Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

61쪽

multi, ut mulli tam barbati quam qui barba carent, quos a mulleis

calciamentorum genere cognominatos putant, ut is rubri coloris

gradus in eis exprimeretur. Rubri etiam sunt lyra , piscis cataphractus quem malarmat dicimus, synagris , pagrus, erythrini sive erythrici a rubro colore nomen habent. Rubescunt ex cancris leones nuncupati, & fere omnes crusta intecti cum cocti fuerint. Sunt& multi nigro colore, ut is quem antipolis incolae more appellant. elephas ex locustarum genere, coracinus ex sententia Oppiani, &eius enarratoris, quod κνο Graiis nigrum significet, unde coracinus, &ativi Q, id est, Corvus, Jc cocacina pix Palladio dicta, & Vi trullio coracinus color pro nigro: quanquam Athenaeus libro septimo cognominatum coracinum esse scribat, δὶα τυ δι εκίς κορας

κινειν, id est, quod assidue pupillas moueat, apud quem Numenius

coracinum ολιην, id est, vario colore,& Epicharmus alibi Oολι , alibi es , id est,cerei coloris esse facit. Sunt enim eodem Athe- Gnaeo teste coracinorum plura genera in Nilo: nam quod idem libro octauo coracinum ex Nilo unum nigrum,alterum album statuat, albus καιομυς dici non potest: cerae enim color non albus sed luteus est,ut ex ips1usmet Epicharmi verbis colligere licet, tu υς, κο- --τε κηροιο δεες:-enim,id est,cynoedi toti lutei sunt,si Plinio credimus, & Athenaeo scribenti ολον ς εινου fφυ- Lb.

--, id est, omnino cerei esse coloris alphestas, nisi quod quibusdam partibus in purpureum vergant. Hic vero non inutile fuerit annotasse nigrum frequeter pro purpureo,Vel coeruleo exa turato accipi: sic Plinius elephantem e locustarum genere nigrum dixit,qui ex coeruleo niger est. sic Dioscorides flores Circam nigros,qui it 3 purpurei exaturati sunt, contra, violam purpuream, quam nos nita D 'gram dicimus. Est coloris indici turdorum species qua dam, rai rum, galeorum species aliae sunt colore fusco, aliae cinereo. Rursus animaduertendum est, cum dicimus piscem hunc nigrum esse , illum rubrum alium favum,denique quouis alio colore depictum, id accipiendum esse no n de toto corporc , sed de eius maiore parte: nam scorpoena, verbi gratia, rubra quidem est, sed multis partibus nigrescit : vix enim inuenias ex infinita piscium turba unum aliquem qui unius omnino sit coloris, sed eorum qui minus varij sunt, maxime illustris in eis color praedicatur εἰ qui magis varij sunt eteolij appellan tur, quales potissimum sunt saxatiles. Sunt tamen nonnulli varij,

quibus ab uno colore nomen est inditum, ut auratae ab aureis supercilijs , cum dorso sit coeruleo , branchiis purpureis. glauci ali quot generibus, quae suo loco exhibebimus, a glauco, id est, a coeria leo dorsi colore,cum alijs partibus minime sunt coerulei coloris. 1ullo a rubro colore dorsi & capitis, cum ventre sit albo , ἱκ aureas

62쪽

lineas habeat. In ostracodermis varij spectantur colores : sunt enim quaedam rubro colore, ut pectunculi, quaedam nigro & albo, ut pectines, mytuli nigro, pinnae species quaedam perspicua est cornu similis: molles fere omnes albi sunt, tamen polypus dum Viuit,

breui temporis momento multas colorum varietates representat:

urticae aliae albae sunt,aliae purpureae,aliae rubrς,aliae coeruleae,aliae virideS, aliae variae. Praeterea ex colore, maris 3c foeminae fit distinctio:

