Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

proprio elateri momentum addit lastud Oxi

guum , totumque sic Corpus roborando humo rum per minima transitum egregie promouet, et potenter neruorum nimiam refraenat mobilitatem. Deinde vero, quia siccUS aer eXcipiendis vaporibus apprime aptus est; et hoc

nomine Corruptorum exhalationem iuuat, sine v1rium iactura. Verum tamen, Contra frigoris iniurias sat corpus munitum habere oportet vestibus, ne forte Ora Cutis exhalantia occludantur, nec, conflTicto lumine vasorum exteriorum humores ad viscera redundent. Pulmoni- vel imminuta densitate motum cordis et pulmonum notabile quid mutari, vituperatque medicos, hac ratione usos in explicandis affectionibus, quibus multi, descendente mercurio, obnoXii sunt, cuius rei genuinam caussam ipse quaerit in aeris natura, vaporibus Variisque admiXtis varie corrupta. Facile interim cum supra dictis summi viri sententia conciliari potest. Imminuto quidem elatere, quo aer potissimum inseruit respiratione nihil hane mutari, vix probabile est; forte autem frigida siccitate defectus compensatur. V. DE LUCRemen nacb den Eisgeburgen von 'Faucinoi in Sa-voFen. Pag. I 28. sq.

82쪽

monibus quidem, nulla labe correptis hic quoque gratus ac salutaris esse solet aer paullo frigidior. Mox enim, dum intrat haec loca, calidis vaporribus adeo madentia, magnam partem priuatur frigore suo , neque viscus facile laedet, quod tam vivido cursu sanguis permeat. Sed refrigerationem reuera nauseam intendere sentient, qui pedes maximeque abdomen numis negligenter ipsi exponant. De ventis eadem fere tenenda sunt. Qui, siquidem moderato assiatu aestum temperant, iunctum cum

iucunditate emolumentum habent; si gelu corpus perstringunt, feriuntque diutius faciem, stuporem, eademque in genere damna, sed potentius adferunt, quae admisius frigidus, at non permotus, aer. Qui quidem valde simul

nebulosus aduersior etiam est nauseantibus, magis tamen humiditate, quam frigore. In nubibus autem versari, quales interdum existunt, quae, fumi instar, sauces et pulmones exasperant, immo etiam odoratu percipiuntur, pessimum. Multo melius saepe fertur pluvia, inprimis, si forte coeli feruorem extinguit, et corpus, aestu languidum modico refrigerio reficit. Enimuero tempestas perquam calida humidais

83쪽

midaque, quemadmodum fere omnibus, qui neruorum dehilitate laborant infestissima repe ritur, sic iis quoque, quibus vectis nausea et

vomitus n)Oueri solet, Calor enim, quem vngulis equorum, rotisque properantibus exturbata pulueris moles haud parum auget, totius generis neruei robur infringit, cordi, vasisque vires motrices detrahit, simulque sanguinem in maius extendit volumen, unde celeriori quidem, at imbecillo motu per corpus sertur. Oritur itaque sensus languoris, et quasi su cationis ; aestuant pectus et praecordia. Quibus sane essicitur, stagnare tunc humores in ramulis venae portarum, Visceribusque diaphragmati subiectis : commotam bilem, iam acriorem, stimulum addere, inde vero sapitius nauseam excitari. Taceo de capitis repletione et

per eam augenda vertigine.

Historiam his subiungere liceat vertiginis,

quae me puerum quindecim annos natum, diro modo prehendit: illustrat enim hactenus dicta. Mane, mox a sumto ientaculo, cum in horto essem, flexisque genubus in plantis contemplandis nonnihil commorarer, erectus deindeanthiaduertebam, obscuratum mihi visum esse,

