Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

CXIV. si quidem Archon ille , qui anno I. Olymp. CV. Fastis inscribitur, a Scriptoribus omnibus Cephisodotus appellatur At piae ter Archontes illos , qui in Fastis omnibus memorantur , duos in si per Cephisoaoros alios a superioribus omnino distinetos fastis ipsis adiungendos esse putaverim ; quorum primus ab Arriano , alter vero a Pausania memoratur . Etenim , ut hinc exordiar , Arrianus Alexandri Μace donis expeditionem accuratissime describens ait τοτε ωρμηντο

όνδεκατον βασιλεύοντος Αλεξανθρου oram solverunt , Archonte Athenis Cephi s acro, vigesima B edromionis menss die, ut Athenienses computant ; ut vero Macerines , oe fiatici . unde. cimo , ex quo Alexander re nubat , anno . Insignem hunc elegantissmi Scriptoris locum depravatum esse , aut certe Arrianum ipsum in exprimendo Ce pals Odori Archontis anno a

Scriptoribus aliis dissidere Palmerius , aliique doetissimi Viri

putarunt cum Cephisodori nomen in anno 1. Olymp. CXIV biennio nimirum postquam Ale Xander e vivis excesserat re inperiatur . At gravis illa vel erroris , vel oscitantiae nota accuratissimo Scriptori inuri vix poterat , qui in digerendis Atheniensium temporibus ubique cum aliis conspirat , atque integros, acculatosque Archontum Fastos prae oculis habuisso conspicitur , atque aliorum Omnium instar Alexandrum ipsum Heg sia Athenis Archonte , duodecimo Regni anno, Olymp. CXIV. anno I. obiisse ili Xerat . Itaque , ut fusius , ac oportun us alibi θὶ di putavi , longe verisimilius existimo in plenioribus Fastis illis , quos Arrianus exscripserat , Sume torum etiam Archontum nomina suis in locis addita riteque inserta fuisse , cumque anno 4. olymp. CXIII. praeter Anticlem ,

aut Solliclem , qui in vulgatis , sed mirifice quoque deprava tis , Diodori fastis inscribitur , Cephisodori qui Anticli , So-sclive successerat , nomen deprehendi siet , non A nticlis ' sed

Cephisodori nomine , veluti perspicua , accuratiorique , temporis nota , Ale Xandri victoriam definivit . Quae certe sidit , siliciterque coniecerim , simulque perplexum illum Arriam , dc Dionysii quoque locum explicaverim , iam Cephisodorus etiam iste Eponymorum Archontum Fastis in se. N Σ rendus

112쪽

rendus erit : quemadmodum prorsus Apsephionem , & Phaedonem etiam uno eodemqne anno Q Olymp. LXXVII. Fastis inscribendum esse iam diximus , quod Apsephion quidem a Plutarcho, & OXoniensi Marmore, Phaedon vero a Diodoro eidem anno tribuatur .

Quod vero ad Cephisodorum alium attinet , qui a Pausania memoratur , eximius & elegans Audior ille viam describens , quae Eleusinem Athenis ducit , ait πλησίον δε

phisodori , monumentum , qui , quum Populo praeesset , Philippo Demetrii filio Macedonum Regi Oehementer resilit . Cephisodorum hic a Pausania memoratum inter Eponymos habendum esse, eundemque fore putavit Meursius ), qui anno g. Olymp. CIII. Fastis inscribitur . Sed clarior est certe Pausaniae locus , & characteres illi , quibus ipse Cephisodori

aetatem accuratissime definivit , quam ut ad cognomines Cephisodoros alios, si ve ad Olymp CIII. transferri ille possit. Siquidem Philippus Demetrii filius Macedonum Rex , cui plurimum Cephisodorus iste restitisse dicitur , bellum Atheniensibus inferre caepit anno 1. Olymp. CXLV. sive V. C. ss . ut facile ex Pausania ipso , altisque Seriptoribus ostendi ponet . Ergo Cephisodorus ille , qui a Pausania laudatur , Olympiade CXLV. vixisse debuit , adeoque ab antiquioribus Cephisodoris aliis mani se s i sit me distingui debet . Illud hic potius inquirendum supererit, an Cephisodorus etiam iste veris Eponymis inscribi debeat ; cum a Pausania

neque Archontis, neque Eponymi nomine decoretur. Quam Vis enim id mihi facile verisimilius haberi posse videatur, adeoque inter Eponymos recensendum esse putaverim ; nihil tamen temere definire nunc velim . Id unum adiecisse iuverit, quod Cephisodorum istum a Polybio uin quoque memoratum esse conspicio , ubi narrat Cephisd dirum ab Atheniensibus Romam ablegatum fuisse , ut iniurias Atheniensibus ipsis , ceterisque Graecis a Philippo Μacedonum Rege illatas , eX- poneret , illorumque opem exoraret . Itaque Verum vel Arischontis , vel Oratoris nomen in Polybii textu ex Pausania, restitui poterit ; simulque vicissim Pausaniae narratio perspicuo Polybii testimonio confirmari . Ce-

113쪽

IO ID IssERTATIO X.

