Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DISSERTATIO X.

Vandoquidem veteres Scriptores illi, qui plenam,

re ri uberemque Archontum omnium seriem digesseu rant, maximo historiae detrimento temporis iniu- ria exciderunt, sontes omnes, ac monumenta singula superiori loco, meliori quo poterat ordine demonstravi, ex quibus eiusmodi Archontum series, ac nomina inquiri, ipsorumque aetas ostendi posset. Quamvis enim in eximiam hanc Atticae Historiae partem, sive in Archon- tum Fastos ingentes quaedam lacunae, vel hiatus irrepserint, ut nitida quaedam, perennis, sibique constans ipsorum series sperari certe iam nequeat plurima tamen ipsorum nomina in Graecis, Latinisque Scriptoribus , ac monimentis aliis , veluti dissiecta magnae molis rudera subinde occurrunt, quae si rite, feliciter, accurateque componi, simulque compingi pos- snt maximo in conteXenda Graecarum rerum historia praesidio esse possint. Itaque praeclare de literis , historia , omnique bonarum Artium genere meritos fuisse diximus doctissimos , atque immortalis gloriae viros Scaligerum, Sigonium , ac Meursium, qui in tanta veterum Scriptorum iactura , atque incredibui quadam rerum perpleXitate nitidam, accuratamque Archontum seriem contexere sunt conati ; in qua , si non Archontum illorum singuli, qui Athenas imperaverant, quod sperari certe non poterat, ii tamen omneS , quor urris nomina in variis, ac innumeris fere Scriptoribus hinc inde

sparsa occurrebant, certo quodam ordine recenserentur. Quo

certe loco incredibilem prorsus Μeursiti praesertim diligentiam s

92쪽

8OFAs T. ATTI C. PARs I. tiam, satis mirari, meritisque laudibus efferre vix possumus: Ille nimirum eximia qua fuerat eruditionis copia, Graecaeque historiae peritia singula Archontum nomina eX Omnibus fere Graecis, Latinisque Scriptoribus, ex marmoreis etiam Inscriptionibus, quae ipsius aetate lucem adspeXerant, solerter adeo conquisivit, ut Lydiatus , Palmerius , Selde-nus, ac Dod vellus ipse , qui post Μ eursii fata novam, uberioremque Archontum seriem adornarunt , plurimos quidem Archontes alios Meursii aetate prorsus incognitos, eX Arundelliano Μarmore, ceterisque Graecis Μarmoribus EponymOrum Fastis adiecerint; in corrigendis etiam veterum Archon. tum nominibus, ipsorumque aetate accuratius definienda, laudatissimam operam collocaverint; at ne Archontem quidem unum ex Graecis Scriptoribus, ac Μonimentis illis, quae Meursii aetate eruditorum hominum oculis obversabantur,

exculpserint, qui Μ eursii diligentiam effugisset; adeoque in Archonticis Meursii Fastis optari posset'. II. Quamvis tamen Meursius ille , qui ceteris pene sequentibus facem praetulit, ipsorum etiam diligentiam mira , atque insueta quadam felicitate quodammodo superaverit , facile tamen eX Graecis ipsis Auctoribus , quos excribere,

diurna nocturnaque manu versare consueverat, aliquot Epo-Dymorum Archontum nomina eg culpere, Fastisque iampridem editis adiungere potuisset ; nisi maximo Literarum damno suprema illi dies maturius afful sisset . Quemadmodum enim Plures , quos in Libris de Atheniensium Archontibus indictos

Praeterierat , mox in adversaria congessit , eosque Grono vii cura iam ceteris accensitos esse conspicimus, ita quoque reliquos, ac Eponymos quidem, Archontes omnes comple Xus esset , qui in variis eorumdem Scriptorum Libris memorantur . Facile id etiam Lydiatus , Palmerius , ac Dod vellus neque enim Prideau Xium ceteris comparaverim pra stare potuissent, si iis universam Archontum omnium seriem reteXere, iterumque singula veterum testimonia considere libuisset . Cum vero clarissimi Scriptores illi in alieni propemodum operis argumento, Μ eur si ii vestigiis ubique fere pres sus institerint, eorum solum Archontum nomina, ac seriem Contexendam, ac subtilius alicubi explorandam susceperunt,

