Oratores Attici et quos sic vocant Sophistae opera et studio

발행: 1828년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

EPISTOLAE. 849

quae Lacedaemoniis accidere, quibus ego nihil consului, vel quae Persis, ad quos ego nunquam perveni, isti Vestro statui dicat ante- serenda. mitto Cappadoces et Syros et Indicae regionis homines in ultimis terris habitantes quibus omnibus usuvenit ut multa et acerba et gravia sustinerent. At Hercule felicius agi vobiscum quam cum hisce omnibus latebuntur omnes, deterius autem quam Cum

Τhessalis et Arcadibus et Argivis, et quibusdam aliis quibus accidit ut Philippi societatem colerent' at minore quam hi ipsi etiam

incommodo recessistis, non e tantum quod non serviistis-quo

quid majus fiori queat '-, sed ob illud etiam quod istis omnibus clades a Philippo illatae Graecis et oppressio libertatis imputatur;

unde merito in odio sunt vos autem pro salute Graecorum et Corpora et pes et urbem et agros in discrimen adduxisse constat; unde consentaneum est et vos florere gloria et apud homines aequos et gratos gratiam inisse immortalem Fuit igitur hic meorum consiliorum evantus, ut vestra urbs ex his quae restiterunt prosperrima fortuna utatur, illis quae Philippum adjuverunt gloria praestet. Proinde ob haec dii vobis bona illa oracula reddunt, iniquum autem maledictum in conviciatoris caput retorquent. Quod ita intelligetur, si quis ejus quotidianae vitae consuetudinem spectare instituerit. Nam quae illi impreceris, ea ipse de industria facit:

qui parentes odio Pausaniam paediconem amore, prosequatur: qui insolenter se ut virum jactet, cum muliebria patiatur patre superior, turpitudine inserior: qui earum rerum propter quas illum omne aversantur, obscoena commemoratione suum ipse animum oblectet, iisque narrandis recreetur, quae nauseam audientibus moveant neque tamen, ut homo Simplex atque ingenuus, desistere potest Haec ego non scripsissem, nisi commovere VeStram qua

comprehensa latent ejus flagitia memoriam voluissem. Nam, quae dictu parum verecunda sunt, ea nee satis honeste scribi possunt: atque vel haec vobis arbitror auditu fuisse molesta his enim admonitus unusquisque Vestrum multa ejus et atrocia et foeda flagitia meminit Fit igitur, ut nec ego quicquam turpe dixerim, et iste, quoties in publicum prodierit suarum foeditatum omnibus monimentum exhibeat. Valete.

352쪽

AD HERACLEODORUM.

DEMOSTHENES HERACLEODORO S.

QUAE mihi Menecrates nunciavit, iis ego nec tribuere fidem nec abrogare possum. Dixit enim Epitimum ab Arato et delatum et

abductum esse in carcerem, te vero causam agere et Omnium e SSe

acerrimum ejus hostem. igitur per Jovem Hospitalem Omne S-que deo obtestor, ne quam mihi molestiam et dolorem parias. Praeterquam enim quod Epitimi salus mihi curae est, et quod si quid ei accideret magnum mihi ipsi malum dari videretur, tuque ejus calamitatis auctor ei esses, puderet me etiam eorum qui Conscii sunt, quid ad omnes homines de te dixerim, confisus me Vera loqui, re non quidem e familiaribus congressibus comperta, sed quod te et auctoritate praeditum et eruditionem amplexum esse videbam, eam praesertim quae in schola Ρlatonis traditur, quae omnino ab avaritia et violentia caeterisque callidis aucupiis abhorret, ad summam autem bonitatem et justitiam omnia refert qua doctrina qui eruditus est, huic, ita me di ament, non Olere simpli-Cem veritatem et in omnes esse benefico nefas esse duco. Quin illud etiam molestissimum mihi esset si magno benevolentis erga te quasi impetu concitatus, mutare sententiam ac alio in te esse animo cogerer, quibus igitur in rebus me despectum et neglectum esse putem, etSi non dixero, eas tamen ita se habituras putato. Quod si nos ideo contemnis, quod nondum e principibu Sumus, cogita, te quoque olim adolescentem et ea qua nos aetate modo Sumus suisse, et comitiis atque actionibus tuis ad tantum fastigium adscendisse. Id quod nobis etiam contingere poterit. Nam recta quidem voluntas adest, cui si fortunae benignitas Suffragetur, res ipsa confici queat. Nihil autem melius collocari potest recte tributo officio : quod et tu nobis praestare debes neque ab ullo ae- corde vel abduci in deterius vel vinci velis, sed illos tute in tuam perducito sententiam : itaque te gerito ut ne quid e pactis et Onventi nostris desideretur, utque Epitimus periculis eripiatur et liberetur. Adero autem et ipse eo tempore, quod tu tempeStiVum Sse

dixeris. Id igitur mihi per literas significa, vel etiam pro amicitia impera. Vale.

