Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

101쪽

omnes Cum FR. HoFFΜANNO ab consentient, continuas et quotidianas ingestorum vomitiones non tam ex humorum, quam solidorum,

vitio proficisci; praesertim ex duodeni angustia. Id vero generalius indicatur; sed adeo multiplex est forma et sedes morbi, b) ut, quam revera sedem occupet 3 cuius indolis sit 8 in his semper sere ambiguum haereat iudicium. Num sorte in ipso ventriculo 3 et in quanam eius parte 8 an in duodeno potius 3 vel hepate, liene, omento Z Uix ulla enim in abdomine cxistit latebra, quae insensum ventriculo hostem non olim occultauerit. Num porro tumores scirrho si, verrucosi ΜΟΗGAGN. l. c.) cystici in culpa sunt 3 Num membranarum natura in cartilagineam, osseam, lapideam mutata 3 num in arctus vasorum vel et glandularum 3 num exulcerationes, an tantum constrictiones partium 3 Uerum est, non nunquam cardialgiae vomituumque caussas sedula signorum comparatione sat facile

102쪽

ac tuto erui posiά Saopius tamen sympto in a. tum conuenientia medentis sagacitatem si audant: ipsa sorte indole sua, siquidem id medico solamini esse potest, quouis remedio insuperabiles suturae, licet exploratissimae. At, quam dissiculter interdum talis sphingis aenigmata dissoluantur, testis in Anatomia, quae ideo, cum prudentissimas praedictiones non semel resutaverit, vel ipsa harum fidem quodammodo vide. tur diminuero. Diram cardialgiam ab arthritide, viscera petente, ortam, id quod nouisse, modico sorte susscit; quis putet, illaeso ventriculo, necare hominem posse Θ Ecce vero, dum cultro viscera explorantur, neque in ventriculo, neque in renibu S, summum cruciatum

passis, ullum detegitur mali vestigium; intestinaeontra, quae nullo nisi ponderis quodam sensu assec a fuerant, a ianitore usque ad anum inflammatio perdidit. Haec enim paralysi, illos autem doloribus ob consensum laborasse, iure arbitratur Alo RGAGNI. c) Consensu quoque, dum hepar et reliqua viscera adiacontia absces.sibus aliisve vitiis correpta sunt, vel calculis distenta bilis receptacula, particeps malorum esse

solet

103쪽

solet ventriculus et dolores vomitusque pati. Sed absque huius incommodo illa interdum exstitere. d) Immo vero non desunt exempla ipsius ventriculi, foedo ulcere vel alia calamitate offensi, neque omnino tamen sueto more laborantis. Vir quidam summos dolores perpessus erat, nullum vero, quantum ex morbi historia patet, vomitum, nisi decem ultimis diebus vitae. In cadauere reperiebatur teterrimus abscessus fungosus, ab ore ventciculi laeuorsum per totam eius partem gibberam exporrectus. Ipse aegrotus iecinori culpam semper tribuerat. e) Ex crassitie cartilaginea pylorinatum vomitum lethalem vidit Cel. si Onc K f), sed doloris expertem. Femina ventriculi doloribus intra viginti quatuor horas interemta, illum habuit semiplenum pluribus, ac variis orosionibus exulceratum, recentibus quidem, ut videbatur, sed iam gangraenosis, oesophagum simili modo vitiatum; nihil tamen vom,

104쪽

tu reiecerlit. g) Aliu S cancrosum exulceratum lia it idem viscus, multos etiam vomitus, at

dolores fere nullos. h) Magnae constrictiones ventriculi atque intestinorum repertae sunt in multis, qui vomitibus non fuerant obnoxii, immo recte valuerant. i) Patet igitur, quam sit adeo signorum, quae tutissima habentur, dubia non nunquam fides. Medicus interim recte suo iungitur ossicio, qui, quam normam examdeliberatio suaserit, eam, quamuis etiam dubius, seqvitur. Sed in casu illo, ad quem haec commentatio pertinet, quae mihi iure accusanda esset s cinorosa caussa, initio praesertim dubitabam: quamquam et hic famam est, quod in diutu nis morbis saepe contingit, ut, quo diutius

obseruarem, eo magis opinio emendaretur. Primo quidem ventriculi laxitatem atque acidam colluuiem, gemellam istam prauae diaetae prolem unice suspicabar; deinde quoque bilis inertiam, quin aliquam hepatis obstruchionem.

