Oratores Attici et quos sic vocant Sophistae opera et studio

발행: 1828년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

magna orietur perturbatio. Age vero : si judex citetur Mantitheus Mantiae . horicius, quid agemus ' an ambulabimus uterque'Qui enim dignoscetur, tune an ego Sim citatu Si 4. Age vero deum immortalem, si publice de quocunque magi- Stratu fiet sortitio, ut de senatu, sexviratu, reliquis, qui diScernetur uter nostrum sit creatus ' is sorte nota ut sene vas aut alteri cuipiam rei adjiciatur: ac ne ea quidem utrius Sit vulgu agnoSCet. Proinde ego me creatum contendam, tu vero te. Reliquum erit ut nos in judicium veniamus. Propter igitur singula hujus generis civitas judicium nobis convocabit, ac eo quidem quod par et Bequum est, ut is cujus Sors exierit magistratu fungatur, fraudabimur alter autem alterum verbis insectabimur, et is imperabit qui fuerit oratione superior. Utrum vero magis nobis expediet hisce dissicultatibus liberari, an mutuis odiis aut maledictis nos invicem

tentio de magistratu aut simili re orietur. Quid vero si sortenam omnia perquirenda sunt-alteruter nostrum alteri perSUaSerit,

ut ipse Creatus alteri magistratum tradat, atque ita sortiatur ZUnum duabus sortiri tabellis, quid est aliud Itane quod legibus extrem supplicio mulctatur, id impune licebit nobis omnino Dat id non iaciemus, novi et ego, quod ad me quidem attinet. Sed ne

Suspectos quidem aut reos fieri talis mulctae aliquos bonum St, si cavere liceat. Esto. 5. Sed haec publice nocent mihi vero privatim quid incommodant Z Spectate quantum, et considerate, an mihi causa SSe videatur: nam hae longe iis usu audistis graviora sunt. Vidistis Omnes istum Menecle, dum is viveret, et illius gregalibus uti familiariter, nunc vero aliis nihil illo melioribus, et talia studio habere, et eloquentem videri velle. Et est fortasse, ita me amet Jupiter, eloquens. Quod si progressu temporis eadem sacere instituerit,

ea ero Sunt, accusationes, indicationes, delationes, abductiones; et in eorum aliquo-multi enim sunt humani casus, et exercitatis- Simos quosque Saepe, Si nimis in Solescere ceperint, VOS Coercerescitis publice mulctatus fuerit, qui magis iste inscribetur quam ego Scient omnes credo uter sit damnatus. Bene. Si vero, quod fortasse fiet, mora intercesserit et mulcta dissoluta non fuerit, qui magis istius liberi quam mei inscripti erunt, cum et Omen et pater et tribus eadem erunt omnia Quid, Si quis actione unde vi contra eum instituta, mihi nihil secum esse rei dixerit, sed eam

ratam habitam inscripserit, qui magis istum quam me inscripserit lQuid vero, si qua tributa non pependerit 8 Quid, si qua alia in

nomen hoc actio instituatur, aut judicium, aut rumor Sinister Oriatur ' Quis sciet e populo, uter ille sit, cum duo sint antithoi patre eodem Age vero, si desertae militiae accusetur, Si cum mih -

82쪽

582 ADVERSUS CEOTUM

tandum esset saltet 8 Etenim nunc, ubi alii amynas profecti sunt, iste Choas agens hic remansit iacchanalibus item remansit et