Ceterum , ne fallax illa nominum similitudo , quae Meursiis doctissimo fraudi fuerat , res Cephisodori Archontis nomine insignitas temere perturbet , illud hic etiam coronidis loco observasse libuit prorsus immerito Meursium ipsum ambigere an Decretum Cephisodoro Archonte faetum , quod ab Athenaeo φὶ memoratur ad Cephisodorum illum referri debeat , qui Olymp. CIII, sive CXIV. imperavit . Etenim , si Phocus ille , qui legem rogasse dicitur non alius fuerit , quam celeberrimi Phocionis filius , quem luxu di filuentem Athaeneus ipse paullo superius descripserat,

ut longe verisimillimum esse puto , dubitari Certe non poterit , quin Decretum ipsum ad Olymp. CXIV. referri debeat. Siquidem Phocion anno Σ. Olymp. CXV. octio genarius e vivis excessit adeoque anno I. Olymp. CIII. Phocus ipsius filius ea aecate esse non poterat , quae ferendis legibus veteri constantique Atheniensium ritu requirebatur . Ergo Cephisodo. rus ille , qui ab Athenaeo memoratur , facile ab antiquiori

cognomine distingui debet , atque ad Olymp. CXIV. referri. XIII.

Athenion , si ve Arinion . Anno , quo Romanorum exercitus , Sylla Duce , Athenas longa , gravique obsidione pressas occupavit , Urbi praeerat Athenion , cuius ingenium , mores , fortunamque describit Athenaeus saὶ . A Pausania bo tamen , ac Plutarcho Aristion appellatur . Ac Plutarchus quidem Aristionem , vel Athenionem hunc Atheniensium Στρατηγοι Strategum nominat ; Athaeneus Vero Στρατηγον επὶ των ο πλων militum Praefectium : a Dion e βὶ denique ό τίς AIηνας φρουρων Athenas praesidiario milite curiodiens vocatur : ac nulli bi , quod noverim , diserte 'Onγmi , aut Archontis nomine decoratur. Fortasse tamen Archontis , & quidem Eponymi dignitatem , nomenque obtinuit . Etenim Athaeneus artes omnes

describens , quibus Athenion ipse delinitis Atheniensium animis omnia nutu , arbitroque suo moderabatur , asserit illum Veterem legit timamque Reipublicae , ac Magistratuum sor

114쪽

FAs T. ATTI C. PΑRs I. mam , quae Romanorum vi perturbata , sive sublata laim, fuerat , instaurasse . Ita nimirum Athenaeus ipse Athenionem in confertissimo Populi cae tu loquentem inducit : μη

ανεχεσθαι της αναρχιαζ , ην ἡ Ρωμαιων Σύγκλητος επΩτ εθηναι πεποίηκεν , εως αντη δοκιμάση περί του πως υμας πολιτευεσθαι δεῖ ne Anarchiam feratis , quam Romanorum Senatus valere voluit ,

quoad ipse Urbis vorae regendae ratio probatur . Itaque dubitari non poterit quin Novemvirorum dignitas a Romanis sublata , atque ab Athenione restituta fuerit ; cum certe Anarchiae nomine Eponymi praesertim Archontis defeetus ab Atheniensibus appellari consueverit , ut opportunius alibi ostendi H . Cumque Athenion ipse principem , supremumque fere tunc in Repubblica potestatem obtineret , nulli verisimilius , quam Athenioni , Archontis Eponymi dignitas tum Populi suffragiis attributa censeri poterit . Ad haec Athaeneus ipse diserte docet quod Athenion ςυγκατετησεν εαυτω τους αλλους Κρχοντας , ων κ βουλετο Magis ratus , vel Archuntes alios quos soluit , sebi adiunxit . Id vero non alia ratione clarius

intelligi , & explicari profecto poterit , quam si Athenion ipse Eponymus Archon civium suffragio constitutus octo Archontes alios elegerit , qui Συνάρχοντες in Magi Aratu Collegae

merito nuncupantur .