353쪽

REDDITAE sunt ab Antiphilo literae senatui sociorum bona quidem exspectare volentibus scriptae commode, sed quae Antipatriministris multos et dissiciles sermones suppeditent, qui acceptis ab Antipatro literis ad Dinarchum Corinthum missis omnes eloponnesi urbes iis sermonibus impleverunt, quos in illorum capita dii convertant. Cum vero huc pervenisset iste qui nunc adest cum meo tabellario literas ferente a Polemaesto ad Epinicum fratrem, virum vestri studiosum et me amantem, atque ab illo ad me perductus esset, ego audit nuntio eum ad vos mittendum censui, ut Perspicue rebus omnibus quae in castris acciderunt ex eo qui tum praelio interfuit auditis, et in praesentia bonis animis sitis, et reliqua diis bene ortunantibus talia fore, qualia vultis, XSpectetis Valete.

LATINAE INTERPRETATIONIS OPERUM DE IOSTHENIS

355쪽

AESCHINIS

357쪽

ARGUMENTUM RATIONIS CONTRA IMARCHUM.

CUM Atheniensibus post bellum Olynthiacum visum esset pacem cum Philippo sacere, societate ipsi et posteris ejus decreta, decem ad eum legatos, inter quo A schines etiam et Demosthenes fuerunt, exigendi jurisiurandi gratia miserunt. Rever- Sa legatione, Demosthenes orator, et Timarchus Ariget F. Sphettius, vir in republica illustris, et conciones habere solitus, quique amplius C decreta scripserat, Eschinem Perperam obita legationis reum iaciunt. Recens autem senatusconsultum Promulgarat, ut is qui ad Philippum arma veheret, capite plecteretur. Actione porro ad praetorem relata, antequam in judicium ventum esset, Eschines imarchum accusaVit, ut qui contra legum edictum conciones haberet neque enim fas esse ei habere Conciones, cum Pudicitiam prostituerit. Itaque alii dicunt, Timarchum laqueo sibi necem conscivisse, non exspectat judicio : alii, condemnatum, atque in ordinem coactum esse, ut Demosthenes in oratione salsa Iegationis. Res autem haec ita celebrata est, ut ab hoc judicio, homines impudicos, imarchos appellarent. Exordium veli ementius est, in quo et sua modestia commendata, captandae benevolentiae causa, et iis marcho in odium adducto, et disputatione de republica absoluta, transit ad capita, non Propria causae, Sed communia in omnes eos, qui prostitutae Pudicitiae aceu Santur. Sunt autem haec an veteres recte et accurate leges de modestia puerorum, et adole-SCentum, ceterarumque aetatum tulerint an est ceminatis recte interdixerint concionibus et, an imarchus, qui pudicitiam prostituerit, contra legum interdictum concionetur in quo illud etiam inest, utrum Timarchus impudicitiae crimen in Sese, ut accusetur, admiserit item, an apud Misgolam in hoc genere exercitatum, quaestum corpore secerit an apud Anticlem in ganeo versans, et alea Iudens, receptus Sit a Pittataco ministro publico : et apud illum, atque etiam apud Hegesandrum Timo machi quaestorem, Pro scorto ad tempuS Se geSSerit.

CΕNson I est haec schinis in Timarchum oratio, hominem Oratorem, et calumniatorem Suum. Sunt autem latae leges de oratoribus, qui sint a concionibus repellendi velut ii, qui patrimonium profuderunt, qui pudicitiam prostituerunt: qui nisi iis legibus paruerint, cuivis licere judicio in eorum mores inquirere, utrum sint tales, ut ad populum verba sacere possint. Quum autem duarum rerum schines Timarchum criminaretur, et pudicitiae prostitutae, et absumpti per luxum Patrimonii, oratio de impudicitia inscribitur, quod major ejus pars in eo crimine tractando consumitur. Vicit autem causam hanc, ut ex asstrinatione veterum constat orationes vero post actas causas mihi esse scriptae videntur.