saltavit, ut videbatis omnes qui aderatis Regressis autem X Euboea militibus, ut ordinum desertor citatus est; egoque, qui meae tribus ordines ducebam, sum coactus contra nomen meum Patrium admittere actionem, et, si merces judicibus numerata esset, introduxissent me haud dubie ea vero nisi consignatis jam arculis ae-Cidissent, etiam testes vobis produxissem. Esto Quid si peregrinitatis accusetur multorum autem odia suscipit, neque ignotum eSt, quo pacto eum pater adoptare sit coactus Vos autem, cum pater eum non adoptaret, matrem ejus verum dicere putabatis ubi Vero ita natus ita turbulentus fuerit, rursum vobis aliquando videbitur ille dixisse verum Quid vero, si se salsi testimonii convin-eeudum putans, propter locatas suis gregalibus operas, vadimonium deseruerit Numquid leve ducitis incommodum Athenienses, totam Xigere vitam in communione existimationis et sactorum istius' An autem ea, Uae recensui Vobis frustra metuam, spectate. Iste jam aliquoties publice accusatus est, AthenienSes, quibus rebus ego prorSu insons, una in crimen vocor et de eo magiStratu, quem vos mihi decreveratis, contendit multaque molesta nobi propter nomen acciderunt, quorum, ut sciatis, singulorum testes vobis pro

ducam.

TESTES.

6. Videtis, Athenienses, quae fiant, et hujus negotii molestiam

spectatis. Qu0d si nulla ex hac re molestia oriretur, neque omnino fieri non posset ut idem nomen haberemuS, num aeqUUm S Set, ut iste partem mearum facultatum per adoptionem teneret, ad quam patrem adegit, ego autem nomine Spoliarer, quod mihi volens et a nemine coactus idem imposuit Equidem non existimo. Ut autem Sciatis, me a patre non modo apud curiales sic, ut a testibus dictum eSt, in Scriptum Sse, Sed decima etiam facta nomen hoc mihi inditum, cape et hoc te Stimonium.

TESTIMONIUM.Auditis, Athenienses, nomen hoc mihi fuisse Omni tempore, istumVer Boeotum a patre, postquam coactus est e S Se inscriptum apud curiales Libenter autem interrogarim eum coram vobis, nisi obiis

Set pater, quidnam egisses apud populares Non permisisses illi ut te Boeotum inscriberet At absurdum fuisset ea de ro judicium adipisci, eamque rursus prohibere. Quod Si permisisses, eodem te modo inscripsisset apud populares, quo apud curiales. Ferendum

83쪽

igitur ost, o di immortales, ut eum suum esse patrem dicat, idemque irrita sacere, quae is vivens egit, non dubitet. 7. Apud arbitrum autem rem impudentissimam dicere suit ausus, patrem pro se perinde ut pro me secisse decimam, idque nomen ei indidisse, et testes quosdam produxit, quorum uti consuetudine

patrem meum nemo unquam Vidit. Ego ero neminem Vestrum

ignorare arbitror, neque deCimam facturum esse quemquam de filio, quem non jure putet S Se suum, neque si fecerit et dilexerit, ut filium diligi moris est, rursus fuisse ausurum inficias ire. eque enim tametsi matri istorum iratus fuisset, isto prosecutus esset odio, quos quidem uos esse putasset. Multo enim magis solent maritus et uxor ortas lites propter liberos componere, quam propter eas injurias, quibus alter alterum affecit, etiam communes odisse liberOS. 8. Neque vero ex his solum perspici potest, mentiturum esSeistum si haec dixerit, sed priusquam nostrum esse cognatum diceret, Hippothoontiam frequentabat tribum, ut in Coetum puerorum reciperetur. Quis vero vestrum putat matrem misisse istum in eam tribum, magnis sane ut ait affectam a patre injuriis, quae quidem sciret eum se isse decimam, et rursus ire inficias Ego certe putonomi nom. am Acamantiam aeque tibi frequentare licuisset, visaque esset illa tribus consontano nominis impositioni. Ut igitur haec a me vere dici constet, eorum Vobis teStes producam sodales ejus et rei gnaros.

