Oratores Attici et quos sic vocant Sophistae opera et studio

발행: 1828년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ARGUMENTUM EXCEPTIONIS ADVERSUS NAUSIΜACHUM ET XENOPII HEM.

ΝAUsIMAcHUs et Xenopithes sub tutela fuerunt Aristaechmi Atque inscripti in album virorum tutelae cum eo egerunt. Deinde transegerunt tribus talentis acceptis, eumque periculo liberarunt. Ac is quidem obiit quatuor liberis relicti ; quos multo post ausimachus et Xenopithes dati damni accusant, et pecuniam de tutela reposcunt. Hi vero actioni dandum esse locum negant, adducta lege, quae de rebus actis et transactis denuo venire in judicium vetat.

I. QUI A leges potestatem praescribendi dederunt, Athenienses, iis de rebus, quae cum actae transactaeque sint in judicium revocantur, et utraque hae patri meo cum Nausimacho et Xenopithe, a quibus in iis vocati sumus, intercesserunt, praescriptionem OPPOSuimus, ut modo audistis, de non danda eis actione. Rogabo autem et sequa et modica Os Omnes, primum ut me dicentem benigne

audiatis, deinde, si injuria mihi fieri videbitur, si criminis nihil ad

me attinentis esse reus, uti me sicut aequum est adjuvetis. Quam vos judicii aestimationem audistis, triginta mina sunt pecuniae autem, cujus Recu Samur, talenta quatuor. Cum enim duo sint, quaterna nobis judicia dictarunt ejusdem pecuniae universa, ter mille drachmarum singula dati damni et nunc, cum triginta minarum inscriptio sit, de tanta pecunia in periculum venimus Calumniam igitur istorum, quantisque insidiis nos invaserint, ex ipsis rebus cognoscetis in primis autem testimonia vobis recitabuntur, ut OnStet, eo miSSum feciSSe patrem nostrum, quod ad tutelae actionem attinebat. am hoc nomine nos praeScripsimus et actionem admittendam esse negavimus Recita mihi haec testimonia.

Eos igitur, Judices, egisse tutelae, et ab actione destitisse, paetamque pecuniam abstulisse, auditis e testimoniis non dare autem leges de rebus ita actis denuo actionem, equidem arbitror Vo Scire omnes, etiamsi ego nihil ea de re dixero volo tamen vobis ipsam quoque legem recitare. Recita legem.

72쪽

57 ADVERSUS AUSIMACHUM ET XEΝΟPIΤHEM.

LEX. Auditis, Judices, legem perspicue dicentem singula quorum actio

non detur, inter quae illud etiam est, seque ratum a Caetera, Tu bus de rebus aliquem missum feceris et tran Se geris, non licere litigare Cum igitur sic et Coram multis testibus transa tio facta sit, et aperte no lex absolvat, eo impudentiae progressi isti sunt et audaciae, ut quatuordecim anniSPOS quam patrem meum missum secerunt, duobus et viginti post

litem motam, cum noster parens eodem quo eum Stis transegerat anno Sit mortuus, et tutores qui post illius obitum nostra bona in Sua potestate habuerunt, et mater ipsorum item Obierit quae haec Omnia norat, et arbitri et testes plerique Omnes, nostram imperitiam et necessariam rerum actarum ignorationem Sibi magno futuram commodo existimantes, judicia nobis se dictarint, et Orationem neque justam neque sequam afferre audeant. 2. Dicunt se non vendidisse patrimonium ea pecunia quam acceperint, neque Cessisse bonis, Sed quaecunque sibi relicta fuerint debita vasaque et pecunia denique, ea Sua fieri: ego ero me Rudisse memini Xenopithem et austeratem suas Ope Omne in aere alieno reliquisse et possedisse manifestas perquam exiguaS, redacto autem sere alien et vasis quibusdam venditis, mancipii etiam,

praedia et sedes mercati sunt tutores, quae isti receperunt. Quod si nulla fuisset prius illis de rebus controversia, neque malae administrationis in judicio disceptatum esset, alia ratio foret postquam