murena Varia est, myrus unius coloris scilicet pini vel laricis: scorta pium & scorpaenam vulgus eiusdem generis esse existimat, eoque differre, quod scorptena russa sit siue rubra, scorpius niger. Verumtamen differentia haec magis ad locum referenda est, quam ad sexum: Vt quae scorpaena vulgo existimatur , sit scorpius pelagius ruffus, siue ruber , vel etiam secundum Epicharmum πιικιλος , id est, varius. litoralis autem siue lutulentus , sit , id est, nigritacans. Sepiae mas varius magis quam scemina dorsoque est nigrio re. In saxatilibus piscibus, foeminae magis exaturatum colorem habent. Porro nonnulli pisces diuersis temporibus diuersis coloribus distinguntur: nam maenae 3c smarides hyeme candidae, aestate nigriores fiunt, vel potius variae, longis coeruleis , purpure L. que lineis depictae. Mutat de colorem phycis reliquo tempore candida , vere varia. Postremo etiam interiores piscium partes

colore discrepant. Est enim hepar in ijs qui pulmones habent, ut

delphino, balena, phoca , sanguineo colore, in alijs ut squamosis colore minus rubro, in alijs colore albo, ut in eo qui lota dicitatur, mustella fluviatili & marina, anthia albo, & in omnibus fere albicantibus. Pastinacae dc cuiusdam ratarum speciei hepar croceo est colore, Galeis magna ex parte cinerei est coloris : solen quoque in diuerssis magis minusve rubet, in multis nigricat , ut in scaro& caeteris. Item fel varium est. Vranoscopus plurimum fellis ha bet , quod consistentia & colo re oleum refert. Hirundinis 3c Galeotarum multorum fel porri est colore: scaro fel ut splenem nigrum tribuit Athaeneus ex Aristotele: permultis fel est satium. Oua etiam colore sunt disparia, nonnullis ut squamosis se a re omnibus sunt alba, hirundinis ova coralli

colorem imitantur,similiter & cancrorum aliorumque crustra intectorum. Oua etiam Hippocampi rubescunt .Palatum in omnibus album est,

praeterquam quod in hirundine quae ru

bet.

63쪽

LIBER II.

De piscium in συγκροῖ.

C P υ T X IIII., I S C IV M diuersae sunt & mirabiles ἰδμ γκυσίμ, id est,propriae & ocultae quaedam vires facultatesque. Torpedini tanta stupefaciendi vis inest, ut non solum se tangentibus, sed etiam hamo capta per fer-

, rum,setam & arundinem in piscatorem sui torporis naturam transferat,quod a Platone, Aristotele, Galeno, Athenaeo Eliano literis consignatum est,& a me experientia comprobatum' Illa singulari torporem inducendi facultate pisices quos in escam appetit,retardat, atque hs vescitur, frequenterque mugiles parui, qui reliquos celeritate praeuertunt, hac arte capti de deuoraci in eius ventriculo comperiuntur. Eadem, Dioscoride authore, diuturnis capitis doloribus admota, cruciatus vehementiam mulcet , & apposita sedem euersam procidentcmque coercet. Eandem Paulus AEgineta vivam in oleo decoqui iubet, ad articulorum dolores mitigandos. Quid mirabilius esse potest, quam quod de remora fertur, quam naues Velis remisque concitatas,ac veluti volantes remorari multi sunt expertiὶ Eandem ad iudiciorum causas & amatoria veneficia valere aiunt. Ab Hippocampo Hydrophobiam induci scripsit AElianus, quam antipathia quadam prohibet cancrorum fluviatilium cinis, maxime si ex morsu canis rabidi contracta fuerit. Pulmones marini vulgopotes a nobis dicti oculos dunt: qui vero a priscis proprie pulmones marini sunt dicti, podagris, pernionibus, aliisque morbis

lanandis conferunt. Stella quicquid contingit urere creditur, tantaque concoquendi vi praedita est,ut cochleas integras Cum testis deuoret & comminuat. Sunt & partium quarundam propriae & eximiit vires. Caput maenidum & Smaridum valet ad callosos sedis rimas Draconis marini & scorpij aculei venenati sunt. Pastinacae radio nihil in mari pestilentius est, lenit tamen dentium dolores, eos frangit ac excutit. Lepus marinus per se, vel cum urtica marina depilat. Sunt & quaedam contraria prorsus facultate praedita, ut iecur pastinacae suo veneno resistit. Multi caro & cancer marinus, lepori marino tota,ut aiunt,substantia aduersantur. Sunt & aliae permultae huiusmodi propriae facultates, vel laedendi vel iuuandi corporis nostri, vel aliarum rerum essiciendarum,quas. persequi nimis prolixum foret. Quare hactenus de piscium differen iij sex ipsorum partibus haec sint dicta. Nunc superesst easdem partes distincte enucleateque explicare,

quod proximo libro fata

ciendum erit.