s. Quum igitur ita palam, propter matris suae jusjurandum et ejus qui ei jusjurandum dederat simplicitatem, patrem nactus sit, non in Hippothoontia sed in Acamantia tribunatus, non contentus est hisce Bodotus, sed judicia duo aut tria pecuniaria mihi dictavit, praeter ea

quibus me prius calumniatus fuerat. Quamquam autem Os omnes Scire arbitror, quam pecunis faciendae Studiosus pater meus fuerit:

ego tamen id omittam. Sed, si mater istorum vere juravit, calumniatorem istum egisse in illis actionibus aperte ostendam. Nam si ita sumptuosus fuit, ut legitimo matrimonio ducta matre mea, aliam uxorem haberet cujus vos estis, et binas familias aleret, qui potuit illis moribus pecuniam relinquere 10. Non ignoro autem, Athenienses, Boeotum nihil posse justi afferre sed ad ea venturum, quae Subinde inculcat, patrem, a me impulsum, hostili fuisse in se odio seque pOStulare, ut natu majorem, paterni avi nomen. Ad quae refutanda vos pauca audire prae-Stat. Ego scio me istum, antequam cognatus mihi fieret, si ita ut alius quispiam ex adspectu judicandus est, vidisse natu minorem,

idque multo non tamen hoc nitor, ineptum enim fuerit Sed

84쪽

584 ADVERSUS B EOTUM

Boeotum roget aliquis, cum in Hippothoontis tribus coetum se ingereret, et nondum se mei patris diceret esse filium, quodnam Omen teipsum vere habuisse assirmari. Quod si antithei tibi nomen placebat, non propterea profecto placuit quod esse me natu grandior. Nam qui tum ne tribum quidem meam ad te attinere putabas, quo pacto avum tibi meum vindicare potuisti Praeterea

vestrum, AthenienSes, numerum annorum Ovit nemo, ego enim

mihi iste sibi plures esse dicet: sed rationem justitiae nostis omnes. Ea vero quae est Ex quo tempore pater istos adoptavit, ab eo etiam filios existimari prius autem me apud municipes Mantitheum inscripsit, quam istum ad curiales introduceret. Quare non aetate tantum, sed jure etiam ego nomen hoc praerogativae loco merito habuero. ESto. II. Quod si quis te roget, dic mihi, Boeote, qui nunc in Acamantiam tribum translatus es, et municipium Thoricium, et actus Mantiae filius, et portionem relictae ab illo haereditatis habo. Nihil aliud respondere queas, nisi hoc, et me dum viveret antias adoptavit. Quod argumentum, si quis te roget, aut testimonium ejus ro tibi ost Ad curiales me introduxit, dices. Quo igitur te nomine inscripsit, si quis roget 8 Boeoti respondebis eo enim introductus es. Iniquum igitur est, te, qui civitate et relictis ab eo bonis propter istud nomen fruaris, eo repudiat aliud tibi adsciscere studere. Age, si pater Vitae restitutus, aut eo te quo adoptavit nomine contentum S Se aut alium tibi patrem quaerere juberet, nonne sequum postulare Videretur Eadem igitur illa ego a te postulo, ut aut alterius esse patris te profitearis, aut id nomen retineas quod ille tibi dedit. At Hercule, contumelia quadam et insectations id tibi factum est. Sed saepe, cum pater istos adoptare nollet, dicebant isti, matris suae Cognatos nihilo esse deteriores patris mei cognatis Boeotus autem nomen est avunculo istius : posteaquam igitur pater introducere istos cogebatur, cum ego ante Mantithei nomine introductus essem, Sic istum Boeoti, fratrem ejus amphili nomine introducit. Τ vero ostende quemquam Atheniensium, qui duobus suis filiis idem nomen imposuerit, quod si ostenderis, ego concedam patrem istud tibi nomen per contemptum indidisse.

