Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

matus eri . Insignem hunc Plutarchi locum accurate integreque exscripsit Μ eursius , simulque Cimonis Victoriarm, , Thesei honores, Sophoclis palmam, Aphepsionis imperium anno A. Olymp. LXXIV. consignavit. Ac mirari certe quis poterit doetissimum, atque immortalem Virum in singulis eiusmodi capitibus aberrasse. Etenim, ut hinc exordiar, Salaminiae pugnae tempore, hoc est anno I. Olymp. LXXV.

Cimon νεος ετι , και πολεμων απειρsς iuvenis etiamnum , O

scientiae militaris rudis erat ) , ut testatur Plutarchus, primumque in illa bellicae virtutis specimen dedit; ergo insignes illae Cimonis iam ducis victoriae ad Olympiaderris LXXIV. referri certe non poterunt. Sophocles etiam ipse anno ψ. Olymp. LXXIV. Tragoediis certare, palmamque Obtinere non potuit, cum anno a. Olymp. LXXI. ex ipsius Scholiaste, sive anno I. Olymp. LXXIII. ex Suida, sive denique anno 4. Olymp. LXX. ex Oxon. Μ armore in lucem prodierit; adeoque anno . Olymp. LXXIV. decimum quintum aetatis annum attigerit. Aeschylum quoque a Sophocle superatum , adeoque maerore perculsum Athenis discessisse te. statur Plutarchus. At Aeschylus ipse Athenis anno A. Olymp. LXXVI. Menone Archonte quatuor Tragoediis certavit, in insignemque palmam obtinuit, ut ex ipsitus Scholiaste Me ursi.us 3 ipse demonstrat; ergo Olympiade LXXIV. maerore percelli, adeoque Athenis in Siciliam migrare non potuit. Ad haec Plutarchus ipse diserte docet quod μετὰ τἀ Mηδικα

hellum Medicum, Phaedone Archonte, consulentibus Apollinem Atheniensebus , respondit vates ut ossa Thesei colligerent , ct collo. cata apud se servarent honorisce . Itaque , cum Phaedonis ille anno 1. Olympiadis LXXVI. Archon fuerit, Thesei regis ossa olympiadis LXXIV. anno A. Athenas transferrI, adeoque insigne illud Tragoedorum certamen institui non potuit. Μ eursius quidem Phaedonem hunc a Plutarcho memoratum Archontem fuisIe credidit post devictos ad Mara.

62쪽

5O FΑs T. ATTI C. PARs I thonem Persas, antequam Salaminia pugna Olymp. LXXV. anno T. Contigerit quemadmodum Lydiatus, ac Dodvel Ius ipse Phaedonem hunc, citato Dionysii testimonio , in anno I. Olymp. LXXIV. collocavit. At certe uterque fallitur. Siquidem Phaedon a Dionysio memoratus anno I. Olymp. LXXVI Fastis inscribitur; idemque prorsus est Phaedon ille, qui post Medica a Plutarcho imperasse dicitur; cum

Medici belli nomine non Marathonia, sed Salaminia potius, ac Plataica pugna a Scriptoribus designetur: unde Optime

ο μεν ουν Mηδικὰς ονομα θεις πόλεμος, γενόμενος διετης, τυτο εγχρο το

πέρας Bellum itaque , Medicum quod socatur , cum per biennium durasset, terminatum eri , Archonte Xantippo anno a. Olymp. LXXV. Sed quid argumentis aliis hic immoror , cum Plutarchus 3 ipse, ac Diodorus sc nitide, diserteque nos doceant Scyron Insulam a Cimone subactam , Theseique cor-Pus inventum, simulque magnifice Athenas delatum esse postquam Cimon Elonem, ac Amphipolim Atheniensium imperio subiecerat Z Id vero Olympiadis LXXVII. anno g. De motione Athenis Archonte contigisse scribit Diodorus , afferens CI- monem assumpta classe Byzantium perrexisse , Eionem urbem Persarum iugo adhuc pressam cepisse , tandemque Scyrum, eiectis inde Dolopibus, ac Pelasgis , expugnasse , Theseique regis ossa Athenas inde exportasse : in quo certe Diodorus ipse Plutarcho, Pausaniaeque sue mirifice consentit. Itaque Scyros anno g. Olymp. LXXVII. deleta fuit , pro X imoque anno 4. Theseo honores, Tragoedorumque certamen institutum ut proinde Apsephion ille, qui tunc Archon a Plutarcho fuisse dicitur , Sophoclisque victoria ab anno 4. Olymp. LXXVII. dimoveri certe non possit ; quamvis utrumque in o Xoniensi Μ armore ad annum g. referatur : quod nimirum