93쪽

illos quod, proclive prosecto fuerat, adiecere , quorum nomina ex oxoniensi Marmore, aliisque id genus Inscriptionibus assul sere , quae post Μ eursii fata a Rhe inesto, Sponio, Whelero collectae, publicaque luce donotae fuerant . Atque utinam quidem hac etiam in parte diligentius illi pulcherrima eiusmodi Antiquitatis monumenta , atque accuratius explΟ-ra sienti Quid enim quod Archontes aliqui mihi nunc omnium primo ex iisdem ipsis Marmoreis Inscriptionibus observasse contigit, quas Dod vellus ita consulere, ac laudare consueverat, ut e X inde Archontum quorundam nomina exsculpserit, quos Archontum Fastis insereret λ Sed ea nimirum est eiusmodi praesertim studiorum, Scriptorumque indoles, atque conditio , ut quamcumque demum ingenii vim , solertiam , ac diligentiam in adornandis illis contuleris, semper tamen aliquid perspicaciores etiam oculos subinde aufugiat , quod sensim deinde vel in lucem extrahi , vel accuratius e X poni possit . itaque e re futurum putaverim si doetissimorum hominum exemplo imitatus , qui Μ eursii Fastos , additis Archontum aliorum nominibus, uberiores, alicubi, plenioresque reddidere, Archontes illos hic persequar , qui non Μ eursii solum, sed Dodvelli quoque solertiam effugerunt. Tum Archontes illos accurate complectar, qui post editos Uodvelli Fastos ex Graecis Marmoribus doetissimorum hominum opera nuperrime in lucem editis affulserunt . Cumque merito suspicari quis possit ipsis etiam Atheniensium Numis. Archon- tum Eponymorum nomina inscripta fore , supremo tandem loco Magistratus , vel Archontes illos recensebo , quorum nominibus Atheniensium Numis insignitos esse conspi

cimus.

III. Atque, ut omnia meliori quo poterit, ordine demonstrentur, initio quidem Archontes illos subiiciam, qui a Meursio Fastis describi certe non poterant : quippe qui primum eX Arundelliano, ceterisque Graecis Μarmoribus affulsere, atque in accuratissima Dodvelli serie Meursianis Archontibus accessere . Ita nimirum qui Meursii Libros trita Graecarum Antiquitatum Thesauro iterum excusos in spe Xerit, Archontes omnes , qui ad haec usque tempora prodierunt Meursiique Fastis adiecti fuerunt , hic ordine subiectos conspici et . Deinde vero in hac ipsa Dissertatione X. Archonte SPar. I. Tom. II. L illos,

94쪽

illos, servata temporum serie , complectar, quos ego omnium primus ex Graecis, Latinisque Scriptoribus deprehendi; adeoque, Meursit, Dodvellique Fastis adiungi debent. Quo tamen loco libere , ingenueque praefari iuverit quod ex Archontibus etiam istis a me recensitis nonnulli a Μ eursio quoque ceterisque Fastorum Scriptoribus memorantur ud proinde Meursio, ceterisque incogniti censeri non posse videantur . Verum , cum temere Archontes illos in Meursii Fastis cum cognominibus Archontibus aliis confusos esse deprehenderim ; facile , ut opinior in teli igi , concedique potest quod ubi perspicuis temporum characteribus, aut argu mentis aliis rite ab iis seiuncti , distinctique fuerint , novorum Archontum instar haberi, suisque in locis Eponymomorum Fastis inscribi debent . Illud hic etiam monuisse iuverit quod ex eiusmodi Archontibus nonnulli quidem perspicuis adeo, certisque motis insigni tantur , ut dubitari certe non possit quin veris Eponymis accenseri, ipsorumque Fasti adiungi illi debeant . Ceteri vero obscuriores quodammodo planeque dubios characteres prae se ferunt , ut facile intelligi, vel definiri non possit an vero Archontis munere per