Ita apud Lysiam dicitur τόν Βααλία , ψ τους Συνάρχοντας

legis pro futuro Magi uratu victimas Wferre ; quemadmodum Plutarchus uin Strategos , aut Duces Niciae Collegas συναρχοντας Magis ratur Socios appellat ; ac Stephantis Pare-dros etiam , quos ab Eponymo , Rege , & Polemarcho eligi consuevisse iam dixi , συνάρχοντα e in Ma fratu Socios vocavit quod nimirum eodem fere Magistratus munere fungi viderentur , quo princeps Magistratus ille fruebatur , a quo electi , vel cooptati fuerant . Quod si Athenion , vel Aristion ille vere Atheniensis Archon , & Epcnymus haberi debeat , ipsius nomen , anno 1. Olymp. CLXXIII. Fastis inscribendum erit; quo Sylla Athenas Irima Ante sterionis mensis die , quae tunc in Martii

115쪽

lii Calendas inciderat , expugnavit ; ut gravissimo Plutarchi testimonio φὶ opportunius alibi demonstravi . XIV.

Magnus Gaius . Ioannes Sarisbeniensis in Policratico , sive de Mugis Cmrialium , Libro VI. c. Ia . ait Crassus , cum in consulatu 0λtineret Asam Prooinciam , ct circumsecre , atque oppugnare L ucas pararet , opusque esset summa , atque procera trabc , arietem faceret, quo muri oppidanorum quaterentur , I rLUt ad Magnum Gaium Maiorem At beniensum , sociorum , .Inriacorumque Populi Romani , ex du0bus , quos apud eox viderat , uter maior esset , mittere procuraret . Quid elegans , ac eruditus Auctor ille Maioris nomine intellexerit definiri plane vix poterit . Ac certe quidem , , si integer ipsius contextus , atque historiola observetur , Λω- tui is nomine aut Belli Ducem , aut Polemarchum, aut Stratf-gum , aut Nauarchum e X primere voluisse putaveris ; ut ab illo nimirum , qui navali , bellicisque rebus praesideret , prOcera trabes , aut malus inquiri potuerit . At ipsa tamenta, Majoris vox sensum illum re puere videtur ; cum nulla prorsus affinitas , atque coniunetio esse possit , ut Polemarchus ipse , bellique Dux comoda , propriaque voce Atheniensum Maior dicatur . Itaque longe verisimilius existimo Maioris nomine Archontem , & quidem Eponymum, designari ; cumque in Grae-ico Scriptore , quem Sarisberiensis excripserat , Magnus Gaius Atheniensium Α ρχων , Archon vocaretur , Sarisberiensis ipse , vel latinus alius Interpres , ut graecam hanc Vocem , cujus vim ignoravit , exprimeret , ipsam Maioris nomine minus certe feliciter , accurateque ; sed aliqua tamen amnitate explicavit. Ita propemodum gravissimos , ac politiores etiam Scriptores alios in exprimenda Archontis voce dissidentes esse conspicimus 3 . Quamvis enim Cicero , & Trebellius Q, & Spartanus F) ipsum Archontis nomen usurpaverint , Epo

116쪽

ro FAs T. ATTI C. PARS. I. Seneca Magis ratus ; a Paulo Diacono ) Praetor ; a D. Hieronymo sa) Princeps vocatur ; ut nihil proinde facilius , aut verisimilius effingi possit , quam Sarisboriensem , aut Latinum alium Interpretem eidem Archontis voci laxiorem hanc aliam stagni ficationem assinxisse , ut latine Maior , aut Princeps diceretur .

Ceterun) , fi rem hic acu tetigerim , Magnique Gaii nomen Eponymorum Archontum Fastis in ribi debeat , ipsius imperium , aut principatus in annum 1 Olymp. CLXXVII incidit ; cum eodem anno , nimirum 68 . U. C. Μ. Licinius Crassus una cum Pompeio Consulatum gesserit , eisque rebus in Asia praefuerit , ut Sarisbariensis hic obiter , fusequePlutarchus in Crassi Uita testatur . XU. Are Iarchus Phalereus . Fallor an ex ludicra quoque lepidissimi Scriptoris hyssoria verum Archontis Eponymi nomen exculpi , Atticisque Fastis adiungi potest 3 Lucianus in Iudicio Vocalium fingit a Sigmate aetionem contra Tau solemni iudiciorum ritu intentatam esse , quod ab illo voces plurimae sibi surreptae forent ; cumque prius illae cum Sigmate scribi , & efferri solerent , ut μέλισσα mox , Sigmate repudiato , illas Tau in-Vaserit , ac diceretur μελιττα . Eiusmodi vero Actionem institutam asserit Lucianus E'πι' Κρχοντος Α'ριωρχου Φαληρίως , πυανεφιωνος - ἰςαμένου Archonte Arinarcho Phalereo , 'an sonis mensis septima die . Gilbertus Cognatus qui festivos illos Luciani Libros latine reddidit , atque una cum Sambuco illustravit , hic Aristarchum illum Grammaticorum principem designari,