Quanquam si talis eras, ut adoptari te cogeres, quo autem pacto ei placeres non cogitares, ignoro qualem oporteat esSe germanum filium erga parentes: quod si germanus non eras, non modo jure contemptus esses, sed etiam periisses. Alioqui esset indignum, cum leges de parentibus latae in filios a patre agnitos valeant, easdem in eos qui invitos ad se adoptandos cogunt non alere. 12. Sed, o molestissime Boeote, imprimis ab omnibus quae actitas dosistito quod si omnino non vis, in eo saltem, Obsecro te, b

temperato. Desine tibi ipsi lacessere negotium, desine me calu-

85쪽

DE NOMINE. 585

mniari. Contentus est civitate, opibus, patre, inventis nemo te hisce pellit; ego certe non . Sed si, ut profiteris, frater es, si et fratris fungere ossiciis, cognatus esse videberis sin autem insidiaris, litigas, invides, maledicis, videberis in aliena incidisse, eisque sic ut ut quae ad te nihil attineant. Nam ego quidem, ut maxime te pater Cum suu esse non adoptaret injuriam tibi non facio. Nec enim me exquirere decet, qui sint illius filii sed illum ostendere decuit, qui mihi pro fratribus habendi essent. Quo igitur tempore te non adoptarat, neque ego te ad me attinere putabam: POStquam autem adoptavit, et ego te agnosco. Quo signo Ρatrimonii portionem habes post obitum patris, et in Sacrorum et pro- sanorum Societatem Venisti istis nemo te expellit. Quid requiris' 13. Si vero inique secum agi dixerit, si fleverit et Hularit meque,

accusarit, verbis ejus nolite credere neque enim aequum St, Cum nUne ea re non agatur-, sed illud existimate, posse nihilominus eum si Boeotu Vocetur poenas a me sumere. Quid igitur contendist o seceris. Ne ita studiose nostras inimicitias eXpetieri r neque enim ego tuas X peto. am etiam nune ne te hoc praetereat-me tuam agere causam potiu profiteor, quam meam,

dum id ago ne idem uterque nomen habeamus. Ut enim nihil aliud illud certe fieri necesse est ut qui audierit, quaerat, utrum lsi duo fuerint antithei Mantis filii Proinde, cum te dicet, eum inquiet, quem adoptare coactus est. Quid igitur haec expetis 'Cape duo ista testimonia et recita, unde Constabit, patrem mihi Mantithei, et isti Boeoti nomen imposuisse.

14. Hoc restare censeo, vobis ut ostendatur, JudiceS, O non

modo religioni vestrae consulturos, si ea que ego dico decreveritis sed istum ipsum etiam suopte judicio Boeoti nomen, non antithei habere oportere. am cum ego judicium hoc dictassem Boeoto Mantis F. Thoricio, et statim respondit et calumniam jura-Vit, se esse Boeotum profitens denique, cum tergiversari diutius non liceret, se absentem damnari ab arbitro passus, quid obsecro facit Diem vicissim mihi dicit judicium esse nullum is qui se ante Boeotum nominarat. Atqui eum ab initio Contra Boeotum pronunciari judicium pati, siquidem id nomen nihil ad ipsum attinebat, et non post diem vicissim dicere de nullo judicio, oportebat. Qui igitur ipse Boeotum jure esse se pronunciavit, quid a vobis juratis judicibus pronunciari postulabit Ut autem haec a me vere dici constet, cape resortitionem, et accusationem hanc. 4 F

86쪽

l 5. Quod si iste legem ostendere poterit, quae filiis suorum nominum potestatem dat, id quod iste nunc dicit, recte comprobabitis. Sin lex, quam omne nosti seque mecum, in parente Ructoritatem Conseri non modo imponendi nominis, sed et rursus delendi, si voluerint, et abdicandi egoque ostendi patrem, cui lege potestas ea dabatur, isti Boeoti, mihi vero antithei fecisse nomen, qui vos potesti alia, quam quae ego dico, pronunciares Praeterea quarum rerum nullae X stent leges, de iis vos ex aequo et bono Suffragia laturos jurastis. Proinde, si nulla esset hac de re lata lex, etiam tum jure pro me sententiam ferretis. Qui enim vestrum eSt, qui duobus filiis idem nomen imposuerit Quis vero, cui nondum liberi sunt, imponet Nemo prosecto. Quod igitur apud vos Vestris liberis esse aequum statuitis, idem etiam de nobis pronunciare fuerit religiosum. Quare, ex aequo et bono, ex legibus, e jurejurando, ex istius ipsius consessione, ego quidem aequa a Vobi oro, et ju Sta peto iste vero non solum non aequa, sed etiam inusitata.