64쪽

DE PISCIBUS

DE PISCIBVS

L 1 AER III.

De singulis partibus piscium, eorumque disterentiis esse agendum, & primum de Capite.

ex substantia, partium figura,magnitudine, situ,numero,exuperantia defectuque,atque alijs quae haec consequuntur petitas, satis dilucide arbitror nos exposuisse,& appositis eXc..plis illustrasse. Hoc vero tertio singulas partes & exteriores, & interiores pertractabimus,cumque de harum differenths genera---tim atque Universe antea dictumssit: nunc quaenam earum differentiarum quibus partibus competant, singulatim explicabimus,quae omnia simul eodem libro tradi potuisse non diffitemur,sed illas partium differentias varias, ab hac earundem partium ampliore expositione ideo seiunximus,lum ne secundus liber

in nimiam molem excresceret,ium ne ex tot rerUm coniuncta tracta

tione confussio sequeretur. Postremo ut mihi superesset maior campus,in quo paulo liberius vagari,& fusius piscium partes enarrare possem, quod nullae notae perinde faciant ad promptam piscium cognitionem,ac partium ipsarum quibus constant,exquisita distinctio: nec est quod mireris quaedam quae superiore libro dicta sunt, hoc repeti illic enim exempli tantum gratia ea citata fuerunt:hic vero ita declarantur,ut singulas particulas s1nt omnes intellecturi, dc in disiectionibus, inuenturi. A capite autem eiusque partibus ordiemur,ex quibus pisces potissimum agnoscimus discernimusque,non aliter quam Physiognomones,qui se profitentur hominum moreS naturasque,eX Oculi vultu,fronte pernoscere.Caput autem id vocamus quod cerebrum cotinet,& in quo sensus omnes dempto tactu qui toto corpore aequabiliter fusus est interpretes nuch reru,tanquam in arce mirifice ad usus necessarios collocati sunt,a quo etia motus in uniuersum corpUS veluti a fonte derivatur.Huius varietas in magnitudine & exiguitate in figu

65쪽

LIBER III.

in Dura,partium quarundam numero, exuperantia desectuque, colore,situ, substantia consistit. Magnitudo exiguitasque in diuersi generis piscibus manifesta est,quae etiam in ijs qui eiusdem sunt generis reperitur. Ex cartilagineis rana piscatrix capite est maximo,similiter Vranoscopus pro corporis magnitudine. Eadem capitis differentia mugilum species a sese distinguuntur: qui κέφαλος dicitur, capitis magnitudine alios superat,est & capite rotundo. ος capite quidem magno est sed longiore: po minori est capite atq; οξύρυοχος quem Gaza labeonem verti capite quidem magno est, sed no rotundo,Vt κεφαλος. Abhsdem lupi capite discernutur:sunt enim hi capite quidem magno primum rotundo,deinde in acutum desinente: mugiles Vero cunei formam magis referunt. Ex multis qui barbatus est, capite est minore, depresso, minus quadrato: non barbatus magno, quodammodo quadrato,qua parte hirundini magis similis est,quam barbatus,quanquam eadem parte alia ratione hirundo a non barbato mullo differat,quod haec capite sit osse lato,quadrato, & in aculeos quatuor desinente.Lyra vulgo granauta Nasicrassitudine dictus a Prouinciae incolis capitis magnitudine hirundinem superat, etsi non duritie saltem eiusdem asperitate, duabusque promuscidibus quibus lyrae antiquae cornua refert. Oλος- Vero malarmat vulgo promuscides quidem habet,sed longiores,& capite est minore.CUcu Ius,lucerna,corax,atque id genus pisces,capitis magnitudine & quadrati forma,tum ab alijs, tum a sese distant. Anguillas nostri,capitis magnitudine,figuraque rostri distingunt: mares, qui capite sunt maiore, rostroque obtusiore, margue ons: foeminas vero,quae capite minore acutiorequeTostro sunt, angm es ines vocant:crangones 3c gibbae squillae,ab alijs squilis & squillulis cornu differunt:illis enim e medio capitis cornu acutum & serratum prominet, quo lupos aliosque pisces deuoratae interimunt,ut eleganter cecinit Oppianus. O υν r. λεκουί, - ο tripω6 φονηας. id est. Occisae occidi ni hostem, perimi lue necantem.

