Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

D'r s s E R T A T r o IX. statur, ad annum Olymp CXV. referri eerte non pote runt , longeque, ut opinor, Verisi milius censeri facile pote rit quod Heraclidis iter Crotonem in annum 4. Olympiadis CXIV. inciderit, ut Sosistrati reditus, ac princapatus ad annum a. Olymp. CXU. atque Acestoridis' imperium ad se quentem annum 3. eiusdem Olympiadis commode referatur. Exinde vero satis aperte deduci poterit , quod quamvis in Diodori Libris inter Philoclis, & Apoliodori Archontis annum hiatus irrepserit, non integra tamen duorum annorum historia desideratur , neque proinde lacuna in uno, eodemque loco, sed in variis potius admissa fuit; quae sane feliciter ubique indicari, riteque suppleri non poterit, nisi ex M T. Cois dicibus splendor aliquis, ac praesidium accedat. Interim tamen perspicuis , opinor, characteribus demonstravi quod Archippus a Diodoro memoratus a Demogene seiungi nota potis est; ideoque Archontes illi, qui in Diodori textu excide. runt, inter Archippum, atque Demogenem interseri non possunt, ut Meursius existimaverat ; quemadmodum certe Archippuripse ab Apollodoro divelli non potest, adeoque lacuna, vel Archontum defectus inter Apollodorum, & Archippum e iungi non poterit, ut Palmerio videbatur; sed hiatus ille, lacu. na, vel Archontum defeetus inter Philoclem , & Apollodortim admitti debet: quamvis hiatus alii, vel maXima rerum perturbatio, in integro fere XVIII. Libro irrepserint; ac Diodorus ipse subinde aberraverit: ubi praesertim Eumenis moristem Democlide Archonte, hoc est anno r. oly. CXVI. contigisse memorat; cum ex perspicuo Plutarchi, & Nepotis calculo Eumenis mors in annum a. exeuntem, Vel I. ineuntem Oly.

CXU. inciderit , ut suis in locis in Fastis Atticis ostendetur. XIII Qui vero fuerint Archontes illi, qui in Diodori textu exciderunt , facile ex Dionysio deprehendi potest . Etenim in Dionysii serie post Philoclem sequitur Archippus, dc

Archippo Neaechmus succedit; ut proinde ex Diodori calculo iam constituto Archippus quidem ad annum . Olymp. XIV. Neaechmus vero ad annum I. sequentis Olympiadis XU. referri debeat. Ac Neaechmus quidem a Dionysio memoratus unus idemque mihi videtur est e cum illo , qui in veteri hac Inscriptione nominatur , ut Sponitis ipse coniecerat, qui Marmor Athenis exscripsit cePAἄ

32쪽

.: - CHν um agens vicisset chora Viarorum pro Hippothoontide Tribu .

tius Fabulam docuit . Itaque, nisi cum Sponio hic ego sal Ior , Neaechm nomen , ac principatus non ex Dionysio solum, sed etiam eY hoc ipso Μarmore demonstratur . Quod vero ad reliquos Archontes attinet , qui in Olympiaste CXIV. a Diodoro memorantur, ipsorum singulos in annis illis olympicis rite collocatos esse, quibus ipsi imperarunt, facile eκ Scriptoribus aliis ostenta posset. Ita Hegesiam anno 1. Olympo CXIV. imperasse scribit Arrianus Dionysius asserit Aristotelem post Alexandri mortem, Ceph, odoro Archonte, in Chalcidem secessi Dse ; Laertius ' in ait Aris Melem Archonte Pbilocle anno I. Olympiadis CXIV. obi iste ac Diodorus ipse cum Alexandri mortem mersa Athenis Archonte, firmulque armo I. olym P. CXIV. contigi sie dixi si et cfλ , cadaver ipsius ab Arrhidaeo magnifice elatum esse commemorat Archonte PbiDGe, post: quam biennium fere in operis B, urituram consumptum. fuerat ἰrdeoque inter Hegesiam, & Philoclem Archontem a Iium opt1 me collocavit . Ergo Archontum feries Olympiade CXIV. ita conte Xi debet, ut Hegesas, Cepbisodo rur , Philocles , &Archippus in illa imperaverint'; in Olympiade vero CXV. Nea ecbmas, Amisso rus , Archippus, ct Demogenes Archontis munere perfuncti fuerint o

33쪽

U IssERTA Tto IX. XIV Lonoe difficilius videtur veram Archontum seriem in Olympiade CXIII. contexere cum Diodorus hoc e rianis loci a Dionysio dissicieat ; & quatuor Archontes Omnes illius Olympiadis in Diodoro habeantur, ut nullus proinde vacuus in ipso locus supersit, qui Hegemoni tribuatur, quem In DIO.nysii serie post Euthdicritum conspi cimus; atque inter Αrchontes numerandum esse demonstrat Arrianus in , qui o. rum Indorum Regem ab Alexandro superatum esse tellatur Munichione mense Hegemone Athenis Archonte. Liberior tortasse eoo videar, nimiumque coni edturis indulgeam si Diodori textum hoc etiam loco vitiatum esse , dupleXque mendum Diodoro inesse ego dixerim, quorum nullum Palmenus , Rhodo mannus, Me ursius, aut quispiam alius observaverit. Ne quid piam tamen dissimulem, quod corrigendis, vel illistrandis etiam Diodori Fastis conferre possit ; accura tillim I Scriptoris textum duobus omnino in locis vitiatum e X istam o. ut Hegemonis nempe nomen exciderit , qui anno 2. Olymp.

CXIII. imperavit ; atque in su per etiam Soscies ille, qui in

Diodoro nobis occurrit , ad annum . eiusdem Olympiadis,

in ipsius textum irrepserit : ut si proinde in Diodori Fastis Hegemon ille, qui exciderat, restituatur; simulque Sscies , qui intrusus est , expungatur, idem omnino Archontum numerus, eademque series in Diodoro sit futura, quae in , D ionysio conspicitur.

XV. Ac primo quod inter Eutis ritum, & Chremetem

Archon aliquis in Diodoro exciderit argumento esse debec Consulum series , qui Archontibus illis coniunguntur . Siqui. dem Consules Euthycrito coniuncti incidunt in annum V. C. 42 . Consules vero , qui Chremeti responderit , ad annum q2ε. referri debent ; ideoque in Diodoro deesse debent Confulcs anni q25. cum anno illo Anarchia Romae non fuerit Archon etiam ille , qui Consulibus illis respondens anno 2.

Olymp. CXIII. Athenis imp raverit, quem ex Dionysii , si1-mulque Arriani testimonio Hegem nem fuisse iam vidimus. Neque solum ex Consulum de ieetu Archontis huius cie fectus inferri poterit , sed ex ingenti quoque lacuna , quam hic in Diodori historia reprriri Rhodo mannus ip e iam viderat ἰquamvis ille Archontis Hegemonis nomen, annumque e X ci.

disse

34쪽

22. FAST. ATTr C. PARs I. disse minime suspicaretur. Integri vero anni unius historiam. resque plurimas eodem anno ab Alexandro gestas omissas ense facile ex Arriano, Curtio, & rerum indice, quem Diodorus ipse XVII. Libro praefixit, agnosci potest ; ut nullus proinde dubitandi locus supersit quin Euthdicriti Archontis

anno iam absoluto sequentis anni principium, Hegemυnt1 n men, simulque Consulum , qui anno V. C. as imperarunt, Alexandri denique gesta in Diodori teX tu reperirentur , quae singula ingens ille hiatus absorbuerit. Itaque in Diodori serie hic Hegemon restitui debet, qui post Euthycritum, ant Chremetem, anno a. Olymp. CXIlI. imperaverit, atque illo Archonte Μunichione mense Porus ab Alexandro victus fuerit , ut ab Arriano erudimur. Quod si Diodorus ipse Pori

cladem ineunte Chremetis anno memoravit, non inde tamen

inferri poterit aut Pori exitium, aut Chremetis principatum iuxta Diodori calculum in anno 2. Olympiadis CXlII. collocandum esse. Si quidem Diodorus, ut est a Petavio, aliisque pluribus observatum , res gestas uno serius anno con-ssignare subinde solet, dc ea, quae primo ex. gr. Olympiadis alicuius anno iam e X eunte contigerunt, ad sequentis anni secundi ptincipium referre. Itaque, cum Porus Μunichione mense, hoc est anno 2. Olympiadis CXIII. iam exeunte victus fuerit, facile ad sequentis anni principium cladem illam referre, ideoque sub Chremete Archonte memorare potuit Diodorus. Ac certe, si Pori exitium Μunichione mense non Hegemonis, sed Chremetis anno contigisset, spatium temporis omnino iam deerit, quo Alexander tot alia bella, atque itinera fuscipere potuerit, quae tamen post Pori cladem Diodorus Chremete adhuc Archonte contigisse narrat.

XVI. Quod vero Soscos ex Diodori Fastis expungi ,

vel unus idemque cum Anticis censeri debeat argumento certe esse poterit, quod iidem omnino Consules tum Anticli, tum etiam Sosicli coniunguntur; atque inter Consules illos, qui Anticli, aliosque Consules, qui mox Hegesiae conneetuntur, Consules alii interseri, vel admitti non possunt; ideoque nec Archon ullus aut olympicus annus inter Anticlis, ct Hegesiae principatum agnosci potest . Accedit etiam quod Archonte Sscle nihil propemodum a Diodoro memoratur; sed annus ille paucis omnino lineis absolvitur : quod fieri

35쪽

profecto non poterat si Sinclis Archontis annus ab Anticlis anno distinetus esset. Postremo Dionysius asserit orationem de Donis habitam esse a Demosthene A 'ρχοντος Αντικλέους περι τρο A'λεξάνδρου τελευτήν Archonte Anticle , circa Alexandri

mortem; ideoque cum Alexander anno I Olympiadis CXIV. iam exeunte, Hegesa Archonte , e vivis excesserit, inter Anticlem, & Hegesam olympicus annus, & Archon alius facile admitti uon poterit. Itaque suspicor in Diodori textu prius lacunam illam ii repsisse, in qua Hegemonis Archontis annus , & nomen e X primebatur; deinde vero , cum in exscribendo Diodori codice Librarius observasset tres solum in s Diodori serie Olympiadis CXIII. Archontes memorari, duos ex Anticle , vitiata fortasse codicis alterius leotione deceptus, Archontes fecit; ac si Anticles anno 3. Olympiadis, Sosicles Vero anno A. imperast et : cumque diversum Consulum par non haberet, quos Soscii coniungeret, eosdem illos repetendos e si e putavit, qui superius Anticli coniuncti fuerant; atque ita interpolato Diodori textu Archontum seriem mirifice perturbavit. Fieri quoque potuit, idque ego sane Verisimilius existimo , duos Archontes illos uno eodemque Olympico anno, iisdemque proinde Consulibus, imperasse quod Anticli sorta sie defuncto vel abrogato Soscies suffectus fuerit: illudque semper perspicuum fatisque iam demonstratum erit, quod in Diodori serie Hegemon ad annum a. Olympiadis CXIII. restitui, atque inter Chremerem, & Hegesiam unicus omnino Olympicus annus admitti debet : ideoque Archontum series in tribus illis Olympiadibus mirifice perturbata ad faciem illam conformari, quarn perspicuis hactenus, ut opinor , certisque rationibus demonstravi. Atque ista quidem de Eponymorum Archontum serie, quae apud Diodorum reperitur, & quam , seippletis lacunis omnibus, resectisque laciniis, quae irrepserant, ita correctam , atque illustratam esse confido , ut omnium optima , atque accuratis sima censeri iam debeat . XVII. Nunc ad seriem illam convertar, quae a Dionysio in Dinarc bo contexitur, quam mutilam, & hiulcam

esse iam dixi; ideoque prius suis in locis suppleri illa debet,

ut e X inde testimonia proferri possint; deinde vero cum altera

36쪽

ra Diodori serie committi . Ac initio quidem quod in eius.

modi Dionysii serie duo omnino Archontes exciderint ex eodem Dionysii contextu manifestissime inferri debet. Si quidem ille in Dinarcho, ut ostenderet characteres, quibus oenuinae Dinarchi orationes a spurias secerni polsent , Ita

ea necessaria si ipsa temporum notitia , o discrimen , Atheniensitis Archontes iam inde ab eo rempore, quo Dinarchum natum esse supponimus, qcie ad reditum illius ab exilio, qui scptuaginta fuerunt, praeponemus. Sunt autem iIH

x. Nicophemus. 24. Chaerondas. Ol. aos. 2. Callimedes. 2S. Phrynicus. 3. Eucharistus. Ol. III. 26. Pythodemus. 4. Cephisodotus. s. Agathocles. Ol. Io 6. 6. Elpines. . Callistratus. 8. Diotimus. s. Eudemus. ei. Io 7. Io. Aristodemus.1 I. Thessalus. I a. Apollodorus. 13. Callimachus. OL io 8. 14. Theophilus. I s. Themistocles.16. Archias. 17. Eudorus. Ob Io9. I S. L ciscus.19. Pythodotus. ao. SOsigenes. a I. Nicomachus. OLDo. 22. Theophrastus. 23. Lysimachides. Chaeris Praxibulus.. Nicodorus.. Theophrastus.

Polemon. Simonides. Hieromnemon is Demetrius. Caerimus. 6. AnaxicrateS.. Cephisophon. ST. Coraebus. Euthycritus. s8. Euxenippus, s 9. Pherecles. 6o. Leo stratus. 61. NicocleS. 61. CalliarchuS.

. . . . .. 63. Hegemachus.

Cephisodorus. 64. Euc mon. Philocles. 6s. Mnesidemus. Archippus. 66. Antiphates. 67. Nicias. 68. Nicostratus. 69. olympiodorus.7 o. Philippus .

Evaenetus. Ctesicle S. Nicocrates. Nicetas.

Aristophanes Aristophon.

Hegemon. Chreme S. Anticle S. . Neaechmus.. Apollodorus.. Archippus.. Demogenes. Democh de S. Praxi-

Quis hic aperte non videat quod , quamvis etiam uterquiterminus includatur , nonnisi tamen sexaginta oe o to Archon

37쪽

2 3DrssERTA Tro IX. tes in eiusmodi Dionysii serie nobis occurrunt, ideoque ex illa duo Archontes excidisse debent λ Id quidem optime nuperrimus etiam Dionysii InterpreS Hudsonus observavit; atque ex Diodoro quod proclive profecto fuerat Ssclam , ct Hegesam in Dionysii serie supplendos esse putavit : ac si

duobus Archontibus illis in Dionysio restitutis integra illorum series constare, atque cum altera Diodori serie coniungi posset; cum tamen in eadem ipsa olympiade Hegemonis nomen in Dionysio nobis occurat, qui in Diodori Fastis adiungi non potest, ni si Diodorus ipse , eiusque conte X tus subtilius, atque accuratius eX ploretur, ideoque Soscies ex annuis Archontibus expungatur. Μihi vero utramque seriem illam, quae tum a Diodoro, tum a Dionysiio conte Xitur, accuratius excutienti suspicio suboritur quod hic ab Hudsono Dionysii series rite suppleta non fuerit, cum Sosicles Archon ille , etiam ex Dionysii calculo, ex annuorum Archontum numero sit eximendus. Deinde vero Dionysii series, atque Iacuna ex Diodoro suppleri non poterit, nisi prius ostenda intur utramque seriem illam accurate in ceteris conspirare: quod ambiguum tamen, obscurumque maxime censeri debet; neque ab Hudsono certe , Μ eursio, vel Scriptoribus aliis Ostenditur. Itaque Dionysii seriem, atque lacunam ex solo Dionysii contextu explorandam, mihique demonstrandam esse putavi : ut quod olim coniecturis solum Scriptoribus aliis assulserat, perspicue in posterum, certoque demonstratum

videatur.

XVIII. Atque illud in primis observari nunc velim , quod Alchontum defectus, sive lacuna inter Nicopbemum, ac PFibouemum admitti non potest. Siquidem Dionysius in Dinarcho mma conceptis verbis asseruit quod Pythodemus a dii eo phemo vigesmui sextus esse debet: εκτος ὁἐ κ, εικοτος C. ν απο Nικος μου Ιlυθοθημος, prorsus ut in superiori serie con- sp citur Ad haec Dionysius ipse in Epiriola ad Amma eam Archontes omnes enumerans a Calliri rato ad LUmachidem, illos eodem prorsus Ordine recenset , qui in eadem superiori serie observatur ; ideoque lacuna ante Pythodemum esse non poterit. Perspicuum est etiam quod hiatus ille, sive lacuna inter Anaxicratem atque Philippum collocari non po t est . Et enim Dion 3 sius de Dinarcho loquens num. 2. sic ait : Q ελ- Par. I. Tom. II. D in

38쪽

tem, quindecim scilicet annorum spatio, & ce

Philippus ab Ana Xicrate, utroque nimirum e X tremo, ut VH nysius solet , computato, quintus decimus esse conspic Itur . 1 tamque lacuna , vel Archontum defectus inter 'thodemum, re Anaxicratem esse debet. Sed quid hic plura iam pertequar cum hiatus ille ex ipso Dionysii contextu inter Anticlem , & Cephi odorum irrepsisse nitide deprehendatur : quo si me ursus quidem, Petavius , Hudsonus non ex Dionytio 1 plo certe, quod ma Xime tamen intererat, sed ex Diodoro lurnis collegerunt. Ita oue Dionysius tu in supputanda Aristotelis aetate asserit illum Diotrephe Athenis Archonte Olympiacie IC. natum esse, tribusque annis Demosthene seniorem tui 1 se cumque Demosthenem anno ante C. Olympiadem , adeoque anno q. Olympiadis I C. natum dixerit 3) , mani se li e conspicitur quod Dionysius Aristotelis nativitatem , ideoque Diotrephis principatum in anno I. Olymp. IC colloCa Vlt. e-

inde subdit Dionysiius quod Aristoteles Pobolo Archonte ae-cimum o lavum , Theophilo vero Archonte trigesimum septimum

aetatis annum agebat; atque Eubulo , sive Eudoro Arcnon te

Mytilenem adiit, sub PFthodoro Philippum convenit, JUὶque

per annos octo moratus est : μετὰ δε την Φιλίππου τελευτην επUυαιγετου Κρχοντος ἀφικόμενος εις A-εσχολαζεν εν Aικειωετων δωδεκα. τω δε τρισκαιδεκάτ' , μετα τὴν Αλεξανθρου τολeυτην iεπι Κηφισοδωρου Α'ρχοντος ἁπάρας εις Xαλκίδα νοσω τ λζ. 'προς τοῖς ἐξήκοντα βιώσας ε Pori mortem vero Philippi Eoaeneto Archonte , Athenas teniens scholam hiabuit. In Lica eo annis duodecim. Tum tertio decimo, post Alexandri mira em , Cephisodoro Archonte, secedens in Chalcidem m0rbo abluem Interiit , cum sexaginta O tres annos vixisset. Chara teres , s Archontes isti perspicue nobis , constanterque demonstrane quod Aristoteles anno 1. Olymp. IC. in lucem e ecvltUS , ct sexagesmus tertius ipsius aetatis annus incidere debet in set Olympiadis CXIV. cumque annus ille, quo in Chalcidem abiit. fuerit tertius decimus ab illo, quo Athenas reolera ,

Cephi dorus etiam, quo Archonte Aristotςὶς β in Cit

39쪽

DrssERTATIO IX. 27 secessisse , vitamque deseruisse dicitur , tertius decimus esse debet ab Eoaeneto, quo Athenas reversus scholae praeeile caepit . At in Dionysii serie, prout illa in depravato, mutiloque textu modo conspicitur, Cephisodorus ab Evaeneto non nisi duodecimus haberi posset, ergo ex Dionysii calculo ante Cephisodorum Archon unus excidisse debuit ; Hegemis nimirum ille, qui non a Diodoro solum , sed ab Arriano quoque memoratur, quo Archonte Ai cxander obierit anno I. Olymp. CXIV. ut Dionysiius ipse satis innuere videtur , qui Aristotelis mortem poli Alexandri Μacedonis obitum alicubi com

XIX. Sed gravis hic tamen, atque inextricabilis propemodum difficultas suboritur , quae Archontum seriem hic a Dionysio traditam mirifice perturbet. Etenim, si Hegesas hic solum excidisse dicatur, ideoque Cephisodorus ad annum a. Philocles ad 3. Olympiadis CXIV. ex Dionysii calculo referatur, Archontum quidem series a Dionysio conte X ta cum Diodori serie , atque Scriptoribus aliis mirifice conspirabit; sed Archontes illi non septuaginta , ut Dionysius promiserat, sed solum sex aginta nοOem sunt futuri. Sin vero praeter Hegesiam Archon etiam alius in Dionysii serie adiungatur , integer quidem septuaginta Archontum numerus haberi poterit; sed Cephisodori principatus in annum 3. Olympiadis CXIV. conseretur; & Philocles in anno . eiusdem Olympiadis collocandus erit: quod a Diodori, aliorumque Scriptorum testimonio maxime abhorret, qui Philoclis principatum, atque Aristotelis mortem anno 3. Olymp. CXIV. consignant. Laertius certe , qui singula Ar illo telis tempora ex Apollodori Chronicis itidem prorsus Archontum nominibus & annorum numero eae pressit , quem ex Dionysio superius e X hibuimus ,

κλεους H . Athenas vero conce sisse anno 1. Obm ladis CXL atque in Licaeo tres decim annos docuisse; ac demum Ierrexisse

40쪽

Σ8 FAs T. ATTI C. PARs I. Annirum ferme sexagintatrium. Quo etiam tempore Demosthenes in Galauria defuntatus si , sub Archonte Philocle. Itaque Aristotelis secessum in Chalcidem , eiusque mortem Laertius Arichonte Philocle annoque 3 Olympiadis CXIV. contigisse testatur, in quem optime sexa sinus tertius aetatis annus incidisse conspicitur , cum Aristoteles ipse anno I olympiadis ΙC. a Laertio natus dicatur si . Ergo Archon Philocles ab anno g. ipsius Olympiadis dimoveri non potest ; ideoque in Dionysii serie nonnisi Archon unus ante Cephisodorum admitti debet; ut in eius modi proinde serie sexaginta nοOem solum Archontes sint futuri. Sin vero duo Archontes interserantur, ut septuaginta Archontum numerus habeatur, Dionysii series a Scriptorum omnium calculo , vel Fastis omnI-bus aberrabit; atque Aristoteles non amplius Archonte Philocle , annoque g. olymp. CXIV. , sed Cephisodoro potius Archonte obiisse dicetur, qui in annum istum Olympi curria

retrahatur. Tantum tamen abest ut in accuratissimo hoc

Seriptore, qui cum Diodoro, ceterisque Scriptoribus omnibus mirifice conspirat, eosdemque ac illi Fastos exscripsisse videtur , hoc ipso loco dissensum istum inesse existimem , ut Dionysii seriem hic quoque cum Diodori, Laertii, allorumque serie vel calculo conspirare putaverim . XX. Vt autem perpleXitas illa , ac repugnantia , quae Dionysio inesse conspicitur , accurate dirimatur, illuci in primis observari velim quod quamvis ille Aristotelis iter in ,

Chalcidem , eiusque mortem uno eodemque anno , Cephiasodoro nimirum Archonte, confignare videatur; sicuti Laertius utrumque Archonte Philocle, annoque g. Olympiaciis CXIV. tribuere videtur , utriusque tamen Scriptoris verba, ut opinor, sic intelligi debent, ut illa simul coniunxerint , quae diversis tamen annis , quamvis exiguo fortasse temporis intervallo, contigerunt. Itaque Ar i sto teles C bisodoro quidem Archonte in Chalcidem secessit, ut scritat Dionysius ; Philocle vero Archonte in Chalcide degens interiit, ut testatur Laertius; ideoque Aristotelis mors, ac Philoclis principatus tum ex Dionysii, tum ex Laertii sententia in annum 3. Olymp. CXIV. referri poterit; nec ulla haz misoarte inter Dionysium, & Scriptores alios repugnantia re-r Peri- i Ibi seg ε

SEARCH

MENU NAVIGATION