vero isti totam tutelam accusarunt dieque dicta pecuniam Xegerunt, ea omnia tum transacta sunt. eque enim isti scilicet de nomine tutelae tum agebant, sed de pecunia, neque illi nomen hoc emebant pecunia, quam numerabant, Sed crimina redimebant. Ac nulla quidem istis ejus aeris alieni, quod ante tranSactionem redegerat pater aut ejus denique pecuniae quam e tutela acceperat, dari licere contra nos actionem re transacta, ex ipSi legibus et transactione Satis vos omnes cognovisse arbitror. Jam non posse fieri ut ea pecunia deinceps recepta sit hoc enim isti fingunt, decipiendi gratia , id Stendam. 3. atrem enim ne criminari quidem au Sint eam accepi Sse, nam tribu quatuorve mensibus post quam cum istis transegerat obiit:

neque vero Demarctum relictum nobis tutorem accipere PotuisSe nam et hunc in accusatione posuerunt- id quoque ostendam AC

maximi quidem nobis hi ipsi testes sunt. u Squam enim OS Viventi Demaret movisse litem apparebit sed tamen, si quis ipsam etiam rem spectet et consideret, videbit illium eam non modo non ReCepiSse, Sed nec accipere potuisse. AEam cum ipsum debitum

73쪽

ADVERSUS AUSIMACHUM ET XENOPI THEM. 573

Bospori esset quo Demaretus nunquam Venit quo pacto exegit 'At Hercule misit, inquiet aliquis, qui exigeret. Id vero ita considerate. Debuit Hermona statere centum, a RUSicrate acceptos. Istorum tutor et curator Aristaechmus fuit sedecim annos. Neque Vero, quam istis adultis pecuniam coram ipse solvit Hermonax, eam reddidit, dum pueri essent neque enim bis eandem numeravit. Est vero quisquam mortalium ita ineptus, ut, quae ne redderet ipsos dominos tamdiu elusit, ea illi qui dominus non esset, missis literis, ultro numeraret Equidem non arbitror. Ut autem me vera dicere, et patrem statim post transactionem obiisse, et Demare tum nunquam ab istis de ea pecunia incius vocatum Sse, neque denique quoquam navigasse neque illuc prosectum Sse,conStet, cape haec testimonia.

Proinde neque patrem post transactionem pecuniam redegisse, neque Sponte quenquam fuisse daturum si misisset illuc Demaretus, nec si ipse navigasset aut illuc pervenisset, Obi et temporibus et testibus est declaratum. 4. Atque adeo in universum ostendam eos totam rem ementiri. ISti in eam, qua nos modo reos agunt, accusationem inSCripserunt, deberemo pecuniam, quam pater receperit, cum id se alienum in tutelae rationibus, ut quod deberetur adhuc tradidisset. Ipsam

accusationem cape et recita.

Auditis in accusatione scriptum esse erum mihi Aristaechmus id aes alienum in tutelae rationibus tradidisset At cum patrem tutelae reum sacerent, hi contraria SeripSerunt apparet enim eos ei et hoc ut nondum relatis rationibus objectasse. Recita ipsam actionem, quam tum patri intenderunt.

Qua igitur ratione tradidisse eum, nunc queri potestis, Xenopitheet ausimache Tum enim, ut qui non tradidisset, in jus vocabatis et pecuniam postulabatis nunc quasi tradiderit accusatis. Quod si utramque in partem vobis calumniari licebit, et nunc propter

Pecuniam non traditam vexabitis, nunc propter traditam ceu Sabitis, nihil prohibebit quo minus et tertium quippiam OStha eX- cogitetis de quo iterum actionem instituatis sed leges ista vetant, et semel iisdem de rebus cum eodem agi uberit.

74쪽

574 ADVERSUS NAUSIMACHUM ET XENOPI THEM.

5. Ut autem intelligatis, Athenienses, eis non modo nune injuriam non fieri, sed et illos ipsos nobis Contra omnes leges facessere negotium, eam quoque legem Vobis recitabo, quae aperte dicit, si quinquennium praeterierit, nec in judicium venerint, cum pupilli agere non licere earum rerum quae ad tutelam attineant. Etiam haec lex vobis recitabitur.