Alijs siquillis de squillulis id cornu omnino deest. cantharuS,auratae capitis figura,superciliorumque colore dissimilis: ille enim capite est depresso dc fere in acutum desinente, superciliisque ex rubro nigrescentibus: haec capite magis rotundo, aureisque supercilijs,cui sparus alioqui valde similis est,nisi quod capite sit magis depresso, superciliisque minus tumentibus 5c ex flauo virescentibus. Quanquam Vero caput in omnibus animantibus fere,superiorem& anteriore partem occupet: tamen in sepia, polypo, loligine inter pedes & aluum situm est in cancrorum genere qua parte in caeteris animantibus pectus est,utrinque sunt chelae brachiorum vice.Quae causa fuit,cur Galeuus cancros capite carere scripserit, cuius opinionem lib. secundo

66쪽

reiecimus. Quare dicemus quibusdam caput esse exertu,vt squamo-ssis,astacis, locustis .alijs minime,ut cancrorum generi: alijs, ut Omniostreorum generi,indiscretum,ut & reliquas omnes interiores partes, cuiusmodi etiam sunt naturar,urticae, echini, stella : Quae tamen omnia cerebro, vel eo quod ei proportione respondeat, carere nemo existimet. Ostrea enim claudunt & aperiunt testas, & contacta sese contrahunt. Echini aculeos mouent,iisq; gradiuntur. Hinc eximere lepades possumus,quibus exertum & discretu esse caput dixeris.Praeterea cum caput ad cerebri quod cotinet tutela duro integumento constare debeat: alijs est cartilagineu,ut cartilagineoru generi:alijs osseu, ut delphinis,balenis, orcis physeteritus,vitulis marinis:alijs media inter os & cartilaginem substantia,ut squamosiis,eaque aliquado magis, aliquado minus dura,nonnullis cerebru carne latum sed duriore operitur,ut sepijs,loliginibus,teporibus marinis. Ostreorum generi cutis

eadem & cerebro & toti corpori cotegendo comunis est.Rursus nonnullis hora quibus osseum est cerebri integumentum,id cute,adipe,pilis munitur,ut in vitulo marino in alijs cute glabra,& adipe multo, tin delphinis,balenis,pistri:in alijs tenui pelle,Vt in murenis, anguillis: in alijs nulla plane praeterquatestς modo duro integumento,ut in hirundine & testudine.Cςterum capitis & quarundam capitis partium,

ut oculorum, linguae, aurium, narium numerus in omnibus semper

est idem: quarundam , ut dentium, promuscidum,barbae in diuersis piscibus diuersus est, dequibus deinceps est agendum.

RIMUM dicemus de oculis. sunt enim non capitis solum sed totius corporis pars preciosissima ,ut ait Plinius, & qui lucis usu vitam a morte distingunt, quorum gratia non caput factum, sed supremo in loco situm esse crediderim, ut illinc veluti e specula obse Uent,atque perspiciant quae nocitura, quaeque profutura sint, ut illa declinent,haec persequanturndque de perfectis animalibus accipiendum est, quae loco mouentur,sive gradiendo, siue natando, siue volando:nam mytuli,ostrea,& similia dura testa intecta,qubd suis testis haereant,oculis carent,talpae vero, perfecta quidem animalia oculos habe ni intus conditos,suis humoribus tunicisque constantes,sed a natura inchoatos relictos, quod sis sub terra degentibus,oculorum usus nullus foret: Cochlea aute terrestris, quiddam habet quod oculorum vice adimplet,nempe cornua quibus iter tenet.Oculi pisciu,magnitudine & exiguitate, ritu, partium qu rundam desectu,colore disserui,