Tragoedorum certamen ineunte vere, seu desinente anno 3. contigerit, antequam novus olympicus annus inciperet, atque Apsephioni defuncto vel summoto Phaedon ille succederet, qui anno 4. Diodori Fastis si inscribitur . XXXII. Video quidem Phaedonis huius Archontis situm, quem optime, accurateque Dod vellus in Archontum serie

63쪽

DrssERTATIO IX. uerserie Dissertationibus subiecta anno . Olymp. LXXVII ex Diodoro constituerat , ita deinde in Annalibus I hucydidaeis a Dodvello ipso mirifice perturbatum esse, ut Phaedon ille ad annum 4. sequentis Olympiadis migraverit; atque universa Archontum illorum series, qui inter Praxi ergum, ac Lysitheum imperarunt, novo prorsus ordine a Dodvello conceX

LXXVI.

Ex Diodors

l. I. Calliades

Calliades

2. X antippus Xantippus

g. Timosthenes Timosthenes

4. Adimantus Adimantus

I. Phaedon

Aristides

2. Dromo clides Phaedon

g. Acestorides Dromoclides

4. Μenon Acestorides a

2. Praxi ergus Chares

3. De motion Praxiergus

4. Phaedon

Apsephion

I. Thea genides Thea genides

2. Lysistratus Lysistratus

3. Lysanias Demotion

4. Lysitheus Phaedon

Lysitheus

ρο Qui

64쪽

Qui utramque Diodori , Dodvellique seriem inspexerit, rea pente intelliget quod Dod vellus ipse L saniae nomen ex Eponbi morum Fastis expunxit, ut Aristidis , & Apsephionis Archontis nomen insereret Apsephionis annum integrum atque a Phaedonis anno distinetum esse putavit; Demotionem denique, ac Phaedonem ex Olymp. LXXVII. ad ultimos sequentis Olympiadis annos transtulit: quemadmodum prorsus alibi Bionem, qui anno g. Olymp. LXXX. Diodori Fastis inscribitur , ad annum I. Olymp LXXX VI. revocaverat. Atque utinam quidem praestantissimus Auctor illa sententiam hanc suam melioribus argumentis, clarioribusque Veterum testimoniis confirmasseti At facile suspicari quis poterit, ipsum

levioribus subinde coniecturis abreptum esse, ut Veterem constantemque Diodori seriem perturbaret, eamque Archontum seriem contexeret, quae non a Diodoro solum , sed a ceteris etiam Scriptoribus dissideret, adeoque prorsus ambigua, plurimisque dissicultatum ambagibus implexa foret . Etenim, quod ad Aristidem Archontem attinet, perspicuis, ut Opinor, argumentis talibi H demonstravi ipsius nomen Eponymorum Fastis anno 4. Olymp. LXXII. inscriptum esse , ut Plutarchus asserit, atque in ipsa quoque Oxoniensi Μ armore conspici dur; ut nullus proinde dubitandi locus supersit quin Plutarchus, & Μarmoris Auctor eosdem prorsus Archontum Fastos exscripserint, qui ceteris omnibus accuratiores haberentur, is Itaque, si plutarchus perspicue testatur Aristidis nomen semel tantum tunc in Fastis occurrere, qui fieri deinde potuit, ut Μarmoris Auctor eosdem Fastos exscribens Aristidem iterum Archontem fui ste crederet , ideoque Aristides ipse ex Μarmoris hypothesi Archontum Fastis anno ψ. Olymp. LXXV. iterum inscribatur λ At, inquit Dod vellus, Demetrius Phalereus , qui Athenis praeerat; adeoque facile archiva scrutari, certamque Archontum seriem contexere profecto potuit, asserit Aristidem post Plataicam pugnam , paullo ante mortem Archontis munere perfunctum esse ; cumque suprema potestas illa Civium ditioribus concederetur, infert Aristidem ipsum divitem fuisse . Hic optime Dod- vellus ipse iam viderat differendi genus, quod a Demetrio

