장음표시 사용
61쪽
ZoAR. dicto dicuntur de Gulae relaxatione aut interclusione, ex qua sequitur alimenta devorandi impotentia, no Ua esse, neque a Graecis aut Arabibus ullo modo explicita: quod tamen falsum esse, patet ex tradiatu Clarissimi VAN GEUNs '), qui perhibuit hocce vitium a G ALE No jam observatum fuisse. Hoc autem vitium diversimode nostram causam proXimam producere potest, id est vel collapsu parietum ad se invicem, Unde aliquando fit, ut solida pondere suo obstaculum hoc superent atque propria gravitate descendant, ubi suida, quae le-- viora sunt, redire CogUntur, quales observationes a FABRICIO HILDANO, BALLONIO, aliisque captae apud SCHURI-GHiUΜ ob satis copiose recensentur: quibusciam conferrimerentur, quae de angina Convulsiva agens, sWIETENIUS memorat vel & alio modo nostrum morbum producere potest; exstat nimirum Observatio oesophagi, cujus inferior pars non tantum erat collapsa, sed etiam a superiore parte in saccum alimenta retinentem relaXata ita comprimebatur, ut tota via esset intercepta atque occlusa O .
62쪽
. Recensendae quoque hic sunt quaecumque ipsius substaiatiae oesophagi degenerationes scirrhosae, carcinomatosae aliaeque :talis oesophagi morbosi inspectionem mihi benevole concessit
aestumatissimus Praeceptor E. SANDI FORT: nimirum erat gula
ex hominis adulti impotentia deglutiendi defuncti, cadavere dissecta; in vivente, quod deglutiebat, haesit circa ventriculum& redibat in os cum spuma: in praeparato oesophago & per
longitudinem secto apparebant parietes solito crassiores atque indurati, & tota interna substantia Videbatur degenerata in tumorem oblongum scirrho sum inaequabilem, tubi capacitatem penitus delentem. Quae observatio similitudinem quandam habet cum observatione nostra Ultima, in eo tamen Oesophago, nisi memoria fallor, degeneratio non tam iasignis erat, neque tam complicata obsisacula ac in nostra ab. Imo exstat observatio oesophagi adeo degenerati, ut sectione cadaveris, impotentia alimenta etiam liquida versus ventricul a depellendi defuncti, inveniretur tota ipsius substantia mutata in massam tenacem viscidam atque putridam coloris fusci Non incongruum fore duco huc raram ObserVationem conaferre, a Dodi. GRAsHUIs cum Academia Caesarea N. C.
63쪽
communicatam, quae mirabilem quoque a statu naturali aberrationem eXhibet. De Virgine agit, quae, postquam per septem menses dirissima impeditae alimentorum Depulsionis symptomata passa fuerat, tandem placide eXspiravit, in cujus oesophago variae & tam singulares occurrebant degenerationes, ut operae pretium sit anatomiam ejus ex Actis desum tam hic adjungere. ,, Integumentis dicietis & elevato sterno, pulmo- Des Omnino naturales conspiciebantur, nisi quod hinc & inde
maculae purpureae apparerent, quasi sanguine congrumato in- fartae: nusquam pleurae adhaerebant, vel Ullo modo erant concretae; cor sanum erat & naturali simile; in medio pectore aliqua quidem induratio sentiebatur, ad latus & dorsum tendens, juXta corpora Vertebrarum, nondum autem peculiare corpus intumescens; separabatur pulmo sinister paulo magis ab ejus vasis & partibus contiguis simul cum aspera arteria, Ut oeso phagus nudus oculo adpareret: hactenus, autem nihil observari poterat, nisi quod oesophagus circa medietatem pectoris praeternaturaliter amplificatus videbatur, & quoad tactum durus, maxime Versus latus sinistrum. Ipso tandem parva incisione aperto oesophago, statim exiit sanguis coagulatus, huncque remotum, statim sanguinolenta & ichorosa materies excipiebat, magna in copia; Oe phagi membranae nunc instar digiti minoris crassae videbantur. Digitus intra factum soramen inmissus offendebat durum quoddam & carnosum tuberculum, H 2 PO-
64쪽