quod certe proclive fuerat, existimavit . Ait enim Attio intenditur imperante Arsarobo Phalereo Grammatico, qui taurum sibi in Homeri Poemate permist , ut Sersus , quos vellet , veluti supposititios partus , ab Homeri familia submoveret . Unde etiam hiate Arisarchos vocamus alienorum Scriptorum Censores. At Aristarchus ille neque P balereus , neque Atheniensis haberi, vocarique poterat, cum natione quidem Samo

117쪽

thrax , adoptione vero Alexandrinus esset ; omnemque vitam circa Olympiadem CLVI. celebris Alexandriae transegisset , atque in Cypro demum obierit . Ergo Aristare lius ille , qui Phalereus a Luciano fui ste dicitur , cum illo confundi non poterit qui Grammaticorum princeps haberi consueverat ;cum praesertim Lucianus ipse celebrem Aristarchum illum Grammati eum mox memoret , ubi subdit in Atticas voces aliquot loco Sigmatis , ipsum Tau irrepsisse ἁπαγορεύοντος Λ'ρι- άρχου interdicente vel reclamanre Arisarcho , quod certe non

de Aristarcho illo intelligi debet ; quo Archonte Athenis actio instituta fingitur , sed de Aristarcho potius illo , qui

literarum , voscumque leges tradiderat. Quemadmodum ergo Lysimachus ille Comicus , qui mo X a Luciano memora inr , inter veteres Poetas a Vossio recensetur , atque iis fortasse temporibus Traiani nimirum , Hadrianique Caesarum aetate 0 , cum Luciano floruit , ita quoque suspicari quis poterat Luciani apsius aetate , aut etiam anno , quo ludicram historolam illam confinxit, Aristarchum Phalereum Archontis Eponymi dignitatem Athenis obtinui sie , ut in Archontis nomine , aliisque id genus charaeteribus historiola vera historiae , reique gestae indicia praeseferret'. Nihil hic tamen aut temere definire , aut certe coniicere fortasse liceat adeoque cuncta tenuissimae suspicionis loco haberi velim ni si splandor aliquis ex monumentis aliis accedat . XVI. Tstus Aelius Hadrianus Augurius . Haarianum Maesarem nondum Imperatoris , Augustique nomine decoratum supremo Atheniensium Μagistratu , Em-nymi nimirum Archontis munere , perfunctum esse perspicuo Phlegontis testimonio erudimur. Id vero Traiano Sextum , & Tito Sextio Arricano Consulibus , hoc est anno 4. Olym D. XXII. V. C 86s. & a Christo nato 112. contigisse Phlegon ipse demonstrat , cuius insignem locum ex Libro de Mirabilibus. c. 25. Opportunius alibi sy) eX posui , iterumque subiicio:

118쪽

Hadriano , qui postea fuit Imperator ; Consulatum Romae 8 rentibus Traiano Imperatore Sextum , o Tito Sextio Africana. Itaque Hadriani Caesaris , tanquam Eponymi Archontis , nomen Optime accurateque a Scaligero tum ad Eusebii Chronicon 3 , tum iri Collet taneis Hinoriarum , sive Odimpiadum Recensone anno . Olymp. CCXXII. Fastis inscribitur . At dubitari certe non poterit quin Μeursius quoque , qui superi Ora Phlegontis verba diligenter exeripserat , simulque Scanigeri , sive ut appellat i pia Anon'mi vestigiis institerat , Hadriani principatum ad annum illum revocaverit ; quamvis in edito ipsius Libro , typographico certe mendo , olympiadis CCXXIII. nomen occurrat ; idemque prorsus error in editiones alias irrepserit dum eximium Μ eursiti opus in Graecarum Antiquitatum Thesauro iterum excuderetur. Quinetia sci Interpres ille , qui graeca Phlagontist verba latine reddidi ζ, ipsorum vim, sensumque omnium minime est assequutus , Cum Vertendum putaverit Archonte Athenis Adriano Impyra to-re : perinde quasi, dum Hadrianus eiusmodi Archonti S munere fungebatur , Imperator esse potuerit ; quod a superiori tamen Phlegontis testimonio , nitidaque temporum serie plurimum dissidet : cum Hadrianus ipse decima tandem Sextilis mensis die anno 1. Olymp. CCXXIV. V. C. 87o. & a Chr.

nato II 7. Traiano successerit.

