장음표시 사용
141쪽
expressis; et) mixturam resoluentem et diapnoicam ex aqua 1amb. cet. aceto destili. lap. cancr.
liqv. min. an Od. H. 3 p 'luereS absorb. c. nitro regenerato, et camphorae tantillo. q) applicationem. hirudinum , S) praeter enemata euacuantia e rheo, manna passulisque minoribui. Continuatio casus.
Ante, quam ad nos perlata esset Doct. C.
consultoria responso, iam aegrotantis valetudo in melius ire videbatur, ita, ut non modo mictus cruentus evanesceret, doloresque, mictionem comitantes mitiores fierent, verum et ipse, recuperatis viribus extra cubiculum sese conferre atque cum suis mensae accumbere
posiet. Neque tamen propterea quicquam omissum fuit, quod ex laudati medici sententia, ad subleuandas aegroti molestias facere posset, sed potius commendata ab ipso remedia in
usum suere vocata. Tantum vero abfuit, ut
singulare aegroto adferrent leuamen, ut potiuS non ita multo post omnia iterum in deterius ruerent. Frequens mingendi stimulus cum multis cruciatibus coniunctus, vix secit inducias, neque ab illo tempore aeger pedem cubiculo
142쪽
culo extulit. Cruentum mictum periodice, scilicet singulis mensibus, recurrentem, mox tamen iterum cessantem, ipse Obseruauit. A doloribus nunquam fere immunis est, et licet interdum per aliquot dies dolores tam moderati sint, ut aeger sat commode in hypocausto obambulare possit, et nocturna quoque recreetur requie, mox tamen recrudescentes ita saeuiunt, quasi disrumperetur virile membrum. Adnotante aegro vel leuissima partium corporis inferiorum refrigeratio dolores ferocissimos reddit: flatus, quibus maxime infestatur, idem efficiunt, tum que ne corporis quidem situm mutare ob cruciatuum metum aeger audet. Calculum vesicae complicatum esse credit; recusat tamen instruimenti, quo reS exploretur, applicationem : de medela desperans a medicamentorum usu sere abhorret, nisi quod puluere ii, troso temperante, atque ob flatulentiam, elixi-rio viscerali, leniter carminatiuo cum spiritu nitr. dulc. subinde utatur. Singulis quoque mensibus infuso rhabarb. aluum purgat cum euphoria. Per vices modo his, modo illis remediis domesticis dictis morbum leuare tentavit, at frustra. Adpetitus plerumque bonus est,
143쪽
neque vires, si ad morbi diuturnitatem animus aduertatur, penitus prostratae. Denique non reticendum est, aliquot abhinc in ensibus aegrotum haemorrhoidibus caecis, intra pauco S tamen dies iusto medicamentorum usu mitigatis, fuisse vexatum. Suerintd. I s. Iun. A. I 749.
Egregie descriptus et sapienter curatus mot-bus, meae quidem tenuitatis iudicio, is est, quem haemorrhoides per vesicam vocant, micitiis cruentuS, per ramos haemorrhoidalis arteriae ad vesicam euntes. Ubi, quando sanguis vel invasis stagnat, vel inde essus us concretusque stimulat, dysuriam et spasmos vesicae accedere mirum non est. Assectus est senili aetati haud infrequens, praesertim, si alioquin ad haemorrhoides procliuitas naturae fuit. Cura dissicilis est; morbus aegris quandoque commoritur. Alimenta blanda non acria, non excalfacientia potus, qualis adhuc praescriptus vel ex rad. chinae
144쪽
chinae et polypodii decocto; motus non nisi moderatus ; animus tranquillus; remedia, quae sanguinis circuitum liberiorem per Viscera ab dominis seruare, serum limpidius ad urinae vias Promouere, et harum vasiS neruisque robur addere possunt; ea videntur esse, in quibus spes collocari queat. Ad urgentia etiam symptomata mitiganda respicere conuenit. Post praestantissima ad istos scopos iam adhibita remedia Pauca proponere liceat, quae in similibus cas-hus utilia reperi. Aquarum Selteranarum quovis mane m en suram unam, pomeridie vero et vesperi pulverem balsamicum ex lacte sulfuris, qui aluum seruat apertam, per dies quatuorde cim, Vel, pro ἐυφορια, dari suaserim; postea remedium blande diureticum et tonicum, solutionem extracti Cori. Peruv. in spiritu salis dulci faciam, per octiduum, et, secta deinde unius hebdomadis intercapedine, per alterum Octiduum et rursus, alternis semper hebdom dibus ad tertiam et quartam usque vicem. Quater quotidie eius medicamenti sexaginta guttas dederim, hora ante ientaculum et ante prandium, biliorio post haec, et ante noctem, vitro probe prius agitato. Hac medicina cura
145쪽
tus haud pridem est verbi diuini minister septuagenario maior, ex eodem plane affectu, his sex mensibus bene valens, ab mictu cruento et dysuria immunis. Venaesectio tempestiua, bis sorte per annum, remittenda non Videtur. Ad aluum, ubi opus videbitur, aperiendam, idem, quod dixi, lac sulfuris egregium et inhaemorrhoidariorum morbis singulise est, urinam etiam promouen S magis, quam minuens,
quod alia aluum cientia saepe faciunt. Dari potest sub noctem ad drachmam dimidiam vel integram ex emulsione seminis melonum vel smili. Et ita quoque ad leuandam dysuriam confert. Si grauius haec urgeat, pulueres an Odyni, quales cum pilulis de cyno glos o excellentissimus medicus ordinarius praescripsit, adhiberi possunt: extus etiam emplastrum de hyosciam o Ludovici, spisse linteo obductum, pubi admoueri. Catheterismus et iniectiones in vesicam, si grumi sanguinis frustra omnino
exitum moliantur, grauiterque asticiant, sacra anchora esse queunt. Deus consiliis bqnedicat. Scribebam Hanno uerae d. 23. Iun. An. I 749.