87쪽

ARGUMENTUM ORATIONIS ADVERSUS B EOTUM

DE DO IE MATERNA.

ETIAM haec et ab eodem et coiitra eundem dicta est oratio. caetera quidem omnia sunt eadem Plango, jusjurandum, filiorum coacta adoptio. Desuncto autem Manlia, filii ejus tres, Mantitheus e legitima uxore susceptus, et Boeotus a Pamphilus Plangonis filii, haereditatem diviserunt Asserente autem Mantitheo dotem sibi maternam deberi Boeotus ac Pamphilus et ipsi do dote contendunt, quasi Plango etiam in Mantiae samiliam centum minas contulisset. Convenit igitur inter eos ex aequo omnia partienda esse, praeter aedes, ut utri parti mater attulisse dotem probaretur, ei de aedibus illa peeunia redderetur et praeter mancipia, ut Boeotus cum fratre, si quid domesticum requirerent, haberent quo coarguerent. Post hae somutuo accusant, Mantitheus illos de maiornis facultatibus, illi hunc do aliis quibusdam rebns A arbiter antithoum absolvit, Boeotum condemnat absentem. Quem eadem actione antitheus in judicium vocat, dotem maternam repetens.

ADVERSUS ' EO TU Μ

1. ΜNIUM molestissimum est, Iudices, cum quis nomine frater eorum appellatur, quos ipsa re hostes habet, et multis magnisque

affectus ab eis injuriis, in judicium venire cogitur, id quod mihi

nunc Suvenit. Neque enim ea solum ab initio calamitas mihi accidit, ut lango istorum mater, patrem meum mani&Sto periurio deceptum ad istos adoptandos adegerit, egoque Propterea duabus patrimonii partibus sim fraudatus sed praeter haec etiam paternis sedibus ab istis exactus, in quibus et natus sum et educatus, et in qua non pater eos, Sed ego defuncto illo, recepi fraudor etiam dote materna, de qua nune ago. Cum ego eis de omnibus usa querebantur satisfecerim, praeterquam si qua nunc propter judicium huc resortitione instituta per calumniam postulant, ut vobis declarabitur ab istis autem cum undecim annis nihil aequi potuerim impetrare, nune ad vos confugio, atque omnes vos oro, Judices, ut me benigne, sic ut potero dicentem, audiatis, et, si mecum inique actum putabitis, veniam detis mea recuperare cupienti, ad filias praesertim locationem; accidit enim, ut propter patris preces deCem et Oet natus annos uxorem duxerim, proptereaque mihi filia

sit jam nubilis. Proinde et me affectum injuria merito propter multa juvabitis: et istis irascemini, qui proh divum fidem, cum liceret

88쪽

588 ADVERSUS B EO IUM

eis praestitis iis quae sequa sunt judicio supersedere, non Verentur vobis in memoriam revocare, si quid aut pater noster non recte fecit, aut ipsi in eum deliquerunt, meque Secum litigare cogunt. Ut autem certo sciatis, ejus rei causam me non SSe, Sed StOS, rem

omnem ab initio vobis, quam potero brevissime, Xplicabo. 2. Mater mea, Judices, filia sui Polyarat Cholargensis , Mene-xeni Bathylli et Periandri soror. Cum vero pater eam Cleomedonti Cleonis filio despondisset, et talentum dotem addidisset, primum ejus materfamilias suit: natis autem ei tribus filiabus, et uno filio Cleone maritoque postea defuncto, deserta familia et recepta

dote, rursus eam elocantibus fratribus MeneXeno et Bathyllo nam Periander puer adhue erat-et talentum addentibus, nupsit meo patri. Egoque natus eis sum, et alius frater me junior qui puer obiit. Ut autem constet me haec vere dicere, primum testes pro

ducam.