Iterum tamen Hadriani Caesaris , simulque iam Imperatoris , & Augusti nomen Eponymorum Atheniensium Fastis anno 3. vel 4. Olymp. CCXXVII. inseribi debet , si eximia Dionis , ac Spartiani testimonia subtilius explorentur , simulque cum ceteris Scriptoribus conferantur ; quamvis illa Salmasius sa) Μ eursius , ceterique Fastorum Scriptores ad primum illum Hadriani principatum, sive ad Olymp. CCXXII.

annum . revocanda fore putaverint .

Etenim Spartianus , cum res antea ab Hadriano Caesare praeclare , magnificeque gestas enumerasset , ad illa digre 1 sus , quae supremam Augusti , vel Imperatoris dignitatem adeptus egit, repente subdit: In Etruria Praeturam Imperator egit. Per Latina oppida Dicitator , ct Aedilis , oe Duumvir

119쪽

vir fuit . Apud Neapolim Demarchus . In Patria fua , Italica nimirum Hispaniae Urbe , Ouinquennalis ; Ο item Hadriae Piscentium Urbe, e X qua Μaiores i pii us prodierant, Luinquζnnalis , quas in alia Patria , o Athenis Archon fuit . In omnibus pene Urbibus oe aliquid aedificavit, o Ludos edidit. Athenis mille ferarum Venationem in savio exibuit. Itaque , cum Spartianus hic nitide, diserteque dignitates illas recenseat, quas Hadrianus Imperator egit; simulque Ludos, atque Ae des , quas certe iam Imperator edidit , atque construxit , si ceteras inter Athenienses etiam Archontis dignitatem enumerat , dubitari certe vix poterit , quin eiusmodi quoque munus iam Imperator obiverit quemadmodum sane in veteri Lapide, ut est a Scaligero observatum , legitur quod optimus Imperator Hadrianus etiam in Colonia , vel Municipio quodam Duumviratus honorem fuscepit . Cui quidem Marmori Marmor hic aliud addidisse iuverit , quod apud Cl. Muratorium inveni H , ut exinde superior Spartiani narratio mirifice confirmetur, atque illa stretur,

Asculi,

. . . , ESTR. . . . . , . .

Longe tamen illustrius id ex Dionis testimonio deduci

120쪽

σὐν . . . . P0squam venit in Graeciam , spe tavit Masteria ;cumque per Iudaeam in Egntum seni Uet parentavit Pomprio , si pulcrumque eius pene collapsum reriituit. In Aeg=pto quoque civitatem instauravit Antinoi nomine .... Templum tibis Olympii , in quo ipsius quoque Hadriani Statua posta fuit , Athenis

aedificavit , tu fitque in eo Draconem ex India allatum c0lis a-ri : ac Dionsa , maximo apud eos funoeni Magis rutv , putriaque vese indutus magnisce celebravit. Templum suum , quod Panellenium vocant , Graecis ut aedificarent permisi ; propter quod insiluit certamina ; magnamque pecuniam , se mentum annutam , Omnemque Cephaleniam Atheniensebus dedit . Multas

leges sanxit , sed praesertim ut ne Senatore per se , Π Uc per

alium venitalia conduceret. Postquam Nomam venit . . aegrotare caepit.

Dionem , aut Xiphilinum hoc loci mirifice deceptum

esse putavit Scaliger ; ideoque non τα Διίνοσια μργίςην παρ' au τοι ς ἀρχην ἄρξαρ επετελεσs Dion sti Festa maximum iapud ipsos Magis ratum gerens celebravit ; sed τα Δανίτια μεγι ν παρ' EU-τ.ῖς νορτην μυηθεις , Diovsa maximum apud ipsus Feficim edoctius rescribendum asserit . At dodli1simi Viri coniecturam illam Optime , accurateque confutavit Μ eursius H , os tendens eximia Dionis verba de Archontis Eponymi dignitate intelligenda fore , quem veteri , constantique more Dionysia Festa curasse iam dixerat . Atque ita certe superiorem Dionis locum e X plicandum esse Casai bonus ipse iam viderat in Ν0tis ad Spartianum inquiens , Hadrianus , quando per Libcratia Iuris edidit , Archon erat cum maxime ; Luin videtur ea sue

Archon feri voluisse , ut pro dignitatis illius iure Liberalibus pro sis re posset de maiesate sua remisit multam , cum diffsmulato imperatore Archontis , oe Honothetae locum implevit φ .

SEARCH

MENU NAVIGATION