Procedente autem morbo maximam partem insons g) MORGAGN, epist. 29. no. 2o. h) epist. 3O. n. a. 3.d epist. m. n. 8. 9.

105쪽

sons mihi videbatur hoc Viscus; Corte enim obdurati tumoris, eXulcerationis, Calculorum vel alius vitii grauioris veriora signa descere intelligebam. Nimirum illa sede nullus erat tumor vel dolor, nullus ponderis sensus, nec manifesta durities, nullibi quoque i feri vestigium,

nec sapor amarus, nec lotium bile tinctum. Alui obstrumo ex nutrimenti defectu, spasmo ductuum bili ferorum, siccitate intestinorum, humoribus nempe aliunde confluentibus, explicari poterat. Quae semel reclusa, per reliquum crescentis morbi decursum sponte plerumque secibus se exonerauit, et rite tinctist quidem et sat copiosis. Nec porro lienis aliusve visceris labes indicabatur; pancreatis autem vitia, quibus signis dignosci queant, equidem nescio. Nulla etiam vermium suspicio incidere poterat. In ipso igitur ventriculo vel duodeno morbi causiam residere, eamque lente agentem, omnia innuebant. Qualis vero 3 et in quanam horum parte 3 Recte quidem LoM-M1us: l duum vomitum vitiare ventriculam, et, inductia imbecillitate, velut lacunam proluuieiuniuers corp0ris facere. Et sane imbecillum esse F s OPOr-0 Obseruat. medicinal. P. I 48.

106쪽

oportuit, qui tot cruda, pituitosa, acida, rurnus gigneret. Saeuior tamen, quam ut totum sola debilitas effecisset, morbus videbatur. . Equidem in eodem discrimine haerebam, quoliaesit olim Cl. TRALLEs m) in casu valde simili: an nempe vomitus esset caus a suppressorum mensium 3 an menses suppressi vomituum ΘHoc ill. v AN S IETEN, illud vero ipse, et rectius quidem, opinor, arbitrabatur. Aegrota enim omni tempore perinde, neque certis periodis gra tris aut remissius et vix unquam vomebat, ni saliquid ciborum vel potulentorum adsumitisset. Id

quod in mea quoque obtinuit, quae praeterea cardialgiis dudum, cum adhuc virgo esset, subinde laborauerat, sine mensum defectu. Supprimi autem menses posse multis largis que vomitionibus, rationi quoque consentaneum es Corpus enim nutrimento spoliatur; lentore inficitur sanguis, et turbato circulo ad ventriculum et viscera, huic propius nexa, redula dans, uterum linquit, cuiUS Vasa etiam, propagato spasmo sorte stringuntur. Initio quidem, quoad humorum inopia et testator nondum vetet, eo nitendum est , ut restituatur haec

107쪽

sanguini via; quod potissimum enematibus, fomentis, calidisque admissis vaporibus tentetur, quippe ad ipsum vomitum proficuis. Atqui

in hoc rerum statu raro votis potiemur, interimque retentus sanguis ventriculi labores augebit. Qui quidem grauiditate praeclusus dormientem ventriculi hostem primo sors an . excitauerat.

