Tractatus de iurisdictione, atque imperio, Hieronymi Muscorni I.C. Cyprii. In quo variae quaestiones dilucidissimè disputantur, veroque sensu illustrantur

발행: 1596년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

i s TRACTAT Vs tradere dicuntur, ergo illis deScientibus sentelia dici non potest definitiva.

Sed facile respondemus falsum esse, solen . nitates ipsas esse in causa, ut sententia mere de-. 'finitiva dicatur: satis enim videtur esse,si negotium tantum definiatur. Secund5, in eandem sententiam adducitu cfin.de re iudic.in s. in quo dicitur, sententiam definitivam, quae a iudice non sedente pro triabunali profertur, nullius esse momenti, quod , cum secus sit in sententia, quae in causa fertur summaria, non videtur appellari posse definia

Sed respondemus caput Illud de causis,quae ordinem &iudiciorum figuram desiderant, in- telligendum esse: ut etiam scite tradit ibi glossalioquin sequeretur causas, quae summatim expediuntur, non posse dici definitiuas,quod aper te falsum est,d.c. fio. 'Pos fremis, haec eadem sententia probatur iauctoritate Accursis in l.fini.& si filius, in verbo, imponenda C.de bonis quae liber. ubi ape is te sentit,iudicis t prieceptuni in eum, qui con- ij sitetur, sententiam dici non posse definitia

uam, etiam si totum negotium definiat: Hoc b dem ergo videtur dicendum in casu nostro, ut sententia summaria, tametsi totam contr6- ..

. uersiam decidat, non definiti sed potius di- ' um quoddam, atque iudicis praeceptum dic

tur esse. a.

Respondent alij. & bene : iudicis praeceptu optinna de causa definitivam dici non posse semientiam, quia non ad condemnationem, sed ad confessionis pstius executionem tendit, qui e

182쪽

Dg TVRIs DICTIONη nim confitetur, se ipsum quodammodbcoden, nare videtur,l. si debitori .ff.de iud. Haec sunt potiora argumenta, quae in utras que sententiam afferri possunt. Reliquum est, . ivt quid in hac perdifficili quaestione dicendum Lst, breuiter aperiamus: Equidem praetereun

do multa, quae caeteri scribunt,censeo ex men e

fecit ita distinguendum esse: An lex municipalis de mera,an veris de simpliciter definitiva

mentionem fecerit: priori enim casu sententiam; n causa summaria latam comprehendi non posse concludimus;nam siue solennitates, siue . . iudiciorum ordinem spectemus, eam 'semper excludi necesse videtur esse. dicto c. fin. Praetem ea hoc verum esse alio argumento probo: nam cum solennitates non dicantur esse in causa,

quod etsi saepς diximus , diccndum est tamen Psaepius , ut sententia definitiua dicatur, necesse est, ut accidentium vicem obtinere debeant, quod etiam mihi videntur affirmasse omnes, sed accidentia huius sunt naturae, ut subiectum in quo reperiuntur, secundum quid perficere dicantur, ut scite docet nos Aueopes=.Μetaph.

Ex quo t όllud perspicuum est, sententias

propior absentiam, atque praesentiam solenni latum quodammodb diuersas dici phsse:seddia uersitas haec optime colligitur ex dictione illa, mere, quae senteistiae definitissae aliquid supe addere videtur: qVare concJudendum erit, sen- in tentiam, quae in causa summaria fertur, definitiuae appellatione comprehendi non posse Postremo loco id ipsum probo, nam clim di

ei non possit, dictionem istam, mere, ad excl*--κ j sionem

183쪽

YRACTAT vs 'tionem interlocutoriae, siue esus, quae vim ha . bet diffini liuae,appositam fuisse nam satis esset: dixisse diffinitivam necesse est, ut id ad dissere tiam sententiae, quae in causa summaria fertui, lfactum esse intelligamus:nullas enim alias sententiarum reperio esse species , t tradoni omnes intit.de re iud.

