Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

Εmplastrum hyosciami, essicax illud et prin.

ceps fere paregoricum, in spasticis ventriculi doloribus multum, nec nimis tarde, profuis ealiquoties vidi. An vero non mitigare tantum, sed adeo, incantamenti instar, crudelissimos dolores demere potuerit, est profecto, quod dubitemus. Inuicta nimirum caussa dolorum, cuius effectum moderaret, nec usu quidem semper continuato, quomodo potuit 8 Sed iam tum sphaceto correptas fuisse partes, quo sensum amiserint, magis etiam repugnat; cum vita sane, viscere quodam mortuo ultra mensem superstes esse nequeat, nec vomituS perseuerare debuisset. Illa igitur doloris abolitio, quamvis laudem suam hyosciamo detrahere nolim,

praecipue ipsius cerebri inertiae videtur tribuenda esse. Tunc enim, diuturno ac graui morbo pene exhaustis neruorum Viribus, caput temulentia quadam assici, totaque natura labascere coepit. Interim vero sedem suam paullatim destitiere perrexit malum. An forte his locis nata demum est exulceratio 3 an arrosa hepatis concaua superficies, vel et vesicula fellea 3 Appropinquante enim morte vix amplius acida, sed biliosa, postremo autem foetidissimum liquorem vomuiti

112쪽

1V. Tumor linguae ex usu Mercurii. Virgo, proximum a trigesimo annum agenS,

initio Iulii praecedentis anni ex improuiso magnum linguae tumorem contrahebat, cuius veram indolem, fateor, me primo non Cognitam perspeetamque habuisse. Neque omnino poteram. Dissito enim loco degentis aegrotae morbus ad me perscribebatur modo, satis e acte quidem, adhibitaque Chirurgi cuiusdam prudentis instructione, ita tamen, ut locu S maneret quaestionibus. Deinde Vero , cum virginem alias valde prouidam , atque a multis multorum consiliis alienam esse scirem, ne cogitatio quidem ipsius caussae mentem subibat. A teneris usque puella infirmam habuit naturam, licet corporis, bona vitae ratione seruandi studiosissima. In primis delicatior ipsi est et ditioris cibi impatiens ventriculus; pectus quoque crebriori tussi, facili de caussa obnoxium; humores vero scorbuticis impuritatibus scaturire videntur. His quidem potisiimum deberi credam dentium dolores, valde importunos,

quibus saepissime laborauit; laxioribus simul

113쪽

gingiuis, atque interdum cruorem stillantibus;

et guttam rosaceam, crustis lente deciduis homridam, dextramqtie genam praecipue, subinde Cum tumore, occupantem: quo latere simul nares obstructae esse solent. Quibus accedit etiam lippitudo, tantum non semper molesta. Quanquam potest harum assectionum etiam aliunde peti ratio. Aliquot abhinc annis, magno suo moerore, fortuito animaduertit, fouere se in intestinis suis taeniam, ex Vermium genere facile pessimum. Quem hostem potius, quam hospitem, variis licet armis, stanno

etiam, impugnatum, domicilio tamen necdum expellere potuimus. At mercurialia, etiamsi nullus de ipsorum strenua contra taeniam virtute dubitarem, nunquam a me impetrasset puella, eiusmodi obnoxia incommodis. Atque in genere praestare visum est, tolerare vermem, quam, ut hic extruderetur, peius sorte damnum inferre imbecillo corpori. Sed forte eo venit

extraneus quidam, isque pharmacopola, quod non laudis causia memoro; is illud audiens, ductus. credo, ossiciositate, quae vero, cum imprudenti consilio nocere multum ossit, parum a peccato differt;) mittit eleelitarium,

