장음표시 사용
71쪽
grauior sit turba; id quod ex neruorum peculiari irritabilitate magis fere, quam ex impulsuum potentia aestimari debet: necesse est, functiones quoque, haud interrupto cerebri imperio moderandas vel tumultuari, vel eiusdem auxilio diminutas demum haerere; sic vero ventriculum, viscus cerebro iunctissimum, et valde irritabile, ad vomitus impelli, vim deficere musculis ceti Cerebri nimirum, propriis turbis occupati, suspenditur nonnihil
Commercium cum reliquo corpore: immo, si quando in furiosam vehementiam illae abeunt, et sese, et omnes adeo naturae vires ad tempus suffocare possunt, tuncque adest lipothymia. Quae consideranti iam non mirum videbitur, spero , quaslibet fere animi inquietudines ad Vertiginem, porro et nauseam producendam augendamque symbolum conferre posse: immo grauioreS, terrorem, iram, angorem , ipsamque ingentem laetitiam vel mero potentius inebriare. Mens Vero, quemadmodum aut suis aut cerebri turbis, sic etiam totius corporis motu
ancipiti perplexa, haerebit quasi, atque ipsa
cerebro, uti hoc vicissim reliquo corpori re
72쪽
gendo inaequaliter, praesto erit: Sola igitur fluctuatio vertiginosam vectis temulentiam creare poterit, licet nulla cerebri vexatio accedas. Qua accedente tamen, uti solet, multibplicatur Caussa vertiginis Grauissima sic in ferram prosternuntur pueri, ac poenas dant petulantiae, cum vni pedi insistentes, corpus circa propriam axem rapide agunt: id vero, recte quidem, non unice tamen adscribendum est visus situsque mutationibus, licet admodum violentis. Haud enim nullius momenti esse
arbitror necesi talem illam mechanicam, qua fit, ut partes cerebri exteriores intimis eo celerius moueantur, quo maiorem eodem tempore orbem emetiri debent. Tanta motus inaequalitas haud impune sertist. Interim et hic, uti fere in omnibus, plurimum consuetudo valet. Saltatrix enim decies et vltra corpus in gyrum cogere et iustinere tamen, utcunque temulenta, potest: robustissimus athleta vero , eiusmodi exercitiorum insuetus, mox humi procumberet. Illae autem corporis et diuturnae et velocissimae circumversiones,
quas Monachis quibusdam Turcicis, religionis caussa, solemnes commemorauit Tournesor
73쪽
forin , omnem omnino fidem exsuperare viderentur, nisi naturam humanam sciremus pauli tim venenis adeo assuescere. Hic illa mihi non reticenda est memorabilis obseruatio, esse permultos, qui vestionem antrorsum optime quidem tolerare possint, retrOUersuS nequeant omnes vero, qui ab illa male habent, hac multo etiam peius affligi. Communibus igitur caussis noua quaedam vis accedat, necesse est; ubi autem quaerenda ΘΙn ipsa mente opinor: in corpore enim nihil diuersi contingit, nisi collocatio. Scilicet, auersa facie appropinquari rebus non conspectis, insuetum est, immo a natura nostra quodammodo alienum; quoniam mens corporiS sui cum aliis nexum visu praesertim diiudicat. Dum retro vehimur, sentimus quidem, nos locum, vecturam si excipias, perpetuo commutare cUm vero locorum succedentium obscuram modo incertamque habeamus notionem , suspensum quasi manet, mentemque importune vexat de corporis statu ac securitate iudicium. Quin etiam obiecta, quae conspicimus, antrorsum a nobis recedere videntur,
74쪽
directione nimirum plane contraria illi, quam reuera experimur. Ipsi succussibus sorte a sede
