장음표시 사용
121쪽
tuitosis sordibus plenissima. Sequenti paroxysmo, Cetera quidem mitiori, spasmis pedum inprimis vexabatur. Tertius, Ut solet, aegrO-
tam exercebat vehementius, multo eam relinquens debiliorem et modico sudore madidam: noctem vero insomniis turbulentam transigebat. Cum autem sequentibus paroxysmis, praeter
ardorem vehementem urinamque sere cruentam, deliria quoque accederent haud tranquilla; grauiorem aliquam horum caussam vel et insuetam in primis viis latere iudicaui, vermes quoque suspicatus, minime vero taeniam. Paroxysmi reditum accelerabant, ut septimus hora septima matutina iam d. IV. Mart. ingrueret. Deliria non cessabant, nisi cum ipso aestu et incipiente sudore. Huc usque diebus vacuis salia digestiua cum cremore tartari, a fluante febre ivlapium cum nitro, tinct. s. bell. vitriolata, Syr. aceto sellae et rub. id: quinto demum Martii electuar. Cori. Peruv. c. terra sol. tart. dedi. Die sequenti sebre quidem vacabat manifesta, multam tamen hoc et proximo interculari aegritudinom sentiebat, aestumque ventriculi et oris tantum , ut labia ariditate finderentur, ego autem, an satis, quamuis etiam
122쪽
saepe, purgatae essent primae viae 3 conueniretque iam iam cortex Θ haererem dubius. Die VIIIuo Mart. mane taeniae portio aluo excernebatur, cubiti circiter longitudinem aequans, atque singuli aliquot articuli, pridie iam excreti, inueniebantur. Erat autent, quantum detegere potui, taenia capitata, osculis ab altero latere solitariis, striis longitudinalibus, articulis tamen non adeo breuibus. Interim, cum febris sua symptomatumque suorum vehementia, nimium
attenuaret vires, corticem Peruv. ita continuandum esse duxi, ut cuiuis drachmae dimidiae, se. mel sumendae, admixta essent rhabarb. et salis ammon. depurati grana V. Appetitus inde nonnihil emendatus. Sed die IXno Mart. quo omnino abesse debebat febris, duobus ante meridiem horis, unguium liuor, rigorque digitorum febriles motus indicabant, et interna quaedam exaestuatio sequebatur. Electuario cori. Peruv. addidi semen sanionici, quo etiam lumbrici aliquot ex pulsi sunt. Interim, viribus quidem nonnihil re. socillatis, denuo increbescebant febris molimina;
requenter enim, absque certa dierum horarumve ratione, oriebantur horripilationes, calores
sugitivi, nausea, dolores quoque hypochondrio
123쪽
rum et spinae dorsalis, praesertim inter scapillas, urina simul rubente. Dedi itaque d. 29. Mart. purgans, cochleatim sumendum, quod exturbandis sordibus pituitosis apprime aptum pluries inueni,
inius lax. Mann. Vn C. V. sal. mir. Gl. Unc. sem. sulph. aur. ant. 3ae praeci p. grana IV. Syr. rosar. sol. Unc. semis; et sane ingens copia pituitae tenacioris hoc remedio euacuata est. Quamuis vero morbi incommoda multum eo mitigarentur, tamen pulsus, semper iusto celerior, atque aestus volatici clandestinam febrem arguebant, quam, cum ciborum appetitus cresceret, somnus Optimus, Urina vero mane naturali similis, de
die pauca et saepe aquosa esset, hystericae potius, quam hecticae indolis osse et a verme motam arbitratus sum. Hic ergo, quod eiusmodi febribus melius saepe cortice Peruv. medetur,
lignum Q lassiae multum auxilii pollicebatur. Sed medio Aprili minationes suas seuerius iterauit febris: ante meridiem enim continuus
frigoris in dextro pede sensus' urina tune pamca et limosa; subinde etiam excreti taeniae articuli viventes, qui, aqua tepida imbuti, diametrum longitudinis modo diminuendo modo exporrigendo, impigre loco se mouere, exporrem autem ad primae phalangis digitorum magnitudinem accedere solebant. Demum d. 2 S. Apr.