posteriori parti oesophagi non solitin adnexum, sed etiam sirmiter assigum corporibus Vertebrarum, a cujus latere inferius alterum simile aderat: digito circumquaque converso a dextro oesophagi latere magna quasi spelunca inveniebatur, ovi anserini magnitudinis, quo loco tunicae Valde tenues erant, inferius naturalis erat magnitudinis & capacitatis; idem autem magis dissectus ad longitudinem quatuor circiter pollicum ejus erat crassitiei, ut antea dictus, durus, insuper & callosus fere albicantis coloris; laaec durities oblique juXta corpora vertebrarum ad earumdem partem posticam pergebat: inter oesophagum & vertebras porro haerebant Carunculae multae, quae fanguinem fundebant, quando separabatur Oes phagus a Vertebris; qui ibidem loci firmiter spinae adhaerebat. Nec inutile erit, quoniam in antea memoratis Commentationibus Actorum Harlemensium adduci nondum potuit, adduxissse Observationem de Viro fame consumto ab ossea oesophagi angustia , quam postea descripsit CL I. D. M ET Z-cΕR a . Laborabat Auriga Celsis . Comitis Benthem. ex ab usu spirit sorum augustatione oesophagi, ita ut solidi cibi descendere non possent; pergebat adhuc in hisce utendis contra consilium sui Medici, donec lecto assigus emaciatus ac de
65쪽
ia sit bilitatus moreretur. EXamine cadaVeris anatomico apparebat oesophagi tractus, qui asperae arteriae subjacet, angustatus, contractus, ct in osseam substantiam induratus; per longi trudinem etiam discissus nihil naturalis fabricae monstrabat, sed tunicae ita erant degeneratae, Ut massam irregularem organicam exhiberent. Tandem inter causis in ipso oesophago haerentes memorari debent Concretiones parietum cum adjacentibus partibus eorumque Rupturae, quas in eodem subjello simul adfuisse, &lethalem Dysphagiam produxisse, docuit sed tio cadaveris, cujus descriptionem ad calcem harum Observationum addere lubet, unde ut major capi possit utilitas, necessarium duxi praemittere morbi Historiam, qualem diligenter dum aegrotaret Foemina, quae morbum illium habebat, notandi habui occasionem. Ceterum, qui dictarum similiumve Causarum ampliorem eX- possitionem desiderabit, adire poterit uberrimos illarum fontes, quos aperuerunt Viri Clarissimi jam nominati ANT. DE HAEN,
M. V. G E U N S , P. N AII U I S , quibus addi possimi H A L L ZR Us TR ILLE RUS aliique
66쪽
g. VIII. In classe causarum in adjacentibus partibus haerentium, inprimis in censum venire debent variae Ventriculi, hepatis, diaphragmatis, pulmonum, laryngis. & glandularum dorsalium
affectiones, nec non aortae aneurysmata & spinae incurvatiOnes , aut eXostoses in corporibus vertebrarum natae, horumque luxationes aliaque Vitia.
Inter Uentriculi affectiones, quae huic malo generando suum symbolum conserunt, memorari inprimis meretur inflammatio , quatenus producit spasmos oesophagi violentissimos, & si - ad superius orificium locum habeat facile suppurationem & cicatricem , imo & frequentissime ejus callosam producit indurationem , quae toties lethalis jam observata est a J. Eadem mala produci possunt ab acido forti in ventriculi cavo praedominante, atque frequentius eructato, quale locum habuit in juvene quodam, quem vidit Clarissimus UAN Do EVERE N eruetantem materiem acritate oleo vitrioli quasi similem,
Vid. de hac TR iLLERUM in Disipui. citata: doct. quoque GYsER Argent. Ippo. de eadem Cardiae Callositate Dissertationem edidit, quam citat. Cl. MEsCHER l. c.
67쪽
cum terra effervescentem, atque candidum xernis tabulae, in quam forte illa effundebatur, derodentem: qui etiam Auditoribus narravit, se in homine morbo nigro laborante observasse pirabitariam materiem vomitu rejectam adeo acidam, Ut dentes roderet, & stanneae matulae, in quam eructabatur, fundum macula alba inficeret, veluti ab acidis corrodentibus fieri solet. Talis certe austerae acidaeque acrimoniae. effectum ad Dysphagiam producendum multum posse, nemo negabit. Dum etiam talis acrimonia in ventriculo ipso ejusque inferiore . parte non minus ac superiore & in oesophago suos fatales edit esseditis, & ita cibos & potus ad ventriculum usque quidem pervenire sinit, sed transitum ad duodenum iis praecludit, &violentissimos Vomitus atque anXietates & tandem atrophiam causat, quales observationes quidem ad manus sunt, quas atltem hic non adducam , quum sequenti fasciculo speciatim, depylori affletibus morbosis agere animus sit.