eleuati toto corpore in anteriora nitimur, eodemque alieno motu statim in aduersam partem reiicimur: atque Uno momento duo S COntrarios motus Cerebrum subit. Ille vero asse- monum conflictus actionem mentis in cerebrum reddit vacillantem ac tumultuosam, unde vertigo nascitUr. Qui curru aperto vehuntur, diu saepe auertere possunt vomitum, dummodo, imminente nausea, statim corpus in pedes excipiunt, ererctumque tenent. Num forte, quia sic tituba.tioni paullo minus expositum est 3 Num, quia ventriculus et septum transuersum pressione tunc liberantur 3 An potius, quod plurimo rum musculorum actione firmitas quaedam concilietur neruorum generi, viriumque impetus a cerebro quodammodo avocetur 3 Unde enim, quibus tam molesta vectio esse solet, impune plerumque equitant 3 unde breuis illa quidem recreatio, quando ex arenis ad viam emergis, lapidibus bene stratam 3 Quod denique ex improuiso cessante, redintegrata, incitata vectione rebellis fit nausea; id vero itidem vide-
75쪽
videtur tribuendum esse subito mutatis affectionibUS. Sed iam breuiter narrare lubet, in istis incommodis vectorum quid noceat 3 quid minus Zquae fugienda sint, quaeue admittenda 3 Est
enim diuersissima rerum externarum, tempestatis, victus, factorum, omissorum, sueti ac insueti vis et ratio, quae paullulum conside. rasse, utilitate non carebit. Qui spretis Aurorae donis, sanitati non minus amicae, quam Musis, somni matutini mollibus deliciis capi solent, surrecti vero inediam non ferunt, his, mane vehi, ieiunis sal
tem , maxime aduersum erit. Quibus contra, mane vesci, insolitum est, a cibo sumto potius Dauseam contrahent. Porro autem matutina vectio, quaeque in multam noctem protrahitur, stipatior esse solet molestiis; eo, quod
tunc rore gelidus aer corporis exhalationes supprimit. - Statim a pastu et intemperantius sarto ventriculo, vehi, malum est. Mole enim ciborum grauis et ipse magis concutitur, et partes vicinas premit; distentae tunicae Contrahere se nituntur; nerui extens plus satis sentiunt: vasa coarctata obstacula ponunt hu-
76쪽
moribus, quibus urgentur. Conducit autem modica repletio, quae quandam ventriculo
quasi fulturam suppeditat, ne nimis iactetur, propriisque atteratur parietibus. Quo iam impuro per ipsamque nauseam et vomitionem fatigato, sumendorum sane accuratior modus et talectus habeatur, necesse est: nec gulae salacis appetentiae promiscue obtemperetur. Ex cibis nimirum, qui mollitie sua ventriculum laxiorem reddere, et conspurcare solent, sugiendi sunt: uti pisces mucosiores, oua, PUlmenta et lacticinia; duri etiam et digestu admodum dissiciles, quales sunt legumina, Carnes sumo duratae cet. Maxime vero pinguia nocent, quoniam et robur ventriculo demunt, et mo X, acore contracto, ingenti cum stimulo irritant: quo vitio prae ceteris notantur pinguedo anserina, suilla et piscium. Non opus esse duco, monere, quae esculentorum genera Conueniant. obsunt, ergo absint sorbitiones tenues aquosae, iuscula tenuia copiosa, meracis enim leuiterque aromate carminativo,
ut cumino, conditis locus est potus tepidi, in primis infusum theae, largiter ingurgitatum, cereuisia seculenta, subaustera. Vinum adeo,
77쪽
nisi quidem stirpe ac virtute generosiuS, Commendare non ausim, minime calefactum. At . spiritus vini magis etiam vituperari debet Licet enim initio gratum stomacho sensum adserat, languentemque ad tempus reficiat, mox tamen degenerans molestissimum ardorem producit: quo nomine et hunc et elixiria et cuiusvis nominis liquores spirituosos haud immerito damnauit Cel. sAVVAGEs o) Adde, quod humoribus sursum compulsis caput Onerent, ideoque ad vertiginem disponant. Attamen in his omnibus multum a consuetudine pendet. Eius Vero, quanta etiam Curaque potentia est in moderandis nocivorum effectibus atque in ipsa
