum cum incolumia eque haec iracunde a me dici putetis neque enim ego vobis irasci queam) sed ut suspiria dolentibus, sic affectis injuria conquestiones levamenti aliquid anferre solent: nam vobis quidem tam bene cupio, quam vos mihi optarim. Et hoc in omnibus rebus et declaravi, et declarabo : nam initio statim animum induxi meum, quisquis ad rempublicam accesserit, modo bonus civi e Sse velit, eum Sic erga omnes cive affectum esse decere, ut liberos erga parenteS Ut eo quidem quam equissimos Xperiri optet, sed qualescunque fuerint ferat equo animo. Ita enim vinci praeclarum est et a prudentibus victoria conveniens existimatur Valete.

350쪽

ADVERSUS HERAMENIS MALEDICTA.

AUDI de me heramenem, cum alia dixisse contumeliosa, tum vero exprobrasse infelicitatem. Eum igitur ignorare, convicio, quo nulla ejus, cui sit, declaretur improbitas, apud homines Cordatos nihil profici, non miror. Nam et in vita confidentem, et non naturricivem, et a puero in prostibulo educatum, nescire haec quam intelligere facilius credi potest. Cum eo igitur, si quando rediero, et mansero incolumis, disputare conabor de ipsius et in me et in vos ContumeliiS, eumque spero me, quamvis ab omni verecundia sit alienus, modestiorem effecturum vobis autem publici boni causa volo per literas, que hisce de rebus dicenda habeo, significare. Quae vobis diligenter animadvertenda sunt, ut mea quidem Sententia non tantum auscultatione digna, sed etiam memoria. Ego VeStram Urbem omnium urbium fortunatissimam existimo et diis carissimam et hae testari de vobis et ovom Dodonaeum et Dionen et Pythium Apollinem perpetuo, et obsignare insuper bonam fortunam esse in urbe vestra. Jam quae de futuris rebus significant dii, ea eo praedicere perspicuum est a praeteritis autem petitas appellationes rebus quae factae sunt tribuere. Ego autem quae apud vos egi in republica, ex iis sunt quae jam praeterierunt, ob quae dii vos felices nominarunt. Quo igitur pacto aequum SPVos qui paruistis felices dici, eum vero qui suasit contrarium cognomen sortiri Nisi quis hoc fortasse dixerit, communem felicitatem, cujus ego sui suasor deos esse qui nominent, quibus mentiri nefas

est privatum autem convicium, quo in me USUS Si heramenes, hominem audacem et impudentem et rationis etiam expertem actasse. eque vero solum e deorum oraculis bonam esse qua estis

usi fortunam reperietis, sed ipsis etiam eventibus, modo recte judicare libeat, consideratis. Vos enim, si ut homines negotia Considerare vultis, felicissimam e meis consiliis urbem es Se suetam reperietis: sin, quae dii soli eximia tenent, vos consequi postulatiS, ea

quae fieri nequeunt assectatis. Quid igitur dii eximium hominibus

negatum habent i Ut bona omnia in sua manu et potestate teneant eaque tum servare ipsi tum donare caeteris possint, utque mali

nihil ab omni aevo vel passi vel passuri sint. Jam his actis fundamentis, quemadmodum decet, vestrum Statum On Siderate et cum caeterorum ortuna conserte. Nemo enim ita vaecors est, qui vel

SEARCH

MENU NAVIGATION