Posteriori vero casu haud dubie affirmati rim Pauli sententiam verissimam esse, quae intilii videtur clarissime probari d.c. fin. His igitur decla fatis, deinceps videndumis' est, quid si mixtum imperium. t Recentior itaque interpretes mixtum dicunt esse imperium potestatena imperandi,& coercendi inobedientes iis ciuilibus,etiam cum notione a Primcipe secundum mandata magistratibus cominu nicatam. Verunt ego definitionem hanc pro

bare non possum. Primo, quia mihi videtu ' proprium, atque proximum genus non habere Vtin exponenda quoque meri imperii diffiniatione copiosissime declaratum est. Deinde:

quia ex huiuscemodi aefinitione apertissime colligitur, mulctam ipsam mixti oportere esse imperij, cum potissimum dicatur esse contumacium coercitio. l. unica, is si quis ius dicent. non obtemper.quod aperte falsum est, ut elegantor tradit Bariolus in d. l. imperium . quem omnes

sequuntur, & ij quoque sequuti sisnt: cum

iso meri limperij gradus interpretarentur. a- propter longe probabiliorem arbitror esse Bar toli definitionem, quae huiusmodi est: Μixtum

imperium est iurisdictio, quae officio iudicis nobili expeditur , priuatam praecipue respici-ςos utilitatem : quae quidem quanto breuior

184쪽

Da IvRIs DICTIONE istest, tanto mihi verior videtur esse: quippe cupide finitio dicatur esse oratio, qua quid sit id, d. quo agitur,ostenditur quam breuissime visci te docet nos Cicero lib. i.de finibus. Sed imagis quidem certa,atque firma haec Barioli de iiiiii' 'apparebit, si praecipua argumenta, quae ad eam rconfutandam a recentioribias afferuntur, bretiiter dis luamuS.

Obi)citur itaque prim b, hanc definitionem 'a lurisconsulto ruria sententijs aliena esse, cuni nobilis, atq; merct nari j officii noua dicatur e sedistinctio disciplinae gratia a nostris excogi- , tita. Q Jod etiam nos non diffitemur, sed illud

respondemus, eam propterea abiiciendam non esse: cum enim exactae rerum definitiones per

vltimast fieri debeant disserentias,quae quonii Isrplerunque nobis sunt ignotae, non ita curiosos oportet nos esse, ut omni ex parte absolutissimam reddere velimus definitionem sed ea quidem contenti semper debemus esse, quae naturaeret,quam definimus, quodammodb corresypndere videtur, ut diserte tradit Arist. Lb. r. se morib. c. . cuius fortasse auctoritate motus Vlpia. non dubitauit dicere in l. omnis definitio, ff.dereg. iur. definitionem omnem in iure ciuili periculosam esse.

Postremo loco obiiciunt: quia videtur dabri posse mixtum imperium , quod publicani

quandoque respicere videtur utilitatem: nam

si Princeps in possestionem mittatur,ves si Reipublicae curator detur: dicuntur quidem mixti haec esse imperii ,& tamen nemo est, qui non falcatur eadem ad puWicum etiam pertinero

. commodum. . ἰ

185쪽

TRAcTAetus sed Bolognetius ex mente Curiij in d.ui perium. respondeo, actiones, quae Reipublicae,

vel Principi dantur,non ad publicii, sed ad priuatum potius ius eis competens pertinere. At

que haec quidem de desinitione mixti imperij latis dicta videntur, si illud tamen adijciamus: Npuam nos quoque asserre posse desinitionem,&sortasse caeteris probabiliorem, quae huius-isi modi est:Mixtum t imperium est iurisdictio ciuilium causarum annexum imperium habenti um, quae maioris iudicis officio expediuntur. Deinceps igitur ad huius imperii gradus accedamus,qui ex Bart.sententia tot sunt, quot etiameri impexij fuere. In primo itaque mixti imperij gradu, qui

maximus dicitur,ponit Bariolus ea, quae ad s0 tum Principem pertinere videntur:exemplum est in praestanda venia aetatis, atque in interpo- in nenda auctoritate t non soIum in arrogatione, sed etiam in infantiuiri emancipatione . 2.C. de his,quii veniam artat l. r. ff. de adoptionibus.&l.penultim. C.de emancipat.liber.l Iscenim, cum officio iudicis nobili expediantur, atque publicam respicere videantur utilitatem, morito mixti imperii dicuntur esse. sed illud fortasse quis obijciet, quod cum

huiuscemodi exempla dicantur qusdam potius esse gratiar in arbitrio Principis positae, non via dentur officio iudicis nobili commode expedi ri posse praesertim cum Princeps,no iudex, sed. omnium fons appelletur. Huic respondemus, quod cum Principis officili quodammodb imploretur, quando huiuscemodi gratiae ab eo pG untur, merith fit,ut officio nobili expediri dia

cantur.