- Hepar inflammatum etiam singultus dissicillimi atque pertinacissimae oesophagi constrictiones scipe conco1nitantur; vel &si hujus visceris sinister Iobus induretur, vel mole increscat quavis de causa, hic sua compressione iter assumendis praecludere potest ca9: quod & facit Diaphragma, si laboret simili
68쪽
Pulmones vario modo morbose constituti, non solum comprimendo, sed etiam, propter arctam contiguitatem, cum Oesophago concrescendo, vel morbosam, quam induerunt constitutionem ei communicando, ad producendum nostrum morbum conferre videntur , uti ex HA ΕΝ II observationibus ab & Casu a nobis allato concludi potest b . later partes adjacentes oesophago dissicultatem creare laryngem posseeXpertus sum in juvene gibboso, cujus larynX contra quorum-Vis emollientium atque resolventium applicationem osseam induebat naturam atque oesophagum totum lente claudebat; symptomata dysphagiae comitabantur, anxietates Cum angustia increscentes , dolores acutissimi in parte affecta, forte ab ossificationibus irregularibus a postica parte quae oelophagum pungentes convellebant, lenta glandularum colli intumescentia, tensiones utriusque colli & capitis lateris dolorifici; quantitas nauci non adeo magna erat , quae eXcernebatur ac in aliis casibus, respiratio dissicilis ex gibbosa tate jam inveterata emaciationi notabili adjuncta, mortem acceleraVit. EXamen anatomicum cadaVeris a consanguineis impediebatur. - Frequentissime Vero omnium partium adjacentium peccant
69쪽
Glandulae oesophagi conglobatae , atque Vesalianae; harum indurationes & praeternaturale incrementum saepius quam aliae causae nostrum morbum producunt, uti plurima docent obser. vata. Quandoque tamen & alia corpora glandulosa oesophago adjacentia tumore & induratione tali peccant : ssic in duabus Figuris, quas delineandas curavi, & in penultima hujus opusculi tabula apposui, adfuit glandulae talis morbosa magnitudo: in adultae nempe Foeminae oesophago, ille tumor, qui infra glandulam thyrioideam oesophago adjacet Tab. VI. Fig. Ι &ΙΙ. gg' θ, videtur nil aliud esse, nisi glandula conglobata in praeternaturalem molem aucta ; dum alter tumor , qui in juniori corpore ad divisionem arteriae asperae apparet Tab. VI. Fig. IU & V. d. videtur ex Vesalianis esse, propter locum, quem occupat, & quia nonnullae aliae hujus generis, minores tamen , a statu naturali aberraverant: Quae observatio non
absimilis ΤULPIANAE, quae glandulas asperae arteriae accUmbentes morbosas exhibet b . Quidquid sit, ex hisce figuris saltem patet, hasce glandulas posse indurari, mole augeri, Oe phagum comprimere, atque lethalem Dysphagiam producere. Porro inter has partes adjacentes numeramus Aortam, quae
70쪽
volumine aucta, uti in an eurysmatibus sit , adjacentis oes,. phagi actionem non potes: non turbare. Quod non mirum videbitur, siqilis arctam Viciniam harum partium considerat, dum quod miror ab auctoribus, qui aortae aneurysmata in thorace obvia descripserunt; raro de dysphagia ut symptomate hujus vitii mentio fit, dum tamen aliquando pro nostri morbi causa descriptum est ab ego ipse observavi aneurysma magnum magnae arteriae in abdomine, quod tanta incommoda in ventriculo, liene & rene sinistro effecit, ut inde facile colligi posset, quod si hoc idem in superiore parte locum habuissset, certo certius oesophago penitus clauso lethalis dysphagiae causa exstitis et: hujus autem observationis latior descriptio cum delineatione partium in posterum sequetur. Quascunque pectoris partes, degeneratione & induratione correptas , Oesiphagum ita comprimere & angustare posis, facile quilibet agnoscet, qui attente legerit effectus Steatomatis istius, quod in Ill. Comitis S. Albani cadavere invenit & descripsit saeculi nostri & Academiae Leidensis ornamentum BoER HA-
vius b). Thymi glandulae indurationem posse nonnunquam ctiam i Dysphagis ansam dare, patet ex observationibus, quas
ab Talis observatio exstat in Hist. Acad. reg. scient. Paris anni Iroo. p. Ipῖ. &apud Mo RG AGN. I. c. D. XVIII. S. 22.ch V. Atrocis Morbi Hi . ait.