67쪽

LIBER III.

numero minime quoniam si in homine plures duobus non sint nam quod de μονοφθάλμ οις fertur, fabulosum esse puto)certe nec in ullis animantibus plures reperias. oportebat enim hominem, caeli terrisque

contemplatorem, Oculatissimum esse,& tot artium inuentorem, quae tot tamque Variarum rerum obseruatione constant,non solum mentis perspicacia,sed etiam oculorum acie plurimum valere. Sed ad pIsces redeo,quorum nonnulli magnos habent oculos, vico , cui id nomen ab instigni magnitudine oculorum, pro corporis modo positum est. Melanurus, ὀφθαλμα latine oculata dicitur,quod ei inter siti generis pisces oculi sint maximi. Hepatus oculorum amplitudine a sui similibus seiungitur.Torpedo oculos minimos, si corporis molem spectes,habet:quamobrem ob κης,id est,acute cernens dicitur,quod qui oculis sunt maioribus videndi vi minus polleant. Illi nonnunquam supra caput siti sunt,ut in Callionymo, qui ab intuendo casto ανοσκοπος nominatus est: in planis idem fere est oculorum situs, nissiquod ουρανοσκοπος recta caesum intuetur, plani magis e lateribus spectant,ut in rana pisicatrice videre est,rahs, buglosso,passere,rhombo. Sum tamen de ex planis qui oculum utrinque habent, squamosorum modo,ut faber,& taenia longa. Porro alijs omnino in lateribus capitis locati sunt: nonnullis in superiore eius parte supra os,ut araneo, thun-no. Quibusdam in inferiore parte ad oris scissuram, ut delphinis de phocaenis:quibusdam medio inter haec loco,ut scaro,lupo,aurata mugili, multo,iacerto,aliisque permultis.In alijs,adeo vicini sunt oculi, ut eorum radices sese contingant, ut in taenia longa, sarda, aphyis: contra in alijs,etiam s1 magna corporis mole non sint, vel cubito uno a sese distant, id quod figurae corporis attribuendum censeo,& in Unica Zygama a nobis est obse ruatum, quae refert figuram T, in cuius extremis & superioribus partibus siti sunt oculi: nam in balenis corterisque beluis marinis,ob vastam corporis molem mirum esse non debet procul a sese dissitos esse oculos. Iam alus in capite conditi sunt, alijs prominent,sed eorum alij semper prominentes habent,alh cum

volvt,modo proferunt, modo in lateribus velut in vagina recondui. Prioris generis oculi sunt locustarum,astacoru & cancelloru:Posterioris, crusta intectoru ij, qui osset & articulati sunt,ut in cancris. Superciliorum desectu piscium oculi,a terrestrium animalium oculis differunt,quanquam aurata veluti supercilia habere videatur, a quorum aureo colore dicitur, palpebris vero omnes carent, quod commode ni stare in aqua non possent,sed duriores oculi facti, ne facile ab aquae salsedine,quae arrodit,laederentur,palpebrarumque defectum corneae duritie pensavit Natura, quae undique oculum ambit, non ex aduerso pupillae tantum ut in hominibus. Ex canicularum genere ea quae a nobis nutandis dicitur tunicam,quandam habet,quae

68쪽

48 DE PISCIBVS

co 46 Oculum contegit aliquando, de qua fortasse Plinius intellexit lib. 1 x. haec scribes.Canicularum multitudo circa eas graui periculo urinantes infestat, ipsi ferunt ut nubem quandam crassescere super capita animalium,&c. Quem locum in sequentibus interpretabimur. Ea autem tunica palpebra no est, sed veluti adnatum quid: palpebra enim ex cute sic, non ex interioribus partibus , ut illa canicularum tunica.