84쪽

ita, ut v m rebus, quaS adspicerem, latus, dextrum modo, modo sinistrum, deficere vel paullatim evanescere videretur. Nihil interim peioris adhuc sentiens metuente, obambulare pergebam: tandem, crestente caligine, instantis periculi metu perculius domum lectumque petebam. Tunc vero dolor oculos inuadebat, a leuissimo initio ad summam cito euectus serociam, ac si pondere quodam, superne incumbente et subinde aucto versus fundum orbitae

deprimerentur. Mox ad intimum ille cerebrum penetrabat, praeprimis tamen oculos Occupabat et frontem qualis plerumque turgentes ventriculi sordes arguit, 'ut dehiscere mihi cranium velle, oculique viderentur e sedibus suis protrudi. His nausea accedebat, et, elapsa sorte hora dimidia, vomitus, quo vel decies repetito egerebam primo quidem multa cruda et pituitosa, deinde aeruginosam bilem, donec, reiems omnibus, quae in ventriculo, duodeno, et ipsa sorte sellis vesicula irritaverant, quieti me dare poteram, licet

ferueret etiamnum dolor capitis. Post somnum trium horarum pacatus quidem tumultus erat, remansit autem lasiitudo artuum, et tanta capi-

85쪽

capitis debilitas, ut me mouere nequirem, quin vehementer pulsarent eius arteriae, et ipse dolor recrudescere minaretur. Ocites vel

decies postea simili correptus sum affectione, sed mitiori . Ex improuiso semper cum visus

obscuratione coepit. Nocuit, quo instans malum abigere tentabam, potus, Cassee dictus: infusum theae eo quidquam profuit, quod incideret pituitam, vomitumque promoueret. Aliquoties, sumto statim liquore anod. Howm. et multa frigidae ad frontem et oculos applicatione effeci, ut praeter stuporem quendam absoluerer ceteris. Unam vero hisce insultibus medicinam noui, usu exploratam, qUa Certe nulla tutior, sorte eligio nulla esticacior. Somnum dico. Quoties enim oculorum impotentia monitus, nec dum dolentibus illis, absque mora ad perfellam quietem me componerem , atque excussa omni cogitatione, somno totus vacarem, hunc natius medicum, sospes

expergiscebar, ac si in ipsius Aesculapii aedibus dormiuissem, superstite tantum imbecillitate capitis, quasi relicto quodam profligati hostis vestigio. Exemplum quoque proposuit Cl.

86쪽

WAnnvΠci q) cephalaeae periodicae vomitibus stipatae, nec tamen mitigatae, quae non, nisi somni longioris beneficio remoueri poterat,

eo autem perfecte remouebatur. Tanta eiusvis ost in sopienda cerebri neruorumque commotione, eorumque mobilitate refraenanda,

licet caussim irritantem in primis viis relinquat. Vtilissimum santi et his est, quibus a vectione

nausea, quiescere saltem, si dormire nequeunt. Iam vero de remedii , nostro malo adhibendis, pauca monere debeo. Internis quidem vix opus videbitur, cum eiusmodi causiam occasionalem habet, quae remoueri pro lubitu potest. Illae enim molestiae saepissime cauentur, Certe minuuntur, alia nimirum suseepta, frequenti ambulatione. Ipse quoque vomitus plerumque leuat, sat longo interuallo, quem igitur data opera cohibere, nemini suaserim, cum sic impurus ventriculus sine emetico purgetUP. Verum neque semper contingit illud leuamen, vel nimio pretio sic emitur miseris.

Quos nisi fato suo, quocum ipsis per integros saepe dies luctandum est, relinquere plane

malue- q) Differt. de vomitu periodico a cephalaea periodica orto. Halae I 77O. P. II.

87쪽

maluerimus, de remediis Cogitari oportet. Quae ad diaetam, supra iam tetigi. Aptissima autem huic malo a summis medicis censentur narcotica, civibus, puta, inordinatus spirituum

motus Optime compescatur. Utilitatem eXemplo virginis probat fide dignisiimus ΤRALLES T), quae, q 0ties retrorsum sedebat, polit aliquot horae minuta vehementi mis vomitibus, ad animi de- siquium usque ossigebatur, parentibus interim pavLIo durius volentibus, ut huic corporis mutui adfue-jiceret. Suasit, ut quadrante horae, antequam currum ingrederetur, fumeret pitulam optatam, eidemque superbiberet bina cochlearia aquae cinnamomi psc bene se habuit, et sensim maius hie habitus expugnatus es. Equidem minime negauerim, naturam mali admittere saepe opit Vsum, nonnunquam et poscere. Prudenti S autem erit, non, nisi omnibus ante consideratis, caute administrare illud, quod et emolumenti et da.mni plurimum adserre solet. Quibus enim sanguinis est abundantia, vel expedita ad caput congestio, his professo nocebiti Temere etiam adhiberetur, ubi, ut fere solet, praeter nemo 'rum nimiam mobilitatem sordes ventriculi ad-

E 4 sunt

o Vsus opii Sech III. p. 86.