Os ventriculi superius suo saltem vitio non laborare, minime impedita deglutio testabatur. Intermediae quoque partes, siquidem, Ut credere fas est, multa irritatione, maceratione, conuulsione erant violatae, absolui tamen videbantur suspicione abscessus r neque enim l ex pulsa vomitu materia tale quid sapore vel colore indicabat, neque ex persectiori interuallorum tranquillitate concludi illud poterat. Cum autem vomitus semper ingesta sequeretur, nullo modo pacandus, nisi reiectis omnibus,

cum rudius etiam cum dolore emitterentur, sicca denique tabes accederet, vitam finiens: sane ex sententia summorum medicorum ut VOGELII, HOFFΜANNI, KLE INII cet. scinionibus cadauerum multoties confirmata, obstaculum quoddam circa pylorum et hic suspicari

108쪽

debebam. Nec prorsum tamen obturatam fuisse communem hanc ventriculi ac duodeni portam, iterum symptomata docent. Etenim, prope iam imminente fato, et multa biliosa vomuit, et per aluum cruda reddidit deglutita. Vlterius id, ni fallor, comprobatur etiam eo, quod nolturno vomitu, quae sorte prandiosum serat, plerumque extruderentur prius, quam proxime ingesta. Scilicet, morbo nondum inveterato, praesertim noctu et mane solebat vomere; de die quidem rarius, atque etiam moderatius. Licet enim prandium quoque sueta

exciperent symptomata, tamen, quoniam ct mentius vexabant, coerceri saepe poterat vomitus. Post coenam vero orti dolores, a paruo initio ad summum furorem paullatim ingraues Centes, circa mediam noctem copiosissimas vomitiones excitabant. Interim enim spurca humorum colluvies in ventriculo et duodeno collecta erat, deinceps forte augenda sub ipso vomitu, qui ex relaxatis horum viscerum vasis

lymphaticis glandulisque multum pituitae exprimeret; olim ingestorum ianitor aliquid transmiserat in duodenum, quorum ibi per

moram aucta mordacitate nimis denique irritatum

109쪽

tum ac distentum illud receptaculum, ab inferioribus incipiente spasmo, contenta sua ad pylorum, lente cedentem, vehementer urge. bat; donec, superato renixu, superfunderentur quisquiliis, in fundo ventriculi haerentibus, tunc proximo vomitu eiicienda. Intelligi inde possunt continui illi ac lacerantes dolores circa spinam dorsalem. Atque haec opinio consentanea est illis, quae Semiotice praecipit. Bruneus et topiosus vomitus, verba sunt doctiss.

Gruneri n) indicat intestinum duodenum in ma- tum et fordibus referti muni itemque debilitatem

viscerum. Nonnulla hic morbus cum illo habuit communia, quem sub nomine in farctus vasorum ventriculi docte descripsit 1ΟΑΝ. KAEΜPFF. O ut ad eius naturam quodammodo videatur a -eessisse. Immo sane vasa ventriculi, toties attrita doloribus , tot conuulsiuis motibus labefactata, nescio, quomodo illaesa manere, et lubricam humoribus viam seruare potuissent. Ιnterimo Semiotice p. 324. cons. RLEIN interPr. cl. P. 3I8. Ο diss de infarctu vas ventr. in HALLERI coli. disp. med. T. III. P. IO6. g. 9. IO.

110쪽

terim vero non eius dena generis suisse, docet ulterior comparatio. Hic enim, ne plura mo Veam, perquam manifesta erat acida liquorum degeneratio, quam quidem in illo morbo vix non semper deficere, ex laudato auctore discumus. Hinc, propter virtutem acido contra riam et stimulos mitigantem, lubentiori hospitio medicamina, prae quibuslibet alimentis, excipiebantur; quin et, excitata spe melioris

fati, implacabilem morbi caussam , ipsa solida

occupantem, toto mense coercebant eo, quod acidum extinguerent ad tempus, et per resera tam aluum corpore exterminarent.

Lac Vero, quam in hoc casu praeposterest propinatum , monere vix opus est. Saepe quidem in cardialgicis assectionibus, praesertim a retro acta materie podagrica natis, lae, vel potius lacteam diaetam cum WERLHO FIO, aliisque commendare, las erit; sed primis viis nullo sordium genere, minime acido fermento, conspurcatis. Quo cum in nostra maxime infectae essent, haud nocere lac non potuiti immo ipsa molliente et antis pastica virtute, qua initio quicquam profuerat, deinceps morbi genium exasperauit. Empla-

SEARCH

MENU NAVIGATION