358쪽

AESCHINIS ORATORIS

ORATIO.

l. Go judices, nulli civium unquam vel in judicio periculum

creavi, vel in referendis rationibus molestus fui, sed, ut mihi persuadeo, moderate me in rebus hujusmodi es Si verum eum et rempublicam graviter a Timarcho laedi, contra leges habente Conciones, viderem, et privatim ab eo calumniis agitarer-quo autem pacto, in Orationis progressu ostendam- turpissimum facinus fore duxi, si nee universae civitati, nee legibus, nec vobis, nec mihi ipsi opitularer. Cum autem iis eum teneri criminibus Scirem, quae paulo ante Scriba recitante audivistis, hoc eum censorio judicio reum feci. Omnino

enim Athenienses, ea quae in publicis causis dici solent de privatis inimicitiis, per eas multa reipublicae incommoda depelli, vera sunt. Neque vero totius hujus actionis culpam vel civitati, vel legibus, vel vobis, vel mihi Timarchus adscribere potest sed sibimet ipsi tantum. Leges enim ei denunciarunt, eum flagitiose vixisset, ne Conciones haberet; atque id ei edixerunt quod meo judicio serrs graViter non potest, sed id quod omnibus facile est licuit etiam ei

non lacessere me per Calumniam, Si Sapui SSel. 2. Ac de his satis me praelatum esse arbitror non autem ignoro, Athenienses, ea quae principio dicturus sum, ex aliis etiam ante os audisse : sed tamen res postulare videtur, ut eadem et ipse utar Oratione Constat inter omnes, tres esse forma rerumpublicarum, Principatum uniuS, poteStatem paucorum, et populare imperium Aeda priora genera eorum arbitratu reguntur, qui rerum potiuntur:

liberae autem civitates, usitatis legibus Satis autem scitis, Athenienses, 'populi vitam et libertatem conservari legibus, principum et paucorum, dissidentia et armorum praesidiis. Pauci igitur, atque iis qui republica inaequali utuntur, ii sunt cavendi, qui manu et virespublicas evertunt nos autem decet, qui aequalem et legitimam rempublicam habemus, in eos qui contra quam leges jubent, aut di-Xerint, aut vixerint, animadvertere. Nam vire in eo e Strae Sunt, si

leges tueamini, neque cuiquam licetitiam detis vitam legibus contrariam et petulantem instituendi. Equidem illud existimo, in sanciendis legibus spectandum esse nobis, ut eae uStae Rique e republica sint ubi autem eas sciverimus, legibus Sanciti Ut pareamus, et contumaces puniamus, Si modo rempublicam incolumem et florentem esse volumus. Considerate Athenienses, quantam mode-

359쪽

CONTRA TIMARCHUM. 5

stis rationem habuerit Solo antiquus ille, et Draco, ceterique illius

uetatis legumlatores. Primum enim leges de liberorum nostrorum disciplina tulerunt, planeque demonstrarunt, quae puer ingenUUS studia sequi debeat, utque sit educandus secundo loco de adolescentibus : ac deinceps de reliquis aetatibus : neque vero ad plebeios duntaxat homines, sed etiam ad oratores hae pertinere Voluerunt. Et has leges in literas relatas apud vos deposuerunt, earumque

custodiae Vos PraesecerUnt.

3. Quem igitur legum ordinem est secutus legislator, eundem et ipse praescribam Orationi meae. Primum enim eas leges XponamVObiS, quae de puerorum vestrorum deinde eas quae de adolescentum : OStremo eas que de reliquarum aetatum disciplina Sunt latae, nec privatorum untaXat hominum, sed etiam oratorum. Sic enim orationem meam arbitror maXime perspicuam sore. Simul etiam disseram, Athenienses, quid edicant leges de gerenda republica, et rursus post hoc Timarchi mores cum iis conseram. Eum enim egisse Vitam legibus omnibus Contrariam reperietis Legislator primum ludi magistris, quorum fidei liberos nostros necessari committimus, quorumque victu in temperantia situs est, inopia vero in contrariis rebus, tamen dissidit ac plane definit, qua hora puerum ingenuum in ludum ire deceat, deinde, cum quot pueris ingredi, et quando abire ac praeceptores ludos, lanistas aperire palaestras vetat ante Solis ortum, et laudere jubet ante occasum, ut qui solitudinem et tenebras maxime suspectas habeat : edicit item adolescentulos ea loca frequentante S, quales esse oporteat, et qua aetate, et qui magi- Stratus eorum habere curam debeat et de paedagogorum diligentia,