Matrem igitur meam pater meus ita ductam uxorem domi sum habuit, meque et erudiit et dilexit, quemadmodum et Vos Omnes vestros liberos diligitis cum matre autem istorum Ρlangone Onsuetudinem habuit, quocunque modo-neque enim hoc explicare meum St- , neque tamen e Usque Cupiditati succubuit, ut eam, vel mortua Inatre in aedes ad se recipere dignatus fuerit, aut credere voluerit istos e se esse natos. Reliquo igitur tempor isti ita vivebant ut qui patris mei non SSent, ut et vestrum plerique norunt posteaquam autem iste adoleverat, officinam calumniatorum

sibi adscivit, quorum dux erat ne sicles et Menecles ille qui Ninum ream peregit, illisque patronis patri meo diem dixit, ejus esse filium

se asserens. Cum autem hi de rebus Saepe conveniretur, et pater

sibi nulla ratione persuasum iri diceret istos ex Se esse natoS, tandem Plango, Judices ,-omnis enim apud vos dicetur veritaS-, Cum Menecle patrem meum e insidiis aggressa, jurejurando, quod maximum et sanctissimum apud omnes habetur, decepit, pollicita se triginta minis acceptis, filios fratribus suis adoptandos daturam quod si a patre ad arbitrum vocaretur ut juraret, filios ex ipso esse natOS, Se eam conditionem non accepturam his enim ita factis, neque istos civitate privandos, neque patri porro molestos futuros, jurejurando a matre ipsorum non recepto. His concessis, quid

vobis multa dicam 8 Ut enim ad arbitrum venit, neglectis pactis omnibus lango, et conditionem accipit et in Delphini jurat aliud

jusjurandum priori contrarium, ut et vestrum plerique norunt res enim celebrata est. Sic pater meus propter Suam provocationem arbitrium ratum habere coactus, indignabatur et rem graviter sere-

89쪽

bat, et quanquam in aedes ne sic quidem istos recipere dignabatur: ad curiales tamen introducere coactus, istum Boeotum inscripsit, alterum amphilum. Mihi vero statim persuasit annos circiter octodecim nato ut Euphemi filiam ducerem, quia liberos e me natos

videre cupiebat. Ego vero, udices, existimans portere eum prius, tum vero illis eum judicio vexantibus et negotium facessentibus, me contra eum exhilarare, faciendis omnibus quae grata fore putaram, obtemperavi. Cum vero ego eo modo matrimonium Contraxissem, ille visa filiola mea non multis annis post ex valetudine moritur. Ego autem, Judices, ne viventi patri adversandum esseratu Sum eoque mortuo, eo et in sede recepi, et omne facultates cum ei partitus sum, non ut cum fratribu S-nam ne Vestrum plerosque latet quo pacto isti nati sint-, sed quod existimabam, OStquam pater deceptus esset, mihi vestris esse legibus obtemperandum. Sic in aedes a me recepti, ut patrimonium dividebamus, postulante me ut matris meae dos mihi redderetur, et ipsi

vicissim accusabant, asserentes et Suae matri tantundem dotis deberi sumus autem de eorum sententia qui nobi aderant, caetera quidem omnia partiti, sedes autem et puero patri ministros exemptos fecimus, ut ex sedibus, utris deberi dotem compertum eSset, ii eam reciperent, de pueris autem communibus, si quid isti paternarum facultatum desiderarent, sciscitarentur, et quaestione haberent, et alio quovis modo inquirerent. Quae me vere dicere, ex his

testimoniis intelligetis.