usurpatur, inutile ac vitiosum esse oportere . Cum enim , Artis

iὶ Differt. VIII. Num. I

65쪽

DissERTATIO IX. 33 Aristides ipse post Plataicam pugnam decreverit κοινην ἄναι Tiiν πολιτειὸν , ψ τὼς Α , χοντας ερ Α θηναίων πάντων αιρεῖσθαι Reipublicae adminiri ratiunem communem fore atque Archontes , vel

Magistratus ex Atheniensibus omnibus elisi, si Aristides post Plataicam pugnam, adeoque post decretum illud, Archontis munus obtinuit , qui e X eiusmodi Archontis munere inferri poterit Aristidem ipsum divitem fuisse Θ Sed quamvis Demetrium hic disserendo deceptum esse concedat Dod vellus , Aristidem tamen post Plataicam pugnam Archontem eleetum ense contendit, ut nimirum ipse quoque legis, quam tulerat, beneficio dignitatem illam populi suifragio consequeretur. An iure meritoque id ille coniecerit alii viderint . Ego certe sic statuendum existimo Aristidem ab ineunte aetate pauperem fuisse; post Marathoniam pugnam, in qua praeclare, forti terque se gesserat , hoc est anno 4. Olymp. LXXII. non faba quidem , ut divites, aliique consueverant; sed viva Atheniensium voce ου κυαμευτον , ἀλλ' ἐλομενων Αθηναίων non fabarum

sorte , sed Atheniensium suffragio, ut apud Plutarchum asserit

Idomeneus, Archontis dignitatem adeptum esse ; tandemque post Plataicam pugnam liberiorem aliam , magisque popularem imperii formam invexisse : non ut sibi ad supremam dignitatem illam aditum facere videretur, quod a speetatissima ipsius aequitate, modestiaque maxime abhorrebat; sed ut ceteris etiam pauperibus dignitatem illam Populi suffragio decerni posse constitueret, quae sibi iam pridem, abrogata Veteri lege, non faba, sed Populi voce delata fuerat. Itaque ex solo Demetrii testimonio Aristidis nomen anno 4. Olymp. LXXV iterum Fastis inscribi non poterit. Nec multo sane felicius argumentum aliud, cui Dod vellus innititur; quod nimirum inter Consules illos, qui Adimanto , aliosque Consules , qui P baedoni coniunguntur, Consulum par intercesserit; adeoque in Diodori Fastis unius etiam Archontis nomen e καε id erit , qui inter Adimantum , ac Phaedonem imperaverit. Vt enim ommittam Diodorum in depravatos Consulares Fastos incidisse , ut semel iterumque Dod vellus ipse fatetur, adeoque ex solo Consulum defeetu , nisi praesidium aliud accesserit , Archonticos etiam Fastos corrigi, vel perturbari non poste, perspicuum est certe in Diodori Fastis nullum omni

66쪽

s FAs T. ATTI C. PARs I. no Consulem excidisse, atque ex Diodori hypothesi inter

Adimantum, ac Phaedonem Archontem alium inseri nor passe. Ac mirari certe quis poterit hic a Dodvello ea de

causia Aristidem inseri quod ibi Consulum par desiideretur; cum tamen Dod vellus ipse Apsephionem inserat ubi nulli in Diodoro Consules adiungi possunt; Lysaniam eximat, qui

suos tamen Consules adiunetos habet; Bionem denique ab una ad Olympiadem aliam transferat, quamvis ubique Romanorum Consulum series iis in locis apud Diodorum accurata, perennis, sibique constans videatur. Itaque neque Consulum defeetus, neque Demetrii testimonium par esse poterit, ut inserto Aristidis nomine Archontum series a Diodoro tradita, atque a Plutarcho confirmata in Olympiade LXXV. perturbetur; cum praesertim Archon ille, qui ex Marmoris hypothesi adiungendus videtur, alia ratione commodius inseri profecto possit, ut Numero XXXX. mox ostendetur.

XXXIII. Quod si Calliades anno 4. Olymp. LXXIV.,

atque Apsephion anno 3. exeunte , ac ineunte ψ. Olymp.

LXXVII. ex Μarmoris hypothesi certissime Fastis inscribi debet, ut variis Scriptorum testimoniis ostendi, ubi Aristi

dis nomen eX perenni Archontum serie expungatur, inter Pr xtergum & Apsephionem ipsum Archon alius InserenduS erat ; nimirum Demotion ille , qui in Diodori Fastis Praxi ergum e Xeepit, adeoque prorsus immerito ad sequentem Olympiadem a Dodvello transfertur. Cumque Archon ille, qui anno 4. Olympiadis LXXVII. imperavit, ex Diodoro Phae-aon; ex Plutarcho vero, Laertio, & ΟXoniensi Marmore Apsephion vocetur, Phaedonis Archontis annus integer esse, atque ab Apsephionis anno cum Dodvello divelli non poterit ; sed uterque Archon ille uni eidemque anno inscribendus erit; ut nimirum Apsephioni Phaedon successerit, ut superius ostendi. Exinde vero manifestissime consequetur , quod Theagenides ille, qui iuxta Μarmor Apsephioni, ae auXta Diodori seriem Phaedoni successerat, optime accurateque in Marmore quidem ad annum 4. Olymp. LXXVII. in Diodoro Vero, ceterisque Scriptoribus ad annum 1. Olympiadis LXXVIII. revocatur; quod nimirum ille exeunte anno . simulque ineunte 1. imperaverit; adeoque ex hγpothesi, mς

67쪽

DissERTATIO IX. suethodoque superius e X possita in Marmore quidem ad e X euntem, in Diodoro vero ad ineuntem potius annum spectaverit. Cumque Thea genides ipse non a Diodoro solum , sed a Plutarchos in quoque, ac Dionysio uin in annum I. Olymp. LXXVIII. referatur, consensus iste argumento esse poterit eosdem prorsus Archontum Fastos a Scriptoribus illis usurpatos esse nec alios propemodum Fastos a Marmoris Auctore descriptos fuisse : quippequi in definienda Calliadis, Xantippi , Timosthenis, aliorumque serie cum Diodoro conspiret, quamvis in ipsorum situ, vel anno disterre videatur. Itaque liberior certe Dod vellus, qui quamvis Lysistratum ideo repente post Thea genidem Fastis inscripserit, quod haec ipsa series in Diodoro observetur , Ly sistrato tamen non Lysaniam a Diodoro memoratum subiicit; sed Demotionem potius ac Phaedonem, quos Diodorus ipse in praecedenti Olympiade iam collocaverat, inter Lysistratum ac Lysitheum interserit. Quid vero quod Lysaniam ipsum in anno g. Olymp. LXXVIII. propriis , distinctisque Consulibus insignitum ex Eponymorum Fastis non alia certe de causa e X pungendum esse cCntendit , nisi quod Aristidis , ac Apsephionis nomen ipsis adiunXerit λ quali vero Aristides ipse manifestissime adiungi debeat ; atque Apsephion ille inseri non possit, quamvis series

a Diodoro tradita conservetur . Haec aliaque id genus plura satis, ut opinor, ostendunt Archontum seriem a Diodo. To traditam temere prorsus ac immerito a Dodvello perturbatam esse ; nihilque prorsus in illa inter Callia dem , ac Lysitheum sive in Archontum numero , sive in ipsorum situ Variandum esse , nisi quod Apsephionis nomen una cum sPhaedone in uno prorsus eodemque civili anno coniungi debet cum praesertim Apollodorus ipse utriusque Archontis nomen in Chronicis, aut Fastis in anno in. Olymp LXXVII e X presserit : ut Laertius quidem citato Apollodori textu Apsephionis meminerit ; Diodoruq vero , qui Apollodori Chronicis institisse se dixerat , Phaedonem solum hic memoraverit, qui nimirum Apsephioni suflectus maiori fortasse anni parte, ac ineunte anno 4. ipsius Olympiadis imperaverit. XXXIV. Quemadmodum vero Dod vellum in conte enda

68쪽

36 F s T. AT Tic. PARs I. da Archontum illorum serie, Diodorique methodo perturbanda levibus certe, fluxisque coniecturis abreptum esse iam diximus, ita quoque mutilo, depravatoque Thomae Magistri loco ille deceptus Bionis Archontis nomen eX anno I.