demum constitutione eatenuS mutanda, Ut Uectione vel mitius vel nihil fere assiciatur: una tamen reS est, quacum equidem in gratiam redire nunquam potui, fumus, inquam Nico-tianae praeparatae. Licet enim odio illum minime habeam, neque abhorream plane ab eius usu. immo etiam vessionem iam satis aeque ferre sueuerim; iste tamen, dum vehor, adeo semper mihi infestus est, ut vel nubecula, OCulis haud conspicua nares praeterlabendo, dor
78쪽
mientem nauseam excitet, ante motam summopere exaugeat. Deam atUS autem aurigismos est, eum, foetentis saepe, ipsis tantum non ingrati odoris fumum bibere, nec curare, quid, dummodo se oblectent, aliis molesti sint. Eiusdem herbae puluis, quem dicunt sternutatorium , non obstante VisS familiaritate, nunc, violata quasi fide, alienos effectus producit, modo tardius. Haud absimili ratione vertigini ac nauseae fauent in genere, quae halitu suo potentius odoratum feriunt, in primis quae s iupore quodam assiciunt caput, ideo que hystericis odiosa esse solent, v. c. sores Iasinini, hyacinthi, Syringae Hispanens. liliorum: vix exceptis caryophyllis hortensibus, rosis aliisque odorem licet moderatiorem spargentibus. Revera enim in hoc statu neruorum genus subsimili quodam modo, ut in passione hysterica, videtur esse dispositum, tamque peruersa sensilitate laborare, ut leuissimo stimulo nimis
moueatur. Nec mirum, quibuS rebus procreatur quandoque malum, iiSdem praesens exacerbari. Verum, quid fumus ille tabaci, quid odores illi in sanis, sed insuetis debilibusque essicere solent, non attingo, quippe in Vulgum
79쪽
gum nota. Ventriculus autem immediato cum odoratu non minus, quam gustatione, consensu vel absque vertigine ad nauseam vomiatumque compelli potest. Tanta quidem, excitata semel vertigine ac nausea, stillauiorum intolerantia est, ut vel artuum voluntario motu , capitis flexione, gulae per ascendentem puluerem, loquelam, cachinnum, irritatione confestim exasperentur. Exacta vero sensuum artuumque qUiete mirum, quantum vomitus contineri interdum potest, urgente etiam navis ea. Id quoque experientia didici, longam et tardam aeris, frigidi in primis, inspirationem,
saepe repetitam, multum ad domandam nauseam, vomitusque cohibendos sacere; multa vero exspiratione malum exacerbari. Exacem bari enim necesse est, si, retardato sanguine, vasa cerebri nec non ventriculi tument; quod
sub exspiratione feri, physiologia docet, atque
in hoc ipso casu sensus adeo indicat. Ita vero premitur magis cerebrum, crescit ventriculi irritabilitas: adde, vomitum etiam cum summa exspiratione fieri. Ex hac potissimum caussa intelligitur, cur loqui multum et cachinnos edere tam molestum sit nauseantibus. Dum
80쪽
inspiramus vero, Vasa pulmonum capaciora sanguini a corde propulso amplius patent, deturget
cerebrum, per cuncta Viscera melius succedit humorum transitus. Quoniam autem, quaecunque liberrimum sanguinis e capite reditum impediunt, nouam vertigini praebent commoditatem, dubia esse nequit ratio, Vnde nimis angusta vestimenta, collum maxime et pectus stringentia, nauseam reddant peiorem. Prodest tamen, cingulo moderate vincire abdomen, cibis adhuc vacuum. ne nimis forte Viscera succutiantur. Neque in hoc argumento, quid tempestas valeat, praetermittere saS est; valet autem plurimum. CeteriS enim paribuS, Cum aere frigido puroque frui datur, multo minus vexabunt vectionis incommoda. Frigidus et siccus aer, ob maiorem, quo gaudet, elaterem, facilius videtur pulmones replere atque explicare posse. Potentius ergo iuuat circulum
sanguinis, nisi hoc emolumentum ipsius puritati et frigori potius, quam elasticae virtuti debetur. p Frigore enim fibrarum animalium
p Haud temere enim negat Cel. DE LUC, suo omniumque Helvetiorum exemplo, aeris aucta Fel