Videndi vis alijs piscibus acutior,vtrahs,pastinacis, usque qui per in sidias venantur, alijs hebetior est. Vt summatim dicam , obtusius cernunt ij quibus oculi sunt duri, acutius quibus humidi: quibus autem fragilia operimenta,hs oculi sunt duri. Thunni altero oculo minus vident, quod deprehensum inde fuit,quod dextra ripa intrant

in Pontum,exeunt larua: id accidere existimatur,quod dextro Oculo plus cernunt, utroque hebete natura. Est in Euripo Thracij Bospho ri,quo Propontis Euxino iungitur,in ipsis Europam Asiamq; separantis freti angustijs, saxum miri candoris,a vado ad summa perlucens, iuxta Chalcedonem in latere Asi huius aspeetu repente territi, semper aduersum Bizanth promontorium, ex ea causa appellatum Auri- ea, Cornu, pr cipiti petunt agmine. Haec Plinius lib. I X. quaesumpta ex c..i, Aristotele lib. v Hic de historia animalium,cuius verba sunt: Thunni dextrorsum terram cotingentes subeunt, sed remeant contra,heuum enim in latus se admouent,quod propterea facere diculur, quod dextro oculo clarius vident sua natura, laevo hebetius. Mugiles acute audiunt,parum vident, hyemis enim tempore ob frigiditatem obcaaeantur,natura oculos mucagine, aut cartilaginea substantia obducente.

Oculis piscium magna inest colorum varietas in diuersis, non in hLdem generibus: soli enim homini dc equo diuerso colore sunt oculi, caeteris animatibus in suo cuique genere limites: quippe omnes caniculae,omnes lupi, omnes auratae,omnes sepiae, denique singuli pisces, suos & proprios oculorum colores habent f. alij caesios, alij nigros, alij alios: sunt in quibus corona rufa spectatur, ut in hirundine, in alijs aurea , in aliis viridis: in alijs coerulea , quae varietas in saxa tilibus praecipue inest , vitulorum marinorum & hyenae oculi in mille colores transeunt. Quin & in tenebris, multorum piscium refulgent, sicut aridi, robustique caudices, vetustate putres. Oculi primi fiunt, primique pereunt.In aphyis iamiam nascentibus & adhuc imperfectis oculos

discernere licet, & in sepsis: & ob spiritus squi

ad videndum neccessarius est) inopiam, primi in morte debilitantur. De

69쪽

LIBER III

De Auribu S.

C U' UT III. X insignibus capitis partibus sunt aures,quibus piscestum ab alijs animantibus,tum a sese differunt. Instrumenta sunt ad sonos percipiendos comparata,disciplinae,sermoni ue in homine:in piscibus corporis tutelae, defensionisque gratia. Sonis enim territi pericula fugiut,& vocati accedui,de cicuratis intelligo, qui in mari & stagnis dulcibus aluntur, ut nos frequenter in delphinis, luchs, aliisque huiusmodi experti sumus. Fit autem in piscibus auditus, sine inspiratione ulla,etiamsi organum intus positum sit,ut veterum quidam crediderunt. Ex diuersis partibus constat auris: nam partim ex cartilagine , partim ex Cute carnosa compacta est isoni ob partium siccitatatem melius resonent .interior pars turbinata est,anfractui cochleae si

milis, ut etiam resonantior fiat Echo: quibus enim patentiores sunt aures, minusque anfractibus Circumscriptae, ij surdastri sunt. In osse litho de foramen est insigne, in quo Veluti tympanum est: obten ditur enim membrana tenuissima & simplicissima,cui ossicula duo alligantur, quorum unum incudis vicem gerit,dentisque molaris figura est,& perforatum acus modo in terrestribus, in piscibus sinuosum, quo foramine neruum, Ut acus situm , recipit , eoque neruo suspenditur,simul & membranae interius alligatur. Alterum malleoli ossicio fungitur,ex quorum percussu,sonus ad cerebrum per neruum defertatur. Nec audiendus est Aristoteles qui meatum ad cerebrum perforari negat. Huiusmodi auris constructio, in respirantibus per pulmones piscibus tantum iuuenitur,ut in balenis,delphinis, vitulis marinis, quorum meatus exterior, prae exiguitate dissicilis est inuentu. In ali)s piscibus vix constat qua parte audianimescias enim an fora mina ante oculos posita ad audiendum an ad odorandum data sint. Quibusdam vero piscibus certum est aures omnino deessemam qui Oculis,ijdem auribus carent,ut mytuli, ostrea, omniaque dura testa intatecta,quae etsi sese contrahunt, cum ferreiS hamis appetuntur, agitatione aquae potius quam auditione admonita id faciunt. Eodem modo spongiae sentire videntur,minime autem ait dire. Cum enim par tibus multis, vitae alioqui necessarijs priuatae sint:quo pacto eas quae commodioris tantum vitae causa a natura sunt constructae habeant3Viuunt nanque plantarum fere more. Sed de earum natura stio loco plura. Caeterum pisces qui au res habent, meatus auditus solum habent, sine auriculis. Quare illos hoc sensu audiendi obtusiore esse necesse est: sunt enim auriculae a natura constructae,ut veluti per eas inaures infunderentur soni. Cuius rei Adrianus Romanorum Con sui

Lib. 1. de hist.

70쪽

1o DE PISCIBVS

testis est locupletissimus,qui cum sensum hunc lςsum haberet,manus cauas quo facilius audiret,a posterioribus ad anteriora spectantes,au-υ - δερε μ ribus obtendebat, & Aristoteles dixit equOS, asinos,canes, di reliqua

animalia quae maFnas habent aures,eas temper circumagere ac vertere ad sonos, vocesque percipiendas, partium earum usum a natura edocta. Eos itidem quibus abscissae sunt auriculae, minus audire experimur. Adde quod, melius audire solemus,si loquentem specta uerimus, quam si nos obverterimus. Ergo aut pisces hebetius audiare, aut perfectiori auditus organo a natura praeditos fuisse, cum sine auriculis,quae sonos infundunt,audiant,dicendum est. Verum rationi magis consentaneum est, pisceb minus audire, neq; iis perfectiore auditione opus fuisse,cum in aere ea melius fiat,pisces aute in aqua degant, dc disciplinae caeterarum animantium more sint inepti. At cum illi audiendi vi minus polleant,cur ut melius audire possent, auriculas non tribuit natura,maxime cum angustissimos meatus & vix cospicuos, reliquae vero animantes & auriculas,& patentissimos meatus habeantὶ Non sine summa prouidentia id est a natura factu. Cum enim praeterquam quod exquirita audiedi facultate piscibus nihil est opus, ut modo dixi,etia auriculam amplitudo natationi maxime fuisset incommoda. Ad haec, si apertas auriculas & patentes habuissent, aqua subinde replerentur,quod ne accideret,solerter meatus auditus in piscibus adeo angustos & exiguos, ut cerni vix possint,a natura factos fuisse existimo.In vitulo marino vix apparent,mihique aliquando vitulum dissecanti & diu quaereti vix reperti sunt,sed tande abrasis pilis, conspecti tantae exiguitatis, Vt Vix acum admitterent:neque enim maiores sunt iis qui in delphine paulo infra oculos reperiuntur. Haec postrema obiter adiicienda putaui propter Aristotele, cuius verba haec sunt L 13. I.de historia animal .cap. XI. Vitulus marinus meatus habet manifestos qua audit. At delphinus audit quidem, sed aures non habet. His similia scribit Plinius LIB. XI. cap xxxv H. Sed ista ex disiectione falsa apparent: meatus enim audiendi in delphino huiusmodi comperiutur, qui ad sonos percipiendos idonei esse possint.

De Ore.

xit Ouidius,cum dixit. Os hominisublime dedit oelumque mi re Sed proprie facies homini tantum,ut ait Plinius,caetei Is os,aut rostra.Est aute os pars omnibus animalibus maximὰ com mun

SEARCH

MENU NAVIGATION