114쪽

cuius vim, taeniam pellendi, scilicet in plurimis sine exceptione sibi expertam, laudibus aextollit aeque superbis Vanisque, ac quibus quotidie cuiusuis tituli venena in nouellis commendari solent. Examine instituto, constare in primis patuit ex semine cinae et mercurio vivo, cuiuS pauca modo grana ex Vncia electuarii, assus a aqua, praecipitabantur. Sed, quid opus erat pluribus, cum minime conueniret 3 Praeterea hoc electuarium, non Obstante mora, qua spissari debuit, tam erat tenue, ut graue illud fluidum aequaliter dispersum tenere non potuerit, cuius adeo globuli passim lateribus, quin externo fictilis margini adhaerebant, nudis oculis conspicui. Pessimum autem suit, puellam, quod tetro verme liberari exoptaret, nec multum dissideret semimedici

prudentiae, Votis suis non minus, quam audaci largitoris sponsione captam, mane et vesperiduo cochlearia minora electuarii deuorasse, et eum nullis instruicta esset, nullas omnino observasse cauendi regulas. Pitulas quoque dederat, extractum panchym. Cr. Vt videbatur, ver aliud aloeticum continentes, quarum portionem sexto quouis die sumeret. EO Vsque autem non per

115쪽

ventum est. Quater enim, Vel quinquies sumto eleeluario, dum, loturae negotiis occupata, refrigerationi corpus exposuerat, Vesperi d. s. Iul.)odontalgia, noctu etiam gingiuarum et dextrae genae dolore ac tumore assiigitur. Quae tamen haud insueto sibi more contingere rata parum adhuc curat. Accedit deinde multus ex ore laetor et d. 7. haemorrhagia narium: sequenti vero nocte lingua valde tumet, vix ore continenda, et Cortice albo obducitur densoque, a phtharum instari Genas quoque intus obsident pustulae Vlceratae, quin ubique os sa cium apparet, maximo deglutiendi et loquendi et aliquo respirandi incommodo. Suo ipsius arbitrio Chirurgus Vsnem administrat, minus bene quidem, promota sic dissolutione sanguinis, qui tamen corio tectus est, nec sero Caret. Pulsus interim mollis est, febris modo exigua, sed aluus iam aliquot dies obstructa. Recrudescit etiam nuchae dolor, quo alio quin vexata fuit.

Haec ad me perscribebantur, ut consiliis adessem. Mihi quidem, morbum subito natum atque insolentem cum voci κLii glosTitide a

116쪽

comparanti, satis exacte huius iaciem referre isus esset, nisi, abesse inflammationem, ex febre mitiori concludendum fuisset. Sed tumorem, qualem et ille ibi memorat, ab affluxu humorum vitiosorum, sorte scorbuticae indo- Iis, excitatum esse, credidi. Quos ut aliorsum derivarem, praescripsi insus. lax. Uienn. cum sale Seign. ori autem colluendo deeon. sem. lini L cham. hb. melilol. et croci. Interim Chirurgus, copiose saliuae profluuio, cuius nondum mentio facta erat, monitus, suspicionem mouet, electuarii, de quo semiliares et ipsa aegrota ne quidem cogitauerant, haec esse facinora. Magnam laetidissimae pituitae copiam euacuauit purgans, et saliuationem nonnihil minuit. Mansit autem intolerabilis sauciarum partium ardor, quem emulsio camphorata, Ore detenta, paullulum mitigauit. In lingua etiam

suscae maculae apparuerunt, gangraenae metum incutientes. Continuare igitur iussa est d. I 4. insus laxat. sine sale, versus noctem vero aliquoties sumere emulsionem, cui aliquot grana camphorae et Syr. diaco d. additi erant. Pro potu ordinario commendaui decoctum rad. farsaparili. gram. et glycirrh. quarum mucilagine

117쪽

gine dilueretur humorum acrimonia. Vulnera oris liquam . myrrh. et melle rosar. illita sunt. Per noctes nunc multum sudauit, mane febris augeri, o S vero, aeri semper patens, prae siccitate vehementius dolere solitum est. Lotium

reddidit valde rubrum, dein obductum cuticula liuida. Interim appetitus per totum fere morbi decursum superstes fuit, eoque calamitosior deglutiendi impotentia. Viribus ergo dolore, vigiliis, inedia, febre multum iam attritis, nocte inter XUtum et XUItum somno paullo llargiori

resecta est, multum quoque tumor remiserat, at inferior linguae pars, glandulis vasisque plenissima et gena interna vulnere suo plurimum doluere. Denique etiam d. I 6.) in tanta sanguinis attenuatione, prauorumque succorum abundantia, cutis ubique, praesertim in pectore, semoribus et infimo dorso conspersa est exanthematibus, i nstar purpurae, urgente etiamnum spissioris saliuae assi uxu et parum emendata deglutitione. Die decimo quinto morbi, d. ao. repetito purgante mannato, denuo plurimum laetentis pituitae aluo eduximus, eodemque die urinam minxit nigri cantis vel cinexitii coloris, simile sedimentum copiose demi G 3 tentem.