Post haec et isti me in jus vocabant propter ea quae petebant, et ego eosdem propter dotem. Ac primum, Solone Erchiense arbitro designato, ei potestatem secimus mutuas lites nostras disceptandi: ut autem isti se non sistebant, sed judicium detrectabant, et multum temporis conterebatur, accidit ut Solon moreretur ibi me isti rursus de integro in jus vocant, ego item istum, citato eo et Boeoti nomine in actionem inscripto Si enim pater eum nominarat. Quibus igitur de rebus isti me accusabant, praesente Sto et reSpOndente, cum nihil eorum quae accusabant probare posset, absolvit

me arbiter. Tum iste conscius se mihi per injuriam intendere litem, neque ad judices appellavit, neque etiamnum iis de rebus ullum judicium mihi dictavit, sed de aliis quibusdam refutaturum se illis criminibus id judicium existimans, quo ego tum eum de dote accusabam. Cum vero iste hie esset et ad arbitrium non veniret, absens ille quidem condemnatur. Caeterum, Judices, neque tum Coram respondet, et se arbitri sententia per me damnatum esse negat neque enim sibi Boeoto, sed Mantitheo esse nomen itaque

90쪽

590 ADVERSUS GOTUM

de nomine contendens, reipsa me dote matris fraudat. Ego vero inops consilii et quo me Verterem neSciens, si rursus eodem judicio actione contra Mantitheum instituta ad vos nunc anno undecimo confugi. Quae ut a me vere dici constet, legentur vobis harum rerum testimonia.

Matrem igitur meam, Judices, talento allato, a fratribus suis eloratam, ut leges jubent, patri meo nupsisse; et a me istos in sedes receptos desuncto patre et me iis actionibus esse absolutum, quibus me accusarunt haec omnia e testibus audita et demonstrata

sunt Abi cape legem istam de dote. LEX. Cum igitur lex ita se habeat, arbitror istum Sive Boeotum, sive Μantitheum, seu quo alio nomine se appellari gaudet, justam quidem

defensionem et veram allaturum nullam daturum autem,SS OPeram, audacia Sua et Confidentia fretum, ut suas calamitates mihi

imputet, id quod etiam privatim sacere consuevit, aiens, Pamphili facultatibus publicatis, qui pater fuit Plangonis, reliquam pecuniam

patrem meum accepisse e curia et ita declarare studens suam matrem dotem attulisse amplius Centum minas, meam Sine dote nupSisse S Serit. Ea vero commemorat Judices, neque adducto ullo testimonio, neque ignarus se nugas agere: Sed certo Sciens, qui confiteretur se deliquisse apud vos absolutum Sse neminem, mentientem autem et effugia quaeritantem jam aliquem impune abiisse. Ne vero ab eo decipiamini, consultius mihi videtur pauca de ista re apud vos dicere. 3. Ubi enim dixerit, matrem meam non attulisse dotem, Suam vero attulisse, animadvertetis eum palam mentiri. Primum enim Pamphilus, pater matris eorum, quinque talentis aerario obstrictus

obiit tantumque abfuit ut quicquam ejus liberis, descriptis illius opibus et publicatis, superfuerit, ut nec debitum ejus omne sit solutum, sed etiam nune Pamphilus ut aerarius sit inscriptus. Qui potuit igitur fieri ut pater meus a Pamphili opibus aliquid acceperit, quae muletam solvere civitati non potuerunt Deinde cogitate Judices, Si vel maxime superfuisset pecunia, quam isti dicunt, eam non meum patrem fuisse accepturum, sed Pamphili filios, Boeotum, Hedylum, et Euthydemum, qui cum propter aliena capienda quidvis

egerint, ut et VOS Omne nΟStis, Sua utique patri me non conceSSissent.

4. Ac matrem istorum non attulisse dotem, sed istos mentiri, satis vos cognoviSse existimo: meam autem matrem attulisse, sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION