장음표시 사용
361쪽
Musa Haec a Μacedonibus , Thespiensibus , aliisque Populis
celebrari consuevisse Μeursius demonstravit. Sed Athenis etiam in Scholis, incerto tamen ritu, & tempore, perae tafuisse ex eodem illo Aeschinis testimonio perspicue apparet, quod Meursius exsertosu; ubi Orator ille leges quasdam
FeLIO Mercurii in palaestris. LXIX.
Festum hoe Nemesi dicatum esse observaVit Μeuruus , uni cumque Μoscho puli locum istum e X hibuit. Νεμεσει'. E ορ-
Nemesa. Ferium Nemeseos, quando mortuis iussa persolb bant.. Sed Gertius id tamen, longeque illustrius ex Demosthene, Harpocratione, & Suida deduci poterat ; simulque perspicue ostendi Festum illud a Moscho puto , ceterisque ScrI-ptoribus memoratum Athenis peragi consuevisse. Cum enim Demosthenes dixisset Polieucti filiam minam argenti ἐις τα Nemo σια ad Νemesa contulisse , Harpocration observavit
μη ποτε εορτη τις ην Nεμέσεως , καε ην τοῖς κατοιχομένοις ὐπετε-
λουν τα νομι bla γα fortasse Festum aliquod Nemeseos hoc fuit , quo defunniis iusta solvebant . Harpocrationem totidem omnino verbis Suidas exscripsit ; ni sit quod iste repente subdit :Nεμεσία ουν η επι τοῖἔ νεκοοῖς γινομενη παγ γυρις , επει η Νεμρπις ἰπὶ τ ν νεκρων τε τακται Nemesa igitur dicitur conventus in defunctorum honorem celebratus, quia Nemes; mortuis tribuitur , Ita
362쪽
Iso FAs T. ATTI C. PARs I. Itaque dubitari non potest quin Nemesia ista Athenis celebrata fuerint , sed ambiguum est tamen an publice, statoque tempore , aliorum instar , haec agercntur an vero potius Privata, incertique temporis haberi illa debeant. LXX.Nίκη εν Mαραθωνι Uiritoria Marathonia Sexta Boedromionis Attici die, qua celeberrima Μarathone pugna, atque Atheniensium victoria contigerat, solemne Festum Athenis in vietoriae ipsius memoriam quo annis an aurari consuevisse testatur Plutarchus f H, cuius testimo-ma Opportunius alibi exposui . Quingentos autem haedos gr0tcrae Dianae tunc ex Callimachi Polemarchi voto immolari Plutarchus ipse post Herodotum 3 in , & Xenophontem ' memorat, solemnemque pompam illam ad Agram, ubi Mianae templum erat, deduci.
. . Plutarchus in Libro, qui de Gloria Atheniensium inseri in O , , Ostenderer illo S bello, quam pace, clariores fui Lae Observat non Poetarum victorias in theatro partas, sede icas 1 olum a ducibus, ac militibus variis in locis reportatas veteri constantique ritu celebrari consuevisse: ταύτα η πό- λ εορταζε , 6 ὐπερ τύτων θύει τοῖς Θεοῖς , ουκ ἐπὶ ταῖς A'ισχυ-
363쪽
DissERTATIO XIII. guerτη γ ἰσαμενου μεν εν Πλαταιαύις μάχην ενίκων . την Iκτην επῖ δέκα Mουνυχιωνος Κρτεμιδι a d ιι ρωσαν , εν η τοῖς Ε λλησι περι Σαλαμῖνα νικῶσιν επελαμψεν η Θεος πανσεληνος. την δἰ δωδεκάτην τὼ Σκιρροφοριω- νος ιερωτεραν εποίησεν ὀ Mαντινιακος αγωγ : ob haec populus festos a.
ruat dies, ac Diis sacrificat; non ob Aescisti , aut Sophoclis
S, torias . . . . sextam Boedromionis diem hodieque Athenae feriam celebrant memoria Marathoniae pugnae . Sexta ultra decimam eiusdem menses vinum funditur ob victoriam navalem Chabriae apud Naxum ea die partam. Duoae ima gratiarum ob receptam litertatem agendarum catissa facrificabant: tunc enim a P te in Urbem redierunt . Tertia autem eiusdem mensis die aph d Plataeas proelio vicerunt. Decimam sextam δε--vchioni Dianae consecraverunt. Tunc enim Luna Sincentibus apud Salaminam Graecis pleno orbe apparuit. Duodecimam Scir-rbophorionis sacram fecit pugna ad Mantineam. Quemadmodum ergo sexta Boedromionis Attici dies , qua Μarathonia pugna, lave Victoria contigerat, a Meursio inter sacros festosque Atheniensium dies recensetur , ita quoque eodem ipso iure,& perspicuo Plutarchi testimonio recensendam esse putaverim ἔκτην επἰ δεκα, sive εκτην μεσδετος si xtamdecimam, cita nimirum vitiatus ille Plutarchi locus ex Plutarcho ipso restitui, supplerique debet ) qua Naxia; duodecimam , qua reditus ex Phyle; tertiam , qua Plataica pugna contigit . quemadmodum sextamdecimam Munychionis ob Salaminiam ; duodecimam Scirrhophorionis Ob Mantiniacam vietoriam celebratam esse conspicimus . Accenseri denique poterit quinta Hecat Ombaeonis, qua prius ad Gae reston , mox ad Leuetra Athenienses victoriam reportarunt; & vices aquinta Boedromio
nis, qua Arbelis feliciter dimicarunt ).
Neptunum cum Pallade certasse ferunt quis Athenarum Vrbi nomen imponeret; cumque NeptunuS equam, Vel
364쪽
3 3 2 FAs T. ATTI C. P 1 R s I. ut a plerisque, sive, ut ab aliis asseritur, circum sui maris aestum, oleam vero Pallas, quasi recentis, novaeque Vrbis ornamen tum , α pignus, produxisset; Pallas ipsa, Deorum iudicio, Neptunum hoc invento superasse visa fuit, Urbemque sibi eo pignore Vindicavit, ut illa proinde Αθimi ex ipso Palladis nomine Vocaretur. Eius vi etoriae memoriam celebri solemnique festo ab Atheniensibus instaurari, colique consuevisse testatur Pro clus ). Non facile vero dixerim an ad victoriam illam spectaverint illustre Palladis nomen , quo Nικη- Αθηνἀ Uictioria - Pallas , sive Victrix Pallas vocabatur, & simulacrum, quod in ipsa Athenarum arce dicatum erat, ut alibi memoravi ).Ι a quoque incertum plane , & obscurum egistimo an haec ipsa Palladis victoria in Numis illis expressa fuerit, quibus inscriptum legitur ΑΘHNA NIKHΦOPOT: ut Dissert. XIl. ad Numum 53. demonstravi.
Neomenia, sive Novilunium Quum Athenienses, aliorum Graecorum instar , civileSannos ad Lunae cursum dirigerent, ideoque lunaribus Omni no mensibus uterentur, ut prima proinde mensis dies in neo' meniam, sive novilunium, incideret, primam illam cuiuslibet mensis diem velut Apollini , sive, ut ab alias asseritur , Diis omnibus sacram celebrare consueverant ', ut in illa is Certamen aliquod edi, vota pro publica, privataque Civὲum salute nuncupari, sacra denique , quae επιμηνία men nrua VO cabantur, offerri solerent; quorum rituum singulos fuse , ac curateque Meursius eXposuit.
Obmpia Non in Elide solum , aliisque pluribus Orientis Vrbibus, sed Athenis etiam ipsis Ludos Olympicos celebratos esse in
365쪽
DissER TAYIo XIII. 333 Agonisicis Dissertationibus contra Dod vellum ostendi Ac de Atheniensibus quidem Olympiis istis optime, accurateque Μeursiius, qui Olympicos Ludos alios Smyrnae, Nicaeae , Alexandriae, atque in Μacedonia celebratos describens , Elidenses sibi nominandos solum esse putavit; quod illi abunde a Scriptoribus aliis ex possiti, ac illustrati iam forent. At ubi subdit quod in Olympiis illis , quae Elide erant , praemium vi tori dabant coronam ex apio , ut norusmum, profecto fallitur. Si quidem coronam Olympionicis illis concessam non eX apio , sed ex oliva , conte X tam fuisse perspicuis, atque innumeris fere Scriptorum testimoniis erudimur . Olympiades autem illas , quae Athenis celebrari consueverant , duplices fuisse ipse omnium primus observavi; ut aliae quidem antiquioribus etiam temporibus, Pindarique aetate floruerint; aliae vero Hadriani Caesaris aetate institutae, atque Elidensium instar numeratae fuerint, ut in Agonistica Diss I. Num. I . Perspicuis monimentis, & characteribus demonstravi.
chophoria De Festis istis, ipsorumque ritibus, ac institutione fuse ,
accurateque Μ eursitus. Quandoquidem vero pluribus Veterum testimoniis ostenderat quod in Oscho phoriis ephebi nobiles e singulis Tribubus electi palmitem uvis Onustum ferentes e X Bacchi Templo ad Sciradis Minervae Fanum cursu contendebant, dc ephebus ille, qui vicerat, e X πενταπλόα quintupli ce phiala potionem vino, melle, caseo , farina, Ole qui , compositam bibebat, atque in Sciris etiam Festis pompam ad Sciradis Minervae Templum duci consuevisse iam dixerat , chophoria ipsa cum Sciris Μ eursius confudit; unde expositis
Scirorum tempore, variisque ritibus repente subdit: tum quo que cursu ephebi certabant Oitis ramum gestantes uvis onusum, quem οσχο nuncupabant; unde S O σχοφόρια id certamen. Correbant autem a Bacchi templo usque ad Minervae Sciraris Tom. II. Part. I. Y y oec.
366쪽
3s FAs T. ATTI C. PARs Ι. n. I . Osthophoria tamen a Sciris & loco, & tempor distinguenda fore testimoniis illis ostendi facile potest quae
Meursius ipse congesserat . Siquidem in Sciris umbella alba ex arce in Sciron , quod in via sacra inter Athenas ac Eleusii nem litum erat, a Minervae, Neptuni, & Solis sacerdotibus Eteobula dis ferebatur; eoque ritu Minervae Sciradi ibi cultae, sive iuxta alios Cereri , & Proserpinae dedicato tem pus illud aedificando idoneum esse innuebatur. At in Oscho phoriis pompa, vel cursus ipse a Templo Bacchi ad illud Minervae Sciradis templum ducebatur, non quod in Sciro sed in Phal ero collocatum erat, & viginti ferme stadiis ab Vrbe di l fabat, ut nitide, diserteque Μ eursius ipse te statur. Ad haec Scira Festa duo ecima Scirrhophorionis Attici die celebrabantur , ut ex Aristophanis Scholi alte docet Meursius At Ofellophoria Festa non ad Scirrophorionem ipsum , aut Vera sed ad Pyanepsionem potius, sive autumnum, spectabant
Etenim Athenaeus ex Aristodemo docet τοῖς ΣκεΠρροις αγωνα ετιτελει σθαι των εφήβων δρόμου. τρεχειν δ' άυτὼς εχοντας άμπελου κλάδον κατάκαρπον τον καλύμενον οσχον in Sciris prope Athenas Certamen Arri Epheborum; illos autem currere vitis ramum uvis onuictum se fiantes, quem Palmitem appellant . quemadmodum Proclus ait κλῆμα άμπελου κομίζοντες μεςον ευ χλων
βοτρυων 3 vitis palmitem ferentes plenum sorentibus uvis. Ita que , si in Oscho phoriis vitis ramus uvis onusus , & vitis palmes forentibus uvis plenus ferebatur, idque Scirrhophorioni mensi convenire certe non potest, perspicuum siet Oscho phoria non Scirrhophorione, Scirorum instar, sed autumno peragi consueviste. Denique, ne conieet iras alias hic persequar, certius ac illustrius adhuc e X Plutarcho deprehendisse videor Oscho phoria ineunte Pb a nepsione mense celebrata fuisse . Et enim ille, cum diXisset Oscho phoria a Theseo primum instituta ab Atheniensibus solemni ritu celebrari , ut ipsorum , Criginem , causamque e X poneret, ait Theseum in Cretaria transmissurum duos secum pueros muliebri veste indutos du-Xisse; tum subdit: επει δε επανῆλθεν, άυτόν τε πομπευσαι , κὐ τους
νεανίσκους , ουτως ἀμπεχομενε ς ως νυν ἀμπελονται τους οσχους φόρον re ς.
367쪽
DIs SERTATIO XIII. o τι συγκομιζομενης οπωρας επανηλθον po Liquam rediit, ipse, ac iuvenes illi pompam duxerunt eo habitu , qu0 nunc utuntur qui ramor chophoriis geriant. Eos autem ge Hant in honorem Bacchi
Ariadnae fabulam sequuti; aut potius quod iam fruritibus autumno comp0rtatis redierant : tum varios etiam ritus alios ex.
ponit, quos in Oscho phoriis constanter servatos esse Meursus ex aliis etiam Scriptoribus observavit. Ergo, si Oscho. phoria a Theseo instituta quotannis instaurabantur, iisdem que omnino ritibus agebantur, qui a Theseo constituti, vel usurpati fuerant, dubitari certe vix poterit quin eodem ipso tempore peracta illa fuerint, quo a Theseo primum celebrata fuere; ideoque , cum Theseus Plutarcho ipso teste, sexta Munychionis mensis die cum pueris illis Athenis discesserit, dc septima Pyanepsionis, sepulto patre , in Vrbem redierit, Oscho. phoriorum celebritas paulo ante Pyanepsia , adeoque ineunte Pyanepsione mense contigisse debuit ; ut illa proinde, contra Meui sit, & Fasoldi quoque sententiam , a Sciris tum loco, tum ritibus, tum etiam tempore distinguantur. Video quidem ab Aristodemo apud Athenaeum ita Oscho phoriorum ritum describi perinde quasi ille τοῖς Σκείρροιο in Sciris agerentur. Sed fieri fortasse potest ut Scriptor ille Seira dis Μinervae templum in Sciro positum cum altero eiusdem Sci-radis Μinervae fano, quod in Phalero fuerat, ideoque Oscho phoria cum Sciris, confuderit. Fieri etiam potest ut in vitiato
ipsius textu pro τοῖο Σκειρροιο rescribi debeat τοῖς της Σκιράδος. Fieri postremo potest ut Oscho phoria quoque alio fortasse nomine Σκίρα Scira vocarentur: quod ipsorum pompa in Phaleri- cum Sciradis Minervae templum dirigeretur, quod Sciro auctore conditum fuerat, Scironisque fano , Plutarcho teste , proXimum erat, & honores etiam Scironi e X hibitos complecteretur. Ceterum, quocumque demum e X fonte error ille, si Ve Opinio profluxerit, gravior est certe, longeque clarior Plu. tarchi audi oritas , atque narratio , quam ut ambiguis Aristodemi verbis refelli , vel in dubium revocari posse videatur.
368쪽
Paeonia Ceteris Graecorum Festis a Μeursio recensitis hoc etiam Gro novius inseruit, quod illud in Apollinis honorem Athenis celebratum ex Aristophanis Scholiaste deprehendisset. Cum enim Lamachus exclamasset
Heu heu . Paean Paean sDicae opolis repente subdit A'λλ' ὐχὶ νυνὶ τήμερον Παιωνια At hodie nunc baud celebrantur Paeonia ;ubi Scholiastes adnotavit εορτη A θ ησιν A ολλωνι Irως ἀνακειμένη eLI autem festium Apollini fortasse consecratum Non facile tamen dixerim quantum eiusmodi Scholiastae coniecturae tribui debeat. Etenim, quamvis Paean Apollini plerumque adscribi consueverit , Pausanias tamen τηρ Παιωνίας KM- νῶς Paeoniae Minervae statuam , atque aram Athenis fuisse dicit 'quae a Plutarcho quoque in Lycurgi Rhetoris Vita memorantur. Ita quoque Hesychius Bacchum Παιωνιον Pae0nium vocatum fuisse scribit sa): ac Suidas asserit quod ΓΙαιδευμνος χαριτηριος Paeon es m mnus, qui gratiarum Diis agendarum caussa canitur. Denique Paeon Deorum medicus erat: ut is proinde facile , Toxaridis instar, ab ipsis Athe niensibus honorari, Festoque die coli potuerit . Itaque nota
Apollini potius, quam Μinervae, vel Paeoni Festum istud ab Atheniensibus dicatum censeri facile poterit. LXXVII. Πανι
369쪽
De celeberrimis istis Atheniensium Festis, plurimisque
ipsorum ritibus integro singulari Libro Μ eursius uberrime,& accuratissime disseruit. Itaque suprema solum capita brevissime complectar, quae ad rem chro nologicam speetare pol erunt ; quandoquidem in iis definiendis Μ eursius , ac L od- vellus ipse minus accurate feliciterque aliquando disputarunt Atque illud in primis observas e nunc iuverit, quoa Panathenaea Festa duplicia fuerant; ut alia quidem purba, alia magna; sive, ut Scriptores aliqui appellant , alia min0ra, alia vero maiora dicerentur: quamvis utraque eodem Ιere ritu, ac pompa agitari , atque Μinervae Atheniensis Vrbis Praesidi celebrari consueverint . Ac minora quidem , uel de exordiar, singulis annis redire, vel instaurari solebant, ut innumeris certisque Veterum testimoniis erudimur. Id vero vicesima Thargelionis Attici die contigisse Μeursius existimavit H, quod Proclus nitide diserteque testetur Bendidia,
ac Panathenaea περι τὸν αυτον χρόνον circa idem tempus celebrari , atque ex Aristotele Rhodio dixerit Bendidi a vicesmo Thargelionis die instaurari , Π τας περιτ L ναν εορτας sequi vero, quae ad Minervam spe Liant, Fe Lia. Itaque, concludit Μeursius, cum Bendidi a vicesima, sive potiaS , ut a pluribus Scriptoribus aliis asseritur, undevicesma Thargelionis die agerentur, Panathenaea minora sequenti, adeoque vicesma ejusdem mensis diei adscribi debent. At insignem hunc Procli , Μ eursiique errorem perspicue , accurateque confutavit Petitus ; timulque ostendit Platonis verba λαμπὰς Dαι,τέραν ' rππων τη Θεω 3 lampas erit ad vesperam ex equis Deae, non de Pallade, lampadisque certamine, quod in Panathenaeis agebatur, cum Proclo, & Μ eursio , sed de
Diana , Bendidiisque Festis, de quorum origine , variisque ritibus Plato proxime loquutus erat, intelligenda fore; ideoque Panathenaea prorsus immerito Bendidiis ipsis adiungi .
370쪽
3 3 t F Α s T. A T T r C. P λ R s I. Illud etiam accuratissime Petitus ipse observavit, quod anno . Olymp. CVI duodecima EIecatombaeonis Attici die, Qua
Timocrates legem a Demosthene impugnatam edidit, Pana thenaea Festa nondum peracta fuerant; cum Timocrates legem την διοι κησιν , κ, το της ξορτης προςησάμενος κατεπεῖγον per
speciem urgentis P est nece statis ediderit: ergo , cum certis
1ime minora illa fuerint, minora ipsa , maiorum instar, He catombaeoni mensi concedi debent. Qua vero mensis die per acta illa fuerint in tanto veterum Scriptorum silent io definiri vix potest . Suspicor tamen id ante vicesimam Hecatom 'baeonis mensis diem contigisse . Id innuere videtur Demo'sthenes, qui concionem a Timocrate duodecima mensis die , quamvis in illam Saturnalia inciderent, indictam esse testatur επι τη των Πανάθηναίων προφάσει praetextu urgentis Festi Pan-
albenaeorum perinde quasi Festum ipsum proxime immi neret: neque tamen Demosthenes ipse reponit concionem illam in aliam potius diem indici, sive disterri commode potuisse quod Panathenaeorum dies non adeo urgeret , sed plures adhuc dies expectanda foret. Ad haec Vipsanus hanc ipsam Demosthenis Orationem e X ponens ait quod κυριαι E'κκλησίαι sata , legitimaeque Conciones ter singulis mensibus haberi consueverant H, undecima nimirum, vice sima , ac tricesma mensis die. Ergo, si Panathenaea Festa post vicesmiam celebranda fuissent, atque in eandem ipsam mensis diem , quae maioribus
Constituta fuerat, hoc est , ut moX ostendetur, vicinimam o
citavam , incidissent, facile Demosthenes obiecisset nihil in caus fa fuisse cur Panathenaeorum praeie X tu insueta , sacraque die concio indiceretur , si vicesma , stata nimirum, ac legitima, dies expectari potuisset. Itaque, si Demosthenes praeie X tum illum variis indiciis , & argumentis aliis vanum fui sie demonstrat, clariores tamen, cercioresque rationes i st as, aut temporis characteres dissimulat, facile, ut opinor, ostendit Pan athenaea Festa vere impendisse , adeoque brevi post duo decimam Hecatombaeonis Attici diem celebrari consue visi e . Denique, ne coniecturas alias hic persequar, Pana thenae a Festa ante sextamdecimam mensis diem incidisse e X ipsa illorum Origine , atque institutione inferri posse putaverim .