88쪽

sunt crassiores, viscerumque in arctus. Quibus quidem, longius iter instituentibus, optime consultum fore duco, si aliquoties vomitum perpessi demum purgato ventriculo, sumant pilulam optatam, melius iam et securius sopituram effrenatos motus. Quatuor pitulae formentur e granis septeni extracti cascarillae, uno extracti opii aquosi; quarum una alteraque pro re nata sumatur, horae dimidiae interuallo. Spiritu a optatis actions assinia sunt, simili ergo existimatione digna. Sed id praeterea habent vituperii, quod saepe ventriculi ardorem ingentem producunt, ut supra iam monui. Finita tamen vectione, tumultuque iamiam

composito, nisi aliud quid obstat, in usum vocari poterunt ad refocillandas exhausti illius vires. In genere autem ventriculo maxime prospiciendum ossi Ex aromatibus mitiora commendationem omnino merentur, quae Ventri- Culum corroborant, motum vero sanguinis

non valde augent. Aquase stillatitiae cinnamomi, men thae, cumini nonnihil cum pane comedendum, siauedo et tri vel aurant. sac- charo infricanda, cui liquor anod. quoque instillari potest, et id genus plura e re saepe

erunt.

89쪽

erunt. Calidiora vix concedenda , nisi primae viae satis purae sunt, neque timenda est liuia morum commotio. Mihi quidem aromata, si quid ante vectionem dare VolumuS, praeferenda videntur optatis et spirituosis: illis, quia roborando prosunt, quod prorsum abest a natura opii; his, quia sedam non producunt, sed potius praecavent, quae debili multumque agitato ventriculo facillime solet excitari. Eo autem facilius haec ipsa, quin et nausea ObOrietur, si gastrici humores acido quodam sermento infecti sunt, cui soli quandoque vertigo

et vomitus ortum debent. Summae tunc frugis erunt, quae acidum imbibunt, utique, si

nouum etiam robur fibris languentibus impe fiunt. Vtrumque optime praestant Martialia, sed ne statim a pastu sumantur. Largam tincturae Mart. quantitatem cum aqua quadam aromatica sumtam nec non haustum vini rubri

gallic. austeri et subadstringentis profuisse vidit

Cl. ΤRALLES. l. C.) Non minorem laudem hic mereri credo puluerem illum ossicinalem cachecticum quercet. in quo cum marte iuncta sunt absorbentia et gratum Cinnamomi aroma. Nec contemni debent amara, quae iure suo

90쪽

stomachica audiunt ; quoniam pleraque blando et subaromatico stimulo calefaciunt mediocri fer, roborantque, immo et sic neruis amica sunt, et acidi vim hebetant. Egregie itaque vel omnibus conueniet elixirium illud viscerale

HoFFΜ. ex eiuS modi amaris paratum, cui, si pretii caritas Vsum vetat, vel mera unius alte riusve extracti, v. c. Cortic. Aurant. in aqua

aromatica siue in vino rubro solutio substitui potest. His, ex ad ingentium genere Unum illum cascarillae corticem, amaritudine non Carentem, adnumerare liceat, qui vel eodem modo, soluto nempe extracto, usurpandus, vel et pulueris forma cum elaeo sacch. quodam miscendi, praecipua quadam virtute pollet, inmoderanda nimia irritabilitate ventriculi. Quibus non male iunguntur externa quaedam roborantia, quae vel sola interdum sussicient. Vomitum a vectione, inquit Cel. vo GEL s) optime auertit spiritus Romarini in charta emporetica extus ventriculo adplicatus. Tot alii, quin vulgaris spirit. vin. gallici idem praestant; praestabit etiam electuarium theriacale, emplastri

SEARCH

MENU NAVIGATION