118쪽

tentem. Qui quidem color post: aliquot dies ouanuit, ut modo rubra et valde crassa esset, modo naturali similior. Iam ultra vero differre Cori. Peruv. usum vere putrida morbi indoles dissuadere visa est. De hac enim, qui dubitare poteram 8 siue ad caussam producentem siue ad ipsa symptomata

respicerem. Resolutum sanguinem clincta in dicabant; tam exigua quantitate sane non tantos egesetis odidisset mercurius, nisi sanguine iam iam corrupto, atque aeribus succis ad maxillas ante iam confluere solitis V primae Vmo, siquidem putida ista recrementa non cuncta fuerant sanguinis, satis tamen purgatae erant: humores vero penitus emendari, febrem tolli, restitui vires corpori posse euacuantibus, putabit nemo. Propinaui itaque d. et t.) Cortic. Pe-Tuv. CVm Cori. Winterano et rad. altheae ad saturitatem decoctum; os autem colluere iussi decocto plantag. agrimo n. et geran. Rob. Atque haec optime votis respondere. Febris enim cum exanthematibus mox cessauit; in dies decreuit saliuae copia; corruptas humorum particulas lotium eluere continuauit; verbo, pristbna, sed paullatim, rediit sanitas. Fieri famen

119쪽

non potuit, quin remanente ventriculi, tot purgantibus vexati, ac totius corporis imbecillitate, qua et genua vacillabant , paullo diutius

assiceretur. Tandem vero elest Cori. Per. C. conseruis nasturt. aquai. et cochl. deinde vero puluis cachen. quercet. Cum rad. genti rub P. et Cort. aurant. Omnino robur restituerunt. At, quae genas foedare sueuerat, gutta rosaeea mox

deterior etiam rediit; id quod mihi saltem inbnime fuit inexspectatum: saliuatione enim mercuriali humores non sore emendatos, facile di

vinaueram.

Febris tertiana complicata aliquoties recibdiua. in vario modo vermes corpus infestare, quot insuetis symptomatibus vulgarium

sobrium vim intendere, turbare indolem Valeant, id dicere hie non opus est, cum a nemine ignoretur. Neque adeo manifestam semper esse effectuum suorum rationem, qua Vel

120쪽

tuto cognoscatur Vermium praesentia et genus,

vel omnino medici subterfugere illi nequeant sagacitatem, haud monendi sunt, qui artem exercent. Licebit autem, exemplum hic proponere tertianae, per se quidem restularis, sed taeniae clandestinis insidiis exasperatae, atque his ipsis, ni fallor, aliquoties reuocatae. Optima matrona, quinquagesimum secundum aetatis annum agens, habitu corporiS, neque admodum robusto, neque etiam imbecillo, satis tamen irritabili praedita, et mente, alias quidem hilari, sed durioribus aerumnis diu multumque assi icta, aliquot retro decenniis malo hysterico haud mediocriter laborauerat, deinceps autem, atque in hunc usque diem arthribtide vaga, variisque haemorrhoidum moliminibus ; tumido semper abdomine et pinguedinem mentiente. Haec d. a Imo Februarii, Anno saeculi LXXVI. ipso meridie corripiebatur par- oxysmo febrili, multa potius cephalalgia et tensione spastica dorsi importuno, quam frigore aut aestu. Vesperi circa horam octauam remittebat paullatim, nullo insequente sudore, sed tranquillo somno. Altero die urina valde rubra erat, cum sedimento copioso, lingua pituitosis

SEARCH

MENU NAVIGATION