장음표시 사용
91쪽
forma adhibitum. Supers filiosa denique, qua- lia ubique inuexit hominum stultitia, relinquantur vetulis.
1 ΙΙ. Historia vomitus chronici cum cardialgia.
Cum illa scriberem, rediit in mentem memoria vomitus grauissimi, cuius historiam, licet aliqua parte mancam, tot aliis tamen, quotidie in lucem editis, casuum medi-COrUm enumerationibus addere haud dubito;
cum morbum tradat, neque admodum vulgarem, neque omnino insolitum. Nobilis femina, trigesimum aetatiS annum Circiter agen S,
structuraque teneriori praedita, dudum iam conflictata ventriculi aerumnis die Uto Aprilis 1776. me sibi medicum arcessivit. Illa quidem virgo colicis doloribus nonnunquam, et cardialgiae, obnoxia fuerat. Ultro quoque fassa est pestimam, qua huc usque peccauerat, consuetudinem, cibos parum masticatos avide deglutiendi. Circa festum nati Saluatoris iterum puerperio satis molesto defuncta, ventrem gesse.
92쪽
gesserat adeo expansum, ut gemelli exspecta rentur. Sed laetum edidit paruum cum in- genti aquarum copia. A medio inde grauiditatis tempore aliquamdiu frequens infestaverat cardialgia, vomitibu S comitata: lactis vero tepidi largo potu deinceps mitigata. Puerperio satis tamen feliciter peracto, fluxus menstruus redire recusauit; nec nisi tribus abhine hebdomadibus denuo scaturire coepit, cum iter faceret vers S maritima. Iam vero, qui vix uno
post partum mense elapso pristinos impetus
subinde renouauerant dolores ventriculi et vOmitus, nunc, facta sine dubio refrigeratione, sicque interrupta purgatione uterina, atro CiuSperrexerunt. A lacte poto iam breue solatium. Multa praeterea in castum adhibita sunt; inter haec vomitorium, excusando quidem, at periculi pleno consilio. Sanguinem quoque e pede misit, eumque Valde pituitosum, minus rubrum, in aqua mox, flamentorum sorma, spissatum. Hactenus relata: sequentia ipse exploraui. Ventriculus nonnihil inflatus erat, nullibi vero detecta durities; magna ructuum, qui cum dolore emittebantur, copia. Aluus semper adstricta, vix etiam clysmatibus
93쪽
obtemperans; saeces, si quid egereretur, durissimae, ouinis magnitudine, fgura, immo et colore, sed subviridi, perquam similes. Cuiusvis cibi vel potus licet tantulum sumeret, cOR- cessa nunc longiori nunc breuiori mora, ingentes ventriculi et spinae dorsalis cruciatus oriebantur, ipsius partus doloribus, assirmante
aegra, multo etiam vehementiores, ad manus contactum quoque rebelleS, Vna Cum anxia et
dissicili respiratione. His,' a coena in primis, nullum leuamen, nisi omnibus laboriosa vomitione reiectis; crudis omnino, ut vel robribium , pridie deglutitum, integre redderetur. Sed proxime sumta retineri, ante duodecim, immo vel viginti quatuor horas, ingesta prius expelli videbantur. Nulla vero reiectorum ad ingesta proportio obtinebat: mirum sane, tantam humorum vim corpus humanum suggerere, vel iamaram vel per mensis dimidium ferre potuisse. Ista quidem mucosa colluuies odorem
et saporem habebat, acidam corruptionem arguentes, colorem badium, nec tamen, quantum oculis detegi poterat, cruore tininam, tenacitatem pituitae, qua re ipsa maximam partem constabat, admixtis ciborum fragmentis.