124쪽
praeuium ingentem ex insomnio terrorem genuinus paroxysinus sequebatur. Dedi itaque, praemisso laxante, quo et multi vermis articuli et pituitae magna Copia euacuabantur, pulueres e Cori. Peruv, lign. Quasi . sale Ammon. et sulph. ant. aur. compositos; deinde autem, cum sal. ammon. pectori aduersum esset, alas
Dei. grana duo, vitrioli Mart. sest unum cuique dosi pulueris adieci. Quae, mitigata quidem, immo extincta febre, ad pellendum vermem vix quicquam praestitere. Vt pellerem tamen, stannum methodo Meadii adhiberE cum animo meo iamiam statuens, accipio litteras, a cet. TAEDEN, amicissimo mihi viro, ad me datas, quibus eiusdem remedii usum magnopere Commendat, hoc modo instituendum: Limaturae stanni grana decem cum rad. valer. mai. drachma semis mixta unam pulueris dosin constituant,
euiusmodi tres primis quatuor diebus, totidem sequentibus quatuor, summatim viginti octo de
voret aeger; tunc Vero sumat puluerem purgantem e rad. ialapp. resinos scrup. II. sal. absinth. citr. gran. VI. olei destili. aneth. guti. II. superbibendo, quam primum purgare coeperit, gelidae aquae liberalem copiam. Atque hoc,
experientissimo viro probatum remedium, cetera, quae tentaveram, ut par erat, essicacia multum
125쪽
multum superabat, licet fortuito, opinor, impeditum, totum non expelleret. Stanni et valerianae usus nihil sere turbarum ciebat in corpore, neque adeo multo S taeniae articulos exia trudebat, sumto vero purgante illo, praeter triginta tres articulos, sparsim in vase suppostorepertos statim foras detrudebatur, intestino quo pendebat filum, bis habens' cubiti longitudinem, quod Vero, quin demum abrumperetur, caueri non poterat. Regredi autem prohibita erat taenia frustulo ligneo annexo, cuius exiguo pondere blande deorsum trahebatur. Uerum nec reticere fas est, aegrotam, ne ventriculum nimis offenderet, Veritam loco gelidae copiam
infusi theae et decocti avenacei superbibisso
sicque magno sane fraudatam esse momento curationis; quam ergo paucorum dierum interuallo repetendam esse duxi. Notato numero articulorum, quorum circiter quinquaginta cubiti mensuram habebant, iam nunc taeniae portio octies maior a corpore erat relegata, ex quo primum se prodiderat. At, d. 29. Maii it rum reuertebatur febris, ipsa forte purgatione inuitata. Interim puluerem stanni et valeri nae, absente paroxysmo, sedulo continuare iubebatur aegrota, et Imo Iunii sumsit purgans,
supra dictum, sed granis X talapp. sortius, affa-
126쪽
tim hausta subinde frigida. Prima sede com festim prodibat filum, duos pedes longitudine superans; sed post septem horas, quibus immota fere, ad virium usque defectum, aegrota sederat, sponte abrumpebatur. Proximam igitur profligandae febri operam reddidi; qua superata, tertio Vsus stanni repetitus, loco talappae autem per tres dies Continuos mane datus est scrupulus dimidius gum. guttae, cum sacchari albi scrupulo contritus. Id quidem validissime euacuauit. Sed primo die tantum e pulsa est taeniae particula, spithamam longa, cuius articuli, paullatim decrescentes, minimi fiebant, nullo autem filo aut capitulo terminabantur. Remanentem inde summam totius corporis debilitatem, vertiginem, febrem analeptica et decoch. Cori. Peruv. breui tempore sustulerunt; denique autem limatura Mart. cum Tais dicibus ari et scillae praep. robur intestinis restituendo, novamque pituitae generationem impediendo, saltem id effecit, ut per totum smmestre et vltra, insueta sanitate frueretur, atque, abdominis mole plurimum diminuta, ipsa ve mis, forte residui suspicio sere evanesceret, cuius tamen stirpem non plane deletam, vel alium generatum esse, posthaec apparuit.
127쪽
129쪽
Haemorrhoides per Vesicam. Ηisoria morbi. Vir septuaginta annorum, temperamenti
sanguineo- cholerici, habitus Corporis inter strictum et spongiosum medii lautiori diaetae deditus, iuuenili aetate rebus Veneris, quantum constat, haud abstinentissimus, go-norrhoea tamen se unquam adfectum fuisse, negans, anno aetatis XXIV. ab equitatione De quenti atque sortiori herniam scrotalem, cuius caussa perpetuo subligaculum gerit) contra hens, XXXIIIlio connubia Coniungens, ante XX et quod excurrit, annos haemorrhoidalem fluxum, minus irregularem, sed tandem spontoeessantem, expertus, sex circiter abhinc annis mictum cruentum, nullis doloribus stipatum, incidit. Cessit quidem hoc malum medentium arti, verum rebelle suit, et aliquoties recurrens, interdum sat diu, i mino per integrum semestre durauit. Varii in consilium vocati sunt medici,
130쪽
quorum plerique dystras iam, suppon enses scor-buticam, antis corbuticis malo obuiam ire medicamentis tentarunt. Superiori anno D n. Patiens iterum mictu cruento, transitorio quidem, sed ex leuiori animi corpori sue motu saepius recurrente infestatus, mense Maio Mediacum, quem iam ordinarium habet, consulit. Urina itim temporis plerumque sat copiose absque dissicultate redditur, floridum rubicundum colorem conspectui offerens, linteaque rubore tingens; interiecto vero temporis spatio, sensim rubicundo sedimento deposito clarior superstans. Licet subinde stranguria leuior, seu
urinae ardor iungeretur, nullus tamen in lumborum iliorumque regione sentitur dolor, nullus ponderis in perinaeo sensus; aeger nunquam urinam arenosam, sabulum calculosque paruulos sese excernere meminit, neque ulla alia calculi renum vel vesicae adsunt, vel adsuere indicia. Medicus USnem in paroxysmo mictionis cruentae instituendam dissuadens, consuetas tamen aequinoctiales sanguinis mi siones haud omittendas existimans, diaetam conuenientem, in primis abstinentiam a cibis erudis, flatulentis, per acida vel aromata conditis