functi illi fuerint, adeoque Eponymorum Fastis inscribi posissint . Atque isti, quidem facile a me negligi , vel ommitti

poterant, ne Archontum seriem dubiis vel commentitiis etiam nominibus inficerem, postquam Me ursit, Dodvelli, aliorum, que Fastos Pseudemvmorum Archontum nominibus vitiatos esse iam dixeram . Satius tamen duxi ipsorum quoque nomina recensere , simulque argumenta singula , quaecumque illa fuerint, indicare, quibus coniicere, vel suspicari fortasse liceat ipsos etiam Eponymorum Archontum munere perfunctos esse. Quod si coniecturas illas subinde leviores, vel falsas esse quis viderit, is libere, suoque iure Archontes illose Fastis eximat, clarioresque; vel certiores Archontes alios inscribat , qui facile ex editis , ac in editis etiam Graecis Scriptoribus affulserint . Quemadmodum vero Differt. X. Archontes illos exponam, quos a Scriptoribu S memoratOS, ceterisque incompertos, vel indictos esse deprehenderim; ita quoque proxima Dissert. XI. Archontes etiam illos comple-etar, quos eX Graecis Μarmoribus, Sponti, Rhei ne sit, Has- sellii, ac Muratorii opera in lucem editis observavi. Denique

95쪽

DIss RTA Teo X. 87que XII. Dissertatione de Atheniensium Numis , iisque nominibus agendum erit, quae Numis ipsis inscripta fuerint ut si fortasse vel coniecturis vel clarioribus argumentis aliis ostendi possit iisdem nominibus Archontes Eponymos designari, plurima eiusmodi Archontum nomina eX Numis eruta Fastis inscribi possint. IV. Itaque methodo iam constituta ab Archontibus illis exordiar , qui Dodvello duce Μeursii Fastis adiungi debent. Ex Μarmore Oxeniens. Olymp. 26. an. 3. Lysias.

33. 4. Dropides. 3. 4. Aristocles. 6. 3 Critias I. 47.

- Damasias II.

z Athenaeus, vel Alcaeus I.

a Clisthenes.

7 Ia

4s. Diognetus Nausias ex Rheinesio Clas L Num. II s. Sequentes etiamrchontes ex aliis Μarmoribus a Dodvello excerpti fuerant Vςrisque Eponymis accensiti. 'Prulades ex Grutero Pag 6 . Num. 7. Phaedrias ex Spon. Μiscellan. Pag. 3 3. & Itiner. Wheeleri Pag. -

Diognetus ex Rhein. Clas. 1. Num. 2O6. Aureιius Ancharenus , dc

96쪽

84 F As et. ATTI C. PARS T. Sed illorum singuli ex Eponymorum Fastis expungi debent, ut Dissert. VIII. iam demonstraci : quemadmodum Pseude-POnymis solum inscribendos esse iam dixi Pisuriatum, Arist-ήςm, Themisoclem , Ctesciem , Galamionem , quos in Lydiati, Dodvellique serie recensitos esse conspicimus: Thericles Vero in Valesii Excerptis memoratus quamvis ab Hercule , Vel Heraclide in Lydiati Fastis secernatur ab illo tamen distingui Certe non poterit: quemadmodum LVagoras , & Archontes alii , qui in Oxoniensi Μarmore memorantur , ad eosdem Prorsus Olympicos annos referri debent , in quibus Archontes alii , inflexo subinde vel alterato nomine, ab aliis Scri-Ptoribus collocantur , ut fusius ac oportunius suis in locis in Fastis Atticis ostendatur. Addi postremo poterit Eponi morum Fastis inscribendos esse Critiam II., Athenaeum, sive ut Lydiato supplere Libuit, Alcaeum ΙΙ. ac Phenippum l. quandoquidem in Oxoniensi Marmore Critias I. Athenaeus I. Phaenippus II. memoratur; adeoque Diserte fatis eX primitur Archontes alios ipsis cognomines, Fastis illis scriptos esse oportere, quos accuratissimus Marmoris AuctoreX scripserat. Sed Archontum istorum aetas aegre coniici, Vel divinari vix poterit; nisi fortasse lux aliqua eX Veteribus ΜOnimentis aliis affulgeat . Itaque tandem ad Archontes illos convertar, quos in variis Scriptoribus deprehendisse Videor , atque in Fastis omnibus hactenus editis aut omissos, aut temere cum Archontibus aliis confusos esse iam dixi.