Olymp. LXXX. cui in Diodori Fasiis inscribitur , ad annum et Olyin p. LXXXVI. transtulit; neque tamen absurda plurima deprehendit, quae facile admitti debent si Pindari mors,& Bionis principatus ad Olympiadem hanc transferatur. Et enim, ut hinc e Xordiar, si Bion ex anno I. Olympiadis LXXX. eximendus esset, tota Diodori series mirifice perturbanda foret, ac Archontes omnes a Philocle ad LUmachum usque suis e sedibus exturbandi, ut ipsorum quilibet ad superiorem annum transferatur. Ad haec inter Consules illos , qui Philocli, & Consules alios, qui Mnesthidi coniunguntur, Consulum par reperitur, qui Bionis Archontis anno imperarunt; at inter Consules Euthymeni, ac Lysimacho coniunctos nulli omnino Consules interseri supplerique posisunt; ergo quemadmodum ex Consulum defeetu Aririidem Diodori Fastis adiungendum esse coniecit Dod vellus, itae squoque vicissim ex accurata, perennique Consulum serie , ,

quae hic in Diodoro conspicitur, Bion ex Olympiade LXXX. expungi, atque in Olympiade LXXXVI. inter Euthymenem, ac Lysimachum in trudi non poterit. Denique Plutarchus asserit Lysiam Archonte Philocle, qui Phra siclidi successerat, natum esse; moxque subdit Lysiam ipsum quintum

decimum aetatis annum egisse , dum Praxiteles Archon erat. Itaque dubitari non poterit , quin Praxiteles iste quintus δε- cimus Archon a Philocle censeri debeat, ut optime accura.

teque in Diodori serie conspicitur. Sin vero Bion, qui Phi- Iocli in Diodori Fastis succedit, ad Olymp. LXXXVI. transferatur, Praxiteles ipse decimus quintus a Philocle numerari non poterit. Sed quid coniecturis, aut levioribus argumentis istis hic immoror, cum Thomae Μagistri locus, cui in definienda Pindari morte, simulque Bionis Archontis anno Dod vellus innititur, manifestissime refelli debeat; aut certe gravioribus , ac antiquis Scriptoribus aliis conferri nequeat Θ Scholiastes ille de Pindari aetate, morteque disserens

69쪽

DissERTA Tlo IX. s eλυμπιάδα . Obiit vero Pindarus cum sexaginta sex annos vixisset, sue , ut alii volunt, Oftoginta , sub Abione Archonte , Ο-θmpiade o togesima seαta . Me ursius hic optime observavit se Abionis Archontis nomen nedum in ista Olympiade , sed nuς quam alibi reperiri ; simulque merito repente subdit vetere Scriptores in definienda Pindari aetate ita dissidere , ut Thoamas Magister octoginta , alii sexaginta sex, Suidas denique

quinquaginta quinque vitae annos illi concesIerit: cumque Pindarus, Suida teste, καrα εξηκοςην πρμπτην ολυμπιάθα , hoc est, ut interpretatur Meursus, anno I. Obmp. LXV. natus

fuerit, si sexagesmo sexto aetatis anno interiit, ipsius mors ad Olymp. LXXXI. annum I. referri debet , quo Ariston

Archon erat ; cuius proinde nomen Thomae Μagistro reddendum, simulque universum ipsius locum ita Μ eursius restituendum esse putavit: του θνηκε δε i Πίνδαρος ερ εξηκοντα e τῶν γε