94쪽
Talis hic profecto colore ac consistentia liquor erat, qualem me reperire memini in turgido ab domine virginis nobilis, quam hydrops suffocauerat. Finito vomitu pacata quiescebat malorum turba, quin saepe, exterminata plane videbatur. At interim nouas insidias parari monebant ruitus acidi, soda, obtusa quoque pressura circa spinae dorsalis vertebras, quibus adiacet pylorus. Intestina plerumque nec dOlere, nec murmurare solebant. Nondum extenuatus erat corporis habitus I febricula tamen non vacabat. Pulsuin habebat mollem celerem debilemque, faciem mediocriter rubentem; urinam modo paucam et subrubram, cum nubecula, modo copiosiorem, interdum
aquosam, saepe etiam cum sedimento limoso. Linguae nihil fere adhaerebat sordium; ipso enim vomitu sorte purgabatur. Denique et hoc notari debet, dolores istos et vomitus noctu potissimum exercuisse miseram. Mihi quidem , pessima quaeuis Clam auguranti, prima cura suit, acidi stimulum obtundere, aluique remouere repagula. Praescripsi eo fine magnesiam albam, clysmata emollientia cum semine laenugr. atque unguentum
95쪽
molliens et carminat. quo dolens regio ventri culi illiniretur. Ructus inde frequentiores; dolorum aliqua remissio. d. 8. Apr. dedi animam rhab. cum liqv. terr. l. tart. et spir. nitr. dulc. loco magnesiae. d. Io. Tota nocte praecedente optima quies, mane sedes naturali similior, sequenti nocte multi sine vomitu dolores. d. II. decOR. rhab. Cum passul. min. et liqv. anod. datum est. Multi inde dolores etiam intestinorum; tumor flatulentus sub costas spurias dextri lateris et versus regionem
d. i S. insus. rhabarb. C. pauco sale mirab. Gl. clysmata cum sapone veneto et sale gemmae; faeces multae, ouinis simillimae. d. 18. Rhabarberinis, quippe taedium et tormina essicientibus, substitui solutionem sal. absinth. succo citreo saturati. Iniecto enemate multa pituitosa et globosa subducta. d. I9. Summa dolorum vehementia; torpor unius brachii et pedis; adaucta simul cardialgia. Vesperi pediluuio usa est. Nox tranquillo somno transacta.
96쪽
verunt. Vesperi peditullium; de nocte saeui
dolores. Vrina limosa. d. aa. Tormina. Dolores brachii et pedis, solutio absinth. continuata.
d. 24. Praeter dicta quoque ardor intestini recti. d. et S. Clysmata mere reiecta ; Sed post horam
sedes quinque vel sex molliores. Sequenti nocte tamen multi dolores ventriculi, intestinorum, pedis et brachii. Salina nunc se posui: propitiavi autem decoctum radicum gram. glycirrh. et polypod. nec non mixturam cum absorbentibus et Syr. emuli tuo. d. et g. et sequentibus diebus remissio dolorum, sudor moderatus, quouis iniecto clysmate aliquot sedes mollioreS. d. I. Maii. Ardor ventriculi; vomitus pituitosi; dolor eXiguus. Aluus sponte matutinis horis; noctes quietae; ad primam lucem obtusi quidam dolores, praesertim ad spinam
dorsi. Appetitus ciborum renascens. Dedi nunc extras . Cori. Peruv. et cascarii l. inani m. rhab. et liqv. terr. fol. solutum, continuato mane et vesperi absorbentium usu. d. 9. Maii.