146쪽
Vir illustris, Experientissime doctissimeque,
Vix ac ne vix quidem auderem, Tibi, Vir
illustris, negotiorum magnitudine obruto, hisce obstrepere litteris, nisi meum esse putarem, desiderio senis , miserando isto vesicae morbo excruciato, qui haud ita pridem opem abs Te petiit , satisfacere. Atque, si verum fateri fas est, oblatam mihi hanc scribendi occasionem eo lubentius arripio, quo certius iterum responsum s Te laturos nos speramus, quoque iucun dius est, ex consiliis Viri, dudum de arte salutari optime meriti atque eruditissimis scriptis non minus, quam felicissima praxi, longe celeberrimi , proficere. Remedia, quae contra Tebellem senis illius morbum proposuisti, Vir illustris, ea omnino sunt, ut de salutari eorum effectu nullus dubitarem, praesertim confisus aquis Selteranis, de quarum singulari in eius. modi affectibus praestantia satis constabat, quasque ipse iam aegrotanti commendaueram. Itaque, acceptis Tuis litteris, statim curauimus, vi sussiciens salubrium aquarum portio Ham- burgo
147쪽
hurgo transmitteretur: quo secto, aegrotus vergente Mense Iunio, bona spe inchoauit praescriptam curationem, atque aeeurato ordine huc usque continuauit. At vero spes fefellit, morbique pro hi ea est serocia, ut vel generosissima spernat remedia. Forte etiam natura aegroti medicamentis nimis adsuefacta est, ut vel ideo effectum, qui ab iis exspectari poterat, praestare nolint: dici enim vix potest, quantopere ille, Conseruandae valetudinis causia, nullo non tempore medicina usus suerit. Equidem, quod plus simplici vice in eodem obseruaui, ut,
quoties mutarentur medicamenta, toties adfulgeret noua conualescendi speS, at parum constans: idem quoque circa hanc medendi rationem euenit. Nimirum, quum aquas Selter. bibere ille coepisset, initio quidem haud parum
inde debilitari, ceterum tamen melius habere videbatur, ita quidem, ut urina largiori copia redderetur, multumque nauci albicantis offerret doloreῆ vero remissiores fierent, ipseque in horto parum obambulare posset. At non ita multo post evanuit omnis spes, de recuperanda valetudine concepta, neque pristinus aegroti status aliquantum immutatus fuit, licet I a
148쪽
non modo per XVI. dies aquarum usum continuarit, verum et tertia iam vice usum extr. C. Ρ. praescripta ratione absoluerit. Interpolatis vicibus lac sulph. cum emulse sumsit, id quod mitissime aluum laxauit. Aliquoties, ubi dolores nimis saeuirent, pulueres sueti a nodyni adhibiti fuerunt: applicatum quoque empl. hyosc. Lud. sed absque ullo essectu. Itaque miserrimus est status aegroti, qui perpetuis doloribus, frequenti mingendi stimulo, flatu lentia, subinde etiam herniae molestiis vexatus, viribus iam exhaustis, penitus fere animum despondet, beatamque exoptat analysin. Ad meridiem usque in ledio decumbit, a doloribus haud immunis, tum lectum relinquens, adpetitu valde deiecto, parum comedit; pomeridianas horas partim sedendo, partim lente obambulando in cubi culo misere transigit; lectum iterum petenti vix audita secunda nocturna, dolores somnum concedunt. Quando considet, vel de sella
surgit, id admodum lente, nequo nisi magna cum dissicultate multisque doloribus fit. De
satulentia vehementer conqueritur, flatusque subinde in ipsum virile membrum irrumpentes acerbissimumque dolorem irritantes se sentire assii mat.
149쪽
assirmati Aliquoties iterum in urina apparuere sanguinis vestigia, vix tamen attendenda. Subinde quoque in digitis pedis sinistri dolor quasi
arthriticus sese exserit et in manibus articuli paullo rigidiores obseruantur; riuae tamen symptomata prae reliquis doloribus parum curat aeger. ol si Tua, Vir illustris, in debellandis morbis dexteritas, Tuaque tot annorum eX- perientia, quae tantae aegrotantium multitudini salutaris suit, suppeditarent aliquod medie men, quod, si non tolleret senis cruciatus, saltem iisdem allevamentum daret, quantas ille Tibi habiturus esset gratiast Nihil iam addam, nisi quod Te, omni, qua decet, obseruantia obtester, habeas me quoque fauori Tuo de meliori commendatum; qui nunquam non suturus sum Nominis Tui illus ris Scrib. Suerint d. 29. Aug. An. I 749. Cultor obseruantissimus
150쪽
Gratus accepi humanissimas litteras Tuas, immeritae beneuolentiae testes. Suave mihi est Commercium cum medico experientissimo, d ctissimo, χαριετατω. Sed argumentum tristo est, morbus grauis, rebellis, misere dolorificus. Neque possum, quin Tecum ardentibus VotiS exoptem, ut remedium inueniatur, quod vel tollat feliciter cruciatus, vel secure leniat. Corrigenda est irritans acrimonia, spasmorum dolorifica vis relaxanda, urinae liberanda Via, fatuum copia dissipanda. Eiectio materiae vescam molestantis et rheumatica ad artus congestio naturae permitti posset, dummodo tranquilla operetur potestate. Sed post tot egregia remedia, fere frustra vel breuissimo cum levamine usurpata, haud scio, an ab aliis, quam proprie dii is an Odynis, solatium, quam fieri potest, plenum et durabile ea spectari queat. Exasciatissimo Tuo iudicio permitto, an non