186쪽

eantur, neque ullum mihi videtur sequi absit dum: si Princeps eo saltem tempore, quo ius ad ministrat, iudex dicatur esse. sed hic diligenter videndum est, ait verum sit, quod Decius obijcit Bariolo, emancipati nem l amplius Principi non reseruata, sed omnibus magistratibus cpncessam esse, l.fina C. de

emancip.liberor. Curtius in d. l. imperium. nu.Io6. quem etiasequuntur Recentiores interpretes, tuetur Bartolum,dicendo: emancipationem,quae ad infaφ-Otes pertinet, de qua loquitur Bart. non fuissein d.l.fi. correctam, ita, ut omnibus ςompetero videatur magi stratibus. Ego vero sententiam Decu veriorem sem per existimavi, quae mihi videtur clarissime probari l.penulti. eod. titui. in cpius principio

haec sane constituitur regula,parentes non pos

se precibus Imperatori oblatis filios, qui in eorum potestate sunt, iuris sui costituere, nisi ipsi eis consenserint,a qua quidem regula excipiuntur infantes,in verticu. nisi. nam ij, etiamsi nullum adhibeant consensum, sui iuris a parentibus effici possunt. sed cum regula illa ex eo-'rum sententia fuerit correcta: necesse videtur esse, ut Oxceptio etiam ipsa ad similitudinem regulae intelligatur declarata, praesertim cuni 'nullo iure contrarium probari possit. Quod tiam in illi videtur sensisse Iustinianus, cum in quit:nis infantes sint, qui & sine consensu etiahoc modo sui iuris efficiuntur : quae quidem verba sic interpretor,ut modus ille, de quo Iustinianus su perius fecerit mentionem, in ipsantibus etiam excepto consensu, omniab adhi-

187쪽

3Π,M TRACTAT vs beatur. At chira modus ille dicatur esse corro. ctus in l. proxime sequeti perspicuum quidem mihi videtur esse: correctionem illam quoad

infantis etiam emancipationem proculdubio intelligendam esse Postrem b idem comprobo alio argumento; ham ratio, propter quam: constitutum esse v luit iustinianus ut magistratus omnes emancipare pos int, ea mihi videtur esse, quae ind. l. fi. non ineleganter affertur, ut circuitus quidem ille, qui in emaci pationibus obseruabatur,tania quam vanus atque inutilis tolleretur: sed huiusmodi circuitus in infantis quoque emancipatione con sideratur, ergo conueniens fuit, ut ipse q*oque adimeretur.

In secundo mixti imperij gradu, qui maior

dicitur,ponit Bar. potestatEnco noscendi po lecta supplicatiqne contra sententiam, quam noti sola: u principi, sed Praefecto etiam Praetorio competere dicit. sed illud obseruadum est, quod a Praefecti sententia intra decem dies :ό- Principis verbiententia intra biennium interponi debet supplic tio. auth. quae supplicatio. C. de precib. Imper.offerend. in hoc gradu duo mihi videntur notatione digna: unum est, quod gradus hic mihi videturi superfluus esse: nam, ut in primo meri imperti. gradu simul posuit Barto. o innia, qtiae ad Principem &Praesectum praetorio pertinere vid bantur: sic etiam hic facere debebat, praesertim eum differentiae ratio assignari possit nulla, . quicquid dixerit Iason, qui a Decio scite reprehen situr. Alterum verb est, ut nos breuiter videamus, quae