Tissas. In definiendo Archontis huius nomine , principatu , atque aetate doctissimos Viros ita mirifice dissidentes esse conspicio, ut alii quidem ex annuis, Eponymisque Archontibus illum expungendum esse arbitrentur; alii vero cum Lysa, qui in Oxoniensi Marmore memoratur, temere contan

dant: alii denique a Lysia quidem distinctum esse opinentur : sed ipso tamen posteriorem existiment . Ac Tlesiam hunc quidem Archontis munere perfunctum esse , idque an-nO . Olymp. XXIII. perspicue docet Pausanias ubi de

97쪽

o IssERTATIO X. 8s secundo Μ esseniaco bello , sive secunda Messeniorum a La-

fecerunt Messenii trigesmo nono poni Ithomes excidium anno , qui fuit . Obmpiadis XXIII. qua sadio Oicit Icarus Hur

resensis, Athenis vero Archontes annui iam insituti erant; ac tunc quidem Tlesias Archontis munere fungebatur. ' Itaque bigomus eiusmodi Pausaniae testimonio fretus Tlesiam hunc inter annuos Archontes Eponymos enumeravit; ideoque Creontem annuorum primum in antecedentem annum retulit . Metir siuS vero ac Petavius , cum iuxta

Dionysii Halicarnassaei fi in calculum, qui Creontem decennalium Archontum primum incaepisse di Xerat anno I. Olymp. VII. Creontem ipsum ad annum 3. Olymp. XXIV. retulisset, Tlesiam hunc, qui a Pausania anno 4. Olymp. XXIII. Archon fuisse dicitur , Erixiae decennalium Archontum ultimo suffectum putavit, ut proinde Tlesiae principatus in Eri-Xiae decennio contineatur. Superiora Vero Pausaniae verba , quibus Archontes annuos Tlesiae aera te iam institutos asseruit, ita Μ eursius corrigenda fore puta Vit, ut oppositum potius sensum essicerent , ideoque rescribendum existimavit, Αθη- Ρησι δε ώ 6 ενιαυτὸν ἡ σαν ηδη τότε Κρχοντες, 6 A'θηναιοις Tλησίας ἡρχεν Athenis vero nondum Archontes annui insituti erant, ac tunc quidem Tlesias Archontis munere fungebatur . Eσo vero

iam fusi us , dc opportunius alibi sq) insignem hunc' Pausaniae te X tum prorsus immerito a Meursio sollicitatum esse manifeste demonstravi ; quemadmodum perspicuis argumentis aliis ostendi Dod vellum quoque in corrigendo Pausaniae te-X tu mirifice deceptum esse: cum Tlesiae Archontis annus eX perspicuo, constantique Paucaniae calculo ab anno 4. Olymp. XXIII. dimoveri non possit; adeoque Pausanias ipse in definiendo Archontum annuorum principio ab Oxoniensi Μarmore, ceterisque Scriptoribus omnibus aberraverit. Quandoquidem vero Pausanias ipse vel corrigi, vel cum Arundelliano Marmore componi certe non potest, illud unum inqui inig ..t, : h Ri 's Pς Axch, Athen. Lib. I. e. ro, saὶ Antiq. Lib. I. ) Dissem

98쪽

86 FAs T. ATTI C. PARs I. inquirendum hic superest an Tissas ille qui a Pausania anno A. Olymp. XXIII. imperasse dicitur , unus idemque Amchon fuerit, qui in Arundelliano Μ armore sesas vocatur, atque ex Μ armoris ipsius hypothesi ad annum 3. Olymp.

XXIV. revocatur: quo certe loco Doctissimos viros dissidentes; atque inconstantes esse conspicimus. Ita Palmerius unum

eundemque Archontem esse putavit, qui Q fias in Marmore, in Pausania Tissas vocatur; H quamvis alibi Tlesiam ipsum a Lysia fortasse distinguendum esse coniecerit . in Lydiatus etiam, quamvis in Archontum Catalogo Lysiam in annos. Olymp. XXIV collocaverit, ipsique Tlesiam anno sequenti successorem inscripserit, uin utrumque tamen una potius confundi possse putavit: Huic sesae proximus fuit Tissas illa apud Pausaniam nis potius idem vero nomine Lasas Pri- deauxius vero ceteris praesidentior asserit quod Archon ille, qui hic in Marmore se fas , apud Pausaniam Tissas vocatur adeoque in Canone Chronico, sqὶ alibique dicit 7

Archontem unum utroque nomine designari . Ea vero de

caussa Archontem illum in Μ armore ad annum 3. Olymp. XXIV. a Pausania vero in annum . Olymp. XXIII referri putat, quod Pausanias ipse in definiendo tum Aesimedis, tum Hippomenis initio tribus interieetis annis Μ armorei

Chronici calculum consequatur ; adeoque primum Hippomenis Archontis annum cum 2. Olymp. XIII. coniungat , qui tamen ex Μarmoris hypothesi cum anno I. olymp. XIV.

committendus esset, ut Creon Archontum annuorum primus in anno I. olymp. XXIV. collocetur.

Ego vero Lysiam a Tlesia facile distinguendum esse putaverim, ubi praesertim Μarmoris Lacunae a Seldeno , ac Prideauxio rite feliciterque suppletae fuerint . Cum enim mutilae exesaeque laciniae ipsae supersint Α'φ' ἡ ο .υ ετη IIHHHΔΠΙΙΙ. άρχοντοe Αθήνησι Λυσία , δ) Prideau-xius ita lacerum versum illum supplevit Αὐ Λακεnιμονίοις

te Athenis Q h quod nimirum ex Pausaniae is aliorumque testimonio Lacedaemonii Delphaci Apollinis oraculo

99쪽

obtemperantes Tyrtaeum in Messeniaco bello ductorem ab A 'theniensibus acceperint. Itaque ex verisimillima Pride auxit hypothesi tunc Lysias Atheniensis Archontis munere fungebatur, ubi Lacedaemonii Tyrtaeo duce cum Messeniis dimicarent. At Pausanias ipse nati de diserteque tradit Messenios Tlesia Archonte anno Olym XXIII. a Lacedaemoniis defecisse; moxque cum Lacedaemoniis ipsis apud Deras ετει πρωτω με τα ἁπόςασιν ci' anno. pori deseditionem primo; hoc e si an .no I. Olymp. XXIV. dimicasse ; tandemque Tyrtaei nuper