LEX. Auditis, Athenienses, legem palam dicere, nisi intra quinquennium egerint, post non licere agere Atqui egimus, inquient. Sed iidem et transegistis proinde vobis rursus actio danda non est. Alioquin iniquum fuerit, cum lex pupillis primarum etiam injuriarum extra quinquennium actionem non det in tutore qui non absoluti sunt, vos contra nos illorum filios, iis de rebus quas ipsi transegistis, vigesimo nunc anno jus perSequi. 6. Audio autem eos rerum ipsarum et legum jura declinaturos: dicturos autem, magnam sibi pecuniam relictam, eaque se fraudatos ESSE, O argumento SuroS, magnitudine actionis quam ab initio instituerint, et orbitatem deploraturos, et illam tutelae rationem narraturos, eaque esse praesidia, quibu nitantur, quibusque vos a se pos Se decipi sperent. Ego vero ex judicii tum dictati magnitudine majus nobis argumentum suppeditari puto, patrem tum Calumnia petitum esse, quam istis multis eos fraudato esse. amqui octoginta sibi seberi talenta Ostendere possit, tribus acceptis

nemo cum reo tranSegerit tantae autem pecuniae accusatus tutelae

nomine, nemo e St, quin tribus talentis datis, periculum redimeret propter eas praerogativas quas tum isti natura habebant. am et pupilli, et adolescentes, et quales essent, ignoti erant quae OmneSaiunt apud vos optimis quibusque causis plus valere. T. Atque illud etiam me vobis ostensurum puto, vos eis de tutela dicentibus aliquid aures praebere non oportere. Si qui enim eis largiatur affectos eos esse injuriis quam fieri potest maximis deque his nunc omnia vere dicturos, illud vos opinor omnes lateamini, Suvenisse jam quibusdam ut majoribus injuriis quam pecuniariae ratione esse queant ameerentur. Nam et fortuitae caedes fiunt, et ea violantur quae non oportet et multa ejus generis facinora Committuntur: sed tamen horum omnium terminus et satisfactio laesis praefinita est haec sci cum adversario transegerint, et hoc jus tantum in omnibus valet, ut, si quis aliquem fortuite caedis convicerit et perspicue demonstrarit esse pollutum, et postea tamen

placatus eum missum secerit, ejusdem ejiciendi potestatem postea non habeat. Cum igitur quando de vita summisque rebus agitur

75쪽

tantum transacti valeat rataque Sit, in ratione pecuniaria causisque minoribus non valebit ' Valebit profecto. Neque enim hoc gravissimum est, si ego jus meum a vobis non ConSequar: sed, si justa res ab omni aevo recepta, nune abrogabitur 8. Non locarunt nostram domum, fortasse dicent: non enim Voluit Patruus vester Xenopithes, sed, cum rem eam detulisset

Nicidas, judicibus persuasit ut sibi ejus gubernandae facultatem darent. Et hoc sciunt omnes Multa vobis illi diripuerunt: Proinde eam poenam de eis sumpsistis, quam persuaderi vobis Sivistis, ne utique denuo vobis de me poena Sumenda St. 9. Ut ne vero ista putetis esse aliquid, et si hoc certe quidem iniquum est: qui enim esset equum ab iis qui cum auctoribus tranSegerunt rei ignaros accusari. Sed tamen, o Xenopithe et Nausimache, si magna vobis et admirabilia jura esse putatis, tribus

talentis huc renumeratis pergitote a quibus vero ne eo accuSaretiStantam pecuniam exegistis, priusquam eandem reddideritis, tacere VOS aequum est, et non aecusare pariter et tenere. am ea esset summa iniquitaS.I0. Fortassis autem et instructas a se triremes praedicabunt, et sua ope in vos erogatas. Ego vero illud omittam, mentituroseSSe OS, et eum pleraque sua bona perdiderint, paucorumque reS-