et de festo Musarum in ludis, et de est Mercurii in palaestris, denique de congressibus puerorum et coetuum solennium Jubet enim sedilem, qui suis sumptibus vestri servire commodis studeat, id sacere, ubi quadrage Simum aetati annum Xeesserit, ut is modestissima jam aetate liberos vestros accedat. Has igitur leges scriba vobis recitabit, ut sciatis, existimasse legiStatorem, Puerum recte educatum, virili aetate utilem fore civitati si autem hominis ingenium malum disciplinae initium coeperit, male institutos pueros, in Viros evasuros imarcho Similes, censuisse. Recita leges has.

LEGES.

Puerorum magistri ludos ante solis ortum ne aperiunto, et ante occasum iterum claudunto. eque fas est iis qui puerilem aetatem excesserunt eo ingredi, dum pueri sunt intus, praeter filium magistri aut fratrem aut generum his exceptis si quis suerit ingressus, capite mulctator. Et gymnasiarchae mercurialibus nullo modo quenquam adultum ingredi cum pueris sinunt si permiserit neque gymnasio excluserit, teneatur gymnasiarcha lege de corriaptela ingenuorum puerorum Choragi autem qui a Populo constituuntur annuna relatis quadragesimum excessisse debent.

360쪽

4. Post lippo, judices, edici do injuriis, magnis illis quidem, sed

tamen fieri scilicet in urbo nostra solitis. am ea de causa lege am Oribu Sancitae sunt, quod quaedam contra quam deceat Committantur. e certe quidem aperto ait: si pater aut frater aut Patruu aut tutor aut denique is cujus est auctoritas aliquem mercede prostituat, non licere puerum CCu- Sare: Sed tam eum qui locari quam qui condu-Xerit, illum quod locarit, hunc, inquit, quod condu-Xerit, et parem in utrumque poenam Statuit. Neque necessitatem imponit puero ubi adoleverit patrem alendi aut domicilio excipiendi, si fuerit ab eo ad turpem

quae Stum locatus, defunctum tamen sepelire jubet a cetera parent alia obire ut moris est. Considerate, Athenienses, quam recte viventi ei eripiat fructum procreationis liberorum, quemadmodum ipse puero libertatem defunctum tamen, cum is quidem qui beneficium accipit, non jam Sentit commodum quo assicitur, legi vero et numini honos habetur, Sepelire jubeat, et cetera de mor praestare. Etiam aliam quandam legem tulit, nostrorum liberorum custodem de lenocinio, maximis poenis adscriptis, si quis ingenui pueri aut mulieris lenonem agat. Et quam aliam Legem contumeliae, quae Uno Capite quae sunt hujus generis omnia complectitur; in qua plane scriptum habetur, si quis puero contumeliam fecerit-facit autem utique contumeliam qui conducit- aut viro, aut mulieri, sive in genu Sive servo, aut aliquid legibus interdictum in horum aliquem commiserit, in eum contumeliae aetionem dedit et litis aestimationem eam secit,

ut statuendum sit, quid is luere debeat, aut solvere. Recita legem. LEX.

Si quis Atheniensis puero ingenuo contumeliam secerit, is in cujus potestate puer est illum apud sex viros accusato, ea litis aestimatione ad Scripta, qua judicium eum condemnarit, qui si undecimviris uerit traditus eadem die perimatur : si ei mulcta pecuniaria 'irrogata suerit, intra dies undecim post judicium solvat, si statim solvere non oluetit, donec vero solverit in Carcere teneatur misdem porro criminibus teneantur ii etiam qui servilia corpora violarint.

Fortassis autem aliqui Statim miretur, qua de causa legi contumeliae etiam servorum nomen sit adscriptum. Id vero si considerabitis, Athenienses, omnium rectissimum esse invenietis. eque enim servi tantae curae fuerunt legislatori, sed quia nos consuefacere voluit, ut a contumelia ingenuorum magnopere nobi temperaremus, ad ScripSit, ne Servi quidem contumeliam esse laciendam. Denique qui in libera civitate quacunque in re contumeliam faceret, eum ad civilem

consuetudinem minime idoneum judicavit. 5. Atque illud una mecum, Athenienses, memineritis velim, le-

SEARCH

MENU NAVIGATION