188쪽

intelligatur, scire oportet, quod cum ouaedam reperiantur sententis,a quibus non est licitum appellari, introductum videtur esse quod dani remedium extraordinarium, ut Principi, siue Praesecto preces porrigantur, quibus concedere velit, ut causa iterum cognoscatur, atq; hars quidem precum porrectio, supplicatio dicitur esse. Verum id non ita simpliciter accipiendunt esse arbitror,ut omnibus in causis, in quibus liticita non videtur appellatio, procedere intelli- .gatur: sed locum eo solo casu habere intelligo, quo iure speciali prohibetur appellatio. Vnde concluderent verum esse , quod eleganter docuit Imola inh .ex consensu.f. de appellat. supplicationem in ea sententia, a qua de iure communi non est licitum appellari, admittecdam non esse. Imbsiquis hoc in casu supplicationem porrigere velit, infamiae notam proculdubio incurrere dicitur, ut tradit Iason in l.sin. Qui lit. penden. In tertio gradu meri impexij, qui magnus dicitur, enumerat Barto.causas omnes, quae vςI plenam causae cognitionem, vel coercitio retii realem, vel personalon 'requirunt, eiena plum est in danda restitutione in integrum, in expellendo q iem de possessione, atque ex secundό decreto in possessione mittendo, quae ideo ducuntur huius esse gradus: quia iure magistrat is competere non videntur, i. ea quae.g. Magistra tibus .i ad municipat. & propterea etiam demandari prohibentur, ut tradunt omnes inl.iubere cauere. U.de iurisdict. 6 in n. ludi. Caeter ni

ex ipitur restitutio in integrum, quae fauore

189쪽

us TRACTATU ni inorum delegari conceditur, l. snal C. ubi. Mapud quem cognitio in integrum restitui. agititand. sit. sed Bellarmatus in l. r. is de Otac eius, ε . . obijcit Barti quod i restitutio in integrum non ividetur dici pόsse mixti imperij, nam sequer '

tur constitutionem illam Iustiniani, tua admia. nistratoribus restitutionis in integrum cogniatio conceditur, superfluam esse: quippe cum

ipsi retinere dica Mnr omnia , quae mixti sunt'. imperij. sed facile tuemur Bartolum: sanctionem l illam nobis non videri vanam esse: si quidem

in d.l. final. non de maioribus, sed de Pedaneis tantum iudicibus videtur dubitatum fuisse, an . restitutio in integrum eis competere dicatur,v & respondet Iustinianus huiuscemodi causas 'non solam apud iudice pro tribunali , de qui- ..bus nulla videbatur esse dubitatio, sed apud . eos etiam, qui ver ab Administratoribus, vel

Principe dati fuerint, de quibus dubium erat, proponi posse.

sed videamus, ne huic Barioli sententiae liquid obstet, occurrit enim mihi l cognitio. . , s.Vt bonorum. ff. de officio eius. quae mihi vita detur eius sententiam omninb euertere : nisi cum d.l. ea quae. concilietur: in qua perspicue videtur velle Paulus , Restitutionem in inte- . .grum, missionemque ad possidendum bona rei . feritandae causa. aut dotis seruandae, vel legato irum seruandorum causa, iure magist ratus non competere, neque propterea demandari posse quod tamen aperto negat Martianus in d. l.co

190쪽

Eruditissimis Bolognetius, qui mixtum ipsum imperium regulariter deleg ri non posse,hoc contrarium ita soluit, ut bili tianus non de delegatione voluntaria, sed ii cessaria potius loqui videatur, cum enim Pr consul ipse curis semper bellicis praesumatur occupatus, optima de causa factum videtur esse,ut legatis suis, quae mixti sunt imperij, mandare possit. sed haec quidem solutio mihi nullo modo satisfacit: primo, quia ista occupationis praesumptio mihi non videtur tam sufficiens, ut eius causa delegatio admittatur: pr sertim cum iure cautum id non reperiatur. Deinde, quia mihi videtur, solutionem hanc aperte confundi ex l. i.f. damus.side suspeet. tutoribus, in qua cum dubitaretur An apud legatum Procons

lis suspectus postulari possit tutor: diserte rispodit uspianus, Imperatorem Antonium cum Diuo seuero Bradue Marco Proconsuli Africae rescripsisse, posse: cuius rei haec quoque ratio subiungitur: quia mandata iurisdidione officium ad eum totum iurisdicendi transit. Quibus ex vexbis apertissime colligitur: Proconsulis legatum non propter occupationis pra sumptionem, sed propter generaleni potius sibi mandatam iurisdictionem de suspecto tutore cognoscere posse. Quin imb, si ita pertin ces eaee velimus, ut id ob fauore malicuius introductum esse omninb contendam usproseo oid utilitati potius pupillorum, quam praesumptioni occupationum, attribuere cogeremur, ut apertissime videtur velle Iurisconscind. l.

cognitio . Postrem. hanc solutionem falsam esse

SEARCH

MENU NAVIGATION