Publica partem ceperit, eos injustam et indebitam gratiam a vobis repetiturOS: nam et ipse postulo Judices, ut omnibus nobis qui bene meremur de republica gratia quaedam a vobis habeatur, quibus Vero maxima Illis nimirum, qui quicquid in ea re publice prodest, faciunt, id vero quod turpe esse omnes dicant et indecorum, non suscipiunt. Qui autem simul et publica munera obeunt et Suam rem familiarem perdunt, opprobrium reipublicae beneficii loco relinquunt nemo enim ipse sese unquam accusavit, Sed publice opes sibi ereptas esse dictitant : qui vero et quae vos jubetis omnia

Strenue XSequuntur, et sua caeteris in rebus rugalitate rem domeSticam tuentur, non eo nomine duntaxat illis praeferendi sunt, quod Sese utiles et praebuerunt et praebebunt, sed quod etiam sine contumelia vobis ea praestant. os autem tales in vos exstitisse constabit istos vero missos laciam, ne sibi maledici querantur. II. Neque mirabor, si et flere et se miserabile sacere conabuntur. Ego vero adversus ista vos omnes si existimare velim, turpe esse, ae potius injustum, eos qui helluando et cum Aristocrate Diognetoque et ejus generis hominibus debacchando sua male perdiderunt, nunc ut aliena rapiant plorare et lamentari. Illa vobis deploranda erant, quae factitabatis nunc vero lacrymandum non est, sed vos non transegisse ostendendum, aut Vobis Tursu Retionem esse earum rerum quas transegistis, aut adhuc

esse justum sortiri judicium, cum lex quinquennium praefinierit.

76쪽

576 ADUERSUS AUSIMACHUM ET XENOPΙΤΗΕ M.

Haec enim sunt de quibus hi judicant. Si vero haec ostendere non poterunt, Sicut non poterunt, OS Omne VOS precabimur, Judices, ne nos istis condonetis, neve quartum ei patrimonium detis, cum alia tria male administrarint, unum quod a tutoribus cum bona gratia acceperunt, alterum quod propter actionem Xtorserunt, tertium quod nuper eripuerunt Esio judici vieto sed nos, ut aequum est, nostra tenere patiamini. Quae Obis etiam dum penes nos fuerint utiliora erunt quam si penes istos sint et justius profecto est nos nOStra tenere, quam StOS. Νon video, plura dicere quorsum attineat arbitror enim vos nihil eorum ignorare quae diximus EXime aquam.

77쪽

DEMOSTHENIS

79쪽

ARGUMENTUM ORATIONIS ADVERSUS B EOTUM

DE OMINE.

luui1NTIAs, unus ex iis qui Athenis in magistratu suerunt, e legitiina uxore filium Suscepit eum qui nunc litigat. Consuetudinem autem habuerat cum quadam Plangone, amoris ductus illecebris, Altica muliere. Hujus duo filii adulti, Mantiam in jus Vocant, Suum esse patrem dictitantes is vero negat. Deinde agnoscit eos filios, suai PSius provocatione coactus et deceptus. Cum enim Plangonem jurare de filiis jussis-Set, an revera ex ipso essentitati, et pollicitus esset, si jurasset, se jusjurandum ratum habiturum : eo deceptus est, quod mulierem non juraturam putabat. Nam ea de causa magnum ei praemium promiserat. Atque, ut is ait qui causam hanc dicit, clam ei jurarat Plango se delatum jusjurandum recusaturam. At illa, quum is eam Provocatione lacesseret, violata pactione jurat; si ille filios agnoscere eoactus, Post moritur. Filius igitur legitimae uxoris alterum adoptivorum de nomine in jus vocat, asseren eum Boeotum esse nominandum, sicut initio fuerit nominatus et non Mantitheum illud enim ei nomen a patre suisse ab initio inditum. Prima fronte igitur homo curiosus esse et amans litium videatur, qui de nomine rixetur Sed in oratione tamen argumenta satis multa afferuntur, cur et publice et privatim incommoda

sit nominis similitudo.