Athenis acciti imperio ἐνιαυτω ὐπερον τῶ περὶ τας Δέρας αγωνος anno proximo post praelitim ad Deras, hoc e st anno a. eiusde ira

olympiadis iterum cum Messeniis illorumque sociis conflixi Dia; ergo, si Tyrtaei, siue Lacedaemoniorum pugna, qtaae Lysiae Archontis anno contigisse dicitur , biennio Messenio. rum desectione, quae in Tlesiae Archontis annum inciderat, posterior fuit, certe Lysias ipse cum Tlesia confundi non poterit, sed Lysias ille ex Pausaniae hypothesi non anno . Olymp. XXIII. sed anno 1. Olymp. XXIV. Archontum a Fastis inscribendus erit. Quod si Pausaniae calculus, & hypothesis, ut Pridea uvius ipse iam viderat , integro triennii spatio a Marmoris hypothesi differre debet; quemadmodum Creon ex Marmoris quidem hypothesi ad annum I. ac Lysias ad annum 3. Olymp. XXIV. ita quoque Tlesias ad annum I. Olymp. XXIV. revocandus erit , adeoque Lysias, quem Tlesia biennio posteriorem esse iam diximus,

ita anno I. Olymp. XXV. collocandus erit. Ac certe Pausa nias ipse Iram Messeniorum urbem undecimo tandem anno

post pugnam , quae Tyrtaeo duce commi sta iam fuerat , a Lacedaemoniis direptam esse testatur Autosthene Athenis Archonte anno I. Olymp. XXVIII. ut proinde prima Tyrtaei Lacedaemoniorumque , pugna ex constanti Pausaniae calculo ad annum . Olymp. XXIV, sive potius I. sequentis Olympiadis referri debeat. Itaque vel in supplendis Marmoris Lacunis Prideauxius ipse perspicue fallitur, vel Lysias in

Marmore memoratus a Pausaniae Tlesia manifestissime

distingui debet; alioquin , si Pausaniae Tlesias. annus idemque Cum Lysia Marmoris esse posset , Μesseniorum defeetio, simulque ipsorum cum Lacedaemoniis pugna ad Unumi

100쪽

eumdemque prorsus Olympicum annum revocanda foret Denique, ut una omnia verbo compleotar , nominum varietas, rerumque gestarum ordo argumento esse poterit Lysiam a Tlesia distinguendum esse; nulla vero certa ratio proferri, vel e iungi profecto poterit, cur Lysias ipse cum TIesia confundi debeat; adeoque, si in re perplexa coniecturis solum agendum esse conspicimus, longe verisimilius existimo Lysiam, ac Tlesiam duos Archontes esse oportere: ut Tlesias quidem non Lysiae successerit, quod Lydiatus existimaverat; sed ante Lysiam ipsum Archontum Fastis inscribi debeat, ut eX perspicua rerum serie Pausaniae testimonio iam demonstravi. VI. Mnalpus.

Harpocration in voce δε εχαιον Lechaeum ait: Ε'ν τῆ Mιξιδε

γραφουμενων se 1 in Μixidemi Apologia ait Lecheum Mnoppo Archonte excisum fuisse . M vero Lechaeum ipsuae Corinthiorum navale, ut scribit Strabo octavo Libro Geographicorum. Non solum Strabo, qui hic optime, accurateque ab Harpocratione citatur , sed Pausanias etiam in describendo Lechaei situ consentit . Quinetiam celebris ille Corinthiorum portus, ac pugnae, quae in illo contigerunt, ab aliis quoque Scriptoribus memorantur. Ita Socrates apud Platonem aD serit Atheniensium plures apud Lechaeum proditione, & prope Corinthum locorum asperitate confectos esse. Andocides 3 narrat Lechaeum a Lacedaemoniis esse occupatum & Lechaei quoque mentio apud Isaeum in Diodorum, sin & Xenophontem sq) alicubi reperitur; qui Μ nasippum etiam quemdam Lacedaemoniorum Nauarchum fuisse memorat, qui Cor-Cyram adortus, in praelio interiit; idque Socratide Athenis Archonte, hoc est anno Olymp. CI. contigisse scribit Diodorus 7 . Denique Plutarchus δὶ ipse testatur Iphicratem apud Lechaeum Lacedaemoniorum Legionem, quae Mo

SEARCH

MENU NAVIGATION