γονως επι A'ρίτωνος Αρχοντος, η ως τινες, ργδοηκοντα κατὰ την ε κτην

έ ογδοηκοπην ολυμπιάδα obiit vero Pindarus cum sexaginta sex annos vixisset sub Aristone Archonte; sor, ut alii volunt, octoginta , OHmpiade οἱ Togesma sexta. Ac subtiliter ista quidem, ac ingeniose Μ eursius, si cetera conspirarent, atque octogesmus Pindari annus ad Olympiadem LXXXVI. speetare posset; simulque Pindari natalis annus ex Thomae Magistri hy pothesi in primum Olymp. LXV. incidisset. Quandoquidem vero Scholiastes ille nihil omnino de natali Pindari anno , vel olympiade memoravit, longe verisimilius existimo ipsum Pindari mortem, eiusque tempus ita describere voluisse, ut Olympiadem, simulque apposito Archontis nomine, Olympiadis annum e X primeret. Itaque, si non Abionis, sed cum Μeursio Ari yonis Archontis nomen rescribere quis velit, tunc Olympiadis numerus corrigendus erit, ut κατὰ την πρωτην ej ογδοηκοςην ολυμπιάδα obmpiade octogesima prima rescribatur; sin vero potius facillima leviorique mutatione non Abionis, sed Bionis Archontis nomen cum Dodis Vello legendum sit, tunc κατά τὴν όγδοηκοςν ολυμπιάδα octogesma Obmpiade rescribendum erit; cum Olympiadis LXXX. anno I.

Bion , aut Abion ille imperaverit, nobisque in Diodori Fastis

Occurrat.

XXXV . At, inquiet eum Dodvello quispiam, quidni vulgata potius in Scholiaste leetio retineatur, ac Abion ille, seu H Dion

70쪽

Bion ex od togesima ad octogesimam sextam Olympiadem trans feratur, simulque Pindari mors in Olympiadem hanc coniicia' tur λ Facile id ego quidem in incurioso, sequiorumque temporum. Scholiaste suspicari nos posse concederem , ut in definiendo Archontis situ, Pindarique morte consignanda a ceteris ille Scriptoribus dissideat; sive quod in Archontum Fastos depravatos inciderit, sive quod in definienda Pindari nativitate, subducendoque calculo aberraverit. At hypote sis illa Dod velli, sive vulgata Scholiastis lectio, cui Dod vellus innititur, ab integro SchOliastis. ipsius contextu plurimum dissidet; adeoque vel in Archontis nomine, vel potius in Olympiadis numero error aliquis admitti debet. Afferit ille quod Pindarus γεγονε κατὰ τους χρά--νους A σχύλου, Ρ συγγεγεν ηται α'υτω , 1τεθνκεν fuit temporibus Aeschγli; ii idem , ric ille , natus, oe defunctus. Itaque Pindaru S, atque Aeschylus iisdem fere temporibus nati, iisdem quoque tem poribus obierunt. Sed Aeschyli mors in Calliae Archontis annum, hoc est annum . Olymp. LXXX. ab Arundelliano Μarmore, simulque Aristophanis Scholiaste revocatur, ergo Pindari mors, & Abionis Archontis annus ad Olympiademis

LXXXVI. differri nequit; sed in Olympiadis LXXX. anno I. relinqui debet. Ad haec Scholiastes ipse iam dixerat Pindari,mortem iis temporibus contigisse, quibus Persica florebant , Celeberrima nempe Graecorum adversus Persas conspiratio, &victoria celebrabatur. At Salaminia pugna , qua Persae fugati,udeletique fuerant, anno 1. Olymp. LXXV. contigerat, ergo Pln- . dari mors, & Abionis Archontis annus longe verisimilius ad

olympiadem LXXX. quam ad LXXXV L ex Scholiastis huius

hypothesi referri debet Itaque levior est certe Scholiastis huius - autoritaS, quam ut ipsius praesidio Pindari interitus, atque Abio nis principatus ad Olymp. LXXXVI transferri possit: nec im- merito, fortas e suspicari quis poterit ex ipsa quoque Scholiastis - hypothesi non οἱ togesmam sextam, sed octogesimam potius legenidum esse: quo Dodvelli series, atque sententia refelli, simulque Diodori Fasti mirifice confirmari possent. a L XXXVI Neque tamen hinc fieri, deducique posse puta-Veris ut quemadmodum Bion ab Olympiade LXXX divelli non 'potest . ita quoque Pindari mors, quae Bione Archonte conti-

gisse dicitur in Olympiade LXXX. collocari debeat. Quamvis

SEARCH

MENU NAVIGATION