DEMOSTHENIS

ADVERSUS B EO TUM

l. ULL curiositate rixandi ve studio, testor deos, Iudices, actionem hanc contra Boeotum institui, quamvis non ignorarem multos fore quibus ineptum videretur me propterea incius aliquem vocare, quod eodem e nomine quo ego me appellandum censeret: sed quod necessarium fuisset ob ea quae eventura erant, nisi id praecavissem, apud vos disceptare. Quod si iste se alterius cujus dam esse patris diceret, non mei, jure Videri ineptus potuissem, qui curarem, quocunque isti Se appellare nomine libuisset nunc in jus vocato patre meo, adscitoque sibi calumniatorum sodalitio, Mnesicle quem sorte nostis Omnes, et Menecle illo qui in una ream peregit, et ejus generis aliis, eum accuSavit, Cum filium ejus esse se e Pamphili filia, et inique secum agi diceret, qui patria spoliaretur. 2. Pater autem -Omni dicetur veritas, udices simul veritus

venire in judicium, ne quis, ut a versat in republica alibi

80쪽

580 ADVERSUS B EOΤUJUoffensus, ibi in se incursaret simul deceptus a matre Stiu S, quin jurarat, se delato sibi jurejurando ea de re non juraturam, ii Sque factis nullam inter ipsos amplius fore controversiam, et Cum certam pecuniam ipsa apud Sequestrem deponi jussisset, tune e Compaeto jusjurandum ei desert quo illa accepto, non modo istum, Sed una cum eo etiam alterum juravit e patre meo esse genitum. Quo laeto, illi necesse fuit istos ad curiales introducere, neque ulla reliqua fuit excusatio. Introduxit, adoptavit, ut quae interceSSerunt reSecem, in album inscripsit Apaturiis, istum apud curiales Boeotum, alterum autem amphilum : ego vero Mantitheus inscriptus eram. Cum vero sic accidisset ut pater antequam in municipium adscripti essent moreretur, iste ad municipes venit, et pro Boeotos Manlitheum inscribit. Quod quantum incommodet primum mihi, deinde vobis etiam, ego docebo, ubi eorum quae die teSte S

Quem igitur ad modum nos pater inscripserit, e testibus audivistis: me autem, quod iste violandum jus sibi ducit, actionem hanc in-

Stituisse necessario id jam ostendam. Ego enim non prosecto homo Sum de stupidus aut incogitans, ut eum patrimonii, quod omne fiebat meum, postquam istos adoptarat pater, tertiam auferre Partem conceSserim, in eaque re acquiescam, de nomine litem intenderema nisi mutatio nominis et mihi magnam ignominiam pareret gnaViaeque probrum, et idem istum habere nomen propter multa ferri non OSSel. 3. Primum enim, si publica privatis anteferenda sunt, quo nobis

respublica mandabit modo, si quid orit obeundum Z Num ita decernent tribules, ut de aliis ' Proinde Mantitheum antis filium

Thoricium me decernent, si aedilem aut gymnaSiarchum Ut con- Vivatorem aut aliud quippiam reliquorum munerum decreverint. Qua autem re discernetur, mene an te decreverint ' Tu enim me dices, ego te. Jam vero nos praetor vocat, aut alius apud quem

CRUS eSt agenda : non praesto sumus, non bimus mandata mu

nera. Uter igitur legum poenis tenebitur ' Quo autem pacto imperatores inscribent, si in classem inscribenti aut, si triremi praesectum constituent aut, si qua erit expeditio, qui cognoscetur, uter sit delectus Quid, si quis alius magistratus mandarit munus publicum, ut praetor, rex sacrificulus, praesecti ludorum ' Quae nota erit, utri mandarint Adscribent, nimirum, illum e langone natum, si te inscripserint: in me, matris nomen adjicient Ecquis unquam audivit, aut qua legetatis appendix adscribetur, aut aliquid aliud, quam pater et municipium Quae cum utrinque sint eadem,

SEARCH

MENU NAVIGATION