97쪽
d. 9. Maii. Eadem rerum facies: Aluus aperta; ructus acidi; dolores obscuri intercurrentes. Menses insture viii. Dedi decoct. Quasliae. d. Io. Iter iterum instituit Wis mariam, me quidem fere inuito. Febris tertiana ex morbo ventriculi conualentem corripuit; praemissis praemittendis, decocto saturato Ort. Per. curata. Cetera sat bona. d. 23. Urina saepe aquosa, qualem hystericae mingunt. Febris plane victa. Rursum vero increscens soda, periodice, hora quinta pomeridiana, recurrens, per aliquot horas importuna. Noctes tranquillae: sed, Aurora appropinquante, iterum dolores ventriculi, quin etiam vomitus. Menses nondum reuersi. d. 2. Iun. Ad sordes pituitosas blande subducendas, ventriculum vero simul roborandum praescripsi pitulas ex rhab. cum oleo Cajep Ut, atque elixirium amarum, illis subiungendum; quae quidem optime votiS respondere visa sunt. Aluus enim quotidie sponte exonerata; nullus ardor ventriculi; nullus vomitus; nulli denique dolores, nisi vagi interdum et valde leues ex spasmo fla-F tulen-
98쪽
tulento; quies nocturna optatissima. Locopitularum deinceps Quasliae insusum repetitum est: iamque cogitare coepi de aquis Pyr montanis vel Spadanis in usum vocandis. Perfidus morbus autem breues tantum inducias fecit, cum pace sperata laetaremur. d. 3o. Iun. Paullatim enim recurrulit sueta symptomata, certe a grauiditate haud prosecta, quam quidem experta ac prudenS Obstetrix adesse contendit, aegrota cum marito pernegat. Interim per duos menses, me
quoque lubente, abstinet medicamentis, solis diaetae praeceptis se adstringens. Tandem, initio Septembris, ingrauescunt mala: accedit magna debilitas, extenuatio corporis,
sitis plurima ; hecticae febris signa, licet adeo
calor iustus saepe defici t. Iamque per totum semestre suxu naturali caruit. Desunt vera indicia grauiditatis. Vehementissimi dolores ac vomitus infestant, maxime post Coenam priuS Vero, quae prandio assumpta sunt, semidigesta et cum acore haud exiguo
redduntur. Aluus tamen aperta manet; nox
satis tranquilla; appetitus 'Onus. d. 9. Sept.
99쪽
st 9. Sept. Sumit mixturam lenientem , deinis ceps unimam rhabi cum aliquot guttis olei tart. per deliqu. extuS vero ventriculo et
dorso, ubi immanis saeuit dolor, applicari suadeo empl. hyosciami, cum tertia parte empl. de meliloto; quo adhibito, cessant
fere ex toto dolores, nunquam redituri; persistente tamen vomitu.
d. 16. Ominosa debilitas caput quas temulen tumue splendores oculis obuersandes; pulsus non parinis. Venaesectionem emagitat. ε 23. Dolores plane nulli; vomitus alternis diebus semel. Me sere inuito sanguinem misit, qui niger est, densa crusta contectus, sero carens. Ex siti, summa debilitate, con, sumtione corporis tabes cognoscituri Decoct. Cori. Peruv. et Quasiiue in primis adhibetur; subinde ivlapium rescien S. d. . Oct. Oi fies hoc uno die vomitus aquosus sauo viridis, at nullus etiamnum dolor.
A leui motu lipothymia, singultus. Pulsus valde debilis; sitis plurima; obstructio alui;
urina cereuisiae recens coctae similis; somno, lentia quaedam; faedes, clysteribus eliciendae, subdurae, sed colore et odore naturales;
100쪽
lingua nec valde sordida nec sicca; sapor amarus modo, modo subdulcis; reiecta non amplius acida. d. 23. idem status. Dolores aliqui circa umbilicum; tensa hypochondria; abdomen nonnihil durum. Applicato epithemate semiubnoso, iniectoque clysmate, quinque sedes
liquidiores. Vomitus autem Crebrior, cum multa materia, anxietate, remanente conatu
vomendi, insequente sapore amarissimo. Succus citri, potui in saporis gratiam admixtus, prae ceteriS vomitum mouet. Frequens mictio. d. 26. Creberrima animi deliquia patitur; seces in lectum emittit; materia vomitu eiecta copiosissima, flavo - viridis, odore acido corrupto ; tabes consummata. Quae sumit, Cru..da per aluum redditi d. 26. mane vomitus
putridi et foetidissimi. d. 3O. denique exspirauit. Utinam defunctae viscera lustrare licuisset.
Uno enim obtutu nonnunquam detegitur vera tot malorum caussa; quae, quamuis etiam simplicistima, saepius inuestigari tantum, quam inveniri solet ratiociniis. In eo quidem facile